SC. CLAUDIANUM Decree of the Senate punishing the cohabitation between a free woman and a slave ( AD 52 ) |
||||||
|
||||||
Claudius | ||||||
|
||||||
Codex Iustinianus, VII, 24 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||||
1. | ||||||
Imperator
Justinianus. Cum in nostris temporibus, in quibus multos labores
pro libertate subiectorum sustinuimus, satis esse impium credidimus
quasdam mulieres libertate sua fraudari et, quod ab hostium ferocitate
contra naturalem libertatem inductum est, hoc a libidine nequissimorum
hominum inferri, claudianum senatus consultum et omnem eius observationem
circa denuntiationes et iudicium sententias conquiescere in posterum
volumus, ne, quae libera constituta est, vel semel decepta vel infelici
cupidine capta vel alio quocumque modo contra natalium suorum ingenuitatem
deducatur in servitutem et sit pessimum dedecus cognationis suae fulgori,
ut, quae forsitan decoratos dignitatibus habeat cognatos, haec in alienum
cadat dominium et dominum pertimescat forsitan cognatis suis inferiorem.
Quod et in libertis observari oportet: semel etenim libertate potitam
per tale dedecus in servitutem reduci religio temporum meorum nullo
patitur modo. 1. Sed
ne servi vel adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod
maxime in adscripticios verendum est, ne liberarum mulierum nuptiis
ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus,
si quid tale fuerit vel a servo vel adscripticio perpetratum, liberam
habere potestatem dominium eius sive per se sive per praesidem provinciae
talem servum vel adscripticium castigatione competenti corrigere et
abstrahere a tali muliere. Quod si neglexerit, sciat in suum damnum
huiusmodi desidiam reversuram. * IUST. A. HERMOGENI MAG. OFF. *<A
531-534 > |
||||||
Iustiniani Institutiones, III, 12 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||||
1. Erat
et ex senatus consulto Claudiano miserabilis per universitatem adquisitio,
cum libera mulier servili amore bacchata ipsam libertatem per senatus
consultum amittebat et cum libertate substantiam : quod indignum
nostris temporibus esse existimantes, et a nostra civitate deleri et
non inseri nostris digestis concessimus. |
||||||
Gai Institutiones, I ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
||||||
84.
Ecce enim ex senatus consulto Claudiano poterat ciuis Romana,
quae alieno seruo uolente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera
permanere, sed seruum procreare; nam quod inter eam et dominum istius
serui conuenerit, ex senatus consulto ratum esse iubetur. sed postea
diuus Hadrianus iniquitate rei et inelegantia iuris motus restituit
iuris gentium regulam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum
pariat. 85.
Item e lege [. . . . nomen legis periit. . . . ] ex ancilla
et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cauetur, ut si quis cum
aliena ancilla, quam credebat liberam esse, coierit, siquidem masculi
nascantur, liberi sint, si uero feminae, ad eum pertineant, cuius mater
ancilla fuerit. sed et in hac specie diuus Vespasianus inelegantia iuris
motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiamsi masculi
nascantur, serui sint eius, cuius et mater fuerit. 86.
Sed illa pars eiusdem legis salua est, ut ex libera et seruo
alieno, quem sciebat seruum esse, serui nascantur. itaque apud quos
talis lex non est, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequitur
et ob id liber est. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
||||||
91.
Item si qua mulier ciuis Romana praegnas ex senatus consulto
Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno seruo inuito et denuntiante
domino eius coierit, conplures distinguunt
et existimant, si quidem ex iustis nuptiis conceptus sit, ciuem Romanum
ex ea nasci, si uero uolgo conceptus sit, seruum nasci eius, cuius mater facta
esset ancilla. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
||||||
160.
Maxima est kapitis diminutio, cum aliquis simul et ciuitatem
et libertatem amittit; quae accidit incensis, qui ex forma censuali
uenire iubentur: quod ius [. . . . . . vv. 1
1/2 . . . . . . ], qui contra eam legem in urbe Roma domicilium
habuerint; item feminae, quae ex senatus consulto Claudiano ancillae
fiunt eorum dominorum, quibus inuitis et denuntiantibus cum seruis eorum
coierint. |
||||||
Iulii Pauli Sententiae, II, 21a ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||||||
1. Si
mulier ingenua civisque Romana vel Latina alieno se servo coniunxerit,
si quidem invito et denuntiante domino in eodem contubernio perseveraverit,
efficitur ancilla. 2. Si servo pupilli
ingenua mulier se coniungat, denuntiatione tutoris efficitur ancilla.
3. Mulier et si ..., tamen ei quae
se servo iunxerit denuntiando adquirit ancillam. 4. Procurator
et filius familias et servus iussu patris aut domini denuntiando faciunt
ancillam. 5. Si peculiari servo filii
familias libera se mulier coniunxerit, nulla disquisitione paternae
voluntatis iure sollemni decurso adquiret ancillam. 6. Liberta
sciente patrono alieni servi secuta contubernium eius qui denuntiavit
efficitur ancilla. 7. Liberta si ignorante
patrono servo se alieno coniunxerit, ancilla patroni efficitur ea condicione,
ne aliquando ab eo ad civitatem Romanam perducatur. 8. Filii
familias servo, quem ex castrensi peculio habet, si se ingenua mulier
coniunxerit, eius denuntiatione efficitur ancilla. 9. Filia
familias si invito vel ignorante patre servo alieno se iunxerit, etiam
post denuntiationem statum suum retinet, quia facto filiorum peior condicio
parentum fieri non potest. 10. Filia
familias si iubente patre invito domino servi alieni contubernium secuta
sit, ancilla efficitur, quia parentes deteriorem filiorum condicionem
facere possunt. 11. Liberta servi patroni
contubernium secuta etiam post denuntiationem in eo statu manebit, quia
domum patroni videtur deserere noluisse. 12. Errore
quae se putavit ancillam atque ideo alieni servi contubernium secuta
est, si postea liberam se sciens in contubernio eodem perseveraverit,
efficitur ancilla. 13. Si patrona servo
liberti sui se coniunxerit, etiam denuntiatione conventam ancillam fieri
non placuit. 14. Mulier ingenua, quae
se sciens servo municipum iunxerit, etiam citra denuntiationem ancilla
efficitur: non item si nesciat. Nescisse autem videtur, quae comperta
condicione contubernio se abstinuit, aut libertum putavit. 15. Libera
mulier contubernium eius secuta, qui plures dominos habuit, eius fit
ancilla, qui prior denuntiavit, nisi forte ab omnibus factum sit. 16. Si
mater servo filii se iunxerit, non tollit senatus consultum claudianum
erubescendam matris etiam in re turpi reverentiam exemplo eius, quae
se servo liberti sui coniunxerit. 17. Tribus
denuntiationibus conventa etsi ex senatus consulto facta videatur ancilla,
domino tamen adiudicata citra auctoritatem interpositi per praesidem
decreti non videtur: ipse enim debet auferre qui dare potest libertatem.
18. Filia familias mortuo patre si in
servi contubernio perseveraverit, pro tenore senatus consulti Claudiani
conventa efficitur ancilla. |
||||||
Iulii Pauli Sententiae, IV, 10 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||||||
2. Ad
filiam ancillam vel libertam ex senatus consulto Claudiano effectam
legitima matris intestatae hereditas pertinere non potest, quia neque
servi neque liberti matrem civilem habere intelleguntur. |
||||||
Tituli ex corpore Ulpiani, XI, 11 ( Girard & Senn, Paris, 1967 ). |
||||||
Maxima
capitis diminutio est, per quam et civitas et libertas amittitur, veluti
cum incensus aliquis venierit, aut quod mulier alieno servo
se iunxerit denuntiante domino et ancilla facta fuerit ex senatus consulto
Claudiano. |
||||||
Tacitus, Annales, XII, 53 ( Fisher, Oxford, 1906 ). |
||||||
Inter quae refert ad patres de poena feminarum
quae servis coniungerentur ; statuiturque ut ignaro domino ad id
prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis haberentur. |
||||||
► Bibliography May, RHD, 1936, p. 216 ; Piaget, Le sénatus-consulte Néronien, Lausanne, 1936, pp. 40-46. ► Link : Tacitus, Annales, XII. |
||||||