ORATIO
HADRIANI Concerning the hereditatis petitio ( After AD 134 ? ) |
|||
|
|||
|
|||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |||
|
|||
Digesta, V, 3 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||
22 [ Paulus ]. Si
et rem et pretium habeat bonae fidei possessor, puta quod eandem redemerit :
an audiendus sit, si velit rem dare, non pretium ? In praedone
dicimus electionem esse debere actoris : an hic magis possessor
audiendus sit, si velit rem tradere licet deteriorem factam, non petitor,
si pretium desideret, quod inverecundum sit tale desiderium : an
vero, quia ex re hereditaria locupletior sit, et id quod amplius habet
ex pretio restituere debeat, videndum. Nam et in oratione divi Hadriani
ita est : ‘ Dispicite,
patres conscripti, numquid sit aequius possessorem non facere lucrum
et pretium, quod ex aliena re perceperit, reddere, quia potest existimari
in locum hereditariae rei venditae pretium eius successisse et quodammodo
ipsum hereditarium factum. ’
Oportet igitur possessorem et rem restituere petitori et quod ex venditione
eius rei lucratus est. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|||
40 [ Paulus ], pr. Illud quoque quod in oratione
divi Hadriani est, ut post acceptum iudicium id actori praestetur, quod
habiturus esset, si eo tempore quo petit restituta esset hereditas,
interdum durum est. Quid enim, si post litem contestatam mancipia aut
iumenta aut pecora deperierint ? Damnari debebit secundum verba
orationis, quia potuit petitor restituta hereditate distraxisse ea.
Et hoc iustum esse in specialibus petitionibus proculo placet :
Cassius contra sensit. In praedonis persona proculus recte existimat,
in bonae fidei possessoribus Cassius. Nec enim debet possessor aut mortalitatem
praestare, aut propter metum huius periculi temere indefensum ius suum
relinquere. 1. Praedo
fructus suos non facit, sed augent hereditatem: ideoque eorum quoque
fructus praestabit. In bonae fidei autem possessore hi tantum veniunt
in restitutione quasi augmenta hereditatis, per quos locupletior factus
est. 2. Actiones si quas possessor nanctus
est, evicta hereditate restituere debet, veluti si interdictum unde
vi, aut quod precario concessit. Contra quoque si possessor caverit
damni infecti, cavendum est possessori. 3. Ad
officium iudicis pertinebunt et noxales actiones, ut, si paratus sit
possessor noxae dedere servum qui damnum dederit in re hereditaria vel
furtum fecerit, absolvatur, sicut fit in interdicto quod vi aut clam. |
|||
Codex Iustinianus, III, 31 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||
1. | |||
Imperator
Titus Aelius Antoninus. Senatus consultum auctore divo hadriano
avo meo factum, quo cautum est, quid et ex quo tempore evicta hereditate
restitui debeat, non solum ad fisci causas, sed etiam ad privatos hereditatis
petitores pertinet. 1. Usuras
vero pecuniarum ante litis contestationem ex die venditionis hereditarium
rerum ab eo factae qui antea possidebat collectas nec non etiam fructus
bonae fidei possessores reddere cogendi non sunt, nisi ex his locupletiores
extiterunt. 2. Post
litem autem contestatam tam fructus non venditarum rerum, non solum
quos perceperunt, sed etiam quos percipere poterant, quam usuras pretii
rerum ante litis contestationem venditarum ex die contestationis computandas
omnimodo reddere compellantur. * T. AEL. ANT. A. AUGURINO PROCONS. AFRICAE.
*<A 170 PP. VI K. FEBR. CLARO ET CETHEGO CONSS.> |
|||
Gai Institutiones, II, 57 ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
|||
Sed
hoc tempore iam non est lucratiua : nam ex auctoritate diui
Hadriani senatus consultum factum est, ut tales usucapiones reuocarentur ; et ideo potest
heres ab eo, qui rem usucepit, hereditatem petendo proinde eam rem consequi,
atque si usucapta non esset. |
|||
|
|||