GAI INSTITUTIONUM COMMENTARII QUATTUOR |
Commentarius IV |
( AD 161-162 ) |
|
1.
Superest, ut de actionibus loquamur.
et si quaeramus, quot genera actionum sint, uerius uidetur
duo esse, in rem et in personam. nam qui IIII esse dixerunt ex sponsionum
generibus, non animaduerterunt quasdam species actionum inter genera
se rettulisse. 2.
In personam actio est, qua agimus, quotiens litigamus cum aliquo, qui nobis uel
ex contractu uel ex delicto obligatus est, id est, cum intendimus DARE
FACERE PRAESTARE OPORTERE. 3.
In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram
esse aut ius aliquod nobis conpetere, uelut utendi aut utendi fruendi,
eundi, agendi aquamue ducendi uel altius tollendi prospiciendiue, aut
cum actio ex diuerso aduersario est negatiua. 4.
Sic itaque discretis actionibus certum est non posse nos rem
nostram ab alio ita petere: SI PARET EVM DARE OPORTERE; nec enim quod
nostrum est, nobis dari potest, cum scilicet id dari nobis intellegatur,
quod ita datur, ut nostrum fiat;
nec res, quae nostra iam est, nostra
amplius fieri potest. plane odio furum, quo magis pluribus actionibus
teneantur, receptum est, ut extra poenam dupli aut quadrupli rei recipiendae
nomine fures etiam hac actione teneantur: SI PARET EOS DARE OPORTERE,
quamuis sit etiam aduersus eos haec actio, qua rem nostram esse petimus. 5.
Appellantur autem in rem quidem actiones uindicationes, in
personam uero actiones, quibus dari fieriue oportere intendimus, condictiones. |
6.
Agimus autem interdum, ut rem tantum consequamur, interdum
ut poenam tantum, alias ut rem et poenam. 7.
Rem tantum persequimur uelut actionibus, quibus ex contractu agimus.
8.
Poenam tantum persequimur uelut actione furti et iniuriarum
et secundum quorundam opinionem actione ui bonorum raptorum; nam ipsius
rei et uindicatio et condictio nobis conpetit. 9.
Rem uero et poenam persequimur uelut ex his causis, ex quibus
aduersus infitiantem in duplum agimus; quod accidit per actionem iudicati,
depensi, damni iniuriae legis
Aquiliae,
aut legatorum nomine, quae per damnationem certa relicta sunt. |
10.
Quaedam praeterea sunt actiones, quae ad legis actionem exprimuntur,
quaedam sua ui ac potestate constant. quod ut manifestum fiat, opus
est, ut prius de legis actionibus loquamur. |
11.
Actiones, quas in usu ueteres habuerunt, legis actiones appellabantur
uel ideo, quod legibus proditae erant, quippe tunc edicta praetoris,
quibus conplures actiones introductae sunt, nondum in usu habebantur,
uel ideo, quia ipsarum legum uerbis accommodatae erant et ideo immutabiles
proinde atque leges obseruabantur.
unde eum, qui de uitibus succisis ita egisset, ut in actione uites nominaret,
responsum est rem perdidisse, quia debuisset arbores nominare, eo quod
lex XII tabularum, ex qua de uitibus succisis actio conpeteret, generaliter
de arboribus succisis loqueretur. 12.
Lege autem agebatur modis quinque: sacramento, per iudicis
postulationem, per condictionem, per manus iniectionem, per pignoris
capionem. |
13.
Sacramenti actio generalis erat. de quibus enim rebus ut aliter
ageretur, lege cautum non erat, de his sacramento agebatur: eaque actio
proinde periculosa erat falsi ******** atque hoc tempore periculosa
est actio certae creditae pecuniae propter sponsionem, qua periclitatur
reus, si temere neget, et restipulationem, qua periclitatur
actor, si non debitum petat. nam qui uictus erat, summam sacramenti
praestabat poenae nomine; eaque in publicum cedebat praedesque eo nomine
praetori dabantur, non ut nunc sponsionis
et restipulationis poena lucro cedit aduersarii, qui uicerit.
14.
Poena autem sacramenti aut quingenaria erat aut quinquagenaria.
nam de rebus mille aeris plurisue quingentis assibus, de minoris uero
quinquaginta assibus sacramento contendebatur; nam ita lege XII tabularum
cautum erat. at si de libertate hominis controuersia
erat, etiamsi pretiosissimus homo esset, tamen ut L assibus sacramento
contenderetur, eadem lege cautum est fauore scilicet libertatis, ne
onerarentur adsertores. [. . . . . vv.
11 . . . . . . . ] 15.
[. . . . . . . . . . ] istae
omnes actiones [. . . . . vv. 5 . . . . . . . ] captus [. . .
. . vv. 5 . . . . . . . ] ad iudicem accipiundum
uenirent. postea uero reuersis dabatur. ut autem die XXX. iudex detur, per legem Pinariam
factum est; ante eam autem legem statim
dabatur iudex. illud ex superioribus intellegimus, si de re minoris
quam M aeris agebatur, quinquagenario
sacramento, non quingenario eos contendere solitos fuisse. postea tamen
quam iudex datus esset, comperendinum diem, ut ad iudicem uenirent,
denuntiabant; deinde cum ad iudicem uenerant, antequam apud eum causam
perorarent, solebant breuiter ei et quasi per indicem rem exponere;
quae dicebatur causae coniectio quasi causae suae in breue coactio. |
16.
Si in rem agebatur, mobilia quidem et mouentia, quae modo in
ius adferri adduciue possent, in iure uindicabantur ad hunc modum: qui
uindicabat, festucam tenebat; deinde ipsam rem adprehendebat, uelut
hominem, et ita dicebat: HVNC EGO HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE
AIO SECVNDVM SVAM CAVSAM; SICVT DIXI, ECCE TIBI, VINDICTAM INPOSVI,
et simul homini festucam inponebat. aduersarius eadem similiter dicebat
et faciebat. cum uterque uindicasset, praetor dicebat: MITTITE AMBO HOMINEM, illi mittebant. qui
prior uindicauerat, ita alterum interrogabat:
POSTVLO, ANNE DICAS, QVA EX CAVSA VINDICAVERIS? ille respondebat: IVS
FECI, SICVT VINDICTAM INPOSVI. deinde qui prior uindicauerat, dicebat:
QVANDO TV INIVRIA VINDICAVISTI, QVINGENTIS ASSIBVS SACRAMENTO TE PROVOCO;
aduersarius quoque dicebat similiter: ET EGO TE; aut si res infra mille
asses erat, quinquagenarium scilicet sacramentum nominabant. deinde
eadem sequebantur, quae cum in personam
ageretur. postea praetor secundum alterum eorum uindicias dicebat, id
est interim aliquem possessorem constituebat, eumque iubebat praedes
aduersario dare litis et uindiciarum, id est rei et fructuum; alios
autem praedes ipse praetor ab utroque accipiebat sacramenti causa, quia
id in publicum cedebat. festuca autem utebantur quasi hastae loco, signo
quodam iusti dominii, quando iusto dominio ea maxime sua esse credebant,
quae ex hostibus cepissent; unde in centumuiralibus iudiciis hasta proponitur.
17. Si
qua res talis erat, ut sine incommodo non posset in ius adferri uel
adduci, uerbigratia si columna aut nauis aut grex alicuius pecoris esset,
pars aliqua inde sumebatur eaque in ius adferebatur, deinde in eam partem
quasi in totam rem praesentem fiebat uindicatio; itaque ex grege uel
una ouis siue capra in ius adducebatur, uel etiam
pilus inde sumebatur et in ius adferebatur; ex naue uero et columna
aliqua pars defringebatur; similiter si de fundo uel de aedibus siue
de hereditate controuersia erat, pars aliqua inde sumebatur et in ius
adferebatur, et in eam partem proinde atque in totam rem praesentem
fiebat uindicatio, uelut ex fundo gleba sumebatur et ex aedibus tegula,
et si de hereditate controuersia erat, aeque res uel rei pars aliqua inde sumebatur.
[. . . . . Fol. deperditum in codice Veronensi
. . . . . . . ] Que legis actione restitutum
est. |
17a.
Per iudicis postulationem agebatur,
si qua de re ut ita
ageretur lex iussisset
sicuti lex XII tabularum de eo
quod ex stipulatione petitur. eaque res talis fere erat.
qui agebat sic dicebat: EX SPONSIONE TE MIII
X MILIA SESTERTIORVM DARE OPORTERE AIO: ID POSTVLO AIAS AN NEGES. aduersarius
dicebat non oportere. actor dicebat: QVANDO TV NEGAS, TE PRAETOR IVDICEM
SIVE ARBITRVM POSTVLO VTI DES. itaque in eo genere actionis sine poena
quisque negabat. item de hereditate diuidenda inter coheredes eadem
lex per iudicis postulationem agi iussit. idem fecit lex Licinnia, si de aliqua
re communi diuidenda ageretur. itaque nominata causa ex qua agebatur statim arbiter
petebatur. |
17b.
Per condictionem
ita agebatur: AIO TE MIHI SESTERTIORVM X
MILIA DARE OPORTERE: ID POSTVLO, AIAS AVT NEGES. aduersarius dicebat
non oportere. actor dicebat: QVANDO TV NEGAS, IN DIEM TRICENSIMVM TIBI
IVDICIS CAPIENDI CAVSA CONDICO. deinde die tricensimo ad iudicem capiendum
praesto esse debebant. condicere autem denuntiare est prisca lingua.
18. Itaque
haec quidem actio proprie condictio uocabatur. nam actor aduersario
denuntiabat, ut ad iudicem capiendum die XXX. adesset; nunc uero non
proprie condictionem dicimus actionem in personam esse,
qua intendimus dari nobis oportere. nulla enim hoc tempore
eo nomine denuntiatio fit. 19.
Haec autem legis actio constituta est per legem Siliam et Calpurniam,
lege quidem Silia certae pecuniae, lege uero Calpurnia de omni certa
re. 20.
Quare autem haec actio desiderata sit, cum de eo, quod nobis
dari oportet, potuerit aut sacramento aut per iudicis postulationem
agi, ualde quaeritur. |
21.
Per manus iniectionem aeque de his rebus agebatur, de quibus ut
ita ageretur, lege aliqua cautum est, uelut iudicati lege XII tabularum.
quae actio talis erat: qui agebat, sic dicebat: QVOD TV MIHI IVDICATVS
siue DAMNATVS ES SESTERTIVM X MILIA, QVANDOC NON SOLVISTI, OB EAM REM
EGO TIBI SESTERTIVM X MILIVM IVDICATI MANVM INICIO, et simul aliquam
partem corporis eius prendebat; nec licebat iudicato manum sibi depellere
et pro se lege agere, sed uindicem dabat, qui pro se causam agere solebat.
qui uindicem non dabat, domum ducebatur ab actore et uinciebatur.
22.
Postea quaedam leges ex aliis quibusdam causis pro iudicato
manus iniectionem in quosdam dederunt, sicut lex Publilia in eum, pro
quo sponsor dependisset, si in sex mensibus proximis, quam pro eo depensum
esset, non soluisset sponsori pecuniam; item lex Furia de sponsu aduersus
eum, qui a sponsore plus quam uirilem partem exegisset, et denique conplures
aliae leges in multis causis talem actionem dederunt. 23.
Sed aliae leges ex quibusdam causis constituerunt quasdam actiones
per manus iniectionem, sed puram, id est non pro iudicato, uelut lex
Furia testamentaria aduersus eum,
qui legatorum nomine mortisue causa plus M assibus cepisset, cum ea
lege non esset exceptus, ut ei plus capere liceret; item lex Marcia
aduersus faeneratores, ut si usuras exegissent, de his reddendis per
manus iniectionem cum eis ageretur. 24.
Ex quibus legibus et si quae aliae similes essent cum agebatur,
manum sibi depellere et pro se lege agere reo
licebat. nam et actor in ipsa legis actione non adiciebat
hoc uerbum PRO IVDICATO, sed nominata causa, ex qua agebat, ita dicebat:
OB EAM REM EGO TIBI MANVM INICIO; cum hi, quibus pro iudicato actio
data erat, nominata causa, ex qua agebant, ita inferebant: OB EAM REM
EGO TIBI PRO IVDICATO MANVM INICIO nec me praeterit in forma legis Furiae
testamentariae PRO IVDICATO uerbum inseri, cum in ipsa lege non sit;
quod uidetur nulla ratione factum. 25.
Sed postea lege Vallia, excepto iudicato et eo, pro quo depensum
est, ceteris omnibus, cum quibus per manus iniectionem agebatur, permissum
est sibi manum depellere et pro se agere. itaque iudicatus et is, pro
quo depensum est, etiam post hanc legem uindicem dare debebant et, nisi
darent, domum ducebantur. istaque, quamdiu legis actiones in usu erant,
semper ita obseruabantur; unde nostris temporibus is, cum quo iudicati
depensiue agitur, iudicatum solui satisdare cogitur. |
26.
Per pignoris capionem lege agebatur de quibusdam rebus moribus,
de quibusdam rebus lege.
27. Introducta
est moribus rei militaris. nam [et] propter stipendium licebat militi
ab eo, qui aes tribuebat, nisi daret, pignus capere; dicebatur autem
ea pecunia, quae stipendii nomine dabatur, aes militare. item propter
eam pecuniam licebat pignus capere, ex qua equus emendus erat; quae
pecunia dicebatur aes equestre. item propter eam pecuniam, ex qua hordeum
equis erat conparandum; quae pecunia dicebatur aes hordiarium. 28.
Lege autem introducta est pignoris capio uelut lege XII tabularum
aduersus eum, qui hostiam emisset nec pretium redderet; item aduersus
eum, qui mercedem non redderet pro eo iumento, quod quis ideo locasset,
ut inde pecuniam acceptam in dapem, id est in sacrificium, inpenderet;
item lege censoria data est pignoris capio publicanis uectigalium publicorum
populi Romani aduersus eos, qui aliqua lege uectigalia deberent.
29.
Ex omnibus autem istis causis certis uerbis pignus capiebatur,
et ob id plerisque placebat hanc quoque actionem legis actionem esse;
quibusdam autem placebat legis actionem non
esse, primum quod pignoris capio extra ius peragebatur,
id est non apud praetorem, plerumque etiam absente aduersario, cum alioquin
ceteris actionibus non aliter uti quis posset quam apud praetorem praesente
aduersario; praeterea quod nefasto quoque die, id est, quo non licebat
lege agere, pignus capi poterat. |
30.
Sed istae omnes legis actiones paulatim in odium uenerunt.
namque ex nimia subtilitate ueterum, qui tunc iura condiderunt, eo res
perducta est, ut uel qui minimum errasset, litem perderet; itaque per
legem Aebutiam et duas Iulias sublatae sunt istae legis actiones, effectumque
est, ut per concepta uerba, id est per formulas, litigaremus.
31.
Tantum ex duabus causis permissum est [id legis actionem facere]
lege agere, damni infecti et si centumuirale iudicium futurum est;
sane cum ad centumuiros itur, ante lege agitur sacramento apud praetorem
urbanum uel peregrinum; damni uero infecti nemo uult lege agere, sed
potius stipulatione, quae in edicto proposita est, obligat aduersarium
suum, idque et commodius ius et plenius est. per pignoris capionem
[. . . . . tota pag.
. . . . . . . ] apparet. 32.
Contra in ea forma, quae publicano proponitur, talis fictio
est, ut quanta pecunia olim, si pignus captum esset, id pignus is, a
quo captum erat, luere deberet, tantam pecuniam condemnetur.
33.
Nulla autem formula ad condictionis fictionem exprimitur. siue
enim pecuniam siue rem aliquam certam debitam nobis petamus, eam ipsam
dari nobis oportere intendimus nec ullam adiungimus condictionis fictionem;
itaque simul intellegimus eas formulas, quibus pecuniam aut rem aliquam
nobis dari oportere intendimus, sua ui ac potestate ualere. eiusdem
naturae sunt actiones commodati, fiduciae, negotiorum gestorum et aliae
innumerabiles. |
34.
Habemus adhuc alterius generis fictiones in
quibusdam formulis, uelut cum is, qui ex edicto bonorum possessionem
petiit, ficto se herede agit. cum enim praetorio iure is, non legitimo,
succedat in locum defuncti, non habet directas actiones et neque id,
quod defuncti fuit, potest intendere suum esse
neque id, quod ei debebatur, potest intendere dari sibi oportere; itaque ficto se
herede intendit, uelut hoc modo: IVDEX ESTO. SI AVLVS AGERIVS, id est si ipse actor, LVCIO
TITIO HERES ESSET, TVM SI
FVNDVM, DE QVO AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM
EIVS ESSE OPORTERET; et si [. . . . . . . . .
. ] praeposita simili fictione
heredis ita subicitur: TVM SI NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO SESTERTIVM X MILIA DARE OPORTERET.
35.
Similiter et bonorum emptor ficto se herede agit. sed interdum
et alio modo agere solet. nam ex persona eius, cuius bona emerit, sumpta
intentione conuertit condemnationem in suam personam, id est, ut quod
illius esset uel illi dari oporteret, eo nomine aduersarius huic condemnetur.
quae species actionis appellatur Rutiliana, quia a praetore
Publio Rutilio, qui et bonorum uenditionem introduxisse dicitur, conparata
est. superior autem species actionis, qua ficto se herede bonorum emptor
agit, Seruiana uocatur. 36.
Item usucapio fingitur in ea actione,
quae Publiciana uocatur. datur autem haec actio ei, qui
ex iusta causa traditam sibi rem nondum usu cepit eamque amissa possessione
petit; nam quia non potest eam ex iure Quiritium suam esse intendere,
fingitur rem usu cepisse, et ita, quasi ex iure Quiritium dominus factus esset,
intendit uelut hoc modo: IVDEX ESTO.
SI QVEM HOMINEM AVLVS AGERIVS EMIT ET
IS EI TRADITVS EST, ANNO POSSEDISSET, TVM SI EVM HOMINEM, DE QVO AGITVR,
EIVS EX IVRE QVIRITIVM ESSE OPORTERET et reliqua. 37.
Item ciuitas Romana peregrino fingitur, si eo nomine agat aut
cum eo agatur, quo nomine nostris legibus actio constituta est, si modo
iustum sit eam actionem etiam ad peregrinum extendi. uelut si furti
agat peregrinus aut cum eo agatur, formula ita concipitur: IVDEX ESTO.
SI PARET LVCIO TITIO A DIONE HERMAEI FILIO OPEVE
CONSILIO DIONIS HERMAEI FILII FVRTVM FACTVM ESSE PATERAE
AVREAE, QVAM OB REM EVM, SI CIVIS ROMANVS ESSET, PRO FVRE DAMNVM DECIDERE
OPORTERET et reliqua; item si peregrinus furti agat, ciuitas ei Romana
fingitur. similiter si ex lege Aquilia peregrinus damni iniuriae agat
aut cum eo agatur, ficta ciuitate Romana iudicium datur. 38.
Praeterea aliquando fingimus aduersarium nostrum kapite deminutum
non esse. nam si ex contractu nobis obligatus obligataue sit et kapite
deminutus deminutaue fuerit, uelut mulier per coemptionem, masculus
per adrogationem, desinit iure ciuili debere nobis, nec directo intendi
potest sibi dare eum eamue oportere; sed ne in potestate eius sit ius
nostrum corrumpere, introducta est contra eum eamue actio utilis rescissa
kapitis deminutione, id est, in qua fingitur kapite deminutus deminutaue
non esse. |
39.
Partes autem formularum hae sunt: demonstratio, intentio, adiudicatio,
condemnatio. 40. Demonstratio
est ea pars formulae, quae principio ideo inseritur,
ut demonstretur res, de qua agitur, uelut haec pars formulae: QVOD AVLVS
AGERIVS NVMERIO NEGIDIO HOMINEM VENDIDIT, item haec: QVOD AVLVS AGERIVS
APVD NVMERIVM NEGIDIVM HOMINEM DEPOSVIT.
41. Intentio
est ea pars formulae, qua actor desiderium suum concludit, uelut haec
pars formulae: SI PARET NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO SESTERTIVM X MILIA
DARE OPORTERE; item haec: QVIDQVID PARET NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO
DARE FACERE OPORTERE; item haec:
SI PARET HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM AVLI AGERII ESSE. 42.
Adiudicatio est ea pars formulae, qua permittitur iudici rem
alicui ex litigatoribus adiudicare, uelut si inter coheredes familiae
erciscundae agatur aut inter socios communi diuidundo aut inter uicinos
finium regundorum. nam illic ita est: QVANTVM ADIVDICARI OPORTET, IVDEX,
Titio ADIVDICATO. 43.
Condemnatio est ea pars formulae, qua iudici condemnandi absoluendiue
potestas permittitur, uelut haec pars formulae: IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM
AVLO AGERIO SESTERTIVM X MILIA CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVE; item
haec: IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DUMTAXAT X
MILIA CONDEMNA, SI NON PARET, ABSOLVITO; item haec: IVDEX,
NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO CONDEMNATO et reliqua, ut non adiciatur
DVMTAXAT X MILIA. 44.
Non tamen istae omnes partes simul inueniuntur; sed quaedam
inueniuntur, quaedam non inueniuntur. certe intentio aliquando sola
inuenitur, sicut in praeiudicialibus formulis, qualis est, qua quaeritur,
aliquis libertus sit, uel quanta dos sit, et aliae complures; demonstratio
autem et adiudicatio et condemnatio numquam solae inueniuntur; nihil
enim omnino demonstratio sine intentione
uel condemnatione ualet; item condemnatio sine intentione uel adiudicatio
sine demonstratione nullas uires habet et ob id numquam solae inueniuntur. |
45.
Sed eas quidem formulas, in quibus de iure quaeritur, in ius
conceptas uocamus, quales sunt, quibus intendimus nostrum esse aliquid
ex iure Quiritium aut nobis dari
oportere aut pro fure damnum decidi oportere;
sunt et aliae, in quibus iuris ciuilis intentio est.
46.
Ceteras uero in factum conceptas uocamus, id est, in quibus
nulla talis intentio concepta est, sed initio formulae nominato eo, quod
factum est, adiciuntur ea uerba, per quae iudici damnandi absoluendiue
potestas datur; qualis est formula, qua utitur patronus contra libertum,
qui eum contra edictum praetoris in ius uocauit. nam in ea ita est:
RECVPERATORES SVNTO. SI PARET ILLVM PATRONVM AB ILLO [PATRONO]
LIBERTO CONTRA EDICTVM ILLIVS PRAETORIS IN IVS VOCATVM ESSE, RECVPERATORES,
ILLVM LIBERTVM ILLI PATRONO SESTERTIVM X MILIA CONDEMNATE. SI NON PARET,
ABSOLVITE. ceterae quoque formulae, quae sub titulo DE IN IVS VOCANDO
propositae sunt, in factum conceptae sunt, uelut aduersus eum, qui in
ius uocatus neque uenerit neque uindicem dederit; item contra eum, qui
ui exemerit eum, qui in ius uocaretur; et denique innumerabiles eius
modi aliae formulae in albo proponuntur. 47.
Sed ex quibusdam causis praetor et in ius et in factum conceptas
formulas proponit, ueluti depositi et commodati. illa enim formula,
quae ita concepta est: IVDEX ESTO. QVOD AVLVS AGERIVS APVD NVMERIVM
NEGIDIVM MENSAM ARGENTEAM DEPOSVIT, QVA DE RE AGITVR, QVIDQVID OB EAM
REM NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE OPORTET EX FIDE BONA,
EIVS, IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO CONDEMNATO. SI NON PARET,
ABSOLVITO, in ius concepta est. at illa formula, quae ita concepta est:
IVDEX ESTO. SI PARET AVLVM AGERIVM APVD NVMERIVM NEGIDIVM MENSAM ARGENTEAM
DEPOSVISSE EAMQVE DOLO MALO NVMERII NEGIDII AVLO AGERIO REDDITAM NON
ESSE, QVANTI EA RES ERIT, TANTAM PECVNIAM, IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM
AVLO AGERIO CONDEMNATO. SI NON PARET, ABSOLVITO, in factum concepta
est. similes etiam commodati formulae sunt. |
48.
Omnium autem formularum, quae condemnationem habent, ad pecuniariam
aestimationem condemnatio concepta est. itaque et si corpus aliquod
petamus, uelut fundum, hominem, uestem, aurum,
argentum, iudex non ipsam rem condemnat eum,
cum quo actum est, sicut olim fieri solebat, sed aestimata re pecuniam eum condemnat.
49.
Condemnatio autem uel certae pecuniae in formula proponitur
uel incertae. 50.
Certae pecuniae uelut in ea formula, qua certam pecuniam petimus;
nam illic ima parte formulae ita est: IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM AVLO
AGERIO SESTERTIVM X MILIA CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVE. 51.
Incertae uero condemnatio pecuniae duplicem significationem
habet. est enim una cum aliqua praefinitione, quae uulgo dicitur cum
taxatione, uelut si incertum aliquid petamus; nam illic ima parte formulae
ita est: EIVS, IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM
AVLO AGERIO DVMTAXAT SESTERTIVM X MILIA CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVE.
uel incerta est et infinita, uelut
si rem aliquam a possidente nostram esse petamus, id est, si in rem
agamus uel ad exhibendum. nam illic ita est: QVANTI EA RES ERIT,
TANTAM PECVNIAM, IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO CONDEMNA. SI NON
PARET, ABSOLVITO. quid ergo est?
iudex, si condemnet, certam pecuniam condemnare debet, etsi certa pecunia
in condemnatione posita non sit. 52.
Debet autem iudex attendere, ut
cum certae pecuniae condemnatio posita sit, neque maioris neque minoris
summa posita condemnet, alioquin litem suam facit; item si taxatio posita
sit, ne pluris condemnet quam taxatum sit; alias
enim similiter litem suam facit. minoris autem damnare ei permissum
est. at si etiam [. . . . . vv. 1 1/2
. . . . . . . ] qui formulam accipit,
intendere debet, nec amplius [.
. . . . . . . . . ] certa condemnatione constringi [. . . . . vv. 2 . . . . . . . ] usque uelit. |
53.
Si quis intentione plus conplexus fuerit, causa cadit, id est rem perdit, nec
a praetore in integrum restituitur, exceptis
quibusdam casibus, in quibus praetor
non patitur [. . . . . vv. 2 . .
. . . . . ] 53a. Plus
autem quattuor modis petitur: re, tempore, loco, causa.
re, uelut si quis pro X milibus,
quae ei debentur, XX milia petierit, aut
si is, cuius ex parte res esset,
totam eam aut maiore ex parte suam esse intenderit. 53b.
Tempore, ueluti si quis ante diem uel
ante condicionem petierit.
53c. Loco,
ueluti si, quod certo loco dari promissum est, id alio
loco sine commemoratione eius loci petatur, uelut si is, qui ita stipulatus fuerit: EPHESI
DARE SPONDES? deinde Romae pure intendat dari sibi oportere. [.
. . . . vv. 1 . . . . . . . ] DARE
MIHI OPORTERE [. . . . . vv.
2 1/2 . . . . . . . ] petere, id est non adiecto loco.
53d. Causa plus petitur, uelut
si quis in intentione tollat electionem debitoris, quam is habet obligationis
iure, uelut si quis ita stipulatus sit: SESTERTIVM X MILIA AVT HOMINEM
STICHVM DARE SPONDES? deinde alterutrum eorum [ex his] petat; nam quamuis
petat, quod minus est, plus tamen petere uidetur, quia potest aduersarius
interdum facilius id praestare, quod non petitur. similiter si quis
genus stipulatus sit, deinde speciem petat, uelut si quis purpuram stipulatus
sit generaliter, deinde Tyriam specialiter petat; quin etiam licet uilissimam
petat, idem iuris est propter eam rationem, quam proxime diximus. idem
iuris est, si quis generaliter hominem stipulatus sit, deinde nominatim
aliquem petat, uelut Stichum, quamuis uilissimum. itaque sicut ipsa
stipulatio concepta est, ita et intentio formulae concipi debet.
54.
Illud satis apparet in incertis formulis plus peti non posse,
quia cum certa quantitas non petatur, sed QVIDQVID PARET aduersarium DARE FACERE OPORTERE
intendatur, nemo potest plus intendere. idem iuris est, et si in rem
incertae partis actio data sit, uelut talis: QVANTAM PARTEM PARET IN
EO FVNDO, QVO DE AGITUR, actoris ESSE. quod genus actionis in paucissimis
causis dari solet. 55.
Item palam est, si quis aliud pro alio intenderit, nihil eum
periclitari eumque ex integro agere posse, quia nihil ante uidetur egisse,
uelut si is, qui hominem Stichum petere deberet, Erotem petierit, aut
si quis ex testamento dari sibi oportere intenderit, cui ex stipulatu
debebatur, aut si cognitor aut procurator intenderit sibi dari oportere. 56.
Sed plus quidem intendere, sicut supra diximus, periculosum
est; minus autem intendere licet. sed de reliquo intra eiusdem praeturam
agere non permittitur; nam qui ita agit, per exceptionem excluditur,
quae exceptio appellatur litis diuiduae.
57.
At si in condemnatione plus positum sit, quam oportet, actoris
quidem periculum nullum est; sed reus, cum iniquam formulam acceperit,
in integrum restituitur, ut minuatur condemnatio. si uero minus positum
fuerit, quam oportet, hoc solum consequitur actor, quod posuit; nam tota quidem
res in iudicium deducitur, constringitur autem condemnationis fine,
quam iudex egredi non potest. nec ex ea parte praetor in integrum restituit;
facilius enim reis praetor succurrit quam actoribus. loquimur autem
exceptis minoribus XXV annorum; nam huius aetatis hominibus in omnibus
rebus lapsis praetor succurrit. 58.
Si in demonstratione plus aut minus positum sit, nihil in iudicium
deducitur, et ideo res in integro manet; et hoc est, quod dicitur falsa
demonstratione rem non perimi. 59.
Sed sunt, qui putant minus recte conprehendi, ut qui forte
Stichum et Erotem emerit, recte
uideatur ita demonstrare: quod ego de te hominem Erotem emi, et si uelit,
de Sticho alia formula iterum agat, quia uerum est eum, qui duos emerit,
singulos quoque emisse; idque ita maxime Labeoni uisum est. sed si is,
qui unum emerit, de duobus egerit, falsum demonstrat. idem et in aliis
actionibus est, uelut commodati et depositi. 60.
Sed nos apud quosdam scriptum inuenimus in actione depositi
et denique in ceteris omnibus, ex quibus damnatus unusquisque ignominia
notatur, eum, qui plus quam oporteret demonstrauerit, litem perdere,
uelut si quis una re deposita duas pluresue se
deposuisse demonstrauerit, aut si is, cui pugno mala percussa
est, in actione iniuriarum etiam aliam partem corporis percussam sibi
demonstrauerit; quod an debeamus credere uerius esse, diligentius requiremus.
certe cum duae sint depositi formulae, alia in ius concepta, alia in
factum, sicut supra quoque notauimus, et in ea quidem formula, quae
in ius concepta est, initio res, de qua agitur, demonstratorio modo
designetur, deinde inferatur iuris intentio his uerbis: QVIDQVID OB EAM REM
ILLVM ILLI DARE FACERE OPORTET, in ea uero, quae in factum concepta est, statim initio intentionis alio modo res, de qua agitur,
designetur his uerbis: SI PARET ILLVM APVD ILLVM
REM ILLAM DEPOSVISSE, dubitare non debemus, quin si quis
in formula, quae in factum composita est, plures res designauerit, quam
deposuerit, litem perdat, quia in intentione plus posuisse uidetur. [. . . . . pag. 210 et 211 . . . . . . . ]
61.
[. . . . . . . . . . . . ] continetur, ut habita ratione eius,
quod inuicem actorem ex eadem causa praestare oporteret, in reliquum
eum, cum quo actum est, condemnare. 62.
Sunt autem bonae fidei iudicia haec: ex empto uendito, locato
conducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, fiduciae, pro socio,
tutelae, rei uxoriae. 63.
Liberum est tamen iudici nullam omnino inuicem conpensationis
rationem habere; nec enim aperte formulae uerbis
praecipitur, sed quia id bonae fidei iudicio conueniens uidetur, ideo
officio eius contineri creditur. 64.
Alia causa est illius actionis, qua argentarius experitur.
nam is cogitur cum conpensatione agere, et ea conpensatio uerbis formulae
exprimitur, adeo quidem, ut statim ab initio conpensatione facta minus
intendat sibi dari oportere. ecce enim si sestertium X milia debeat
Titio, atque ei XX debeantur, sic intendit: SI PARET TITIVM SIBI X MILIA
DARE OPORTERE AMPLIVS QVAM IPSE TITIO DEBET. 65.
Item bonorum emptor cum deductione agere iubetur,
id est ut in hoc solum aduersarius eius condemnetur, quod
superest deducto eo, quod inuicem ei bonorum emptor defraudatoris nomine
debet. 66.
Inter conpensationem autem, quae argentario opponitur, et deductionem,
quae obicitur bonorum emptori, illa differentia est, quod in conpensationem
hoc solum uocatur, quod eiusdem generis et naturae est; ueluti pecunia
cum pecunia conpensatur, triticum cum tritico, uinum cum uino, adeo
ut quibusdam placeat non omni modo uinum cum uino aut triticum cum tritico
conpensandum, sed ita si eiusdem naturae qualitatisque sit. in deductionem
autem uocatur et quod non est eiusdem generis; itaque si pecuniam petat
bonorum emptor et inuicem frumentum aut uinum is debeat, deducto quanti
id erit, in reliquum experitur. 67.
Item uocatur in deductionem et id, quod in diem debetur; conpensatur
autem hoc solum, quod praesenti die debetur. 68. Praeterea
conpensationis quidem ratio in intentione ponitur; quo fit, ut si facta
conpensatione plus nummo uno intendat argentarius, causa cadat et ob
id rem perdat. deductum uero ad condemnationem ponitur, quo loco plus
petenti periculum non interuenit, utique bonorum emptore agente, qui
licet de certa pecunia agat, incerti tamen condemnationem concipit. |
69.
Quia tamen superius mentionem habuimus de actione, qua in peculium
filiorum familias seruorumque ageretur, opus est, ut de hac actione
et de ceteris, quae eorundem nomine in parentes dominosue dari solent,
diligentius admoneamus. 70.
In primis itaque si iussu patris dominiue negotium gestum erit,
in solidum praetor actionem in patrem dominumue comparauit, et recte,
quia qui ita negotium gerit, magis patris dominiue quam filii seruiue
fidem sequitur. 71.
Eadem ratione comparauit duas alias actiones, exercitoriam
et institoriam. tunc autem exercitoria locum habet, cum pater dominusue
filium seruumue magistrum naui praeposuerit et quid cum eo eius rei
gratia, cui praepositus fuerit,
[negotium] gestum erit. cum enim ea quoque res ex uoluntate patris dominiue
contrahi uideatur, aequissimum esse uisum est in solidum actionem
dari; quin etiam licet extraneum quisque magistrum naui praeposuerit,
siue seruum siue liberum, exercitoria actio in eum redditur. ideo autem
exercitoria actio appellatur, quia exercitor uocatur is, ad quem cotidianus
nauis quaestus peruenit. institoria uero formula tum locum habet, cum quis tabernae
aut cuilibet negotiationi filium seruumue suum uel quemlibet extraneum,
siue seruum siue liberum, praeposuerit et quid cum eo eius rei gratia,
cui praepositus est, contractum fuerit. ideo autem institoria uocatur,
quia qui tabernae praeponitur, institor appellatur. quae et
ipsa formula in solidum est.72.
Praeterea tributoria quoque actio in patrem dominumue constituta
est, cum filius seruusue in peculiari merce sciente patre dominoue negotietur;
nam si quid eius rei gratia cum eo contractum
fuerit, ita praetor ius dicit, ut quidquid in his
mercibus erit, quod inde receptum erit, id pater
dominusue inter se,
si quid debebitur, et ceteros creditores
pro rata portione distribuant et si creditores
querantur minus sibi distributum, quam oporteret, in id quod deest hanc eis actionem
pollicetur, quae ut diximus, tributoria
uocatur. 72a. Est etiam
de peculio et de in rem uerso actio
a praetore constituta. licet enim negotium ita gestum sit
cum filio seruoue,
ut neque uoluntas neque consensus
patris dominiue interuenerit, si quid tamen ex ea re, quae
cum illis gesta est, in rem patris dominiue
uersum sit, quatenus in rem eius
uersum fuerit, eatenus datur actio. [uersum
autem quid sit, eget plena interpretatione].
at si nihil sit uersum, praetor dat
actionem DVMTAXAT DE PECVLIO, et edictum utitur
his uerbis. quod edictum
loquitur et de eo, qui dolo malo peculium ademerit. si igitur
uerbi gratia ex HS - X, quae seruus tuus a me mutua accepit, creditori tuo HS - V soluerit
aut rem necessariam, puta familiae cibaria,
HS - V emerit et reliqua V quolibet modo consumpserit, pro V quidem in
solidum damnari debes, pro ceteris V eatenus, quatenus in peculio sit.
ex quo scilicet apparet, si tota HS - X in rem tuam uersa fuerint, tota
te HS - X consequi posse; licet enim una est formula, qua de peculio
deque eo, quod in rem (patris) domini(ue) uersum sit, agitur, tamen
duas habet condemnationes. itaque iudex, apud quem ea formula agitur,
ante dispicere solet, an in rem (patris) domini(ue) uersum sit, nec
aliter ad peculii aestimationem transit, quam si aut nihil in rem (patris)
domini(ue) uersum intellegatur aut non totum. 73.
Cum autem quaeritur,
quantum in peculio sit, ante deducitur, quod patri dominoue
quique in eius potestate sit, a filio seruoue debetur, et quod superest,
hoc solum peculium esse intellegitur. aliquando tamen id, quod ei debet
filius seruusue, qui in potestate patris dominiue sit, non deducitur
ex peculio, uelut si is, cui debet, in huius ipsius peculio sit.
74.
Ceterum dubium non est, quin et is, qui iussu patris dominiue
contraxit cuique exercitoria uel institoria formula competit, de peculio
aut de in rem uerso agere possit; sed nemo tam stultus erit, ut qui
aliqua illarum actionum sine dubio solidum consequi possit, uel in difficultatem
se deducat probandi habere peculium eum, cum quo contraxerit, exque
eo peculio posse sibi satis fieri uel id, quod persequitur, in rem patris
dominiue uersum esse. 74a. Is
quoque, cui tributoria actio conpetit, de peculio uel de in rem uerso
agere potest. sed huic sane plerumque expedit hac potius actione uti
quam tributoria. nam in tributoria eius solius peculii ratio habetur,
quod in his mercibus est, in quibus negotiatur filius seruusue quodque
inde receptum erit, at in actione peculii, totius. et potest quisque
tertia forte aut quarta uel etiam minore parte peculii negotiari, maximam
uero partem peculii in aliis rebus habere; longe magis, si potest adprobari
id, quod dederit qui contraxit, in rem patris
dominiue uersum esse, ad hanc actionem transire debet; nam, ut supra
diximus, eadem formula et de peculio et de in rem uerso agitur. |
75. Ex maleficio filiorum familias
seruorumque, ueluti si furtum fecerint aut iniuriam commiserint, noxales
actiones proditae sunt, uti liceret patri dominoue aut litis aestimationem
sufferre aut noxae dedere. erat enim iniquum
nequitiam eorum ultra ipsorum corpora parentibus dominisue damnosam
esse. 76.
Constitutae sunt autem noxales actiones aut legibus aut edicto
praetoris: legibus, uelut furti lege XII tabularum, damni iniuriae lege
Aquilia; edicto praetoris, uelut iniuriarum et ui bonorum raptorum.
77.
Omnes autem noxales actiones caput sequuntur. nam si filius
tuus seruusue noxam commiserit, quamdiu in tua potestate est, tecum
est actio; si in alterius potestatem peruenerit, cum illo incipit actio
esse; si sui iuris coeperit esse, directa actio cum ipso est, et noxae
deditio extinguitur. ex diuerso quoque directa actio noxalis esse incipit.
nam si pater familias noxam commiserit et is se in adrogationem tibi
dederit aut seruus tuus esse coeperit, quod quibusdam casibus accidere primo
commentario tradidimus, incipit tecum noxalis actio esse, quae ante
directa fuit. 78.
Sed si filius patri aut seruus domino noxam commiserit, nulla
actio nascitur. nulla enim omnino inter me et eum, qui in potestate
mea est, obligatio nasci potest; ideoque et si in alienam potestatem
peruenerit aut sui iuris esse coeperit, neque cum ipso neque cum eo,
cuius nunc in potestate est, agi potest. unde quaeritur, si alienus
seruus filiusue noxam commiserit mihi et is postea in mea esse coeperit
potestate, utrum intercidat actio an quiescat. nostri praeceptores intercidere
putant, quia in eum casum deducta sit, in quo ab initio consistere non
potuerit, ideoque licet exierit de mea potestate, agere me non posse.
diuersae scholae auctores, quamdiu in mea potestate sit, quiescere actionem
putant, quia ipse mecum agere non possum, cum uero exierit de mea potestate,
tunc eam resuscitari. 79.
Cum autem filius familias ex noxali causa mancipio datur, diuersae
scholae auctores putant ter eum mancipio dari debere, quia lege XII
tabularum cautum sit, ne aliter filius de potestate
patris exeat, quam si ter fuerit mancipatus; Sabinus et
Cassius ceterique nostrae scholae auctores sufficere unam mancipationem
crediderunt et illas tres legis XII tabularum ad uoluntarias mancipationes
pertinere. |
80.
Haec ita de his personis, quae in potestate sunt,
siue ex contractu siue ex maleficio
earum controuersia sit.
quod uero ad eas personas, quae in manu mancipioue
sunt, ita ius dicitur, ut cum ex contractu
earum agatur, nisi ab eo, cuius
iuri subiectae sint, in solidum defendantur, bona, quae earum futura forent, si eius iuri subiectae non essent, ueneant.
sed cum rescissa capitis deminutione cum iis
imperio continenti iudicio agitur,
[. . . . . initium paginae 219 .
. . . . . . ] 81.
Quid ergo est? etiamsi ** , de qua re modo diximus,
quoque non permissum fuerit ei mortuos homines dedere, tamen et si quis
eum dederit, qui fato suo uita excesserit, aeque liberatur. |
82.
Nunc admonendi sumus agere
nos aut nostro nomine aut alieno, ueluti cognitorio, procuratorio, tutorio,
curatorio, cum olim, quo tempore legis actiones in usu fuissent, alieno
nomine agere non liceret, praeterquam ex certis causis. 83.
Cognitor autem certis uerbis in litem coram aduersario substituitur.
nam actor ita cognitorem dat: QVOD EGO A TE uerbi gratia FVNDVM PETO,
IN EAM REM LVCIVM TITIVM TIBI COGNITOREM DO; aduersarius ita: QVIA TV
A ME FVNDVM PETIS, IN EAM REM TIBI
PVBLIVM MEVIVM COGNITOREM DO. potest, ut actor ita dicat: QVOD EGO TECVM
AGERE VOLO, IN EAM REM COGNITOREM DO; aduersarius ita: QVIA TV MECVM
AGERE VIS, IN EAM REM COGNITOREM DO; nec interest, praesens an absens
cognitor detur. sed si absens datus fuerit, cognitor ita erit, si cognouerit
et susceperit officium cognitoris. 84.
Procurator uero nullis certis uerbis in litem substituitur,
sed ex solo mandato et absente et ignorante aduersario constituitur;
quin etiam sunt, qui putant eum quoque procuratorem uideri, cui non
sit mandatum, si modo bona fide accedat ad negotium et caueat ratam
rem dominum habiturum; quamquam et ille, cui mandatum est,
plerumque satisdare debet, quia saepe mandatum initio litis in obscuro
est et postea apud iudicem ostenditur. 85. Tutores
autem et curatores quemadmodum constituantur, primo commentario rettulimus. 86.
Qui autem alieno nomine agit, intentionem quidem ex persona
domini sumit, condemnationem autem in suam personam conuertit. nam si
uerbi gratia L. Titius pro P. Meuio agat, ita formula concipitur: SI
PARET NVMERIVM NEGIDIVM PVBLIO MEVIO SESTERTIVM X MILIA DARE OPORTERE,
IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM LVCIO TITIO SESTERTIVM X MILIA CONDEMNA. SI
NON PARET, ABSOLVE; in rem quoque si agat, intendit: PVBLII MEVII REM
ESSE EX IVRE QVIRITIVM, et condemnationem in suam personam conuertit. 87.
Ab aduersarii quoque parte si interueniat aliquis, cum quo
actio constituitur, intenditur dominum DARE OPORTERE, condemnatio autem
in eius personam conuertitur, qui iudicium acceperit; sed cum in rem
agitur, nihil in intentione facit eius persona, cum quo
agitur, siue suo nomine siue alieno aliquis iudicio interueniat; tantum
enim intenditur rem actoris esse. |
88.
Videamus nunc, quibus ex causis is, cum quo agitur, uel hic,
qui agit, cogatur
satisdare. 89.
Igitur si uerbi gratia in rem tecum agam, satis mihi dare debes;
aequum enim uisum est te ideo, quod
interea tibi rem, quae an ad te pertineat dubium est, possidere conceditur,
cum satisdatione mihi cauere, ut si uictus sis nec rem ipsam restituas
nec litis aestimationem sufferas, sit mihi potestas aut tecum agendi
aut cum sponsoribus tuis. 90.
Multoque magis debes satisdare mihi, si alieno nomine iudicium
accipias. 91. Ceterum
cum in rem actio duplex sit, aut enim per formulam petitoriam agitur
aut per sponsionem, si quidem per formulam petitoriam agitur, illa stipulatio
locum habet, quae appellatur IVDICATVM SOLVI si uero per sponsionem,
illa, quae appellatur PRO PRAEDE LITIS ET VINDICIARUM. 92.
Petitoria autem formula haec est, qua actor intendit rem suam
esse. 93.
Per sponsionem uero hoc modo agimus: prouocamus aduersarium
tali sponsione: SI HOMO, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM MEVS EST,
SESTERTIOS XXV NVMMOS DARE SPONDES? deinde formulam edimus, qua intendimus
sponsionis summam nobis dari oportere; qua formula ita demum uincimus,
si probauerimus rem nostram esse. 94.
Non tamen haec summa sponsionis exigitur. non enim poenalis
est, sed praeiudicialis, et propter hoc solum fit, ut per eam de re
iudicetur; unde etiam is, cum quo agitur, non restipulatur. ideo autem
appellata est PRO PRAEDE VINDICIARUM stipulatio, quia in locum praedium
successit, quia olim, cum lege agebatur, pro lite et uindiciis,
id est pro re et fructibus, a possessore petitori dabantur praedes.
95.
Ceterum si apud centumuiros agitur, summam sponsionis non per
formulam petimus, sed per legis actionem sacramento *** reo prouocato;
eaque sponsio sestertiorum CXXV nummum fieri solet propter legem Crepereiam. 96.
Ipse autem, qui in rem agit, si suo nomine agat, satis non
dat. 97.
Ac nec si per cognitorem quidem agat, ulla satisdatio uel ab
ipso uel a domino desideratur. cum enim certis et quasi sollemnibus
uerbis in locum domini substituatur cognitor, merito domini loco habetur. 98. Procurator
uero si agat, satisdare iubetur ratam rem dominum habiturum. periculum
enim est, ne iterum dominus de eadem re experiatur; quod periculum non
interuenit, si per cognitorem actum fuerit, quia de qua re quisque per cognitorem
egerit, de ea non magis amplius actionem habet, quam si ipse egerit.
99.
Tutores et curatores eo modo, quo et procuratores, satisdare
debere uerba edicti faciunt; sed aliquando illis satisdatio remittitur.
100.
Haec ita, si in rem agatur; si uero in personam, ab actoris
quidem parte, quando satisdari debeat, quaerentes eadem repetemus, quae
diximus in actione, qua in rem agitur. 101.
Ab eius uero parte, cum quo agitur, si quidem alieno nomine
aliquis interueniat, omni modo satisdari debet, quia nemo alienae rei
sine satisdatione defensor idoneus intellegitur; sed si quidem cum cognitore
agatur, dominus satisdare iubetur, si uero cum procuratore, ipse procurator.
idem et de tutore et de curatore iuris est. 102.
Quod si proprio nomine aliquis iudicium aliquid accipiat in
personam, certis ex causis satisdare solet, quas ipse praetor significat.
quarum satisdationum duplex causa est; nam aut propter genus actionis
satisdatur aut propter personam, quia suspecta sit: propter genus actionis,
uelut iudicati depensiue aut cum de moribus mulieris agitur; propter
personam, uelut si cum eo agitur, qui decoxerit cuiusue bona a creditoribus possessa proscriptaue
sunt, siue cum eo herede agatur, quem praetor suspectum aestimauerit. |
103.
Omnia autem iudicia aut legitimo iure consistunt aut imperio
continentur. 104.
Legitima sunt iudicia, quae in urbe Roma uel intra primum urbis
Romae miliarium inter omnes ciues Romanos sub uno iudice accipiuntur;
eaque e lege Iulia iudiciaria, nisi in anno et sex mensibus iudicata
fuerint, expirant. et hoc est, quod uulgo dicitur e lege Iulia litem
anno et sex mensibus mori. 105.
Imperio uero continentur recuperatoria et quae sub uno iudice
accipiuntur interueniente peregrini persona iudicis aut litigatoris;
in eadem causa sunt, quaecumque extra primum urbis Romae miliarium tam
inter ciues Romanos quam inter peregrinos accipiuntur. ideo autem imperio
contineri iudicia dicuntur, quia tamdiu ualent, quamdiu is, qui ea praecepit,
imperium habebit. 106.
Et si quidem imperio continenti iudicio actum fuerit, siue
in rem siue in personam, siue ea formula, quae in factum concepta est,
siue ea, quae in ius habet intentionem, postea nihilo minus ipso iure
de eadem re agi potest; et ideo necessaria est exceptio rei iudicatae
uel in iudicium deductae. 107.
Si uero legitimo iudicio in personam actum sit ea formula,
quae iuris ciuilis habet intentionem, postea ipso iure de eadem re agi
non potest, et ob id exceptio superuacua est; si uero uel in rem uel
in factum actum fuerit, ipso iure nihilo minus postea agi potest, et
ob id exceptio necessaria est rei iudicatae uel in iudicium deductae.
108.
Alia causa fuit olim legis actionum. nam qua de re actum semel
erat, de ea postea ipso iure agi non poterat; nec omnino ita, ut nunc,
usus erat illis temporibus exceptionum. 109.
Ceterum potest ex lege quidem esse iudicium, sed legitimum
non esse; et contra ex lege non esse, sed legitimum esse. nam si uerbi
gratia ex lege Aquilia uel Ollinia uel Furia in prouinciis agatur, imperio
continebitur iudicium; idemque iuris est, et si Romae apud recuperatores
agamus uel apud unum iudicem interueniente peregrini persona; et ex
diuerso si ex ea causa, ex qua nobis edicto praetoris datur actio, Romae
sub uno iudice inter omnes ciues Romanos accipiatur iudicium, legitimum
est. |
110.
Quo loco admonendi sumus eas quidem actiones, quae ex lege
senatusue consultis proficiscuntur, perpetuo solere praetorem accommodare,
eas uero, quae ex propria ipsius iurisdictione pendent, plerumque intra
annum dare. 111.
Aliquando tamen et perpetuo
eas dat, uelut quibus imitatur ius legitimum, quales sunt
eae, quas bonorum possessoribus
ceterisque, qui heredis loco sunt, accommodat. furti quoque manifesti actio,
quamuis ex ipsius praetoris iurisdictione proficiscatur, perpetuo datur;
et merito, cum pro capitali poena pecuniaria constituta sit. |
112.
Non omnes autem actiones,
quae in aliquem aut ipso iure conpetunt
aut a praetore dantur, etiam in heredem aeque conpetunt aut dari solent.
est enim certissima iuris regula ex maleficiis poenales actiones in heredem nec
conpetere nec dari solere, uelut
furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, damni iniuriae. sed heredi ****dem
[uidelicet actoris] huiusmodi actiones competunt nec denegantur, excepta
iniuriarum actione et si qua alia similis inueniatur actio.
113.
Aliquando tamen etiam ex
contractu actio neque heredi neque in heredem conpetit. nam adstipulatoris
heres non habet actionem, sed et sponsoris et fidepromissoris heres
non tenetur. |
114.
Superest, ut dispiciamus, si ante rem iudicatam is, cum quo
agitur, post acceptum iudicium satisfaciat actori, quid officio iudicis
conueniat, utrum absoluere an ideo potius damnare, quia iudicii accipiendi
tempore in ea causa fuerit, ut damnari debeat. nostri praeceptores absoluere
eum debere existimant; nec interesse, cuius generis sit iudicium. et
hoc est, quod uolgo dicitur Sabino et Cassio placere omnia iudicia absolutoria
esse. [. . . . . . . . . . . . ] de bonae fidei autem iudiciis idem
sentiunt, quia in eiusmodi iudiciis liberum est officium iudicis. tantumdem
et de in rem actionibus putant, quia formulae uerbis id ipsum exprimatur
[. . . . . vv. 7 . . . . . . . ]
sunt etiam in personam tales actiones
in quibus exprimitur
[. . . . . vv. 7 . . . . . . . ]
actum fuit. |
115.
Sequitur, ut de exceptionibus dispiciamus. 116.
Conparatae sunt autem exceptiones defendendorum eorum gratia,
cum quibus agitur. saepe enim accidit, ut quis iure ciuili teneatur,
sed iniquum sit eum iudicio condemnari. uelut si stipulatus sim a te pecuniam tamquam
credendi causa numeraturus nec numerauerim. nam eam pecuniam a te peti
posse certum est. dare enim te oportet, cum ex stipulatu tenearis; sed
quia iniquum est te eo nomine condemnari, placet per exceptionem doli
mali te defendi debere. item si pactus fuero tecum, ne id, quod mihi
debeas, a te petam, nihilo minus id ipsum a te petere possum dari mihi
oportere, quia obligatio pacto conuento non tollitur; sed placet debere
me petentem per exceptionem pacti conuenti repelli. 117.
In his quoque actionibus, quae non
in personam sunt, exceptiones locum habent. uelut si metu me coegeris
aut dolo induxeris, ut tibi rem aliquam mancipio dem, tua est; sin eam
rem a me petas, datur mihi exceptio, per quam, si metus causa te fecisse
uel dolo malo arguero, repelleris. item si fundum litigiosum sciens
a non possidente emeris eumque a possidente petas, opponitur tibi exceptio,
per quam omni modo summoueris. 118.
Exceptiones autem alias in edicto praetor habet propositas,
alias causa cognita accommodat. quae omnes uel ex legibus uel ex his,
quae legis uicem optinent, substantiam capiunt uel ex iurisdictione praetoris proditae
sunt. 119.
Omnes autem exceptiones in contrarium concipiuntur, quam adfirmat
is, cum quo agitur. nam si uerbi gratia reus dolo malo aliquid actorem
facere dicat, qui forte pecuniam petit, quam non numerauit, sic exceptio
concipitur: SI IN EA RE NIHIL DOLO MALO AVLI AGERII FACTVM SIT NEQVE
FIAT; item si dicat contra pactionem pecuniam peti, ita concipitur exceptio:
SI INTER AVLVM AGERIVM ET NVMERIVM NEGIDIVM NON CONVENIT, NE EA PECVNIA
PETERETUR; et denique in ceteris causis similiter concipi solet, ideo
scilicet, quia omnis exceptio obicitur quidem a reo, sed ita formulae
inseritur, ut condicionalem faciat condemnationem, id est, ne aliter
iudex eum, cum quo agitur, condemnet, quam si nihil in ea re, qua de
agitur, dolo actoris factum sit; item ne aliter iudex eum condemnet,
quam si nullum pactum conuentum de non petenda pecunia factum fuerit. |
120.
Dicuntur autem exceptiones aut peremptoriae aut dilatoriae.
121.
Peremptoriae sunt, quae perpetuo ualent nec euitari possunt,
uelut quod metus causa aut dolo malo aut quod contra legem senatusue
consultum factum est aut quod res iudicata est uel in iudicium deducta
est, item pacti conuenti, quod factum est, ne omnino pecunia peteretur.
122. Dilatoriae
sunt exceptiones, quae ad tempus ualent, ueluti illius pacti conuenti,
quod factum est uerbi gratia, ne intra quinquennium peteretur; finito
enim eo tempore non habet locum exceptio. cui similis exceptio est litis
diuiduae et rei residuae. nam si quis partem rei petierit et intra eiusdem
praeturam reliquam partem petat, hac exceptione summouetur, quae appellatur
litis diuiduae; item si is, qui cum eodem plures lites habebat, de quibusdam
egerit, de quibusdam distulerit, ut ad alios iudices eant, si intra
eiusdem praeturam de his, quas distulerit, agat, per hanc exceptionem,
quae appellatur rei residuae, summouetur. 123.
Obseruandum est autem ei, cui dilatoria obicitur exceptio,
ut differat actionem; alioquin si obiecta exceptione egerit, rem perdit;
non enim post illud tempus, quo integra re eam euitare poterat, adhuc ei potestas
agendi superest re in iudicium deducta et per exceptionem perempta.
124.
Non solum autem ex tempore, sed etiam ex persona dilatoriae
exceptiones intelleguntur, quales sunt cognitoriae, uelut si is, qui
per edictum cognitorem dare non potest, per cognitorem agat, uel dandi
quidem cognitoris ius habeat, sed eum det, cui non licet cognituram
suscipere. nam si obiciatur exceptio cognitoria, si ipse talis erit,
ut ei non liceat cognitorem dare, ipse agere potest; si uero cognitori
non liceat cognituram suscipere, per alium cognitorem aut per semet
ipsum liberam habet agendi potestatem, et tam hoc quam illo modo euitare
potest exceptionem. quod si dissimulauerit
eam et per cognitorem egerit, rem perdit. 125.
Sed peremptoria quidem exceptione si reus per errorem non fuerit
usus, in integrum restituitur adiciendae exceptionis gratia. dilatoria
uero si non fuerit usus, an in integrum restituatur, quaeritur. |
126.
Interdum euenit, ut exceptio, quae prima facie iusta uideatur,
inique noceat actori. quod cum accidit, alia adiectione opus est adiuuandi
actoris gratia. quae adiectio replicatio uocatur, quia per eam replicatur
atque resoluitur uis exceptionis. nam si uerbi gratia pactus sum tecum,
ne pecuniam, quam mihi debes, a te peterem, deinde postea in contrarium
pacti sumus, id est ut petere mihi liceat, et, si agam tecum, excipias
tu, ut ita demum mihi condemneris, si non conuenerit, ne eam pecuniam
peterem, nocet mihi exceptio pacti conuenti; namque nihilo minus hoc
uerum manet, etiam si postea in contrarium pacti sumus; sed quia iniquum
est me excludi exceptione, replicatio mihi datur ex posteriore pacto
hoc modo: AVT SI POSTEA CONVENIT,
VT MIHI EAM PECVNIAM PETERE LICERET. 126a.
Item si argentarius pretium rei, quae in auctionem uenerit,
persequatur, obicitur ei exceptio, ut ita demum emptor damnetur, si
ei res, quam emerit, tradita est, et est iusta exceptio. sed si in auctione
praedictum est, ne ante emptori res traderetur, quam si pretium soluerit,
replicatione tali argentarius adiuuatur: AVT SI PRAEDICTVM EST, NE ALITER
EMPTORI RES TRADERETVR, QVAM SI PRETIVM EMPTOR SOLVERIT. 127.
Interdum autem euenit, ut rursus replicatio, quae prima facie
iusta sit, inique reo noceat; quod cum accidit, adiectione opus est
adiuuandi rei gratia, quae duplicatio uocatur. 128.
Et si rursus ea prima facie iusta uideatur, sed propter aliquam
causam inique actori noceat, rursus adiectione opus est, qua actor adiuuetur,
quae dicitur triplicatio. 129.
Quarum omnium adiectionum usum interdum etiam ulterius, quam
diximus, uarietas negotiorum introduxit. |
130.
Videamus etiam de praescriptionibus, quae receptae sunt pro
actore. 131.
Saepe enim ex una eademque obligatione aliquid iam praestari
oportet, aliquid in futura praestatione est, uelut cum in singulos annos
uel menses certam pecuniam stipulati fuerimus. nam finitis quibusdam
annis aut mensibus huius quidem temporis pecuniam praestari oportet,
futurorum autem annorum sane quidem obligatio contracta intellegitur,
praestatio uero adhuc nulla est; si ergo uelimus id quidem, quod praestari
oportet, petere et in iudicium deducere, futuram uero obligationis praestationem
in integro relinquere, necesse est, ut cum hac praescriptione agamus:
EA RES AGATVR, CVIVS REI DIES FVIT. alioquin si sine hac praescriptione
egerimus, ea scilicet formula, qua incertum petimus, cuius intentio
his uerbis concepta est: QVIDQVID PARET NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO
DARE FACERE OPORTERE, totam obligationem, id est etiam futuram, in hoc
iudicium deducimus, et quae ante tempus obligati
[. . . . . vv. 1 3/4 . . . . . .
. ] 131a. Item si uerbi
gratia ex empto agamus, ut nobis fundus
mancipio detur, debemus hoc modo
praescribere: EA RES AGATVR DE FVNDO MANCIPANDO, ut postea, si uelimus
uacuam possessionem nobis tradi, [. . . . . vv. 1 1/4 . . . . . . . ] re sumus,
totius illius iuris obligatio illa incerta
actione: QVIDQVID OB EAM REM NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE
OPORTET, per intentionem consumitur, ut postea nobis agere
uolentibus de uacua possessione
tradenda nulla supersit actio. 132.
Praescriptiones scilicet appellatas esse ab eo, quod
ante formulas praescribuntur, plus quam
manifestum est. 133.
Sed his quidem temporibus, sicut supra quoque notauimus, omnes
praescriptiones ab actore proficiscuntur. olim autem quaedam et pro
reo opponebantur, qualis illa erat praescriptio: EA RES AGATVR, SI
IN EA RE PRAEIVDICIVM HEREDITATI NON FIAT, quae nunc in
speciem exceptionis deducta est et locum habet, cum petitor hereditatis
alio genere iudicii praeiudicium hereditati faciat, uelut cum singulas
res petat; est enim iniquum per
unius [. . . . . fol.
deperd. . . . . . . . ] 134.
[. . . . . .] in intentione
formulae de iure quaeritur, id est,
cui dari oporteat; et sane domino dari oportet, quod seruus stipulatur;
at in praescriptione de facto quaeritur, quod secundum naturalem significationem
uerum esse debet. 135.
Quaecumque autem diximus de seruis, eadem de ceteris quoque
personis, quae nostro iuri subiectae sunt, dicta intellegemus.
136.
Item admonendi sumus, si cum ipso agamus, qui incertum promiserit,
ita nobis formulam esse propositam, ut praescriptio inserta sit formulae
loco demonstrationis hoc modo: IVDEX ESTO. QVOD AVLVS AGERIVS DE NVMERIO
NEGIDIO INCERTVM STIPVLATVS EST, CVIVS REI DIES FVIT, QVIDQVID OB EAM
REM NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO
DARE FACERE OPORTET et reliqua. 137. At
si cum sponsore aut fideiussore agatur, praescribi solet in persona
quidem sponsoris hoc modo: EA RES AGATVR, QVOD AVLVS AGERIVS DE LVCIO
TITIO INCERTVM STIPVLATVS EST, QVO NOMINE NVMERIVS NEGIDIVS SPONSOR
EST, CVIVS REI DIES FVIT; in persona uero fideiussoris: EA RES AGATVR,
QVOD NVMERIVS NEGIDIVS DE LVCIO TITIO
INCERTVM FIDE SVA ESSE IVSSIT, CVIVS REI DIES FVIT; deinde formula subicitur. |
138.
Superest, ut de interdictis dispiciamus. |
139.
Certis igitur ex causis praetor aut proconsul principaliter
auctoritatem suam finiendis controuersiis interponit. quod tum maxime
facit, cum de possessione aut quasi possessione inter aliquos contenditur;
et in summa aut iubet aliquid fieri aut fieri prohibet. formulae autem
et uerborum conceptiones, quibus in ea re utitur, interdicta decretaue
uocantur. 140.
Vocantur autem decreta, cum fieri aliquid iubet, uelut cum
praecipit, ut aliquid exhibeatur aut restituatur, interdicta uero, cum
prohibet fieri, uelut cum praecipit, ne sine uitio possidenti uis fiat,
neue in loco sacro aliquid fiat. unde omnia interdicta aut restitutoria
aut exhibitoria aut prohibitoria uocantur. 141.
Nec tamen cum quid iusserit fieri aut fieri prohibuerit, statim
peractum est negotium, sed ad iudicem recuperatoresue itur et ibi editis
formulis quaeritur, an aliquid aduersus praetoris edictum factum sit
uel an factum non sit, quod is fieri iusserit. et modo cum poena agitur
modo sine poena: cum poena, uelut cum per sponsionem agitur, sine poena,
uelut cum arbiter petitur; et quidem
ex prohibitoriis interdictis semper per sponsionem agi solet, ex restitutoriis
uero uel exhibitoriis modo per sponsionem, modo per formulam agitur,
quae arbitraria uocatur. |
142.
Principalis igitur diuisio in eo est, quod aut prohibitoria
sunt interdicta aut restitutoria aut exhibitoria. 143.
Sequens in eo est diuisio, quod uel adipiscendae possessionis
causa conparata sunt uel retinendae uel reciperandae. 144.
Adipiscendae possessionis causa interdictum accommodatur bonorum
possessori, cuius principium est QVORUM BONORVM; eiusque uis et potestas
haec est, ut quod quisque ex his bonis, quorum possessio alicui data
est, pro herede aut pro possessore possidet
doloue fecit, quo minus possideret, id ei, cui bonorum possessio
data est, restituatur. pro herede autem possidere uidetur tam is, qui
heres est, quam is, qui putat se heredem esse; pro possessore is possidet,
qui sine causa aliquam rem hereditariam uel etiam totam hereditatem
sciens ad se non pertinere possidet. ideo autem adipiscendae possessionis
uocatur, quia ei tantum utile est, qui nunc primum conatur adipisci
rei possessionem; itaque si quis adeptus possessionem amiserit, desinit
ei id interdictum utile esse. 145. Bonorum
quoque emptori similiter proponitur interdictum, quod quidam possessorium
uocant. 146. Item
ei, qui publica bona emerit, eiusdem condicionis interdictum proponitur,
quod appellatur sectorium, quod sectores uocantur, qui publice bona
mercantur. 147.
Interdictum quoque, quod appellatur Saluianum, apiscendae possessionis
causa comparatum est, eoque utitur dominus
fundi de rebus coloni, quas is pro mercedibus fundi pignori futuras
pepigisset. 148.
Retinendae possessionis causa solet interdictum reddi, cum
ab utraque parte de proprietate alicuius rei controuersia est et ante
quaeritur, uter ex litigatoribus possidere et uter petere debeat. cuius
rei gratia comparata sunt VTI POSSIDETIS et VTRVBI. 149.
Et quidem VTI POSSIDETIS interdictum de fundi uel aedium possessione
redditur, VTRVBI uero de rerum mobilium possessione. 150.
Et si quidem de fundo uel aedibus interdicitur, eum potiorem
esse praetor iubet, qui eo tempore, quo interdictum redditur, nec ui
nec clam nec precario ab aduersario possideat; si uero de re mobili,
eum potiorem esse iubet, qui maiore parte eius anni nec ui nec clam
nec precario ab aduersario possederit; idque satis ipsis uerbis interdictorum
significatur. 151.
Sed in VTRVBI interdicto non solum sua cuique possessio prodest,
sed etiam alterius, quam iustum est ei accedere, uelut
eius, cui heres extiterit, eiusque, a quo emerit uel ex donatione aut
dotis nomine acceperit. itaque si nostrae possessioni iuncta alterius
iusta possessio exsuperat aduersarii possessionem, nos eo interdicto
uincimus. nullam autem propriam possessionem habenti accessio temporis
nec datur nec dari potest. nam ei, quod nullum est, nihil accedere potest.
sed et si uitiosam habeat possessionem, id est aut ui aut clam aut precario
ab aduersario adquisitam, non datur accessio; nam ei possessio
sua nihil prodest. 152.
Annus autem retrorsus numeratur. itaque si tu uerbi gratia
VIII mensibus possederis prioribus et ego VII posterioribus, ego potior
ero, quod trium priorum mensium possessio nihil tibi in hoc interdicto
prodest, quod alterius anni possessio est. 153.
Possidere autem uidemur non solum, si ipsi possideamus, sed
etiam si nostro nomine aliquis in possessione sit, licet is nostro iuri
subiectus non sit, qualis est colonus et inquilinus. per eos quoque,
apud quos deposuerimus aut quibus commodauerimus aut quibus gratuitam
habitationem praestiterimus, ipsi possidere uidemur. et hoc est, quod
uolgo dicitur retineri possessionem posse per quemlibet, qui nostro
nomine sit in possessione. quin etiam plerique putant animo quoque retineri
possessionem, id est ut, quamuis neque ipsi simus in possessione
neque nostro nomine alius, tamen si non relinquendae possessionis animo,
sed postea reuersuri inde discesserimus, retinere possessionem uideamur.
apisci uero possessionem per quos possimus, secundo commentario rettulimus;
nec ulla dubitatio est, quin animo possessionem apisci non possimus.
154.
Reciperandae possessionis causa solet interdictum dari, si
quis ex possessione ui deiectus sit. nam ei proponitur interdictum,
cuius principium est VNDE TV ILLVM VI DEIECISTI, per quod is, qui deiecit,
cogitur ei restituere rei possessionem, si modo is, qui deiectus est,
nec ui nec clam nec precario ab eo possideret. namque eum, qui a me ui aut clam aut
precario possidet, inpune deicio.
155. Interdum
tamen etsi eum ui deiecerim, qui a me ui aut clam aut precario possideret,
cogor ei restituere possessionem, uelut si armis eum ui deiecerim. nam
propter atrocitatem delicti in tantum patior actionem, ut omni modo
debeam ei restituere possessionem. armorum autem appellatione non solum
scuta et gladios et galeas significari intellegemus, sed et fustes et
lapides. |
156.
Tertia diuisio interdictorum in hoc est, quod aut simplicia
sunt aut duplicia. 157.
Simplicia sunt, [uelut] in quibus alter actor,
alter reus est, qualia sunt omnia restitutoria aut exhibitoria. namque
actor est, qui desiderat aut exhiberi aut restitui, reus is est, a quo
desideratur, ut exhibeat aut restituat. 158. Prohibitoriorum
autem interdictorum [interdum] alia duplicia, alia simplicia sunt. 159. Simplicia sunt, uelut quibus prohibet praetor in loco
sacro aut in flumine publico ripaue eius aliquid facere reum. nam actor
est, qui desiderat, ne quid fiat, reus is, qui aliquid facere conatur. 160. Duplicia sunt uelut VTI POSSIDETIS interdictum et
VTRVBI. ideo autem duplicia uocantur, quod par utriusque litigatoris
in his condicio est, nec quisquam praecipue reus uel actor intellegitur,
sed unusquisque tam rei quam actoris partes sustinet; quippe praetor
pari sermone cum utroque loquitur. nam summa conceptio eorum interdictorum
haec est: VTI NUNC POSSIDETIS, QVO MINVS ITA POSSIDEATIS, VIM FIERI
VETO; item alterius: VTRVBI HIC HOMO, DE QVO AGITVR, [APVD QVEM] MAIORE
PARTE HVIVS ANNI FVIT, QVO MINVS IS EVM DVCAT, VIM FIERI VETO. |
161. Expositis
generibus interdictorum sequitur, ut de ordine et de exitu eorum dispiciamus;
et incipiamus a simplicibus. 162.
Si igitur restitutorium
uel exhibitorium interdictum redditur, uelut ut restituatur ei possessio,
qui ui deiectus est, aut exhibeatur libertus, cui patronus operas indicere
uellet, modo sine periculo res ad exitum perducitur, modo cum periculo.
163.
Namque si arbitrum postulauerit is, cum quo agitur, accipit
formulam, quae appellatur arbitraria, et iudicis arbitrio si quid restitui
uel exhiberi debeat, id sine periculo exhibet aut restituit et ita absoluitur;
quod si nec restituat neque exhibeat, quanti ea res est, condemnatur.
sed et actor sine poena experitur cum eo, quem neque exhibere neque restituere
quicquam oportet, praeterquam si calumniae iudicium ei oppositum fuerit
decimae partis. quamquam Proculo placuit non
esse permittendum calumniae iudicio uti ei, qui arbitrum
postulauerit, quasi hoc ipso confessus
uideatur restituere se uel exhibere debere. sed alio iure utimur et
recte; potius enim ut modestiore uia litiget, arbitrum quisque petit,
quam quia confitetur. 164.
Ceterum obseruare debet is, qui uult
arbitrum petere, ut statim petat, antequam ex iure exeat, [id est antequam
a praetore discedat]; sero enim
petentibus non indulgetur. 165.
Itaque si arbitrum non
petierit, sed tacitus de iure exierit, cum periculo res ad exitum perducitur.
nam actor prouocat aduersarium sponsione, quod
contra edictum praetoris non exhibuerit aut non restituerit; ille autem
aduersus sponsionem aduersarii restipulatur; deinde actor quidem sponsionis
formulam edit aduersario, ille huic inuicem restipulationis. sed actor
sponsionis formulae subicit et aliud iudicium de re restituenda
uel exhibenda, ut si sponsione uicerit, nisi ei res exhibeatur aut restituatur,
[. . . . . pag. 242 et 243 . . .
. . . . ] 166.
[. . . . . . . . ] fructus licitando, is tantisper in possessione
constituitur, si modo aduersario suo fructuaria stipulatione
cauerit, cuius uis et potestas haec est, ut si contra eum
de possessione
pronuntiatum fuerit,
eam summam aduersario soluat. haec autem licendi contentio
fructus licitatio uocatur, scilicet quia [. . . . . vv.
1 1/2 . . . . . . . ] postea alter alterum sponsione prouocat,
quod aduersus edictum praetoris possidenti sibi uis facta sit, et inuicem
ambo restipulantur aduersus sponsionem: [. . . . . . . . . . ] una inter
eos sponsio itemque restipulatio
una [. . . . . . . . ] ad eam fit.
[. . . . . vv. 2 1/2 . . . . . .
. ] 166a. [. . . . . .
. . . ] iudex, apud quem de ea re agitur, illud scilicet requirit, quod praetor interdicto conplexus est,
id est, uter eorum eum fundum easue aedes per id tempus, quo interdictum
redditur, nec ui nec clam nec precario possideret. cum iudex id explorauerit
et forte secundum me iudicatum sit, aduersarium mihi et sponsionis et
restipulationis summas, quas cum eo feci, condemnat et conuenienter
me sponsionis et restipulationis, quae mecum factae sunt, absoluit;
et hoc amplius si apud aduersarium meum possessio est,
quia is fructus licitatione uicit, nisi restituat mihi possessionem,
Cascelliano siue secutorio iudicio condemnatur. 167.
Ergo is, qui fructus licitatione uicit, si non probat ad se
pertinere possessionem, sponsionis et restipulationis et fructus licitationis
summam poenae nomine soluere et praeterea possessionem restituere iubetur
et hoc amplius fructus, quos interea percepit, reddit; summa enim fructus
licitationis non pretium est fructuum, sed poenae nomine soluitur, quod
quis alienam possessionem per hoc tempus retinere et facultatem fruendi
nancisci conatus est. 168.
Ille autem, qui fructus licitatione uictus est, si non probauerit
ad se pertinere possessionem, tantum sponsionis et restipulationis summam
poenae nomine debet. 169.
Admonendi tamen sumus liberum esse ei, qui fructus licitatione
uictus erit, omissa fructuaria stipulatione, sicut Cascelliano siue
secutorio iudicio de possessione reciperanda experitur, ita
similiter de fructus licitatione agere.
in quam rem proprium iudicium conparatum est, quod appellatur fructuarium,
quo nomine actor iudicatum solui satis accipit. dicitur autem et hoc
iudicium secutorium, quod sequitur sponsionis uictoriam; sed non aeque
Cascellianum uocatur. 170.
Sed quia nonnulli interdicto reddito cetera ex interdicto facere
nolebant atque ob id non poterat res expediri, praetor in eam rem prospexit
et comparauit interdicta, quae secundaria appellamus, quod secundo loco
redduntur. quorum uis et potestas
haec est, ut qui cetera ex interdicto non faciat, uelut qui uim non
faciat aut fructus non liceatur aut qui fructus licitationis satis non
det aut si sponsiones non faciat sponsionumue iudicia non accipiat,
siue possideat, restituat aduersario possessionem, siue non possideat, uim illi possidenti
non faciat. itaque etsi alias potuerit
interdicto VTI POSSIDETIS uincere, si cetera ex interdicto fecisset [. . . . . . . . ], tamen per
interdictum secundarium uincitur. [. .
. . . vv. 4 . . . . . . .] Sabinus et Cassius
secuti fuerint [. . . . . vv. 33
. . . . . . . ] 171.
[. . . . . . . ] pecuniaria poena modo iurisiurandi religione
coercen[. . . . . . . . . ]. eaque
praetor [. . . . . ] ideo [. . . . . . . . . . ] aduersus infitiantes
ex quibusdam causis dupli actio constituitur, uelut si iudicati
aut depensi aut damni iniuriae aut legatorum per damnationem relictorum
nomine agitur. ex quibusdam causis sponsionem facere permittitur, uelut
de pecunia certa credita et pecunia constituta, sed certae quidem creditae
pecuniae tertiae partis, constitutae uero pecuniae partis dimidiae.
172.
Quod si neque sponsionis neque dupli actionis periculum ei,
cum quo agitur, iniungatur ac ne statim quidem ab initio pluris quam
simpli sit actio, permittit praetor iusiurandum exigere NON CALVMNIAE
CAVSA INFITIAS IRE. unde quamuis heredes uel qui heredum loco habentur
[. . . . . . . . . ] obligati sint, item feminae pupillique eximantur
periculo sponsionis, iubet tamen eos iurare.
173.
Statim autem ab initio pluris quam simpli actio est uelut furti
manifesti quadrupli, nec manifesti dupli, concepti et oblati tripli:
nam ex his causis et aliis quibusdam, siue quis neget siue fateatur,
pluris quam simpli est actio. |
174.
Actoris quoque calumnia coercetur modo calumniae iudicio, modo
contrario, modo iureiurando, modo restipulatione. 175.
Et quidem calumniae iudicium aduersus omnes actiones locum
habet et est decimae partis, praeterquam quod
aduersus adsertorem tertiae partis est. 176.
Liberum est autem ei, cum quo agitur, aut calumniae iudicium
opponere aut iusiurandum exigere NON CALVMNIAE CAVSA AGERE.
177.
Contrarium autem iudicium ex certis causis constituitur,
uelut si iniuriarum agatur et si cum muliere eo nomine agatur, quod
dicatur uentris nomine in possessionem
missa dolo malo ad alium possessionem transtulisse, et si quis eo nomine
agat, quod dicat se a praetore in possessionem missum ab alio quo admissum
non esse. sed aduersus iniuriarum quidem actionem decimae partis datur,
aduersus uero duas istas quintae. 178.
Seuerior autem coercitio est per contrarium iudicium. nam calumniae
iudicio X. partis nemo damnatur nisi qui intellegit non recte se agere,
sed uexandi aduersarii gratia actionem instituit potiusque ex iudicis
errore uel iniquitate uictoriam sperat quam ex causa ueritatis. calumnia
enim in adfectu est, sicut furti crimen. contrario uero iudicio omni
modo damnatur actor, si causam non tenuerit, licet aliqua opinione inductus
crediderit se recte agere. 179.
Vtique autem ex quibus causis contrario iudicio agi potest,
etiam calumniae iudicium locum habet; sed alterutro tantum iudicio agere
permittitur. qua ratione si iusiurandum de calumnia exactum fuerit,
quemadmodum calumniae iudicium non datur, ita et contrarium non dari
debet. 180.
Restipulationis quoque poena ex certis causis fieri solet;
et quemadmodum contrario iudicio omni modo condemnatur actor, si causam
non tenuerit, nec requiritur, an scierit non recte se agere, ita etiam
restipulationis poena omni modo damnatur actor, si uincere non potuerit.
181.
Qui autem restipulationis poenam patitur, ei neque calumniae
iudicium opponitur neque iurisiurandi religio iniungitur; nam contrarium
iudicium ex his causis locum non habere palam est. |
182.
Quibusdam iudiciis damnati ignominiosi fiunt, uelut furti,
ui bonorum raptorum, iniuriarum, item pro socio, fiduciae, tutelae,
mandati, depositi. sed furti aut ui bonorum
raptorum aut iniuriarum non solum damnati notantur ignominia, sed etiam
pacti, ut in edicto praetoris scriptum est; et recte. plurimum enim
interest, utrum ex delicto aliquis an ex contractu debitor sit. nec
tamen ulla parte edicti id ipsum nominatim exprimitur, ut aliquis ignominiosus
sit, sed qui prohibetur et pro alio postulare et
cognitorem dare procuratoremue
habere, item procuratorio aut cognitorio nomine iudicio interuenire, ignominiosus
esse dicitur. |
183.
In summa sciendum est eum, qui cum aliquo consistere uelit,
in ius uocare oportere et eum, qui uocatus
est, si non uenerit, poenam ex edicto praetoris committere. quasdam
tamen personas sine permissu praetoris in ius uocare non licet, uelut
parentes patronos patronas, item liberos et parentes patroni patronaeue;
et in eum, qui aduersus ea egerit, poena constituitur. 184.
Cum autem in ius uocatus fuerit aduersarius neque eo die finiri
potuerit negotium, uadimonium ei faciendum est, id est ut promittat
se certo die sisti. 185.
Fiunt autem uadimonia quibusdam ex causis pura, id est sine
satisdatione, quibusdam cum satisdatione, quibusdam iureiurando, quibusdam
recuperatoribus suppositis, id est, ut qui non steterit, is protinus
a recuperatoribus in summam uadimonii condemnetur; eaque singula diligenter
praetoris edicto significantur. 186.
Et si quidem iudicati depensiue agetur, tanti fit uadimonium,
quanti ea res erit; si uero ex ceteris causis, quanti actor iurauerit
non calumniae causa postulare sibi uadimonium promitti: nec tamen pluris quam partis dimidiae nec pluribus
quam sestertium C milibus fit uadimonium. itaque si centum milium res
erit nec iudicati depensiue agetur, non plus quam sestertium quinquaginta
milium fit uadimonium. 187.
Quas autem personas sine permissu praetoris inpune in ius uocare
non possumus, easdem nec uadimonio inuitas obligare nobis possumus,
praeterquam si praetor aditus permittat. |
|