SC. DE CORRUPTIONE IUDICIS
   
Decree of the Senate on judicial corruption
     
( 74 BC )


     
Cicero, Clu. XLIX, 136 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
At enim senatus uniuersus iudicauit illud corruptum esse iudicium. Quo modo ? Suscepit causam. An potuit rem delatam eius modi repudiare ? cum tribunus plebis populo concitato rem paene ad manus reuocasset, cum uir optimus et homo innocentissimus pecunia circumuentus esse diceretur, cum inuidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni ? potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari ? At quid est decretum ? quam iuste ! quam sapienter ! quam diligenter ! se qui sunt quorum opera factum sit ut iudicium publicum corrumperetur.
 

 
►  Bibliography
 
 
Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, p. 70, n. 72.
 


Traduction française