ORATIO CLAUDII DE IURE HONORUM GALLIS DANDO
  
On the admission of Gallic citizens to Roman offices
   
( AD 48 )


 
CIL XIII, n. 1668 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
]/mae rerum no[---]m sit V[---] / equidem primam omnium illam cogitationem hominum quam / maxime primam occursuram mihi provideo deprecor ne / quasi novam istam rem introduci exhorrescatis sed illa / potius cogitetis quam multa in hac civitate novata sint et / quidem statim ab origine urbis nostrae in quo<t=D> formas / statusque res p(ublica) nostra diducta sit / quondam reges tenuere urbem nec tamen domesticis succes/soribus eam tradere contigit supervenere alieni et quidam exter/ni ut Numa Romulo successerit ex Sabinis veniens vicinus qui/dem sed tunc externus ut Anco Marcio Priscus Tarquinius [is] / propter temeratum sanguinem quod patre Demaratho C[o]/rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa sed inopi / ut quae tali marito necesse habuerit succumbere cum domi re/pelleretur a gerendis honoribus postquam Romam migravit / regnum adeptus est huic quoque et filio nepotive eius nam et / hoc inter auctores discrepat insertus Servius Tullius si nostros / sequimur captiva natus Ocresia si Tuscos Caeli quondam Vi/vennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes post/quam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani / exercitus Etruria excessit montem Caelium occupavit et a duce suo Caelio ita appellitatus mutatoque nomine nam Tusce Mastarna / ei nomen erat ita appellatus est ut dixi et regnum summa cum rei / p(ublicae) utilitate optinuit deinde postquam Tarquini Superbi mores in/visi civitati nostrae esse coeperunt qua ipsius qua filiorum ei[us] / nempe pertaesum est mentes regni et ad consules annuos magis/tratus administratio rei p(ublicae) translata est / quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe/rium valentius repertum ad maiores nostros quo in a[s]/perioribus bellis aut in civile motu difficiliore uterentu[r] / aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei quid a consu/libus ad decemviros translatum imperium solutoque postea / decemvirali regno ad consules rusus reditum quid in [pl]u/ris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m / consulari imperio appellatos qui seni et saepe octoni crearen/tur quid communicatos postremo cum plebe honores non imperi(i) / solum sed sacerdotiorum quoque iam si narrem bella a quibus / coeperint maiores nostri et quo processerimus vereor ne nimio / insolentior esse videar et quaesisse iactationem gloriae pro/lati imperi ultra oceanum sed illoc potius revertar civitatem / [ // p]otest sane / novo m[ore] et divus Aug[ustus av]onc[ulus!] meus et patruus Ti(berius) / Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum bo/norum scilicet virorum et locupletium in hac curia esse voluit / quid ergo non Italicus senator provinciali potior est iam vobis cum hanc partem censurae meae adprobare coepero quid / de ea re sentiam rebus ostendam sed ne provinciales quidem / si modo ornare curiam poterint reiciendos puto / ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium quam / longo iam tempore senatores huic curiae confert / ex qua colo/nia inter paucos equestris ordinis ornamentum L(ucium) Vestinum fa/miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo cuius libe/ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu postmodo cum / annis promoturi dignitatis sui incrementa ut dirum nomen la/tronis taceam et odi illud palaestricum prodigium quod ante in do/mum consulatum intulit quam colonia sua solidum civitatis Roma/nae benificium consecuta est idem de fratre eius possum dicere / miserabili quidem indignissimoque hoc casu ut vobis utilis / senator esse non possit / tempus est Ti(beri) Caesar Germanice detegere te patribus conscriptis / quo tendat oratio tua iam enim ad extremos fines Galliae Nar/bonensis venisti / tot ecce insignes iuvenes quot intueor non magis sunt paenitendi / senatores quam paenitet Persicum nobilissimum virum ami/cum meum inter imagines maiorum suorum Allobrogici no/men legere quodsi haec ita esse consentitis quid ultra desidera/tis quam ut vobis digito demonstrem solum ipsum ultra fines / provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere quando / ex Luguduno habere nostri ordinis viros non paenitet timide quidem p(atres) c(onscripti) egressus adsuetos familiaresque vobis pro/vinciarum terminos sum sed destricte iam Comatae Galliae / causa agenda est in qua si quis hoc intuetur quod bello per de/cem annos exercuerunt divom(!) Iulium idem opponat centum / annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis re/bus nostris plus quam expertum illi patri meo Druso Germaniam / subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praes/tituerunt et quidem cum ad census novo tum opere et inadsue/to Gallis ad bellum avocatus esset quod opus quam ar/duum sit nobis nunc cum maxime quamvis nihil ultra quam / ut publice notae sint facultates nostrae exquiratur nimis / magno experimento cognoscimus
 


►  Bibliography

 
  

Paradin de Cuyseaulx, Mémoires de l'histoire de Lyon, Lyon, 1571, pp. 23-25 ; Brissonius, De Formulis Solennibus Populi Romani Verbis, Paris, 1583, p. 268 ; Breval, Remarks on several parts of Europe : Relating chiefly to the history, antiquities and geography, of those countries..., I, London, 1726, pp. 232-233 ; Thicknesse, A Year's journey through France and part of Spain, II, London, 1777, pp. 71-76 ; The letters of lady M.W. Montagu during the embassy to Constantinople, 1716-18, I, London, 1825, pp. 74-79 ; Blondeau, Institutes de l'Empereur Justinien..., II, Paris, 1839, pp. 59-60 ; Boissieu, Inscriptions de Lyon, Lyon, 1846, p. 136 ; Benech, Revue de législation et de jurisprudence, 1852, pp. 230-232 ; Zell, Opuscula academica latina, Freiburg im Breisgau, 1857, p. 96 ss. ; Bernard, Le temple d'Auguste et la nationalité gauloise, Lyon, 1863, pp. 37-48 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 212 ; Mommsen, EE, VII (1892), p. 394 ; CIL XIII (1899), n. 1668 ; Groag, RE, III (1899), c. 2279 ss. ; Münzer, Fest. Hirschfeld, Berlin, 1903, pp. 34 ss. ; Fabia, Revue d'histoire de Lyon, 1908, pp. 5-20 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 195-198, n. 52 ; Hardy, JP, 33, 1913, pp. 79-95 ; Grupe, ZSS, 42, 1921, pp. 31-41 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 351-354, n. 50 ; Fabia, La table claudienne de Lyon, Lyon, 1929 ; Carcopino, JS, 1930, pp. 69-81 and 116-128 ; Fabia, REA, 33, 1931, pp. 117-138 and 225-256 ; Momigliano, L'opera dell'imp. Claudio, Firenze, 1932, pp. 29 ss. ; Carcopino, Points de vue sur l'impérialisme romain, Paris, 1934, p. 159 ; May, RHD, 1936, p. 95 ; Charlesworth, Documents illustrating the reigns of Claudius & Nero, Cambridge, 1939, p. 8 ; Riccobono,  FIRA I, Firenze, 1941, pp. 281-285, n. 43 ; Liechtenhan, REL, 24, 1946, pp. 198-209 ; Gordon, The Lyon Tablett, Greece and Rome, 1952, pp. 34-35 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, pp. 193 and 387 ; Stroux, Phil, 98, 1954, p. 152 ; Vittinghoff, Hermes, 82, 1954, pp. 348-371 ; AE 1955, n. 115 ; Schönbauer, IURA, 6, 1955, pp. 160-169 ; Miller, RhMus, 99, 1956, pp. 304-315 ; Hammond, JRS, 47, 1957, pp. 74 ss. ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 145-146, n. 175 ; Wuilleumier, Inscriptions latines des trois Gaules, Paris, 1963, n. 219 ; Schillinger-Häfele, Hist, 14, 1965, pp. 443-454 ; Petit, Le Premier siècle de notre ère, Paris, 1968, p. 151 ; Flach, Hermes, 101, 1973, pp. 313-320 ; Petit, Histoire générale de l'Empire romain, Paris, 1974, p. 85 ; AE 1975, n. 612 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 316-319, n. 12 ; Sage, REL, 58, 1980, pp. 274-312 ; AE 1983, n. 693 ; Ries, Prolog und Epilog in Gesetzen des Altertums, München, 1983, p. 140 ; Briquel, CRAI, 132, 1988, pp. 217-232 ; Richard, Pallas, 39, 1993, p. 130 ; Létoublon, La ruche grecque et l'empire de Rome, Grenoble, 1995, p. 317 ; Bellen, Politik – Recht – Gesellschaft. Studien zur alten Geschichte, Stuttgart, 1997, p. 88 ; Besançon in Long & Monnier, La France, l'église quinze siècles déjà (Colloque, Paris Sorbonne), Genève, 1997, p. 29 ; Purpura, Minima epigraphica et papyrologica, 2, 1999, p. 279 ; Badoud, Cahiers du Centre Gustave Glotz, 13, 2002, pp. 169-195 ; AE 2003, n. 41 ; Kavanagh, Historia, 53, 2004, p. 382 ; Rémy & Kayser, Les viennois hors de Vienne..., Bordeaux, 2005, p. 29 ; Burnand, Primores Galliarum, II, Bruxelles, 2006, p. 198 ; Carré in Espiet-Kilty, Spensky & Whitton, Citoyenneté, empires et mondialisation (Coll., Clermont-Ferrand, 2003), Clermont-Ferrand, 2006, p. 53 ; Testa in Rousseau & Papoutsakis, Transformations of late antiquity : essays for Peter Brown, II, Farnham–Burlington, 2009, p. 94 ; Hausmann, Die Leserlenkung durch Tacitus in den Tiberius und Claudiusbüchern der Annalen, Berlin, 2009, p. 247 ; Lepore, Introduzione allo studio dell'epigrafia giuridica latina, Milano, 2010, pp. 199-200.
 
 
►  
Source : Bronze tablet discovered at Lyon, France, in 1528 Lyon, Mus. de la civ. gallo-romaine ).
 


 

Traduction française