Tacitus, Annales, II, 83 ( Fisher,
Oxford, 1906 ).
|
1. Honores
ut quis amore in Germanicum aut ingenio validus reperti decretique :
ut nomen eius Saliari carmine caneretur ; sedes curules sacerdotum
Augustalium locis superque eas querceae coronae statuerentur ;
ludos circensis eburna effigies praeiret neve quis flamen aut augur
in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur. 2. arcus
additi Romae et apud ripam Rheni et in monte Syriae Amano cum inscriptione
rerum gestarum ac mortem ob rem publicam obisse. sepulchrum Antiochiae
ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo in loco vitam finierat. statuarum
locorumve in quis coleretur haud facile quis numerum inierit. 3. cum
censeretur clipeus auro et magnitudine insignis inter auctores eloquentiae,
adseveravit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum : neque
enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres inter
scriptores haberetur. 4. equester ordo
cuneum Germanici appellavit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti
turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur. pleraque manent :
quaedam statim omissa sunt aut vetustas oblitteravit. |