ORATIO
CLAUDII DE
IURE HONORUM GALLIS DANDO On the admission of Gallic citizens to Roman offices ( AD 48 ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 316-319, n. 12 ). |
I. |
...
mae rerum no[straru]m sit u[tile ...]. |
Equidem
primam omnium illam cogitationem hominum, quam | maxime primam occursuram
mihi prouideo, deprecor, ne | quasi nouam istam rem introduci exhorrescatis,
sed illa || potius cogitetis, quam multa in hac ciuitate nouata sint,
et | quidem statim ab origine urbis nostrae in quot formas | statusque
res p(ublica) nostra diducta sit. | |
Quondam
reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis succes|soribus eam tradere
contigit. Superuenere alieni et quidam exter||ni, ut Numa Romulo successerit
ex Sabinis ueniens, uicinus qui|dem sed tunc externus ; ut Anco
Marcio Priscus Tarquinius. [Is] | propter temeratum sangiunem, quod
patre Demaratho C[o]|rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa
sed inopi, | ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi
re||pelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migrauit, | regnum
adeptus est. Huic quoque et filio nepotiue eius, nam et | hoc inter
auctores discrepat, insertus Seruius Tullius, si nostros | sequimur,
captiua natur Ocresia, si Tuscos, Caeli quondam Vi||uennae sodalis fidelissimus
omnisque eius casus comes, post|quam uaria fortuna exactus cum omnibus
reliquis Caeliani | exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupauit
et a duce suo | Caelio ita appellita[uit], mutatoque nomine,
nam Tusce Mastarna | ei nomen
erat, ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei
| p(ublicae) utilitate optinuit. Deinde postquam Tarquini Superbi mores
in||uisi ciuitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us],
| nempe pertaesum est mentes regni et ad consules, annuos magis|tratus,
administratio rei p(ublicae) translata est. | |
Quid
nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe|rium ualentius repertum
apud maiores nostros, quo in a[s]||perioribus bellis aut in ciuili motu
difficiliore uterentur ? | aut in auxilium plebis creatos
tribunos plebei ? quid a consu|libus ad decemuiros translatum imperium,
solutoque postea | decemuirali regno ad consules rursus reditum ?
quid in [pl]u|ris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m
|| consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearen|tur ?
quid communicatos postremo cum plebe honores, non imperi | solum sed
sacerdotiorum quoque ? Iam si narrem bella, a quibus | coeperint
maiores nostri, et quo processerimus, uereor ne nimio | insolentior
esse uidear et quaesisse iactationem gloriae pro||lati imperi ultra
oceanum. Sed illoc potius reuertar. Civitat[em | |
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
II. |
...
po]test. Sane | nouo m[ore] et diuus Aug[ustus au]onc[ulus m]eus et
patruus Ti. | Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum,
bo|norum scilicet uirorum et locupletium, in hac curia esse
uoluit. || Quid ergo ? non Italicus senator prouinciali potior
est ? Iam | uobis, cum hanc partem censurae meae adprobare coepero,
quid | de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne prouinciales quidem,
| si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. | |
Ornatissima
ecce colonia ualentissimaque Viennensium, quam || longo iam tempore
senatores huic curiae confert ! Ex qua colo|nia inter paucos equestris
ordinis ornamentum L. Vestinum fa|miliarissime diligo et hodieque in
rebus meis detineo, cuius libe|ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum
gradu, postmodo cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa ;
ut dirum nomen la||tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium,
quod ante in do|mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum ciuitatis
Roma|nae beneficium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere,
| miserabili quidem indignissimoque casu, ut uobis utilis | senator
esse non possit. || |
‘ Tempus
est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis, | quo
tendat oratio tua ; iam enim ad extremos fines Galliae Nar|bonensis
uenisti ’. | |
Tot
ecce insignes iuuenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi | senatores,
quam paenitet Persicum, nobilissimum uirum, ami||cum meum, inter imagines
maiorum suorum Allobrogici no|men legere. Quod si haec ita esse consentitis,
quid ultra desidera|tis, quam ut uobis digito demonstrem, solum ipsum
ultra fines | prouinciae Narbonensis iam uobis senatores
mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis uiros non paenitet.
|| Timide quidem, p(atres) c(onscripti), egressus adsuetos familiaresque
uobis pro|uinciarum terminos sum, sed destricte iam Comatae Galliae
| causa agenda est, in qua si quis hoc intuetur, quod bello per de|cem
annos exercuerunt diuom Iulium, idem opponat centum | annorum immobilem
fidem obsequiumque multis trepidis re||bus nostris plus quam expertum.
Illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete sua securamque
a tergo pacem praes|titerunt, et quidem cum ab census nouo tum opere
et inadsue|to Gallis ad bellum auocatus esset : quod opus quam
ar|duum sit nobis, nunc cum maxime quamuis nihil ultra, quam || ut publice
notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis | magno experimento
cognoscimus. |
|