ORATIO
ANTONINI Concerning donations between husband and wife ( AD 206 ) |
|
|
|
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |
Digesta, XXIV, 1 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|
32 [ Ulpianus ], 1. Oratio autem imperatoris nostri de confirmandis donationibus non solum
ad ea pertinet, quae nomine uxoris a viro comparata sunt, sed ad omnes
donationes inter virum et uxorem factas, ut et ipso iure res fiant eius
cui donatae sunt et obligatio sit civilis et de falcidia ubi possit
locum habere tractandum sit : cui locum ita fore opinor, quasi
testamento sit confirmatum quod donatum est. 2. Ait
oratio ‘ fas esse eum quidem qui donavit paenitere : heredem vero eripere
forsitan adversus voluntatem supremam eius qui donaverit durum et avarum
esse ’. [Cf. Dig. XXIV, 1, 32, 3 ss.] |
|
|
|
|