ORATIO
CLAUDII DE
IURE HONORUM GALLIS DANDO On the admission of Gallic citizens to Roman offices ( AD 48 ) |
Tacitus, Annales, XI ( Fisher, Oxford, 1906 ). |
23. A.
Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque
Galliae, quae Comata appellatur, foedera et civitatem Romanam pridem
adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super
re variusque rumor. et studiis diversis apud principem certabatur adseverantium
non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse
olim indigenas consanguineis populis nec paenitere veteris rei publicae.
quin adhuc memorari exempla quae priscis moribus ad virtutem et gloriam
Romana indoles prodiderit. an parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint,
nisi coetus alienigenarum velut captivitas inferatur ? quem ultra
honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret ?
oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum
duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam
obsederint. recentia haec : quid si memoria eorum moreretur qui
sub Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis :
fruerentur sane vocabulo civitatis : insignia patrum, decora magistratuum
ne vulgarent. |
24. His atque talibus haud
permotus princeps et statim contra disseruit et vocato senatu ita exorsus
est : ‘maiores mei, quorum antiquissimus Clausus origine
Sabina simul in civitatem Romanam et in familias patriciorum adscitus
est, hortantur uti paribus consiliis in re publica capessenda, transferendo
huc quod usquam egregium fuerit. neque enim ignoro Iulios Alba, Coruncanios
Camerio, Porcios Tusculo, et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque
et omni Italia in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam
ut non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen nostrum coalescerent.
tunc solida domi quies et adversos externa floruimus, cum Transpadani
in civitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae legionum
additis provincialium validissimis fesso imperio subventum est. num
paenitet Balbos ex Hispania nec rninus insignis viros e Gallia Narbonensi
transivisse ? manent posteri eorum nec amore in hanc patriam nobis
concedunt. quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam
armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant ? at
conditor nostri Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos
eodem die hostis, dein civis habuerit. advenae in nos regnaverunt :
libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur,
repens, sed priori populo factitatum est. at cum Senonibus pugnavimus :
scilicet Vulcsi et Aequi numquam adversam nobis aciem instruxere. capti
a Gallis sumus : sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum
subiimus. ac tamen, si cuncta bella recenseas nullum breviore spatio
quam adversus Gallos confectum : continua inde ac fida pax. iam
moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes suas inferant
potius quam separati habeant. omnia, patres conscripti, quae nunc vetustissima
creduntur, nova fuere : plebeii magistratus post patricios, Latini
post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos. inveterascet
hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit.’ |
25. Orationem principis
secuto patrum consulto primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt.
datum id foederi antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum
populo Romano usurpant. |
|