SC. DE HONORIBUS GERMANICI DECERNENDIS
  
Decree of the Senate in honour of Germanicus
  
( AD 19 )

 
Tabula Siarensis, fragment II
 

 
J. González Fernández, CILA, II, 3, n. 927 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
]N[--- ad conservandam memoriam Germanici Caesa]/[ris qui mori nu]nquam(!) debuit [--- senatus censuit faciendum esse s(enatus) c(onsultum) de] / [honoribus m]eritis Germanici Caesar[is --- atque ideo placuit uti age]/[retur de] ea re consilio Ti(beri) Caesaris Aug(usti) prin[cipis nostri atque uti libellus cum] / copia sententiarum ipsi fieret atque is adsu[e]ta sibi [indulgentia ex omnibus iis] / honoribus quos habendos esse censebat senatus legerit [eos quos Ti(berius) Caesar Aug(ustus) et] / Augusta mater eius et Drusus Caesar materque Germanici Ca[esaris et Agrippina uxor eius] / adhibita ab eis et deliberationi satis apte posse haberi existu[maverint(!) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuere)] / placere uti ianus marmoreus extrueretur in circo Flaminio pe[cunia publica posi]/tus ad eum locum in quo statuae divo Augusto domuique Augus[tae iam dedicatae es]/sent ab C(aio) Norbano Flacco cum signis devictarum gentium ina[uratis tituloque] / in fronte eius iani senatum populumque Romanum id monum[entum marmoreum dedi]/casse memoriae Germanici Caesaris cum iis Germanis bello superatis [et deinceps] / a Gallia summotis receptisque signis militaribus    et    vindicata   frau[dulenta  clade]  /  exercitus  p(opuli)  R(omani)  ordinato  statu  Galliarum proco(n)s(ul) missus in transmarinas pro[vincias Asiae] / in conformandis iis regnisque eiusdem tractus ex mandatis Ti(beri) C(a)esaris Au[g(usti) imposito re]/g(e) Armeniae non parcens labori suo priusquam decreto senatus [ei ovatio conce]/deretur ob rem p(ublicam) mortem obisset supraque eum ianum statua Ger[manici Caesaris po]/neretur in curru triumphali et circa latera eius statuae D[rusi Germanici patris ei]/us naturalis fratris Ti(beri) Caesaris Aug(usti) et Antoniae matris ei[us et Agrippinae uxoris et Li]/viae sororis et Ti(beri) Germanici fratris eius et filiorum et fi[liarum eius] / alter ianus fieret in montis Amani luco quod est in [provincia Syria aut qualibet si quis] / alius aptior locus Ti(berio) Caesari Aug(usto) principi  nostr[o  videretur  in  regionibus  quae  in]  /  curam et tutelam Germanico Caesari ex auctori[tate Ti(beri) Caesaris Aug(usti) pervenissent] / item statua eius poneretur et titulus conve[niens rebus gestis Germanici Caesaris] / sculperetur tertius ianus vel m[onumentum fieret apud ripam Rheni circa eum tumulum] / quem Druso fratri Ti(beri) Caesaris Aug(usti) p[rincipis nostri exercitus p(opuli) R(omani) excitasset ci]/tus deinde permissu divi Aug(usti) per[fecisset itemque honorarius tumulus Germanici Cae]/saris constitueretur accipienti[s eas supplicationes ab Germanis et praecipue ab Gal]/lis Germanisque qui citra Rhen[um incolant quorum civitates iussae essent ab divo] / Aug(usto) rem divinam ad tumulu[m Drusi facere atque darent memoriae eius solemne et ritua]/le sacrificium parentant[es quotannis in eo die quo Germanicus Caesar defunctus esset] / et cum esset in ea regio[ne qua est tumulus Drusi   patris   eius   theatrum ibidem die nata]/li Germanici Caesari[s solemnis ludus --- ex h(oc) s(enatus) c(onsulto) factus ---] / [ite]m placere uti m[armoreum sepulcrum memoriae Germanici Caesaris extrueretur Antio]/[chi]ae in foro [ubi corpus Germanici Caesaris crematum esset ---] / [at]qu[e Epidaphnae   ubi   Germanicus   Caesar expirasset tribunal constitueretur // utique a(nte) d(iem) VI Id(us) Oct(obres) quotannis apud eam aram] quae es[t] / [ante tumulum Germanici Caesaris in memoriam eius publice i]nferiae Manibus / [eius mitterentur per magistros sodaliu]m Augustalium p[ullis] amictos togis quibus eo/[rum ius fasque erit habere] eo die sui coloris togam eodem ritu sacrifici quo / [publice inferiae mittuntur] Manibus C(ai) et L(uci) Caesarum cippusque aeneus prope eum / [tumulum Germanici Caesaris] similiter incideretur ut ea s(enatus) c(onsulta) incisa essent quae / [ad eius honores pertinentia] essent neve quid eo die rei seriae publice agere / [liceret magistratibus qui i(ure) d(icundo) p(raeerunt) in] municipio aut colonia c(ivium) R(omanorum) aut Latinorum neve / [die quae convivia publica posth]ac neve quae nuptiae c(ivium) R(omanorum) fierent aut sponsalia ne/[ve qui pecuniam creditam ab aliquo] sumeret alive daret neve ludi fierent aut / [spectarentur neve quid ad ludos adhi]biretur(!) utique ludi Augustales  sca(e)nici  /  [qui a(nte) d(iem) IV Id(us) Oct(obres) fieri in memoriam divi Augus]ti solerent ut a(nte) d(iem) V Kal(endas) Nov(embres) committerentur qua / [dilatione harum nundinarum duarum post] eum diem quo Germanicus Caesar extinctus / [esset ne illo funebri ritu maereretur] dies ludorum scaenicorum // ]M / [--- Ti(berio) Caesari Aug(usto) p]rinci/[pi nostro ---] quod dies etiam / [---]ori et adlocutioni / [eius ---]umque eius probare / [---]essent tribus urbanae et / [---]tur pollicita esset itaque place/[re senatui uti plebs urbana statuas Germa]nici Caesaris cum veste triumpha/[li publice poneret in eis templis atque in] eis ar(e)is publicis in quibus divus Augus/[tus et Augusta Druso Germanico patri eius pro]posuissent   cum   inscriptione   plebis   urbanae   /   [quinque et triginta tribuum itemque car]men quod Ti(berius) Caesar Aug(ustus) in eo ordine a(nte) d(iem) XVII K(alendas) Ian(uarias) / [de laudando Germanico mor]tuo proposuisset in aere incisum figeretur loco publico / [quo patri eius] placeret idque eo iustius futurum arbitrari senatum quod / [libellus Ti(beri)] Caesaris Aug(usti) intumus et Germanici Caesaris f(ilii) eius non magis laudatio/nem quam vitae totius ordinem et virtut(is) eius verum testimonium contineret / aeternae tradi memoriae et ipse se velle non dissimulare eodem libello testatus / esset et esse utile iuventuti liberorum posterorumque nostrorum iudicaret / item quo testatior esset Drusi Caesaris pietas placere uti libellus quem is proxu/mo senatu recitasset in aere incideretur eoque loco figeretur quo patri   eius   ipsique   placuisset   /   itemque hoc s(enatus) c(onsultum) in aere incideretur cum eo s(enatus) c(onsulto) quod factum est a(nte) d(iem) XVII Kal(endas) Ian(uarias) idque aes in Palatio in / porticu quae est ad Apollinis in templo quo senatus haberetur figeretur item senatum vel/le atque aequ(u)m censere quo facilius pietas omnium ordinum erga domum Augustam et consen/su(s) universorum civium memoria honoranda Germanici Caesaris appareret uti co(n)s(ules) hoc / s(enatus) c(onsultum) cum edicto suo proponerent iuberentque mag(istratus) et legatos municipiorum et coloniar/um descriptum mittere in municipia et colonias Italiae et in eas colonias quae essent in / (p)rovinciis eos quoque qui in provinciis prae(e)ssent recte atque ordine facturos si hoc s(enatus) c(onsultum) de/dissent operam ut quam celeberrumo loco figeretur utique M(arcus) Messalla M(arcus) Aurelius / Cotta Maximus co(n)s(ules) designati cum magistratum inissent primo quoque tempore cum per / auspicia liceret sine binum trinumve nundinum   prodictione   legem ad populum de / honoribus Germanici Caesaris ferendam curent cens(uere) i(n)  s(enatu)  f(uerunt) CCLXXXV  h(oc) s(enatus) c(onsultum) per relatio/nem secundam factum est unum // ]tinqu[e ---] / eius templi u[tique Germanici Cae]/saris fiant qua[e --- templo]/rum divi August[i ---] / ludos Victoria[e Caesaris ---] / Augusti [--- Ti(beri) Cae]/saris Augusti [--- in aede] / Concordiae re[---] / eae statuae equ[estres Germanici Caesaris quae ---] / sunt praefer[antur ---]/ae curet u[tique --- ob quam] / causam in pub[licum ---] / utique in Palatio [in porticu quae est ad Apollinis in eo templo in quo senatus] / haber(i) solet in[ter imagines virorum inlustris ingeni Germanici Caesa]/ris et Drusi Ger[manici patris eius naturalis fratrisq(ue) Ti(beri) Caesaris Aug(usti)] / qui{m} ipse quoqu[e fecundi ingeni fuit imagines ponantur   supra   capita]   /   columnarum   [eius   fastigi   quo   simulacrum   Apollinis tegitur] / utique salii car[minibus   suis   nomen   Germanici   Caesaris   pro   honorifi]/ca memoria in[terponant qui honos G(aio) quoq(ue)   L(ucio)   Caesarib(us)   fratr(ibus)  Ti(beri) / Caesaris Augu[sti habitus est utique ad X centuriae G(ai) et L(uci) Caesarum quae] / de cons(ulibus) et praeto[ribus destinandis suffragium ferre solent adiciantur]
——————
►  Source : Two fragments of a bronze tablet found near Sevilla, Spain, in 1982.
 

 
CIL VI, n. 40348 ( Epigraphische Datenbank Heidelberg ).
  

 
$] / [--- placere uti ianus marmoreus extrueretur in circo Fla]/mi[nio pecunia publica positus ad eum locum in quo statuae divo Augusto domuique Augustae iam dedicatae essent ab C(aio) Norbano Flacco cum signis devictarum gen]/t(i)um [inauratis tituloque in fronte eius iani senatum populumque Romanum id monumentum marmoreum dedicasse memoriae Germanici Caesaris cum is Germanis bello supe]/ratis et [deinceps a Gallia summotis receptisque signis militaribus et vindicata fraudulenta clade exercitus p(opuli) R(omani) ordinato statu Galliarum] / proco(n)s(ul) mi[ssus in transmarinas provincias Asiae in conformandis iis regnisque eiusdem tractus ex mandatis Ti(beri) Caesaris Augusti imposito rege Armeniae] / non parce(n)s [labori suo priusquam decreto senatus ei ovatio concederetur ob rem p(ublicam) mortem obisset supraque eum ianum statua Germanici] / Caesaris pon[eretur in curru triumphali et circa latera eius statuae Drusi Germanici patris eius naturalis fratris Ti(beri) Caesaris Aug(usti) et] / Antoniae mat[ris eius et Agrippinae uxoris et Liviae sororis et Ti(beri) Germanici fratris eius et filiorum et filiarum eius] / alter ianus fieret [in montis Amani iugo quod est in provincia Syria aut quaelibet si quis alius aptior locus Ti(berio) Caesari Aug(usto) principi nostro videretur in] / regionibus qu[ae in curam et tutelam Germanico Caesari ex auctoritate Ti(beri) Caesaris Aug(usti) pervenissent item statua eius poneretur et titulus] / conveniens r[ebus gestis Germanici Caesaris sculperetur] / tertius ianus ve[l a toto exercitu fieret cis Rhenum ad tumulum quem Druso fratri Ti(beri) Casaris Aug(usti) primo sua sponte excitare coepisset totus exer]/citus deinde pe[rmissu divi Aug(usti) perfecisset supraque eum ianum statua Germanici Caesaris constitueretur recipientis signa militaria ab Ger]/manis et praec[iperetur Gallis Germanisque qui citra Rhenum incolerent quorum civitates iussae essent ab divo Aug(usto) rem divinam ad tumu]/lum Drusi face[re ut eodem loco publice facerent alterum simile sacrificium parentantes quotannis eo die quo Germanicus Caesar decessisset] / et cum esset in e[a regione ubi is tumulus est exercitus in hibernis collocatus natali Germanici Caesaris miles eo die decurreret eo iano qui] / ex hoc s(enatus) c(onsulto) factus [esset item placere uti marmoreum sepulcrum memoriae Germanici Caesaris exstrueretur Antiochiae in foro ubi corpus Germanici] / Caesaris cremat[um esset --- at]qu[e Epidaphnae ubi Germanicus Caesar expi]/rasset trib[unal constitueretur]
——————
►  Source : Inscription discovered in Rome, Italy.
 
 

  
►  Bibliography
 
 

CIL VI (1879), n. 911 = (1902), n. 31199 ; Dennison, AJA, 2, 1898, pp. 26-70 ; Stuart, CP, 35, 1940, pp. 64-67 ; Piganiol, CRAI, 1952 = Scripta Varia, III, Bruxelles, 1973, pp. 14-15 ; Ross Taylor & Adams Holland, CP, 47, 1952, pp. 137-142 ; Weinstock, JRS, 47, 1957, pp. 144-154 ; Gascou, Latomus, 30, 1971, pp. 133-141 ; González & Fernández, IURA, 31, 1980, pp. 135-137 / 32, 1981, pp. 1-36 ; AE 1983, n. 515 ; AE 1984, n. 508 ; Arce, AEA, 57, 1984, pp. 149-154 ; González, ZPE, 55, 1984, pp. 55-100 / 60, 1985, p. 146 ; Nicolet, MEFRA, 97, 1985, pp. 799-839 ; AE 1986, n. 275 and 308 ; Gascou, Latomus, 45, 1986, pp. 541-554 ; Lebek, ZPE, 66, 1986, pp. 31-48 ; Le Roux, RHD, 1986, pp. 325-350 ; Zecchini, ZPE, 66, 1986, pp. 23-29 ; Buonocore,  Le  iscrizioni  latine e greche, Città del Vaticano, 1987, pp. 30-37 ; Lebek, ZPE, 67, 1987, pp. 129-148 / 70, 1987, pp. 57-62 ; Potter, ZPE, 69, 1987, pp. 269-276 ; AE 1988, n. 703 ; Arce & González, Estudios sobre la Tabula Siarensis, Madrid, 1988 ; Fraschetti, Epigraphica, 50, 1988, pp. 47-60 ; Fraschetti, MEFRA, 100, 1988, pp. 867-889 ; Lebek, ZPE, 72, 1988, pp. 235-240 / 73, 1988, pp. 249-284 / 75, 1988, pp. 59-71 ; Nicolet, MEFRA, 100, 1988, pp. 827-866 ; Schillinger-Häfele, ZPE, 75, 1988, pp. 73-81 ; Sherk, The Roman Empire : Augustus to Hadrian, Cambridge, 1988, p. 63 ; AE 1989, n. 358 and 408 ; Lebek, ZPE,  77, 1989, pp. 39-41 / 78, 1989, pp. 45-82 ; AE 1991, n. 20 ; Dumont, Carmen et libellus dans la tabula Siarensis, Cassino, 1991, pp. 1-10 ; Lebek, ZPE,  86, 1991, pp. 47-78 / 87, 1991, pp. 103-124 / 90, 1992, pp. 65-86 / 95, 1993, pp. 81-120 / 98, 1993, pp. 77-95 ; Nicolet, St. Yavetz, Leiden, 1995, pp. 115-127 ; González Fernández, Corpus de Inscripciones Latinas de Andalucia II, 3, Sevilla, 1996, n. 927 ; Crawford, Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 507-543, n. 37 ; Kolb, Fest. Hengel, Tübingen, 1996, p. 111 ; AE 1999, n. 31 and 891 ; González, AJPh, 120, 1999, pp. 123-142 ; Sánchez-Ostiz Gutiérrez, Tabula Siarensis : Edición, traducción y comentario, Pamplona, 1999 ; González in La Commemorazione di Germanico nella documentazione epigraphica, Roma, 2000, pp. 95-128 ; Scheithauer, Kaiserliche Bautätigkeit in Rom : Das Echo in der antiken Literatur, Stuttgart, 2000, p. 100 ; AE 2001, n. 33, 39 and 87 ; Hänger, Die Welt im Kopf : Raumbilder und Strategie im römischen Kaiserreich, Göttingen, 2001, p. 165 ; AE 2002, n. 43, 44, 45 and 46 ; Fraschetti, JRS, 92, 2002, p. 236 ; AE 2003, n. 47, 48, 49 and 50 ; Devillers, Tacite et les sources des Annales : enquêtes sur la méthode historique, Leuven, 2003, p. 133 ; Hoops et al., Reallexikon der Germanischen Altertumskunde, Berlin, 2004, p. 211 ; Millar, Cotton & MacLean Rogers, Rome, the Greek world, and the East : Government, society, and culture in the Roman Empire, London, 2004, p. 232 ; Des Boscs-Plateaux, Un parti hispanique à Rome ? : Ascension des élites hispaniques et pouvoir politique d'Auguste à Hadrien (27 av. J.-C.-138 ap. J.-C.), Madrid, 2005, pp. 38-39 ; King, Desiring Rome : Male Subjectivity and Reading Ovid's Fasti, Columbus, 2006, p. 245 ; Berrendonner in Berrendonner, Cébeillac-Gervasoni & Lamoine, Le quotidien municipal dans l'Occident romain (Coll. Clermont-Ferrand, 2007), Clermont-Ferrand, 2008, pp. 327-328 ; Arena in Hekster, Schmidt-Hofner & Witschel, Ritual dynamics and religious change in the Roman Empire : proceedings of the eighth Workshop of the International Network Impact of Empire (Heidelberg, 2007), Leiden, 2009, pp. 77 ss. ; González in Iglesias Gil, Cursos sobre el Patrimonio Histórico, 12 : Actas de los XVIII cursos monográficos sobre el patrimonio histórico, Santander, 2009, pp. 135-153.
 


Traducción española