SCC. HOSIDIANUM
ET VOLUSIANUM DE AEDIFICIIS NON DIRVENDIS Decrees of the Senate on the destruction of buildings ( AD 44-46 and 56 ) |
( S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 288-290, n. 45 ). |
I. |
Cn. Hosidio Geta, L. Vagellio cos. | X k. Octobr.
SC. | |
Cum providentia optumi principis tectis quoque | urbis
nostrae et totius Italiae aeternitati prospexerit, quibus | ipse
non solum praecepto augustissimo set etiam exsemplo | suo prodesset,
conveniretq(ue) felicitati saeculi instantis | pro portione publicorum
operum etiam privatorum custodi[a], | deberentque apstinere
se omnes cruentissimo genere | negotiationis, ne[que]
inimicissimam pace faciem inducere | ruinis domum villarumque,
placere : si quis negotiandi causa | emisset quod aedificium,
ut diruendo plus adquireret quam | quanti emisset, tum duplam pecuniam,
qua mercatus eam rem | esset, in aerarium inferri, utiq(ue) de
eo nihilo minus ad senatum | referretur. Cumque
aeque non oportere[t] malo exsemplo vendere quam | emer[e,
u]t venditores quoque coercerentur, qui scientes dolo malo |
[co]ntra hanc senatus voluntatem vendidissent, placere :
tales | venditiones inritas fieri. Ceterum testari senatum, domini[s
nihil] | constitui, qui rerum suarum possessores futuri aliquas
[partes] | earum mutaverint, dum non negotiationis causa
id factum [sit]. | |
Censuere.
In senatu fuerunt CCCLXXXIII. | |
II. |
[Q.] Volusio, P. Cornelio cos. VI non. Mart. SC. | |
Quod
Q. Volusius, P. Cornelius verba fecerunt de postulatione necessari[orum] | Alliatoriae Celsil[l]ae, | q(uid) d(e) e(a)
(r)e f(ieri) p(laceret), d(e) (e)a (r)e (i)ta (c)ensuerunt : | |
Cum SC., quod factum est Hosidio Geta et L. Vagellio cos.,
clarissimis viris, ante d[iem X.] k. | Oct. auctore divo
Claudio, cautum esset, ne quis domum villamve dirueret, qu[o plus] |
sibi adquireret, neve quis negotiandi causa eorum quid emeret venderetve, |
poenaq(ue) in emptorem, qui adversus id SC. fecisset, constituta esset,
[ut] | qui quid emisset duplum eius quanti emisset in
aerarium inferre cogere|tur et eius qui vendidisset inrita fieret venditio,
de iis autem, qui rerum | suarum possessores futuri aliquas partes
earum mutassent, dummodo | non negotiationis causa mutassent, nihil
esset novatum ; et necessari | Alliatoriae Celsil[l]ae,
uxoris Atilii Luperci ornatissimi viri, exposuis|sent huic ordini, patrem
eius Alliatorium Celsum emisse fundos cum aedificis in | regione
mutinensi, qui vocarentur campi Macri, in quibus locis mercatus a[g]i
supe|rioribus solitus esset temporibus, iam per aliquod annos desisset
haberi, eaque | aedificia longa vetustate dilaberentur neque refecta
usui essent futura, quia neque | habitaret in iis quisquam nec vellet in deserta [a]c ruentia commigrare : ne quid | fraudi multae poenaeq(ue)
esset Celsil[l]ae, si ea aedificia, de quibus in hoc ordine
actum | esset, aut demolita fuissent, aut ea condi[c]ione
sive per se sive cum agris vendi|disset, ut emptori sine fraude sua
ea destruere tollereque liceret ; | in futurum autem admonendos
ceteros esse, ut apstinerent se a tam foedo genere negotiation[is],
hoc praecipue saeculo, quo excitari nova et ornari universa, quibus
felicitas orbis terra|rum splenderet, magis conveniret, quam ruinis
aedificiorum ullam partem deform[ari] | Italiae et adhuc
retinere priorum temporum [incuriam quae universa affecisset], |
ita ut diceretur senectute ac tum[ulo iam rem Romanam perire]. | |
Censuere.
In senatu [fuerunt . . . . ] |
|