PAULI
SENTENTIARUM INTERPRETATIO |
|
|
|
|
|
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 370-407, n. 9 ). |
|
Interpretationes ad librum primum | |
|
|
|
|
Ad librum secundum | |
|
|
|
|
Ad librum tertium | |
|
|
Ad librum quartum | |
|
|
Ad librum quintum | |
|
|
Ad § 2. Si
de una re inter ipsas personas duae pactiones fiant, posterior valebit.
Ad § 4. Si inter
aliquos conveniat aut de admittendo crimine vel inferenda violentia
vel faciendo, quod lex aut honestas prohibet, aut de rebus alienis aut
si de bonis viventis aliquid paciscantur, haec pacta valere non possunt. Ad § 5a. Post
rem iudicatam pactio inter eos, qui litigaverunt, tunc obtinet firmitatem,
si de summa, quam iudicio constat addictam, ab eo qui vicit aliquid
concedatur. |
|
[II. DE PROCURATORIBUS ET COGNITORIBUS.] |
|
Ad § 1. Infames
sunt, qui propter aliquam culpam notantur infamia. Et ideo tales personae ad agendas causas nec mandatum dare nec suscipere
ab altero possunt, etiamsi hoc eorum adversarii adquiescant. Ad § 2. Feminae,
licet procurationem suscipere prohibeantur, tamen, si dominae et procuratrices
fiant, pro re iam sua agere possunt. Ad § 3. Nec
procurator in causa aliena nec procurator et dominus, ut pro re sua
agat, infamis persona fieri potest. Ad § 4. Actio
de executione iudicatarum rerum non solum ipsi auctori, qui egit, competit,
sed et heredi similiter datur ; nam et heres victi
ab herede victoris ad solutionem iudicati nihilo minus retinetur. |
|
[III. DE PROCURATORIBUS.] |
|
Ad § 2. Procurator
eas tantum res agere potest, quas ei evidenter constiterit fuisse commissas. |
|
[IV. DE NEGOTIIS GESTIS.] |
|
Ad § 2. Tutor,
si peracta tutela, id est impletis pupillaribus annis, voluerit in ipsa
administratione persistere, de actis negotiis pupillo vel curatori eius
non tutelae, sed negotiorum gestorum cogendus est reddere rationem.
Ad § 3. Qui pecuniam
exercet alienam, usuras eius reformare cogendus est. Et si minus idoneis
personis de hac ipsa pecunia fortasse crediderit, pro ipsorum personis,
qui solvere non possunt, damnum ipse, qui talibus personis credidit,
sustinebit. Ad § 4. Mater,
quae se in retinendis rebus filiorum miscuerit, tam ipsis quam tutoribus
eorum negotiorum gestorum cogetur reddere rationem. Ad § 5. Si
filiusfamilias aut servus sine iussu patris aut domini negotia gesserint
aliena et ex hoc inveniuntur obnoxii, tantum damni pater vel dominus
sustinebit, quantum in eorum peculio potuerit inveniri. Ad § 7. Si
pater ea, quae emancipato filio sine aliqua condicione donaverat, administrare
praesumpsit, filio emancipato pro his, quae in rebus eius gessit, negotiorum
gestorum tenebitur actione. |
|
[V. DE CALUMNIATORIBUS.] |
|
Ad § 2. Qui
aut apud cinctos aut apud privatos iudices fuerit de calumniae obiectione
convictus, non exspectata ordinis sententia, prout causa fuerit, supplicio
subdetur. |
|
[VII. DE INTEGRI RESTITUTIONE.] |
|
Ad §§ 1,
2. Integri restitutio dicitur, si quando res quaelibet
aut causa, quae perierat, in priorem statum reparatur vel id, quod alicui
sublatum est, reformatur ; hoc enim, quod per praetorem antea fiebat,
modo per iudices civitatum agendum est ; ita ut eorum causae vel
res in integrum revocentur, qui aut per timorem potestatis alicuius
compulsi sunt aut fraude vel errore decepti sunt aut per captivitatem
vel quamcumque iniustam necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis
perdidisse noscuntur ; aut si qui pro necessitate longinquae peregrinationis
absentant ; vel ad restauranda ea, quae in damnis minorum gesta
esse probantur. Ad § 3. Ut
in integrum res vel causa redeat, non nisi semel a iudice potest cognita
causa praestari. Ad § 4. Quoties
de revocanda re vel causa integrae restitutionis beneficium petitur,
aut in rem aut in personam agendum est, id est ut res ipsa, de qua agitur,
quae sublata est, recipiatur. Et cum in personam actio intendi coeperit,
is qui rem indebite abstulisse convincitur, id quod sublatum est in
quadruplum reformare debet, post annum vero in simplum. Ad § 5. Quicumque
aliquid, ut se de hostibus vel seditione populi aut de latronum impetu
liberaret, causa mercedis, ut evaderet, aut promisit aut dedit, hoc
pro metu se dedisse non poterit allegare nec revocare quod dederit.
Ad § 6. Si,
cum domino vis infertur, servum metu interveniente dederit et apud eum,
cui datus fuerat, aliquid quolibet pacto adquisierit, cum servum ipsum
dominus, cui vis est illata, receperit, ad eum omnia, quae servus adquisierat,
pertinebunt. Ad § 8. Qui
aliquem in domo sua clausum tenuerit, quascumque ei scripturas extorserit,
non valebunt. |
|
[IX. DE MINORIBUS XXV ANNORUM.] |
|
Ad § 1. Minores
aetate, si crimina graviora commiserint, per aetatem se non poterunt
excusare. Ad § 2. Si
quis maior annis minori per mandatum negotia sua agenda commiserit,
ex persona minoris integri restitutionem accipere non potest, nisi forsitan
minor sine mandato voluntarie se causis miscuerit alienis. Ad § 3. Si
quis id, quod minor aetate gessit, postquam maior effectus est, id est
usque ad impletum vicesimum octavum annum, silentio suo et taciturnitate
revocare noluit, de hac re integri restitutionem petere non potest.
Ad § 4. Si
minor minori successerit, non ex persona defuncti ille, qui heres est,
sed ex sua agere potest ; hoc est, si ille, qui defunctus est,
duodeviginti annorum sit et succedens viginti, ex istius, qui successit,
aetate tempora computanda sunt. Ad § 5. Si
minor maiorem fidedicat, licet ipse teneri non possit, tamen quem fidedixit
teneri potest. Ad § 6. Qui
sciens minorem hoc argumento pro eo fideiussor accessit, ut excusatione
minoris aetatis fideiussionem suam in posterum liberaret, minor quidem
aetatis beneficio liberatur ; sed ad solvendum debitum fideiussor,
qui hoc argumento usus est, retinetur. Ad § 7. Si
minor praedium, quod vendiderat, per integri restitutionem reddito emptori
pretio receperit, fructus ab emptore perceptos recipere non potest ;
sed eos, quanti fuerint, in compensationem usurarum iussum est imputari.
Ad § 8. Minor
annis ea, quae pater eius oppigneraverat vel fiduciae causa posuerat,
si viliore pretio, quam oportebat, a creditore distracta convicerit,
potest soluto debito ad recipiendam rem suam integri restitutionis auxilium
promereri. |
|
[X. DE PLUS PETENDO.] |
|
Ad § 1. Causam
perdit, quicumque aut commendatum sive commodatum aliquid alibi, quam
placuit, dari petierit aut plus, quam datum est, reddi poposcerit aut
ante tempus, quam redhibitio promissa est, petierit reformari aut meliorem
speciem, quam dederat, postularit. |
|
[XI. DE SATISDANDO.] |
|
Ad § 1. Si
quicumque hereditatem ex defuncti voluntate aut testamenti condicione
possideat, quam alter sibi debitam esse contendit, petitor iure postulat,
ut ei a possessore satisdatio detur, quae omnia hereditaria corpora
salva futura esse promittat usque in cognitionis eventum. Et si possessor
ex hac re conventus huiusmodi satisdationem non providerit, dato a petitore
fideiussore ad eum hereditaria corpora transferuntur. Si vero nec petitor
satisdatorem dederit, penes possessorem usque ad eventum iudicii possessio
remanebit. Ad § 2. Usufructuarius
proprietatis domino satisdatorem dare compellitur se usufructu suo non
aliter usurum, quam ipse proprietatis dominus uti potuit diligenter. |
|
[XII. DE IUDICIIS OMNIBUS.] |
|
Ad § 1. Hi,
qui in causis suis falsa principum rescripta detulerint, ut falsarii
puniantur. |
|
[XIIIa. DE IUDICATO.] |
|
Ad § 3. In
eum, qui album curiae raserit, vitiaverit vel quodcumque aliud scripturae
genus sua praesumptione turbaverit, capitaliter non exspectata ordinis
sententia vindicatur. Ad § 4. Si
eam rem, quam aliquis accepto pretio facta venditione distraxit, tradere
distulerit, ad traditionem rei, quam vendidit, omnibus modis compellendus
est. Ad §§ 5,
6. Hae duae secundum legem Aquiliam similem poenam
habent, ut cum his, quae animo vel corpore corruperunt, alia similia
mancipia huiusmodi praesumptores exsolvant. |
|
[XIIIb. SI HEREDITAS VEL QUID ALIUD PETATUR.] |
|
Ad § 4. Si
auctor de petitione hereditatis sibi debitae ita silentium gessit, id
est ut nullam proponeret actionem, heres eius ab hereditatis ipsius
petitione repellitur. |
|
[XV. SI QUADRUPES DAMNUM INTULERIT.] |
|
Ad § 1. Si
alienum animal cuicumque damnum intulerit aut alicuius fructus laeserit,
dominus eius aut aestimationem damni reddat aut ipsum animal tradat.
Quod etiam de cane similiter est statutum. Ad § 2. Fera
bestia in ea parte, qua populi transeunt vel frequentant, ligari vel
custodiri prohibetur, ne aut ipsa aliquem noceat aut terrore eius quolibet
casu aliquis ab altero fortasse laedatur. Quod si factum fuerit, in
dominum, si hoc praecepit, vel in custodem eius damni vel cuiuscumque
laesionis actio non exspectata ordinis sententia revertetur. Ad § 3. Quicumque
feram bestiam vel quamcumque quadrupedem provocando quocumque modo adversum
se incitaverit, nec domino nec custodi eius poterit imputari, quia suo
vitio incurrisse dinoscitur. |
|
[XVII. DE SERVITUTIBUS.] |
|
Ad § 1. Viam,
qua eundo ad rem nostram uti solemus, vel iter, quo per rem alienam
ad nostram pergimus, et actum, id est qua pecora minare consuevimus,
vel aquaeductum biennio non utendo, si quis usus non fuerit, perire
ei certissimum est. Ad § 2. Usus
hauriendae vel ducendae aquae si biennio destiterit, non utendo perit ;
et si iterum biennio in usum fuerit reducta, recipitur. |
|
[XVIII. DE FAMILIA HERCISCUNDA.] |
|
Ad § 1. Pro
divisione bonorum communium si quando inter fratres intentio vertitur,
dividendae rei non plus quam semel arbiter deputatur, ut inter eos quae
sunt communia, habita aequitate distribuat. Quod si deputatus a iudice
arbiter indivisum aliquid dimiserit, communi consensu postea qui sit
divisionis medius eligatur. |
|
[XIX. QUEMADMODUM ACTIONES PER INFITIATIONEM DUPLENTUR.] |
|
Ad § 1. Aliqua,
[quae] cum ab his, quibus sunt debita, repetuntur, si a debitoribus
negata fuerint, dupli satisfactione redduntur, id est res iudicata,
legati per damnationem relicti, id est si quid heres legati titulo dare
iussus est et petitum negaverit, vel si damnum alicui per iniuriam factum
quis sarcire noluerit, vel de modo agri cum a venditore emptor fuerit
circumscriptus, ut minus inveniatur, quam probatur scriptum. Quae omnia
superius comprehensa secundum legem Aquiliam duplicantur. Ad § 2. Hae
causae, quae pulsatorum negatione duplantur, per pactum finiri non possunt. |
|
[XX. DE FIDEIUSSORE ET SPONSORE.] |
|
Ad § 1. Cum
multi fideiussores exstiterint, etiamsi ad solvendum, quae promiserunt,
probantur idonei, et possint omnes in solidum retineri, tamen restitutio
debiti inter eos dividenda est, ut unusquisque id, quod eum pro portione
sua contingit, exsolvat. |
|
[XXI. DE SEPULCHRIS ET LUGENDIS.] |
|
Ad § 15. Quidquid
in sepultura defuncti expensum fuerit, prius quam aliis creditoribus
de mortui hereditate reddendum est. |
|
|
|
Ad § 1. Cum
de repetitione pecuniae agitur et probatio debitae pecuniae nulla proferatur,
iubet huius rei ambiguitatem sacramentorum interpositione finiri. Ad § 2. Licet
prior petitor offerat sacramentum, tamen cum nulla probatio debiti est,
is, qui calumniam se pati dicit, potest fidem suam iurisiurandi religione
firmare. Ad § 3. Si
quando pulsatus repetenti pecuniam obtulerit sacramentum et ille ei
iurisiurandi necessitatem ultro concesserit, non potest postea ab eo
debitum postulare. Ad § 4. Heres
eius, cui pecunia credita dicitur, ad sacramentum vocari non potest,
quia, quae egerit auctor suus, ad integrum scire non potuit. |
|
[II. DE PECUNIA CONSTITUTA.] |
|
Ad § 1. Si
quis pro alterius debito se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem
statutae promissionis est retinendus. |
|
[III. DE CONTRACTIBUS.] |
|
Ad § 1. Stipulatio
est inter praesentes haec verba, quibus se invicem partes obligare possunt ;
ubi necesse est, ut interrogatione petentis pulsatus ad interrogata
respondeat. Veluti si quis pro alio fideiussorem se dicat accedere ;
qui cum se hac responsione obligaverit, ad solutionem etiam sine scriptura
poterit retineri. |
|
[IV. DE COMMODATO ET DEPOSITO PIGNORE FIDUCIAVE.] |
|
Ad § 3. Si
servum vel equum vel quaecumque alia aliquis ab altero ad usum tantum
serviendi commodata susceperit et eos ad pugnam, ubi vitae periculum
incurrant, duxerit, ad redhibitionem commodatae rei merito a domino
retinetur. Ad § 4. Si
facto pretio rem vendendam aliquis cuicumque tradiderit et, dum ab eo
vendenda profertur, quacumque occasione perierit, ei perit, qui eam
dederat distrahendam. Ceterum si rem acceptam non rogante domino, sed
promittente eo, qui accepit, dum vellet venumdare, perdiderit, sibi
rei perditae ingerit detrimentum. |
|
[V. DE PIGNORIBUS.] |
|
Ad § 1. Creditor
si sine condicione pignus sibi depositum tenens ter debitorem suum convenerit,
ut soluto debito pignora sua recipiat, et debitor noluerit post tres
admonitiones soluto debito pignora sua recipere, creditor distrahendi
pignoris habebit liberam facultatem. Ad § 2. Si
quis gregem equarum, vaccarum vel ovium accepta mutua pecunia pignori
creditori dederit, fetus earum rerum ad debitorem, non ad creditorem
pertinet. Ita est et si ancillam dederit et partum ediderit : ad
debitorem pertinet, non ad creditorem. Ad § 3. Si
quis debeat alicui solidos decem et illi, qui debet, de quacumque ratione
debeantur a creditore suo solidi quinque et veniat creditor et totos
decem solidos a debitore petat, si probaverit ille debitor sibi ab eo
quinque solidos deberi, quare illum in solidum pro totis decem solidis
convenit, causam perdit, qui noluit debitum compensare. Similis ratio
est et de frumento et de aliis speciebus. |
|
[VIII. DE INSTITORIBUS.] |
|
Ad §§ 1,
2. Quicumque quamlibet personam aut ad exercendum
negotium aut pro ratione culturae aut condendis vendendisque fructibus
praeposuisse cognoscitur, si quid damni per eius actum accesserit, ad
eum, qui eum instituit, pertinebit, sive servus sive liber sit. Ad § 3. Si
quid cum discipulis vel mercennariis tabernariorum vel cuiuslibet officinae
actum fuerit, ad magistrum officinae vel institorem tabernae damnum,
quod accesserit, pertinebit. |
|
[IX. DE IN REM VERSO.] |
|
Ad § 1. Si
servus vel filiusfamilias mutuam pecuniam a quocumque susceperit et
in utilitatibus patris vel domini necessariisque rebus eam expendisse
probatur, pro hoc debito patrem vel dominum ad solutionem necesse est
retineri. |
|
[X. DE SENATUS CONSULTO MACEDONIANO.] |
|
Ad § 1. Qui
filiofamilias contra interdicta legum inscio patre pecuniam commodavit,
eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare. |
|
[XI. AD SENATUS CONSULTUM VELLEIANUM.] |
|
Ad § 1. In
omni genere causarum pro quibuscumque personis mulieres fidem suam interponere
prohibentur. Ad § 2. In
hac tantum mulier fideiussione tenetur, ut, si tutores filiis suis petat
et pro eis fideiussor exsistat, filiis teneatur obnoxia. |
|
[XII. DE DEPOSITO.] |
|
Ad § 7. Cum
in iudicio de rebus agitur commendatis, si mora in reddendo ab eo, cui
commendatae sunt, afferatur, prout res fuerit commendata, aut usurae,
si pecunia, aut fructus, si praedia fuerint, debebuntur. |
|
[XIII.] |
|
Ad § 1. Si
quis creditor debitore in solvendo tardante rem sibi pro debito positam
distraxerit, si quid amplius acceptum fuerit quam debebatur, quod plus
acceptum est, restitui iussum est debitori. Ad § 2. Quidquid
creditor per oppigneratum sibi pro debito servum adquisierit, de summa
debiti retrahitur. Ad § 3. Creditor
rem sibi oppigneratam a debitore emere non potest. Sed debitor cum alia
persona inire contractum potest, ut accepta ab emptore pecunia debitum
restituat creditori ; et sic postea rem suam a debito[re] liberatam,
cui voluerit, vendat. Ad § 4. Creditor
pignus, quod a debitore accepit, nec per suppositam personam emere potest.
Quod si factum fuerit agente debitore soluto debito, emptio non valebit.
Ad § 5. Si
conveniat inter creditorem et debitorem, ut pignus a creditore non vendatur,
non solvente debitore debitum creditor pignus post trinam conventionem
vendere potest. |
|
[DE LEGE COMMISSORIA.] |
|
Ad § 6. Si
creditor rem, quam a debitore pignori acceperit, uni ex heredibus vel
extraneo pignori acceperit, uni ex heredibus vel extraneo pignori acceperit,
uni ex heredibus vel extraneo legati
titulo derelinquat, debitor pro pignore suo oblato debito omnes heredes
creditoris poterit convenire. Ad § 7. Si
quis creditor praedium sibi fiducia obligatum studio et opere suo melioraverit,
quidquid se pro melioranda re impendisse probaverit, ei a debitore reddendum
est. Ad § 8. Si
duo creditores unum pignus debitoris habeant obligatum et posterior
creditor priori creditori offerat pecuniam, potest pignus obligatum
ad se transferre. Item prior creditor, licet potior sit in pignore
retinendo, si offerat pecuniam, potest apud se pignus retinere. |
|
[XIV. DE USURIS.] |
|
Ad § 1. Pactum
nudum dicitur, si cautio creditori a debitore, in qua centesimam se
soluturum promisit, sine stipulatione fiat. Et ideo usurae ex nuda cautione
creditori penitus non debentur. Ad § 2. In
pecuniis creditis cum solutio usurarum sortem aequaverit, si quid amplius
creditori fuerit datum, de capite debiti subtrahitur. Si vero et centesima
et caput impletum est, quod amplius creditor accepit, reddere cogetur
debitori. Ad § 3. Traiecticia
pecunia dicitur, quae in navi, ut ad transmarina deferatur, deponitur
quia maris periculo committitur, in quantas convenerit usuras, hanc
pecuniam dare creditor potest. |
|
[XV. DE MANDATIS.] |
|
Ad § 1. Propter
subitam infirmitatem et necessitatem peregrinationis vel propter inimicitias
maioris personae, ne cuiuscumque videatur actio vacillare, integra adhuc
causa is qui susceperit susceptum negotium renuere potest. Ad § 3. Si
quis cuilibet mandet, ut rem suam decem solidis vendat, et ille eam
octo vendiderit, pretium quod ei mandatum est, quidquid minus ab emptore
percepit, mandatori complere compellitur. Venditio tamen rescindi non
potest. |
|
[XVII. EX EMPTO ET VENDITO.] |
|
Ad § 1. Si
quis rem alienam vendiderit et pretium acceperit, ad redhibitionem duplae
pecuniae manebit obnoxius. Ad § 2. Si
quicumque rem simpliciter, id est sine poenae interpositione, emptori
tradiderit, et de eadem re emptor fuerit superatus, in tantum ei venditor
manebit obnoxius, velut si evictionis poenam, id est duplum se redditurum
pretium, in venditione promiserit. |
|
[DE MODO.] |
|
Ad § 6. Si
venditor, cum mancipium distraheret, de artificio eius vel de peculio
pro caritate pretii mentitus est, emptori, quantum sine peculio vel
artificio valere potuerat tantum reddere compellatur ; aut certe
mancipium venditum recipere reddito pretio adquiescat. Ad § 8. Si
quis agrum alienum cuicumque vendiderit et postea hic ipse ager ab alio
domino, cuius erat, emptori donatus sit, venditor emptori in redhibitione
pretii, quod accepit, manebit obnoxius. Ad § 13 (14). In
contractibus empti et venditi, qui bona fide ineuntur, venditionis instrumenta
superflue requiruntur, si quocumque modo res vendita, dato et accepto
pretio, qualibet probatione possit agnosci. Ad § 14 (15). Si
ager alterius nomine et alterius pecunia fuerit comparatus, eius esse
cognoscitur, cuius nomine comparatus est, si tamen ipsi comparatori
agrum traditum fuisse constiterit ; illi vero pecuniam, quam dederant,
a possessore recipient, sicut multis aliis speciebus habetur expositum.
Ad § 16. Si
quis contempto fideiussore debitorem suum tenere maluerit, fideiussor
vel heres eius a fideiussionis vinculo liberatur. Si vero procurator litis victus fuerit, mandator eius ad solutionem
tenetur. |
|
[XIX. DE NUPTIIS.] |
|
Ad § 2. Viventibus
patribus inter filiosfamilias sine voluntate patrum matrimonia non legitime
copulantur ; sed si coniuncta fuerint, non solvuntur, quia ad publicam
utilitatem antiquitas pertinere decrevit, ut procreandorum liberorum
causa coniunctio facta non debeat separari. Ad § 7. Si
qui matrimonium sani contraxerint et uni ex duobus amentia aut furor
accesserit, ob hanc infirmitatem coniugia talium solvi non possunt.
Ad § 8. Si
vir in peregrinis aliqua fuerit occupatione detentus, absente eo constituto
die possunt nuptiae celebrari, ut ab amicis vel parentibus eius puella
suscepta ad domum mariti ducatur. Nam sicut viro absente hoc ordine
possunt nuptiae celebrari, ita femina absente non possunt. Ad § 9. Libertus,
si ad coniunctionem patronae vel patroni filiae adspirare tentaverit,
in metallum detrudatur. |
|
[XX. DE CONCUBINIS.] |
|
Ad § 1. Qui
uxorem habet, eo tempore concubinam habere prohibetur, ne ab uxore eum
dilectio separet concubinae. |
|
[XXIb. DE DOTIBUS.] |
|
Ad § 1. Dos
dicitur, quae a parte sponsarum viris datur ; quae tamen potest
ante nuptias et post nuptias dari. |
|
[XXII. DE PACTIS INTER VIRUM ET UXOREM.] |
|
Ad § 1. Fructus
agri dotalis manente coniugio ad maritum pertinent. Sed et illius anni,
quo matrimonium divortio separatur, ad maritum pertinere certissimum
est. |
|
[XXIII. DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM.] |
|
Ad § 2. In
coniugio haec sola donatio hac lege permittitur, ut mancipia sibi invicem,
quae manumittant, non quae habeant, donare possint. Ad § 5. Si
manente coniugio vir uxori vel uxor marito aliquid donaverit, si is,
cui donatum est, prior mortuus fuerit, apud donatorem ea, quae donata
fuerant, remanebunt. Ad § 6. Si
inter maritum et uxorem matrimonii tempore mortis causa fuerit facta
donatio, morte unius convalescit. Nam in donationibus, quae mortis causa
fiunt, haec verborum sollemnitas custoditur : ‘Illum agrum
aut illam domum me malo habere quam te, te quam heredes meos’. |
|
[XXIV. DE LIBERIS AGNOSCENDIS.] |
|
Ad § 4. Si
ea mulier, quae per fideicommissum manumitti iussa est, fideicommissario
in praestanda libertate, quae ei mandata est, moram faciente pepererit,
qui natus est, ingenuus nascitur, quia fideicommissarii tarditas ingenuitati
eius obesse non potest. Ad § 5. Si
quaecumque mulier matrimonio per divortium dissoluto praegnantem se
esse senserit et hoc in notitiam mariti vel patris eius detulerit, ut
ad inspiciendum vel observandum ventrem suum custodes mittant, quos
dum miserint, partum mulieris, id est nativitatem sui heredis, compelluntur
agnoscere. Ad § 6. Si
post divortium praegnantem se mulier marito non indicaverit vel custodes
ad observationem ventris missos custodire non permiserit, potest pater
vel avus eum, qui natus fuerit, non nutrire. Sed negligentiam matris
statutum est ei, qui natus est, in successione patris nocere penitus
non debere, quin post mortem patris sine dubio succedat. Ad § 8. Quoties
de mulieris praegnatione dubitatur, quinque obstetrices, id est medicae,
ventrem iubentur inspicere ; et quod plures ex ipsis se agnovisse
dixerint, hoc certissimum iudicatur. |
|
[XXVII. DE EXCUSATIONIBUS TUTORUM.] |
|
Ad § 1. Si
cum patre minorum aliquis graves inimicitias habuisse cognoscitur, a
tutela pupillorum merito excusatur, ne inimico paterno parvulorum defensio
committatur. |
|
[XXVIII. DE POTIORIBUS NOMINANDIS.] |
|
Ad § 2. Qui
potior ad tutelam eligendus est, non solum pupillo generis affinitate
propinquior, sed et facultatibus debet magis idoneus approbari. |
|
[XXIX. QUI POTIORES NOMINARE NON POSSINT.] |
|
Ad § 1. Si
a patre filiis minoribus libertus tutor fuerit derelictus, si parum
idoneus videtur, excusari quidem ab actione tutelae non potest ;
sed potest illi curator adiungi. |
|
[XXXI. DE FURTIS.] |
|
Ad § 1. Fur
est, qui rem alienam fraude interveniente contigerit. Ad § 6. Furtorum
genera heres eius, qui furtum pertulit, persequi potest ; eius
vero heredes, qui furtum fecerat, ad poenam criminis teneri non possunt.
Ad § 7. Si
servus alicui furtum fecerit vel damnum dederit, si dominus eius pro
eo reddere noluerit, tradere eum vindictae pro qualitate facti debebit.
Ad § 8. Si
servus furtum fecerit et postea aut manumissus aut venditus fuerit,
aut is, qui manumissus est, pro furti redhibitione tenebitur aut emptor
eius, quia noxa semper caput sequitur. Ad § 13. Furti
manifesti poena quadrupli est et ipsus rei, quae est sublata, redhibitio.
Ad § 14. Si
quis rem furtivam alteri obtulit, ne apud ipsum inveniretur, poena tripli
est et ipsius rei redhibitio, quae sublata cognoscitur. Ad § 20. Si
filiofamilias vel servo furto aliquid sublatum fuerit, ad patrem vel
dominum furti actio pertinebit, quia merito eis haec actio datur, ex
quorum personis solent aliquoties conveniri. Ad § 23. Si,
cum furtum quis quaerit, damnum alicui dederit vel iniuriam fecerit,
secundum legem Aquiliam in duplum damni illati redhibitione multatur.
Ad § 32. Qui
tabulas aut cautiones furto abstulerit, ad eam summam redhibitionis,
quam tabulae vel chartae sublatae continent, furti actione tenebitur.
Nec interest, utrum cautiones ipsae sine aliquae litura sint, an fuerint
caraxatae aut forsitan solutae. |
|
[XXXII. DE OPERIS LIBERTORUM.] |
|
Ad § 1. Si
quis ita fuerit manumissus, ut nec donum nec operas patrono praestare
deberet, et patronus eius egens fuerit effectus, eum pro modo facultatum
suarum pascere et sustentare compellatur. |
|
AD LIBRUM TERTIUM. |
|
Ad § 1. Si
quis contra duos fratres, id est unum puberem, cuius aetas curatorem
habere potest, et alterum impuberem, causam habeat, si frater, qui senior
est, propter personam fratris minoris, ne causam dicat, se voluerit
excusare, ille, qui senior est, pro sua persona vel causa respondere
compellitur. Quod, etiamsi curatorem non habeat, adhibere sibi cogetur ;
nam adultus se per personam pupilli penitus non excusat. |
|
[II. DE BONIS LIBERTI.] |
|
Ad § 2. Si
libertus duos patronos heredes scripserit et unus ex ipsis patronis
vivente liberto mortuus fuerit, ad illum patronum qui superest, quod
ambobus dimiserat, pertinebit. Ad § 4. [Si]
liberto mortuo patronus vel patroni filii cum secundum paginam testamenti
in dimidia eius hereditate successerint, debitum liberti pro portionum
suarum quantitate restituant. |
|
[III. DE LEGE FABIANA.] |
|
Ad § 1. Si
libertus aliqua ex bonis suis hoc animo alienaverit, ne ad patronum
vel filios patroni inter hereditaria corpora perveniant, id, quod hoc
ordine per fraudem alienatum constiterit, potest a patrono vel filiis
ipsius revocari. |
|
[IVa. DE TESTAMENTIS.] |
|
Ad § 8. Qui
ab hostibus captus fuerit, in captivitate positus, quia servus est,
non potest facere testamentum. Sed si quod testamentum ante fecit, si
redierit, iure postliminii valet ; si ibidem defecerit, beneficio
legis Corneliae valet. Ad § 9. Qui
pro aliquo crimine ad tempus aut in insulam relegatur aut in metallum
deputatur, quia perpetuam damnationem non habet, et testamentum facere
potest et, si quid ei ex testamento derelictum fuerit, obtinebit. |
|
[IVb. DE INSTITUTIONE HEREDUM.] |
|
Ad § 1. Si
aliquis in testamento suo condicionem heredi constituat, quam prius
impleat, quam hereditatem praesumat, merito ad eam implendam, quia possibilis
videtur, exspectandum tempus istud est, ut non praesumatur hereditas,
quamdiu condicio impleatur. Nam si impossibile aliquid heredi fuerit
iniunctum, quod impleri penitus non potest, talis condicio statim submovenda
est, quia nullum scripto heredi impedimentum facit. Ad § 3. Quoties
in testamento evidenter heres qui sit scriptus non exprimitur, nulla
firmitas est heredis ; nam si evenit, ut testatori amici plures
uno nomine nuncupentur, debet testator, quem de illis heredem appellet,
rebus evidentibus declarare. Ad § 4. Qui
testamenta faciunt, sicut instituere heredes, ita et substituere possunt.
Nam qui primo gradu heredes scripti sunt, instituti appellantur, qui
secundo, substituti, qui tertio, scripti vocantur, quia usque ad tertium
gradum heredes substituere pro testatoris voluntate permissum est, hoc
est ut secundum voluntatem testatoris ita substitutio ordinata servetur ;
ea tamen ratione, ut, sicut committitur fidei heredis, sic, quibuscumque
verbis testator iniunxerit, hereditas defuncti ab instituto ad substitutum
valeat pervenire. Ad § 5. Substitutio
et pure, id est sine condicione, fieri potest, hoc est, ut, cum ad substitutum
hereditas pervenerit, ad tertium heredem non debeat pervenire. Sub condicione
autem ita quis substituitur, ut, cum ille mortuus fuerit, ad tertium
heredem, id est scriptum, hereditas, quae est ab eodem tenta, perveniat.
Quae tamen substitutio tam in suos heredes quam in alienos et tam puberes
quam impuberes fieri potest, hoc est et in pupillos et in adultos. Ad § 6. In
quot vult uncias testator assem suum in diversos heredes dividere potest,
ut faciat, si voluerit, et XV et XX uncias et in maiori numero ;
aut certe, si voluerit, et in minori potest, hoc est aut VII aut IX
aut quot voluerit in minori modo uncias facere potest. Si vero XII uncias
impleverit, id est totum assem, in testamento suo et postmodum alteri
dicat : ILLE HERES MIHI ESTO, et non dicat, in
quot uncias, quia nihil impleto asse in hereditate remansit, illi, qui
in XII uncias heredes nominatim instituti sunt, medietatem tollunt et
medietatem ille, qui post impletum assem heres est posterior sine portione
aliqua nominatus. Quod si heredes instituti in XII uncias inveniantur
et postmodum heredem his verbis testator instituat, ut dicat :
EX RELIQUA PARTE ILLE HERES MIHI ESTO,
ei, qui sic institutus est, nihil debetur, quia impleto asse nihil,
quod ei testator reliquerit, dinoscitur remansisse. Ad § 7. Si
servum alienum aliquis data libertate heredem instituerit, institutio
quidem facta valebit ; sed libertas alieno servo data valere non
poterit. Ad § 8. Si
quis filium suum et extraneum aequis partibus testamento scribat heredes,
filia praetermissa tantum de portione germani sui quantum de extraneis
revocabit. Si vero duo filii fuerint heredes scripti, filia praetermissa
duobus fratribus tertiam tollit et extraneis dimidiam. Ad § 9. Si
pater moriens in testamento suo, sciens uxorem praegnantem se habere,
ita scribat, ut, si qui filii post mortem ipsius nati fuerint, heredes
sint, si post mortem patris nati fuerint, valeat testamentum. Nam si
post testamentum vivo patre nati fuerint et testamentum pater non mutaverit,
rumpent testamentum. |
|
[V. AD SENATUS CONSULTUM SILANIANUM.] |
|
Ad § 1. Quicumque
a familia sua occisus fuerit, hereditas illius ab herede adiri non potest,
nisi prius de familia quaestio fuerit ventilata et mors occisi fuerit
vindicata. Ad § 13. Heredi
scripto, qui aliquid contra ultimam defuncti fecerit voluntatem, ut
indigno aufertur hereditas, si tamen nihil contra leges in eius testamento
fuerit comprehensum. Ad § 15. Si
inter institutum et substitutum heredem intentio de hereditate nata
fuerit, ille in possessionem rerum hereditariarum mittendus est, qui
institutus magis probatur quam is, qui legitur substitutus. |
|
[VI. DE LEGATIS.] |
|
Ad § 1. Si
testator uni ex heredibus pecuniam, quam in substantia non reliquit,
dari praeceperit, nummi, qui in legato relicti sunt, legatario tempore
divisionis a coheredibus implebuntur. Ad § 5. Constitutum
est, ut, si quis heredi suo iniunxerit, ut eius heres, cui dixerit,
solvat, haec condicio valere non debeat, quia ille, qui heres relinquitur,
quem sit heredem habiturus, incertum est. Ad § 6. Si
quis faciens testamentum iniungat heredi, ut tempore, quo ipse heres
moritur, legatum legatario tradat, valet legatum. Ad § 7. Constitutum
est, ut legatum vindicationis, id est quod non exspectato herede legatarius
praesumit, etiam non praesumptum a legatarii herede praesumatur. Ad § 8. Si
pro debito pignus depositum fuerit creditori et testamento suo debitor
id, quod pignus posuerat, per damnationem ipsi creditori legati titulo
derelinquat, creditor secundum testamentum legatum possidet et debitum
ab heredibus recipiet testatoris. Ad § 9. Servus
nominatim legati titulo dimissus, si mortuus fuerit, legatario non debetur.
Ad § 14. Si
quis sibi et alii in alterius testamento legatum adscripserit, ad illum,
quem sibi adiunxerit, magis quam ad eum, qui pro se scripsit, totum
legatum poterit pertinere. Ad § 25. Si
duobus ita legetur, ut alteri usus, alteri fructus legetur relictus,
fructuarius cum fructu usum praesumet ; quod ei, qui usum acceperit,
de fructibus non licebit. Ad § 26. Si
duobus in communi ususfructus legati titulo dimittatur et unus ex ipsis
mortuus fuerit, legatus ususfructus ex integro ad eum, qui superfuerit,
pertinebit. Ad § 52. Si
aliquis agrum cum mancipiis per legatum reliquerit, quicumque exinde
discendi artificii causa alibi translatus fuerit, inter alia eius fundi
mancipia ad legatarium pertinebit. Ad § 56. Hic
de domus conversatione, non de villa dicit. Ad § 68. Si
quis per testamentum cuicumque legati titulo agrum reliquerit, et villam
reliquisse videtur. Si vero villam reliquerit, et agrum reliquisse cognoscitur.
Ad § 69. Servis
legati titulo dimissis tam pueri quam ancillae debentur, quia masculorum
appellatione etiam feminae continentur. Ancillis vero legatis servi
non continentur. Ancillarum autem appellatione tam virgines quam puberes
vel impuberes accipiendae sunt exceptis, quas testator loco pignoris
posuerit. Ad § 70. [Haenel =
Servis amanuensibus legatis omnes, qui ad manum serviunt, debebuntur].
Ad § 88. Ista
species in inferiore parte utilius per se evidenter exposita est. Ad § 91. Si
carruca cum iunctura per legatum dimissa fuerit, carpentum cum iunctura
et mulae debentur ; mulio autem non debetur. Ad § 92. Si
quis facto testamento, in quo aliquibus legata reliquerat, aliud postmodum
fecerit testamentum et illa legata, quae priori testamento dederat,
abstulerit vel codicillis fortasse removerit, si illud prius testamentum
post mortem testatoris prolatum fuerit et legata heres scriptus absolverit,
quae in posteriore testamento vel codicillo remota sunt, is, qui ex
priori testamento legatum consecutus est, reddere iubetur, quod sequentibus
scripturis ostenditur fuisse sublatum. |
|
[VIII. AD LEGEM FALCIDIAM.] |
|
Ad § 1. Si
quis faciat testamentum et heredem instituat et omnem suam hereditatem
legatariis aut fideicommissariis vel mortis causa donationibus conferat,
valet quidem testamentum ; sed heres scriptus quartam sibi ex omnibus
bonis retinet testatoris. Ad § 3. Ea,
quae mater superstes filio per legitimam scripturam donavit, in Falcidiam
ei post mortem matris a germanis eius non possunt imputari ; sed
in partem sibi debitam salva donatione succedit. |
|
AD LIBRUM QUARTUM. |
|
Ad § 1. Uxori,
cui maritus testamento suo dotem, quam ab ea accepit, legati titulo
dereliquit, ex ea fideicommissum, hoc testator si iubeat, dare non cogetur,
quia non de mariti bonis aliquid consequitur, sed quod dederat, recepisse
videtur. Ad § 4. Si
a quocumque per testamentum surdus aut mutus heredes fuerint instituti
aut ab intestato fortasse successerint, si quid aut per testamentum
aut per legitimum numerum fideicommissi nomine, ut dare debeant, fuerint
delegati, id dare omnimodis compelluntur. Ad § 5. Qui
fideicommissum cuicumque dimittit, potest his verbis ad eum, cui reliquerit,
loqui : VOLO TIBI DE REBUS MEIS ILLUD ESSE DONATUM aut SPERO A
TE UT ILLA RE DIGNERIS ESSE CONTENTUS. Quod tamen debet aut testamenti
serie aut testium professione constare. Ad § 6. Si
quando fideicommissum relinquitur, precativis verbis relinqui potest,
ut roget quis iniungat petat speret, ut id, quod fidei suae commissum
est, ad eum, quem testator voluit, sicut iniunxit, ita faciat pervenire.
Nam si dicat quis : DIMITTO HOC ILLI vel
COMMENDO, quia verba directa sunt, fideicommissi locum habere non possunt.
Ad § 7. Per
fideicommissum unusquisque potest tam proprias res quam alienas dimittere.
Sed si suas dimiserit, ipsae, quae relictae sunt, dantur ; si vero
alienas, aut aestimationem dimissae rei dare aut ipsas redimere et dare
heres, cuius fidei commissum est, iure compellitur. Ad § 8. Si
quis per fideicommissum rem alienam ideo reliquerit, quia suam esse
credebat, non utique dimissurus, si scisset alienam, sicut et in legatis
damnationis constitutum est, non potest propter hoc heres, cuius fidei
commissum est, retineri. Ad § 10. Per
codicillos fideicommissum relictum iure debetur, etiamsi codicilli testamento
non fuerint confirmati. Ad § 12. Si
ita fideicommissum filiofamilias relinquatur, ut, cum emancipatus a
patre fuerit vel cum sui iuris factus fuerit, fideicommissum relictum,
quocumque modo patria potestate fuerit liberatus, id, quod relictum
est ei, iure debetur. Ad § 13. Si
aliquis ita hereditatem duobus reliquerit et eos rogaverit, ut uno ex
his sine filiis mortuo ei, qui superfuerit, omnis hereditas adquiratur,
uno ex ipsis sine filiis mortuo ad superstitem integra hereditas pertinebit.
Et si aliquid hi ipsi, dum vivunt, pacisci de ea hereditate voluerint,
id, quod depecti fuerint, non valebit. Ad § 14. Neque
heres, antequam relictam sibi hereditatem adeat, neque legatarius, antequam
legatum, quod ei dimissum est, accipiat, aliquid per fideicommissum
de eo, quod eis relictum est, ad alias possunt transferre personas.
Ad § 15. Si
rem, quae per fideicommissum alicui relicta est, cuicumque heres vendiderit
et eam sciens relictam alii aliquis comparaverit, fideicommissarius
in possessionem sibi deputatam mitti iure deposcit. Ad § 16. Si
quando libertis fideicommissum relictum fuerit, his debetur, qui manumissi
sunt, vel eis, qui intra legitimum numerum libertatem fuerint consecuti.
Legitimus autem numerus est, qui secundum legem Fufiam Caniniam custoditur.
Ad § 18. Quoties
fideicommissum relinquitur, sicut peti potest, ita non potest vindicari. |
|
[III. DE SENATUS CONSULTO PEGASIANO.] |
|
Ad § 1. Inter
heredem et eum, cui hereditatem per fideicommissum iussus est reformare,
ita interposita stipulatione observandum est, ut heres pro quarta, quam
sibi retinet, quartae partis excipiat actiones et fideicommissarius
pro tribus tantum partibus, quae ad eum ex hereditate perveniunt, oneretur.
Ad § 2. Si
is, qui totam hereditatem per fideicommissum alteri reddere iussus est,
quartam sibi iure concessam noluerit retinere, necesse est, ut fideicommissario
integram hereditatem restituat. Quo facto sicut omnis hereditas, ita
ad eum omnes hereditariae transeunt actiones. Ad § 3. Lex
Falcidia, similiter et Pegasianum senatus consultum, facta hereditarii
debiti ratione et separatis his, quae in honorem Dei ecclesiis relinquuntur,
quartam hereditatis ex omnibus ad scriptum heredem censuit pertinere.
Ad § 4. Is,
qui integram hereditatem fideicommissario restituit, cum quartam sibi
iure concessam retinere potuerit, postea eam repetere non potest, quia
nec aliquid indebitum solvit, sed integram fidem defuncto exhibuisse
videtur. |
|
[IV. DE REPUDIANDA HEREDITATE.] |
|
Ad § 3. Si
is, qui heres scriptus est et alteri hereditatem restituere iussus est,
adire hereditatem dissimulet, potest fideicommissarius obtinere, ut
is, qui heres in hoc ordine scriptus est, et hereditatem adire et restituere
iubeatur. Ad § 4. Qui
hereditatem, quam restituere iussus est, adire dubitabat, si eam suscipere
compulsus fuerit, integram eam fideicommissario reformare compellitur. |
|
[V. DE INOFFICIOSI QUERELLA.] |
|
Ad § 2. Si
mulier post factum testamentum filium peperit et testamentum nato filio
non mutaverit, filius praeteritus de inofficioso matris testamento agere
potest. Ad § 5. Si
pater filium ex asse heredem instituat et per fideicommissa aut legata
hereditatem ipsam totam diversis distribuat, filius contra patris testamentum
de inofficioso agere non potest, quia quartam sibi aut per legem Falcidiam
aut per senatus consulti beneficium retinebit. Ad § 6. Quoties
Falcidia filiis computanda est, de asse hereditatis primo loco defuncti
debita detrahuntur et expensa, quae in funere eius praestita est, sed
et collatae libertates nihilo minus debebuntur. Et sic liberis Falcidia,
id est uniuscuiusque portionis quarta portio, debetur. Ad § 7. Filio
herede scripto, si ex ordinatione defuncti patris minus quam quarta
portionis suae fuerit deputata, suppleri eam sibi a coheredibus fratribus
iure desiderat, quia in tali casu inofficiosi actio removetur. Ad § 8. Si
talis pactio vivo patre inter filios fiat, ut post obitum patris de
inofficioso filii non querantur, talis pactio non valebit ; sed
cui competit, de inofficioso agere potest. Ad § 9. Si
is, qui a defuncto rogatus est, ut relictam hereditatem alteri restituat,
de inofficiosi querella instituerit actionem, id, quod fideicommissum
est, ut redderet ei, cui reddere iussus est, penitus non peribit ;
sed ille, qui inofficiosi querellam proposuit, quartam, quam ex fideicommisso
senatus consulti beneficio erat habiturus, suo vitio perdit. |
|
[VII. DE LEGE CORNELIA.] |
|
Ad § 2. [Haenel = Si
quis testamentum suppresserit amoverit resignaverit deleverit aut consenserit
aut fieri iusserit, ut falsarius in insulam deportetur]. |
|
[VIII. DE INTESTATORUM SUCCESSIONE.] |
|
Ad § 14. Agnati
sunt, qui per virilem sexum descendunt, cognati autem, qui per femineum.
Et ideo patrui vel patruorum filii et agnati et cognati sunt, avunculi
vero et eorum filii cognati sunt, non agnati. Ad § 20 (22). Feminae
nisi fratribus consanguineis intestatis aliter cum agnatis succedere
non possunt, quia nec cognati masculi ad successionem intestatorum vocantur,
nisi quando agnatos deesse constiterit. Sane deficientibus agnatis cum
cognati succedunt, possunt feminae cum viris, quae aequalis gradus sunt,
iure succedere. Ad § 21 (23). Si
quando quis intestatus moriatur, qui fratrem et fratris filium derelinquant,
ad fratrem, non ad fratris filium, hereditas pertinebit. Quod si frater
defuncti hereditatem repudiaverit vel adire noluerit, tunc fratris filius
hereditatem patrui sibi poterit vindicare. Ad § 24 (26). Si
quando multi heredes legitimi fuerint derelicti et aliqui eorum hereditatem
praetermiserint vel adire noluerint, portiones eorum, qui omiserint
vel adire noluerint, his legitimis, qui adierint, adquiruntur. Sed in
herede instituto, cui alter substitutus est, alia condicio est, quia
in heredibus scriptis testamenti ordo tenendus est, ut institutis vel
substitutis de adeunda hereditate scripturae forma servetur. |
|
[XI. DE GRADIBUS.] |
|
Ad § 2. Istae
personae in secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo avi sunt,
paternus et maternus. Item duo genera nepotum sunt, sive ex filio sive
ex filia procreati. Frater et soror ex transverso veniunt, id est aut
frater patris aut frater matris, qui aut patruus aut avunculus nominatur ;
qui et ipsi hoc ordine duplicantur. Ad § 4. Haec
plus exponi opus non est, quam lex ipsa declarat. Ad § 5. Haec
species nec aliis gradibus, quam scripta est, nec aliis vocabulis declarari
potest. Ad § 7. Haec
quoque explanari amplius non potest, quam ut auctor ipse disseruit.
Ad § 8. In
his septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur ; ultra
quos nec affinitas inveniri nec successio potest amplius propagari. |
|
[XII. DE MANUMISSIONIBUS.] |
|
Ad § 1. Si
aliquis servum communem manumiserit, eundem manumittendo nec Latinum
nec civem Romanum facere potest ; et ideo portio eius manumissori
perit et alteri domino ex integro, quasi eius tantum proprius fuisset,
adquiritur. Ad § 4. Per
fideicommissum data libertas ab herede per hoc revocari non potest,
si servum, quem manumittere iussus est, crimine obiecto in vincula redegerit.
Ad § 5. Si
communem servum unus ex dominis in vincula redegerit, propter hoc libertati
eius, si postea manumissus fuerit, non nocebit, quia in tali re indulgentioris
domini sententia, qui nihil in eum fecit, melior iudicatur. Et ideo
si ab utroque domino manumissus fuerit, civis Romanus effici potest.
Ad § 8. Si
servum non solum dominus, sed procurator eius vel actor in vincula redegerit
et dominus hoc iuste factum adquieverit, futurae impedit libertati.
Nam si eum ab actore ligatum dominus solvi praeceperit, futura libertas
non poterit impediri. |
|
[XIII. DE FIDEICOMMISSIS LIBERTATIBUS.] |
|
Ad § 2. Si
testator fideicommisso servum iusserit manumitti et ita evenerit, ut,
antequam manumissio daretur, is, cuius fidei commissa libertas est,
moriatur, heres eius ad manumissionem praestandam, quam auctor suus
daturus erat, iure compellitur. Ad § 3. Si
quis moriens servis suis libertatem dandam filiorum fidei commiserit
eosque filiis suis tutores esse praeceperit, hoc ordine fideicommissa
libertas aliquatenus impeditur, quia nec pupilli sine tutoris auctoritate
servos manumittere possunt et, qui tutores a patre nominatim relictos
habent, alios tutores habere non possunt. Sed in tali casu ordinis consilio
et ratione prospectum est, ut pupilli velut absentium vice, dum libertas
servis tribuitur, habeantur, ut data his a iudice secundum formam testamenti
primitus libertate etiam tutores esse praevaleant. |
|
[XIV. AD LEGEM FUFIAM CANINIAM.] |
|
Ad § 2. Quoties
per testamentum et per codicillum libertates dantur, qui in codicillo
manumissi sunt, sive ante testamentum factus sit codicillus, sive postea
et testamento confirmatus sit, posteriori loco tamen habendi sunt, qui
per codicillos fuerint manumissi. Et ideo computatis primum, qui testamento
manumissi sunt, tum illi, qui in codicillis manumissi, numerantur. Et
si maior numerus per codicillum quam in lege Fufia Caninia continetur,
illi libertatem perdunt, qui in codicillo super legitimum numerum manumissi
inveniuntur. |
|
AD LIBRUM QUINTUM. |
|
Ad § 2. Quicumque
ingenuam personam fraudis studio manumittendam esse crediderit, praeiudicium
ex hoc ingenuitas non incurrit. |
|
[II. DE USUCAPIONE.] |
|
Ad § 1. Aliqua
sunt, quae animo et corpore possidemus, aliqua, quae tantum animo. Animo
et corpore ea possidemus, quae in praesenti tenere videmur vel utimur ;
animo vero ea possidemus, quae in longinquo posita sunt et in nostro
iure consistunt et ea proprietati nostrae possumus vindicare. Ad § 2. Per
liberas personas, quae nobis nulla condicione obligatae sunt, adquirere
nihil possumus. Sed per procuratores adquiri nobis possessionem certum
est. Nam si aliquid absente domino fuerit comparatum, non aliter ei
adquiritur, nisi hanc ipsam venditionem sibi acceptam dominus esse consenserit.
Ad §§ 3, 4. Viginti
annorum non requisitam possessionem, si tamen iustum possidendi initium
intercessisse probatur, possessori prodesse certum est. Iustum autem
initium est emptionis hereditatis donationis legati fideicommissi et
ceterarum rerum similium, quae per legitimas scripturas atque contractus
ad uniuscuiusque dominium transire noscuntur. Huius autem rei praescriptio
inter praesentes decennii est, inter absentes vero vicennii computatur. |
|
[III. DE HIS QUAE PER TURBAM FIUNT.] |
|
Ad § 1. Si
aliquis collecta multitudine aut concitata seditione damnum cuicumque
intulerit, si pecuniae damnum fiat, dupli redhibitione componitur. Nam
si corpus alicuius vel membra caede pulsata fuerint, huiusmodi admissum
a iudice vindicatur. Ad § 6. Si
aliquis malitiae studio incendium miserit, de hoc crimine convictus
poenis gravissimis iubetur interfici. Quod si per negligentiam factum
incendium comprobatur, damnum, quod cuicumque illatum fuerit, resque,
quae incendio perierit, dupli satisfactione sarciatur. |
|
[IV. DE INIURIIS.] |
|
Ad § 9. Qui
pro iniuria mediocri aestimatae iniuriae damna subire compellitur, quamvis
civiliter videatur addictus, tamen infamis efficitur. |
|
[Va. DE EFFECTU SENTENTIARUM ET FINIBUS LITIUM.] |
|
Ad § 6 (7). Quicumque
tribus auctoritatibus iudicis conventus vel tribus edictis ad iudicium
fuerit provocatus aut uno pro omnibus peremptorio, id est quod causam
exstinguit, fuerit evocatus et praesentiam suam apud eum iudicem, a
quo ei denuntiatum est, exhibere noluerit, adversus eum quasi in contumacem
iudicari potest. Quin immo nec retractari per appellationem negotia
possunt, quoties in contumacem fuerit iudicatum. |
|
[VI. DE INTERDICTIS.] |
|
Ad § 1. Interdicta
dicuntur quasi non perpetua sententia, sed ad tempus interim dicta,
hoc est a iudice, momentum priori reddere possessori ; id est,
ut, si quis possidens intra anni spatium quid amisisse videtur, praesentibus
litigatoribus iudice ordinante recipiat et postmodum, si voluerit, tam
de vi quam de rei proprietate confligat. Nam si talis casus emerserit,
ut adventiciam quolibet titulo rem novus possessor adeat et eam maiore
parte anni, id est plus quam sex mensibus, teneat et ab alio haec res,
quam tenuit, auferatur et ille, qui abstulit, quattuor aut quinque mensibus
teneat, si intra ipsum annum de momento fuerit actum, priori possessori,
qui maiore parte anni possedit, res a iudice partibus praesentibus merito
reformatur, ita ut de negotii qualitate partes sequenti actione confligant.
Sin vero, qui abstulit, maiori parte anni possedit ante iudicium, momenti
beneficium reddere non compellitur. Ad § 7. Vi
possidet, qui impetu efficaci depulso adversario possidet ; clam
possedisse videtur, qui ignorante et inscio domino possessionem occupat ;
precario, qui per precem postulat, ut ei in possessione permissu domini
vel creditoris fiducia morari liceat. Ad § 8. Si
ex rebus, quas violenter aliquis occupavit, quaelibet quacumque occasione
perierint aut arserint vel servi violenter occupati mortui fuerint,
quamlibet fraude illius, qui occupavit, id quod perit, factum non videatur,
tamen ab ipso, quaecumque perierint, reddenda sunt, qui rem iuris alieni
violenter visus est occupasse. Ad § 10. Si
quando alicuius precibus exorati aliquid cuicumque possidendum ad tempus
praestitum fuerit et ad primam admonitionem hoc ipsum reddere noluerit,
datur adversus eum interdictum et actio iusta proponitur ; quae
actio civilis est, velut si de commodato agatur, ut res ita praestita
sine aliqua difficultate reddatur, quia pro beneficio suo pati quemcumque
iniuriam non oportet. Ad § 12. Si
heres eius in ea possessione, quam auctor suus precario possederat,
post mortem illius manserit, magis aestimandus est clam, id est occulte,
manere. Actio tamen proprietatis domino adversus eum, qui ita manserit,
iure competit. Ad § 14. Si
quicumque hominem liberum ligaverit absconderit incluserit aut, ut id
fieret, solacium praebuerit, adversus eum legis Fabiae actio datur,
id est ut exhibeatur is, qui in clusura aut in vinculis detinetur ab
eo, qui fecisse convincitur, aut secundum legem Fabiam puniendus est
aut secundum aestimationem iudicis poena nummaria feriendus est. Ad § 16. Si
quis debitor creditori suo talem fecerit cautionem, ut omnia ei, quae
in bonis suis habet vel quae habiturus est, oppignerasse videatur, in
tali condicione nec concubina nec filius naturalis nec alumnus nec ea,
quae in usu quotidiano habet, obligata videri possunt. Nec momentum,
si creditor petat, de his rebus, quas superius diximus, accipere potest. |
|
[VII. DE OBLIGATIONIBUS.] |
|
Ad § 2. Verborum
obligatio ideo inter praesentes constare videtur, quia necesse est,
ut is, qui aliquid redditurum se promittit, ad creditoris interrogata
respondeat, ut si interrogatus fuerit ISTUD DABIS ? Ille respondet
DABO, si interrogatus fuerit, PROMITTIS ? Ille respondet PROMITTO.
Sed si scribat aliquis se quamcumque summam redditurum, ita habetur,
quasi ad interrogata responderit. Ideo ad redhibitionem secundum scripturae
ordinem retinetur. Ad § 4. Qui
aliquid se cuicumque redditurum esse promiserit, si eius facto res promissa
depereat, ita eam is, cui promissa est, ab eo recipere potest, tamquam
non perierit ; ideoque promissor aestimatione habita pretium eius
rei, quae perierit, reformare compellitur. Quod in eo magis observandum
est, si promissoris fraude fuerit factum. |
|
[VIII. DE NOVATIONIBUS.] |
|
Ad § 1. Novatio
est, quoties causa novatur. |
|
[IX. DE STIPULATIONIBUS.] |
|
Ad § 1. Substitutus
heres eum, qui sub condicione heres institutus est, adita hereditate
compellere potest, ut sibi institutus caveat heres, id est cautione
promittat hanc ipsam hereditatem a se in nullo penitus minuendam. Quo
facto si quid de hereditate fuerit imminutum, duplos fructus eius rei
a die cautionis heres institutus redhibere compellitur. Ad § 2. Ex
ea die, qua de causa fuerit iudicatum, si in redhibitione mora facta
fuerit, dupli fructus computantur ; et tam hos, qui addicti fuerint,
quam etiam heredes eorum vel procuratores aut cognitores vel fideiussores
eadem promissio comprehendit. Hic etiam tenendi sunt, quorum nomine
facta fuerit promissio. Ad § 3. Si
quando causa per iudicium fuerit terminata et iudicati solutio fideiussione
interposita fuerit repromissa sed is, cui fideiussio praebita est, huius
rei actionem qualibet ratione tardaverit, a persecutione rei, quae addicta
est, non excluditur. Ad § 4. Emancipati
filii, si patris testamento fuerint praetermissi et se paternae hereditati
cum reliquis fratribus miscere voluerint, de confundendis rebus, quas
a patre emancipationis tempore perceperint, fideiussores dare compelluntur,
qui eos omnia divisioni refusuros sua fideiussione promittant. Quod
si huiusmodi fideiussores non dederint, statim fide media confusionem
rerum omnium, quas acceperunt, facere compelluntur exceptis tamen rebus,
quas de castrensi peculio habere probantur. |
|
[X. DE CONTRAHENDA AUCTORITATE.] |
|
Ad § 2. Si
quando aliquibus vicinus paries ruinae metum videatur ostendere, invicem
sibi datis fideiussoribus promittere debent, ut, si cui vicinus paries
damnum fecerit, a socio sarciatur. Sed si ab uno ex his communis paries
propter metum ruinae fuerit reparatus, expensas fabricae socius illi
pro portione sua praestare cogendus est. |
|
[XI. DE DONATIONIBUS.] |
|
Ad § 2. Si
inter aliquos de tradita aut non tradita re nascatur intentio, huius
rei probatio non in iure aut in scriptura, sed in facto constat. Et
ideo ad omnem probationem sufficit, si res ab eo, qui sibi traditam
adserit, teneatur. Ad § 4. Si
aliquis unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit, uni prius
et alteri postea, non quaerendum est in his donationibus, qui primus,
qui posterior sit ; sed qui rem tradente donatore possederit, is
eam, cui est tradita, possidebit. Nec interest, utrum in parentes an
in extraneos talis sit facta donatio. Ad § 5. Si
aliquis rem iuris sui scriptura interveniente donaverit, evictionis
poenam sibi constituere invitus non compellitur ; ad quam, etiamsi
volens promiserit, non potest retineri, quia res, quae lucrum alteri
facit, damnum pro munere suo donatori inferre non poterit. Et si ad
hanc rem is, cui donatum est, donatorem voluerit attinere, ab hac actione
omnimodis removetur. Ad § 6. Si
quis aliquem de imminenti periculo, id est de latronum aut hostium persecutione
vel manu, eripuit, quidquid vel quantum aut si omnia ei is, qui liberatus
est, pro salutis suae mercede donaverit, nec ab ipso donatore nec ab
heredibus eius repeti potest, quia vitae praemium nulla potest pretii
aestimatione pensari. |
|
[XII. DE IURE FISCI ET POPULI.] |
|
Ad § 1. Si
quis sibi pro aliquo admisso crimine mortem intulerit, facultates eius
fiscus vindicat. Nam si ingratitudine malae vitae aut propter verecundiam
contracti enormis debiti vel impatientia valetudinis mortem sibi intulerit,
bona eius suis aut legitimis heredibus nullatenus auferuntur. |
|
[XIII. DE DELATORIBUS.] |
|
Ad § 2. Si
servi fiscales aliquid domino nuntiaverint atque prodiderint, delatores
esse non videntur. Sane si aliquis eos ad hanc rem immiserit vel instigaverit,
eum prodere iubentur. Qui cum proditus ab illis fuerit, ita puniri iubetur,
quemadmodum delatores pro iuris ordine puniuntur. |
|
[XV. DE TESTIBUS.] |
|
Ad § 3. Adversus
se invicem testimonium parentes et filii vel liberti dicere prohibentur,
qui veritatis professionem propinquitatis affectio impedire cognoscitur. |
|
[XVI. DE SERVORUM QUAESTIONIBUS.] |
|
Ad § 1. Servum
de facto suo in se interrogari posse receptum est, ut, si aliquid dominus
eius per eum cuicumque sine cautione transmiserit aut commodaverit,
si ille, cui traditum est, negare voluerit, responsione servi, per quem
res acta est, possit rei probatio non deesse. Ad § 2. Si
quando rerum hereditariarum quantitas tutore agente requiritur, ut possit
hereditatis quantitas inveniri, de servis hereditariis quaestionem haberi
iure praeceptum est. Et si fortasse de filiis aliqua dubitatio habeatur,
ut veritas inveniri non possit torqueri servi hereditarii iubentur.
Ad § 10. Si
latro quaestioni subditus de eo, qui ipsum questioni obtulit, confiteatur,
credulitatem confessioni eius non convenit adhiberi, nisi forte ad protegendam
conscientiam suam eum quaestioni obtulisse rebus evidentibus adprobetur.
Ad § 11. In
criminalibus causis nec accusator nisi per se aliquem accusare potest
neque accusatus per procuratorem aut aliam personam se defensare permittitur,
nisi forte ingratum libertum patronus accuset. Ad § 13. In
eum reum, qui de obiecti criminis veritate convincitur, sive torqueri
possit, sive non possit, iudex, quod ei visum fuerit, iudicabit. |
|
[XIX. DE SACRILEGIS.] |
|
Ad § 1. Ista,
quae de templo dicta sunt, de ecclesia loqui intelligenda sunt, de reliquo
interpretatione non eget. |
|
[XXV. AD LEGEM CORNELIAM TESTAMENTARIAM.] |
|
Ad § 4. Quicumque
iudex oblatas sibi in iudicio leges vel iuris species audire noluerit
et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus in insulam deportetur. |
|
[XXVI. AD LEGEM IULIAM DE VI PUBLICA ET PRIVATA.] |
|
Ad §§ 1, 2. Lege
Iulia decretum est, ut pro violentia publica damnetur, quicumque iudex
appellantem, ut ad principis praesentiam ducatur, ingenuum hominem vel
civem Romanum factum torserit occiderit vel occidi iusserit vel in vinculis
publicis adstrinxerit vel flagellis ceciderit aut damnare praesumpserit.
Pro qua re humiliores personae iudicio capitis puniuntur, honestiores
in insulam relegantur. Sed a legis istius poena de aliquibus praeceptum
est, etiamsi ad principem appellaverint, posse torqueri vel damnari,
si quos in ludicra arte offenderint vel iudicio fuerint condemnati aut
de crimine suo confessi ; et si qui propter hoc in carcerem rediguntur,
quia secundum leges sententiae iudicis parere noluerint, vel si contra
disciplinam publicam commisisse aliquid convincantur, tribuni quoque
militum et praepositi navium et praefecti alarum. Et hi omnes sine impedimento
legis Iuliae etiam post appellationem possunt pro culpae suae qualitate
aut damnari aut verberari. |
|
[XXVIII. AD LEGEM IULIAM REPETUNDARUM.] |
|
Ad § 1. Si
pedanei iudices, id est qui ex delegatione causas audiunt, in audientia
causae corrupti contra iustitiam iudicasse convicti fuerint, a iudice
provinciae aut curia submoventur aut in exsilium mittuntur aut ad tempus
relegantur. |
|
[XXXII. QUANDO APPELLANDUM SIT.] |
|
Ad § 1. Si
quando, dum causa a iudice auditur, sacramentum petente uno ex litigatoribus
alter obtulerit, litigator, qui iudicibus appellare voluerit, tunc appellare
debet, quando sacramentum offertur, non postquam iuratur. |
|
[XXXIII. DE CAUTIONIBUS ET POENIS APPELLATIONUM.] |
|
Ad § 1. Propter
superfluam appellatorum licentiam, ne in retractandis vel revocandis
sententiis liberum habere arbitrium videantur, et tempora appellationis
et poenae constitutae sunt, ut quicumque iudici, qui causam eius audivit,
appellare et ad alium iudicem provocare voluerit, intra quinque dies
appellet et his ipsis quinque diebus ad iudicem, quem provocaverit,
sine aliqua dissimulatione perveniat ; et ipse dies, quo accepit
litteras, in his quinque diebus specialiter computetur. Quod si longius
iter sit, exceptis his quinque diebus spatium dierum, quo iter agi possit,
computetur. Ad § 2. Si
quando inter litigatores de dando praesentiae suae fideiussore contentio
est, si aliquis in cautione verborum praeiudicium timeat et propter
hoc fideiussorem dare nolit, potest certum aliquid de rebus suis poenae
causa deponere. Sed si contra eum fuerit iudicatum et ipse defuerit,
perdit quod deposuit. Ad § 4. Si
in una causa multi appellant, unam pro omnibus fieri sufficit cautionem.
Et si in communi causa unus caverit et vicerit, omnes, quibus una causa
est, vicisse videntur. Ad § 5. Cum
de multis causis a iudicum sententiis appellatum fuerit, singulae cautiones
de singulis sententiis faciendae sunt et in singulis cautionibus singulae
poenae specialiter ab appellatoribus inserendae. |
|
[XXXIV. DE LITTERIS DIMISSORIIS.] |
|
Ad § 1. Ista
superius sub titulo de cautionibus et poenis appellationum interpretata
est. |
|
[XXXV. DE REDDENDIS CAUSIS APPELLATIONUM.] |
|
Ad § 1. Si
quando in causa capitali, similiter in causa status, id est ingenuitatis
vel servitutis, appellatum fuerit, non per procuratores, sed ipsis praesentibus
est agendum, quia nemo absens aut capite damnari potest aut sententiam
servitutis excipere. Ad § 2. Quicumque
non confidentia iustae causae, at causa afferendae morae, ne contra
eum sententia proferatur, appellaverit, vel si de facto suo confessus,
ne addicatur, appellare voluerit, huiusmodi appellationes non recipiuntur. |
|
[XXXVI. POST PROVOCATIONEM QUID OBSERVANDUM SIT.] |
|
Ad § 1. Quoties
post auditam causam iudici possessor appellat, fructus possessionis,
de qua agitur, dum secundae audientiae eventus in dubio est, merito
sequestrantur. Nam si petitor appellaverit, hoc ab eo non potest postulari,
quia non potest sequestrare, quod non habet. |
|
[XXXVII. DE MERITIS APPELLATIONUM.] |
|
Ad § 1. Si
quando cuiuscumque appellatio iniusta pronuntiatur, sumptus, quos, dum
sequeretur, adversarium suum compulit sustinere, non in simplum, sed
in quadruplum ei reformare cogetur. |
|
|
|