SCC. HOSIDIANUM ET VOLUSIANUM
  
DE AEDIFICIIS NON DIRVENDIS
  
Decrees of the Senate on the destruction of buildings
  
( AD 44-46 and 56 )
 

 
CIL X, n. 1401 = ILS 6043 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
  

 
Cn(aeo) Hosidio Geta L(ucio) Vagellio co(n)s(ulibus) / X K(alendas) Octobr(es) s(enatus) c(onsultum) / cum providentia optumi(!) principis tectis quoque / urbis nostrae et totius Italiae aeternitati prospexerit quibus / ipse non solum praecepto augustissimo set(!) etiam exsemplo(!) / suo prodesset conveniretq(ue) felicitati saeculi instantis / pro portione publicorum operum etiam privatorum custodi<r=A>e / deberentque apstinere(!) se omnes cruentissimo genere / negotiationis ne[que] inimicissimam pace faciem inducere / ruinis domum villarumque placere si quis negotiandi causa / emisset quod[quod] aedificium ut diruendo plus adquireret quam / quanti emisset tum duplam pecuniam qua mercatus eam rem / esset in aerarium inferri utique de eo nihilo minus ad senatum / referretur cumque aeque non oportere[t] malo exsemplo(!) vendere quam / emer<e=I> <u=N>t venditores quoque coercerentur qui scientes dolo malo / <co=I>ntra hanc senatus voluntatem vendidissent placere tales / venditiones inritas fieri ceterum testari senatum domini<s=O> (!) / constitui qui rerum suarum possessores futuri aliquas [partes] / earum mutaverint dum non   negotiationis   causa   id   factum [sit] / censuere in senatu fuerunt CCCLXXXIII / [Q(uinto)] Volusio P(ublio)   Cornelio   co(n)s(ulibus)   VI   Non(as) Mart(ias) s(enatus) c(onsultum) / quod Q(uintus) Volusius P(ublius) Cornelius verba fecerunt de postulatione necessari[orum] / Alliatoriae Celsil<L=I>ae q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) / cum s(enatus) c(onsulto) quod factum est Hosidio   Geta   et   L(ucio)   Vagellio   co(n)s(ulibus) clarissimis viris ante d(iem) (d)ecim(um) K(alendas) / Oct(obres) auctore divo Claudio cautum esset ne quis domum villamve / dirueret quam(!) / sibi adquireret neve   quis   negotiandi   causa   eorum   quid emeret venderetve / poenaq(ue) in emptorem qui adversus id s(enatus) c(onsultum) fecisset constituta esset [ut] / qui quid emisset duplum eius quanti emisset in aerarium inferre cogere/tur et eius qui vendidisset inrita fieret venditio de iis autem qui rerum / suarum possessores futuri aliquas partes earum mutassent dum modo / non negotiationis causa mutassent nihil esset novatum et necessari / Alliatoriae Celsil<L=I>ae uxoris Atilii Luperci ornatissimi viri exposuis/sent huic ordini patrem eius Alliatorium Celsum emisse fundos cum aedifici(i)s in / regione Mu<t=L>in{i}ensi qui vocarentur campi Macri in quibus locis mercatus a<g=C>i supe/rioribus solitus esset temporibus / iam per aliquod annos desisset haberi eaque / aedificia longa vetustate dilaberentur neque refecta usui essent futura quia neque / habitaret in iis quisquam nec vellet in deserta [a]c ruentia commigrare ne quid / fraudi multae poenaeq(ue) esset Celsil<l=I>ae si ea aedificia de quibus in hoc ordine actum / esset aut demolita fuissent aut ea condi<c=T>ione sive per se sive cum agris vendi/disset ut emptori sine fraude sua ea destruere tollereque liceret / in futurum autem admonendos ceteros esse ut apstinerent(!) se a tam foedo genere negotiation[is] / hoc praecipue saeculo quo excitari nova et ornari {in} universa quibus felicitas orbis terra/rum splenderet magis conveniret quam ruinis aedificiorum ullam partem deform(ar)e{m} / Italiae et adhuc retinere priorum temporum [incuriam quae universa affecisset] / ita ut diceretur senectute ac tum[ulo iam rem Romanam parire] / censuere in senatu [fuerunt
 


►  Bibliography
 
 
Capaccio, Neapolitanae historiae, Napoli, 1607, l. 2, c. 9 ; Reinesius, Ad viros clarissimos D. Casp. Hoffmannum..., Leipzig, 1660, p. 202 ; Reinesius, Syntagma inscriptionum antiquarum cumprimis Romae veteris..., Leipzig-Frankfurt, 1682, pp. 475-477 ; Doni, Inscriptiones antiquae..., Firenze, 1731, p. 87 ; Gori, Symbolae litterariae..., II, Firenze-Roma, 1748-58, p. 50 ; Giroud, Mémoire historique et critique sur la ville souterraine, découverte au pied du Mont-Vésuve..., Avignon, 1748, pp. 41-43 ; Terrasson, Histoire de la jurisprudence romaine, Paris, 1750, pp. 20-21 ; Orelli, Inscriptionum Latinarum amplissima collectio, II, Zürich, 1828, n. 3115 ; Bachofen, Augewählte Lehren d. röm. Civilrechts, 1848, pp. 185-227 ; Mommsen, Berichte der sächsischen Gesellschaft, Leipzig, 1850, p. 272 ; CIL X (1883), n. 1401 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6043 ; Liebenam, Städteverwaltung im römischen Kaiserreiche, Leipzig, 1900, pp. 391 ss. ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 200-201, n. 54 ; de Pachtère, Mél. Cagnat, Paris, 1912, p. 169 ; May, RHD, 1935, pp. 1-25 ; Arangio-Ruiz, SDHI, 2, 1936, p. 518 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 288-290, n. 45 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 287 ; Daube, Law Quarterly Review, 73, 1957, pp. 391-393 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 142-143, n. 172 ; Phillips, Latomus, 32, 1973, pp. 86-95 ; Garnsey in Finley, Studies in Roman Property, Cambridge, 1976, pp. 123-136 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 320-322, n. 13 ; Ries, Prolog und Epilog in Gesetzen des Altertums, München, 1983, p. 143 ; Jörs, Kunkel & Wenger, Römisches Recht, New York-Berlin-Heidelberg, 1987, p. 152 ; Winter, Staatliche Baupolitik und Baufürsorge in den römischen Provinzen des kaiserzeitlichen Kleinasien, Bonn, 1996, p. 203 ; Dopico Cainzos, Les Études Classiques, 66, 1998, p. 268 ; AE 2000, n. 68 ;  Casinos Mora, Minima Epigraphica et Papyrologica, 3, 2000, p. 136 ; Kunst, Römische Wohn- und Lebenswelten. Quellen zur Geschichte der römischen Stadt. Herausgegeben und erläutert von Christiane Kunst, Darmsatdt, 2000, pp. 141-144, n. 42b ; AE 2001, n. 72 ; Patterson in Lomas & Cornell, Bread and circuses : Euergetism and municipal patronage in Roman Italy, London-New York, 2003, p. 97 ; Pesando & Guidobaldi, Gli ozi di Ercole : Residenze di lusso a Pompei ed Ercolano, Roma, 2006, pp. 154-155 ; Ricci, Gladiatori e attori nella Roma giulio-claudia : Studi sul senatoconsulto di Larino, Milano, 2006, p. 46 ; Marzano, Roman villas in central Italy : A social and economic history, Leiden, 2007, p. 80 ; Weber & Richard, Roman agrarian history in its relation to Roman public & civil law, Claremont, 2008, p. 234 ; Noreña, Imperial Ideals in the Roman West: Representation, Circulation, Power, Cambridge-New York, 2011, p. 95.
 
 
►  Source : Bronze tablet, today lost, discovered at Herculaneum, Italy, in 1600.