SCC. HOSIDIANUM
ET VOLUSIANUM DE AEDIFICIIS NON DIRVENDIS Decrees of the Senate on the destruction of buildings ( AD 44-46 and 56 ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 320-322, n. 13 ). |
I. |
Cn.
Hosidio Geta, L. Vagellio cos. | X k. Octobr. S. C. | |
Cum
prouidentia optumi principis tectis quoque urbis nostrae et totius Italiae
aeternitati prospexerit, quibus || ipse non solum praecepto augustissimo
sed etiam exsemplo | suo prodesset, conueniretq(ue) felicitati saeculi
instantis | pro portione publicorum operum etiam priuatorum custodia
| deberentque apstinere se omnes cruentissimo genere | negotiationis,
nec inimicissimam pace faciem inducere || ruinis domum uillarumque,
placere : si quis negotiandi causa | emisset [quod]quod aedificium,
ut diruendo plus adquireret quam | quanti emisset, tum duplam pecuniam,
qua mercatus eam rem | esset, in aerarium inferri, utiq(ue) de eo nihilo
minus ad senatum| referretur. Cumque aeque non oporteret malo exsemplo
uendere quam || emer[e, u]t uenditores quoque coercerentur, qui scientes
dolo malo | [co]ntra hanc senatus uoluntatem uendidissent, placere :
tales | uenditiones inritas fieri. Ceterum testari senatum domini[s
nihil] | constitui, qui rerum suarum possessores futuri aliquas [partes]
earum mutauerint, | dum non negotiationis causa id factum [sit]. || |
Censuere.
In senatu fuerunt CCCLXXXIII. | |
II. |
Q. Volusio, P. Cornelio cos. VI non. Mart. S. C. | |
Quod Q. Volusius, P. Cornelius uerba fecerunt de postulatione
necessari[orum] | Alliatoriae Celsillae, q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri)
p(laceret), |
d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) : | |
Cum S. C., quod factum est Hosidio Geta et L. Vagellio cos.
clarissimis uiris, ante d[iem X] k. || Oct. auctore diuo Claudio, cautum
esset, ne quis domum uillamue dirueret, qu[o plus] | sibi adquireret,
neue quis negotiandi causa eorum quid emeret uenderetue, | poenaq(ue)
in emptorem, qui aduersus id S. C. fecisset, constituta esset,
[ut] | qui quid emisset duplum eius quanti emisset in aerarium inferre
cogere|tur et eius qui uendidisset inrita fieret uenditio, de iis autem,
qui rerum || suarum possessores futuri aliquas partes earum mutassent,
dum modo | non negotiationis causa mutassent, nihil esset nouatum ;
et necessari | Alliatoriae Celsillae, uxoris Atilii Luperci ornatissimi
uiri, exposuis|sent huic ordini, patrem eius Alliatorium Celsum emisse
fundos cum aedificis in | regione Mulinensi, qui uocarentur campi Macri,
in quibus locis mercatus agi supe||rioribus solitus esset temporibus,
iam per aliquod annos desisset haberi, aeque | aedificia longa uetustate
dilaberentur neque refecta usui essent futura, quia neque | habitaret
in iis quisquam nec uellet in deserta ac ruentia commigrare : ne
quid | fraudi multae poenaeq(ue) esset Celsillae, si ea aedificia, de
quibus in hoc ordine actum | esset, aut demolita fuissent, aut ea condicione
siue per se siue cum agris uendi||disset, ut emptori sine fraude sua
ea destruere tollereque liceret ; | in futurum autem admonendos
ceteros esse, ut apstinerent se a tam foedo genere negotiationis, |
hoc praecipue saeculo, quo excitari noua et ornari « in »
uniuersa, quibus felicitas orbis terra|rum splenderet, magis conueniret,
quam ruinis aedificiorum ullam partem deform[are] | Italiae et adhuc
retinere priorum temporum [incuriam quae uniuersa affecisset], || ita
ut diceretur senectute actum ... | |
Censuere. In senatu [fuerunt... ] |
|