|  GAI 
        RELIQUA FRAGMENTA EX LIBRIS AD XII TABULAS Fragments of Gaius' book on the Twelve tables ( AD 2nd century )  | 
    
|   ( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 409-410 ).  | 
    
1. Gaius 
          iurisconsultus post quaestorum magistratum de decemvirali verbis Graece 
          versis explicat hisce : Magna autem confusione legum, quippe quae 
          scriptae non essent, in rep. ex discordia magistratuum plebisque coorta, 
          communi senatus populique placito omnes magistratus sublati ac decem 
          tantum viris cura reip. mandata est. ipsi vero, teste historia, Athenas 
          mittunt Spurium Postumium, Aulum Marcium et Publium Sulpicium. qui dum 
          ibi per triennium commorantur, donec etiam reliquas Atheniensium leges 
          decem tabulis colligant, decem viros populus creavit reip. praefuturos, 
          quorum primus custos urbis dictus est ( quem nunc praefectum urbi 
          vocamus ). insignia autem potestatis illi erant duodecim fasces ; 
          at ceteris non item, sed singulis unus tantum armatus. praefecto urbis 
          vero etiam cohors togatorum et lictorum et vincula et quae alia scimus, 
          aderant.  — Cf. Dirksen Verm. Schr. p. 56 
          seq.  | 
    
2. Uerum 
          in compositione, ut apud ’ Gaium reperimus ‘ effor ’ 
          dictum. — Diomed. lib. I p. 375 ; Putsch. 
          p. 379 ; Keil.  | 
    
|   |