GAI INSTITUTIONUM COMMENTARII QUATTUOR |
Commentarius II |
( AD 160-161 ) |
( E. Seckel & B. Kuebler, Gai Institutionum commentarii quattuor..., Leipzig, 1938 ). |
2.
Summa itaque rerum diuisio in duos articulos diducitur: nam aliae sunt
diuini iuris, aliae humani. 3. Diuini
iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae. 4.
Sacrae sunt, quae diis superis consecratae sunt; religiosae, quae diis
Manibus relictae sunt. 5.
Sed sacrum quidem hoc solum existimatur, quod ex auctoritate populi Romani consecratum
est, ueluti lege de ea re lata aut senatus consulto facto. 6. Religiosum
uero nostra uoluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si
modo eius mortui funus ad nos pertineat. 7.
Sed in prouinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri,
quia in eo solo dominium populi Romani est uel Caesaris, nos autem possessionem
tantum et usumfructum habere uidemur; utique tamen, etiamsi non sit
religiosum, pro religioso habetur: item quod in prouinciis non ex auctoritate
populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro
habetur. 8. Sanctae
quoque res, uelut muri et portae, quodam modo diuini iuris sunt. 9.
Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: id uero, quod
humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est; potest
autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, antequam aliquis
heres existat, nullius in bonis sunt [. . . . . vv. fere 8 . . . . . . . ]ue domino.
10.
Hae autem res, quae humani iuris
sunt, aut publicae sunt aut priuatae. 11.
Quae publicae sunt, nullius uidentur
in bonis esse; ipsius enim uniuersitatis esse creduntur.
priuatae sunt, quae singulorum hominum sunt. |
12.
Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. 13.
Corporales
hae sunt, quae tangi possunt, uelut
fundus, homo, uestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles.
14. Incorporales sunt, quae
tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in
iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo
contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate
res corporales continentur, et fructus, qui ex fundo percipiuntur,
corporales sunt, et id,
quod ex aliqua obligatione nobis debetur,
plerumque corporale est, ueluti fundus, homo, pecunia:
nam ipsum ius successionis et ipsum ius
utendi fruendi et ipsum ius obligationis
incorporale est. eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum.
[. . . . . vv. 2 1/4 . . . . . .
. ] non extollendi, ne luminibus uicini officiatur: item fluminum et
stillicidiorum idem ius ut [. . . . . vv. 5 . . . . . . . ] |
14a.
Res praeterea aut mancipi sunt aut nec mancipi.
[. . . . . vv. 5 . . . . . . . ]
seruitutes praediorum urbanorum nec
mancipi sunt. item stipendiaria
praedia et tributaria nec mancipi sunt. 15.
Sed quod diximus ea animalia, quae domari solent, mancipi
esse, n[. . . . . vv. 1 3/4 . .
. . . . . ] statim ut nata sunt, mancipi esse putant; Nerua uero et
Proculus et ceteri diuersae scholae auctores non aliter ea mancipi esse
putant quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem domari non
possunt, tunc uideri mancipi esse incipere, cum ad eam aetatem peruenerint,
in qua domari solent. 16. At
ferae bestiae nec mancipi sunt, uelut ursi, leones, item ea animalia,
quae ferarum bestiarum numero sunt, uelut elefanti et cameli, et ideo
ad rem non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsoue domari solent; nam ne notitia
quidem eorum animalium illo tempore fuit, quo constituebatur quasdam res mancipi
esse, quasdam nec mancipi.
17.
Sed item fere omnia, quae incorporalia sunt, nec mancipi sunt, exceptis
seruitutibus praediorum rusticorum; nam eas mancipi esse constat, quamuis
sint ex numero rerum incorporalium. |
18.
Magna autem differentia est inter mancipi res et nec mancipi. 19.
Nam res nec mancipi ipsa traditione pleno iure alterius fiunt, si modo
corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. 20.
Itaque si tibi uestem uel aurum uel argentum tradidero siue ex uenditionis
causa siue ex donationis siue quauis alia ex causa, statim tua fit ea
res, si modo ego eius dominus sim. 21.
In eadem causa sunt prouincialia praedia, quorum alia stipendiaria,
alia tributaria uocamus: stipendiaria sunt ea, quae in his prouinciis
sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria sunt
ea, quae in his prouinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur. 22.
Mancipi uero res sunt, quae per mancipationem ad alium transferuntur;
unde etiam mancipi res sunt dictae. quod autem ualet mancipatio, idem
ualet et in iure cessio. 23.
Et
mancipatio quidem
quemadmodum fiat, superiore commentario tradidimus. 24.
In iure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi Romani uelut
praetorem urbanum [aut praesides prouinciae] is, cui res in iure ceditur,
rem tenens ita dicit: HVNC EGO HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE AIO;
deinde postquam hic uindicauerit, praetor interrogat
eum, qui cedit, an contra uindicet; quo negante aut tacente tunc ei,
qui uindicauerit, eam rem addicit; idque legis actio uocatur. hoc fieri
potest etiam in prouinciis apud praesides earum. 25.
Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur: quod enim ipsi
per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non interest nec
necesse cum maiore difficultate apud praetorem aut apud praesidem prouinciae
agere. 26.
Quod si neque mancipata neque in iure cessa sit res mancipi [. . . .
. vv. 8 . . . . . . . ]
27.
Praeterea
admonendi sumus,
quod ueteres dicebant soli Italici nexum
esse, prouincialis soli nexum non esse, hanc habere significationem: solum
Italicum
mancipi esse, prouinciale nec mancipi
esse. aliter enim ueteri lingua actus uocatur, et quod illis nexus, idem nobis est
mancipatio. |
28.
Res
incorporales traditionem non recipere manifestum est. 29.
Sed iura praediorum urbanorum in iure cedi tantum
possunt; rusticorum uero etiam mancipari possunt.
30.
Ususfructus in iure cessionem tantum recipit: nam dominus proprietatis
alii usumfructum in iure cedere potest, ut ille usumfructum habeat et
ipse nudam proprietatem retineat. ipse usufructuarius in iure
cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et
conuertatur in proprietatem; alii uero in iure cedendo nihilo minus
ius suum retinet: creditur enim ea cessione nihil agi. 31.
Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia
mancipationem et in iure cessionem recipiunt. alioquin in prouincialibus
praediis siue quis usumfructum siue ius eundi agendi aquamue ducendi
uel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne luminibus uicini officiatur,
ceteraque similia iura constituere uelit, pactionibus et stipulationibus
id efficere potest; quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut in iure cessionem recipiunt. 32.
Sed
cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit,
intellegere debemus horum usumfructum etiam in prouinciis per in iure
cessionem constitui posse. 33.
Quod autem diximus usumfructum in iure cessionem tantum recipere, non
est temere dictum, quamuis etiam per mancipationem constitui possit
eo, quod in mancipanda proprietate detrahi potest; non enim ipse ususfructus
mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit, ut
apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit. |
34.
Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit. 35.
Nam si is, ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, in
iure eam alii ante aditionem cedat, id est antequam heres extiterit,
proinde fit heres is, cui in iure cesserit, ac si ipse per legem ad
hereditatem uocatus esset: post obligationem uero si cesserit, nihilo
minus ipse heres permanet et ob id creditoribus tenebitur, debita uero
pereunt, eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora uero
eius hereditatis proinde transeunt ad eum, cui cessa est hereditas,
ac si ei singula in iure cessa fuissent. 36.
Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem in iure
cedendo eam alii nihil agit; postea uero quam adierit si cedat, ea accidunt,
quae proxime diximus de eo, ad quem ab intestato legitimo iure pertinet
hereditas, si post obligationem in
iure cedat. 37.
Idem et de necessariis heredibus diuersae scholae auctores existimant,
quod nihil uidetur interesse, utrum aliquis
adeundo hereditatem fiat heres an inuitus existat. quod quale sit, suo
loco apparebit: sed nostri praeceptores putant nihil agere necessarium
heredem, cum in iure cedat hereditatem. |
38.
Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt: nam quod
mihi ab aliquo debetur, id si uelim tibi deberi, nullo eorum modo, quibus
res corporales ad alium transferuntur, id efficere possum; sed opus
est, ut iubente me tu ab eo stipuleris; quae res efficit, ut a me liberetur
et incipiat tibi teneri. quae dicitur nouatio obligationis. 39.
Sine hac uero nouatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona
mea quasi cognitor aut procurator meus experiri. |
40.
Sequitur, ut admoneamus apud peregrinos quidem unum esse dominium; nam
aut dominus quisque est aut dominus non intellegitur. quo iure etiam
populus Romanus olim utebatur: aut enim ex iure Quiritium unusquisque
dominus erat aut non intellegebatur dominus. sed postea diuisionem accepit
dominium, ut alius possit esse ex iure Quiritium dominus, alius in bonis
habere. 41.
Nam si tibi rem mancipi neque mancipauero neque in iure cessero, sed
tantum tradidero, in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex iure Quiritium
uero mea permanebit, donec tu eam possidendo usucapias: semel enim impleta
usucapione proinde pleno iure incipit, id est et in bonis et ex iure
Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata uel in iure cessa esset.
42.
Vsucapio autem
mobilium quidem rerum anno completur, fundi uero et aedium biennio;
et ita lege XII tabularum cautum est. |
43.
Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis conpetit, quae non a domino
nobis traditae fuerint, siue mancipi sint eae res siue nec mancipi,
si modo eas bona fide acceperimus, cum crederemus eum, qui traderet,
dominum esse. 44.
Quod ideo receptum uidetur, ne rerum dominia diutius in incerto essent,
cum sufficeret domino ad inquirendam rem suam anni aut biennii spatium,
quod tempus ad usucapionem possessori tributum est. |
45.
Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam rem possideat, non
tamen illi usucapio procedit, uelut si quis rem furtiuam aut ui possessam
possideat; nam furtiuam lex XII tabularum usucapi prohibet, ui possessam
lex Iulia et Plautia. 46. Item prouincialia praedia usucapionem non recipiunt. 47. Item olim
mulieris, quae in agnatorum tutela erat, res mancipi usucapi non poterant,
praeterquam si ab ipsa tutore auctore
traditae essent: id ita lege XII tabularum cautum
erat. 48.
Item liberos homines et res sacras et religiosas usucapi non posse manifestum
est. 49.
Quod ergo uulgo dicitur furtiuarum rerum et ui possessarum usucapionem
per legem XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quiue
per uim possidet, usucapere possit (nam huic alia ratione usucapio non competit, quia
scilicet mala fide possidet), sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona
fide emerit, usucapiendi ius habeat. 50.
Vnde in rebus mobilibus non facile procedit,
ut bonae fidei possessori usucapio competat, quia qui alienam
rem uendidit et tradidit, furtum committit; idemque accidit etiam, si
ex alia causa tradatur. sed tamen hoc aliquando aliter se habet; nam
si heres rem defuncto commodatam aut locatam uel apud eum depositam
existimans eam esse hereditariam, uendiderit aut donauerit, furtum non
committit; item si is, ad quem ancillae ususfructus pertinet, partum
etiam suum esse credens uendiderit aut donauerit, furtum non committit;
furtum enim sine affectu furandi
non committitur. aliis quoque modis accidere potest, ut quis sine uitio
furti rem alienam ad aliquem transferat
et efficiat, ut a possessore usucapiatur. 51.
Fundi quoque alieni potest aliquis sine ui possessionem nancisci, quae
uel ex neglegentia domini uacet, uel quia dominus sine successore decesserit
uel longo tempore afuerit: quam si ad alium bona fide accipientem transtulerit,
poterit usucapere possessor; et quamuis ipse, qui uacantem possessionem
nactus est, intellegat alienum esse fundum,
tamen nihil hoc
bonae fidei possessori ad usucapionem nocet, cum
inprobata sit eorum sententia, qui putauerint furtiuum
fundum fieri posse. |
52.
Rursus ex contrario accidit, ut qui sciat alienam rem se possidere,
usucapiat, uelut si rem hereditariam, cuius possessionem heres nondum
nactus est, aliquis possederit;
nam ei concessum est usucapere, si modo ea res est, quae
recipit usucapionem. quae species possessionis et usucapionis pro herede
uocatur. 53.
Et in tantum haec usucapio concessa est, ut et res, quae solo continentur,
anno usucapiantur. 54.
Quare autem hoc casu etiam soli rerum annua constituta sit usucapio,
illa ratio est, quod olim rerum hereditariarum possessione ipsae hereditates
usucapi credebantur, scilicet anno: lex enim XII tabularum soli quidem
res biennio usucapi iussit, ceteras uero anno: ergo hereditas in ceteris
rebus uidebatur esse, quia soli non est [quia neque corporalis est];
et quamuis postea creditum sit ipsas
hereditates usucapi non posse, tamen in omnibus rebus hereditariis,
etiam quae solo tenentur, annua usucapio remansit. 55.
Quare autem omnino tam inproba possessio et usucapio concessa sit, illa
ratio est, quod uoluerunt ueteres maturius hereditates adiri, ut essent,
qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa obseruatio fuit, ut
et creditores haberent, a quo suum consequerentur. 56.
Haec autem species possessionis et usucapionis etiam lucratiua uocatur:
nam sciens quisque rem alienam lucrifacit. 57.
Sed hoc tempore iam non est lucratiua: nam ex auctoritate diui
Hadriani senatus consultum factum est, ut tales usucapiones reuocarentur; et ideo potest heres
ab eo, qui rem usucepit, hereditatem petendo proinde eam rem consequi,
atque si usucapta non esset. 58. Suo
et necessario tamen herede extante nihil ipso iure pro herede usucapi
potest. 59. Adhuc etiam ex aliis causis sciens quisque rem alienam usucapit: nam
qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit uel in iure cesserit,
si eandem ipse possederit, potest usucapere, anno scilicet, si
mobilis sit, biennio, soli si sit. quae species usucapionis
dicitur usureceptio, quia id, quod aliquando habuimus, recipimus per
usucapionem. 60. Sed cum fiducia contrahitur aut cum creditore pignoris iure aut cum
amico, quo tutius nostrae res apud eum essent, si quidem cum amico contracta
sit fiducia, sane omni modo conpetit usus receptio; si uero cum creditore,
soluta quidem pecunia omni modo conpetit, nondum uero soluta ita demum
competit, si neque conduxerit eam rem a creditore debitor neque precario
rogauerit, ut eam rem possidere liceret; quo casu lucratiua usus capio
conpetit. 61. Item si rem obligatam sibi populus uendiderit eamque dominus possederit,
concessa est usus receptio: sed et
hoc casu praedium biennio usurecipitur: et hoc est, quod uolgo dicitur
ex praediatura possessionem usurecipi: nam qui mercatur a populo, praediator
appellatur. |
62.
Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienandae rei potestatem non
habeat, et qui dominus non sit, alienare possit 63.
Nam dotale praedium maritus inuita muliere
per legem Iuliam prohibetur alienare, quamuis ipsius sit uel mancipatum ei dotis causa uel
in iure cessum uel usucaptum. quod quidem ius utrum ad Italica tantum
praedia an etiam ad prouincialia pertineat, dubitatur. 64.
Ex diuerso agnatus furiosi curator rem furiosi alienare potest ex lege
XII tabularum; item procurator [. . . . . versus
dimidius legi nequit . . . . . . . ] est; item creditor
pignus ex pactione, quamuis eius ea res non sit. sed hoc forsitan ideo
uideatur fieri, quod uoluntate debitoris intellegitur pignus alienari,
qui olim pactus est, ut liceret creditori pignus uendere, si pecunia
non soluatur. |
65.
Ergo ex his, quae diximus, adparet quaedam naturali iure alienari, qualia
sunt ea, quae traditione alienantur, quaedam ciuili; nam mancipationis
et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est ciuium Romanorum. |
66.
Nec tamen ea tantum, quae traditione nostra fiunt, naturali nobis ratione
adquiruntur, sed etiam quae occupando
ideo adepti erimus, quia
antea nullius essent, qualia sunt omnia, quae terra mari caelo capiuntur.
67.
Itaque si feram bestiam
aut uolucrem aut piscem ceperimus, simul atque captum fuerit hoc
animal, statim
nostrum fit, et eo usque nostrum esse intellegitur, donec
nostra custodia coerceatur; cum uero custodiam nostram euaserit et in
naturalem se libertatem receperit, rursus occupantis fit, quia nostrum esse desinit: naturalem autem libertatem
recipere uidetur, cum aut oculos nostros euaserit, aut licet in conspectu sit nostro, difficilis
tamen eius persecutio sit. 68.
In iis autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent,
ueluti columbis et apibus, item ceruis, qui in siluas ire et redire
solent, talem habemus regulam traditam, ut si reuertendi animum habere
desierint, etiam nostra esse desinant et fiant occupantium: reuertendi
autem animum uidentur desinere habere, cum reuertendi consuetudinem
deseruerint. 69.
Ea quoque, quae ex hostibus capiuntur, naturali ratione nostra fiunt. |
70.
Sed et id, quod per alluuionem nobis adicitur, eodem iure nostrum fit:
per alluuionem autem id uidetur adici, quod ita paulatim flumen agro
nostro adicit, ut aestimare non possimus, quantum
quoquo momento temporis adiciatur: hoc est, quod uolgo dicitur per adluuionem
id adici uideri, quod ita paulatim adicitur, ut oculos nostros fallat.
71.
Itaque si flumen partem aliquam ex tuo praedio resciderit et ad meum
praedium pertulerit, haec pars tua manet. 72.
At si in medio flumine insula nata sit, haec eorum omnium communis est,
qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident; si uero
non sit in medio flumine, ad eos pertinet, qui ab ea parte, quae proxuma
est, iuxta ripam praedia habent. 73. Praeterea
id, quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamuis ille suo
nomine aedificauerit, iure naturali nostrum fit, quia superficies solo
cedit. 74.
Multoque magis id accidit et in planta, quam quis in solo nostro posuerit,
si modo radicibus terram complexa fuerit. 75. Idem contingit et in frumento, quod in solo nostro ab aliquo satum
fuerit. 76. Sed si ab eo petamus fundum uel aedificium et inpensas in aedificium
uel in seminaria uel in sementem factas ei soluere nolimus, poterit
nos per exceptionem doli mali repellere, utique si bonae fidei possessor
fuerit. 77. Eadem ratione probatum est, quod in cartulis siue membranis meis aliquis
scripserit, licet aureis litteris, meum esse, quia litterae cartulis
siue membranis cedunt: itaque si ego eos libros easue membranas petam
nec inpensam scripturae soluam, per exceptionem doli mali summoueri
potero. 78. Sed si in tabula mea aliquis pinxerit ueluti imaginem, contra probatur:
magis enim dicitur tabulam picturae cedere. cuius diuersitatis uix idonea
ratio redditur: certe secundum hanc
regulam si me possidente petas imaginem tuam esse nec soluas pretium
tabulae, poteris per exceptionem doli mali summoueri; at si tu possideas,
consequens est, ut utilis mihi actio aduersum te dari debeat; quo casu
nisi soluam inpensam picturae, poteris me per exceptionem doli mali
repellere, utique si bonae fidei possessor fueris. illud palam est,
quod siue tu subripueris tabulam siue alius, conpetit mihi furti actio. |
79. In aliis quoque speciebus naturalis ratio requiritur: proinde si ex uuis aut
oliuis aut spicis meis uinum aut oleum aut frumentum feceris,
quaeritur, utrum meum sit id uinum
aut oleum aut frumentum an tuum. item si ex auro aut argento meo uas
aliquod feceris uel ex tabulis meis nauem aut armarium aut subsellium
fabricaueris, item si ex lana mea uestimentum feceris uel si ex uino
et melle meo mulsum feceris siue ex medicamentis meis emplastrum aut
collyrium feceris, quaeritur, utrum tuum sit
id, quod ex meo effeceris, an meum. quidam materiam et substantiam
spectandam esse putant, id est, ut cuius materia sit, illius et res,
quae facta sit, uideatur esse, idque maxime placuit Sabino et Cassio;
alii uero eius rem
esse putant, qui fecerit, idque maxime diuersae scholae auctoribus uisum
est: sed eum quoque, cuius materia et substantia fuerit, furti aduersus
eum, qui subripuerit, habere actionem; nec minus aduersus eundem condictionem
ei competere, quia extinctae res, licet uindicari non possint, condici
tamen furibus et quibusdam aliis possessoribus possunt. |
[De
pupillis an aliquid a se alienare possunt.] 80. Nunc
admonendi sumus neque feminam neque pupillum sine tutoris auctoritate
rem mancipi alienare posse; nec mancipi uero feminam quidem posse, pupillum
non posse. 81.
Ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate
dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet pecunia res nec mancipi
sit, contrahit obligationem. 82.
At si pupillus idem fecerit, quia non facit
accipientis sine tutoris
auctoritate pecuniam, nullam
contrahit obligationem: unde pupillus uindicare quidem nummos suos potest, sicubi extent,
id est eos petere, [. . . . . vv. 5 1/2 . . . . . . . ] 83.
Et ex contrario omnes res tam mancipi quam
nec mancipi mulieribus et pupillis
sine tutoris auctoritate solui possunt, quoniam meliorem condicionem
suam facere eis etiam sine tutoris auctoritate concessum est. 84.
Itaque si debitor pecuniam pupillo soluat, facit quidem pecuniam pupilli,
sed ipse non liberatur, quia nullam obligationem pupillus sine tutoris
auctoritate dissoluere potest, quia nullius rei alienatio ei sine tutoris
auctoritate concessa est; sed tamen si ex ea pecunia locupletior factus
sit et adhuc petat, per exceptionem doli mali summoueri potest. 85. Mulieri
uero etiam sine tutoris auctoritate recte solui potest: nam qui soluit,
liberatur obligatione, quia res nec mancipi, ut proxume diximus, a se
dimittere mulieres etiam sine tutoris auctoritate possunt: quamquam
hoc ita est, si accipiat pecuniam; at si non accipiat, sed habere se
dicat et per acceptilationem uelit debitorem sine tutoris auctoritate
liberare, non potest. |
86.
Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos,
quos in potestate manu mancipioue habemus; item per eos seruos, in quibus
usumfructum habemus; item per homines
liberos et seruos alienos, quos bona fide possidemus: de quibus singulis
diligenter dispiciamus. 87.
Igitur quod liberi nostri, quos
in potestate habemus, item quod serui nostri mancipio accipiunt uel ex traditione
nanciscuntur siue quid stipulentur uel ex aliqualibet causa adquirunt,
id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate nostra est, nihil suum
habere potest; et ideo si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem
adire non potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur,
proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus; et conuenienter
scilicet legatum per eos nobis adquiritur. 88.
Dum tamen sciamus: si alterius in bonis sit seruus,
alterius ex iure Quiritium, ex omnibus causis ei soli per eum adquiritur,
cuius in bonis est. 89.
Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, adquiritur
nobis, sed etiam possessio; cuius enim rei possessionem adepti fuerint,
id nos possidere uidemur; unde etiam per eos usucapio procedit. 90.
Per eas uero personas, quas in manu mancipioue habemus, proprietas quidem
adquiritur nobis ex omnibus causis sicut per eos, qui in potestate nostra
sunt; an autem possessio adquiratur, quaeri solet, quia ipsas non possidemus. 91.
De his autem seruis, in quibus tantum usumfructum habemus, ita placuit,
ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis adquirunt, id nobis adquiratur;
quod uero extra eas causas, id ad dominum proprietatis pertineat: itaque
si iste seruus heres institutus sit legatumue quid ei aut donatum fuerit,
non mihi, sed domino proprietatis adquiritur. 92.
Idem placet de eo, qui a nobis bona fide possidetur, siue liber sit
siue alienus seruus: quod enim placuit de usufructuario, idem probatur
etiam de bonae fidei possessore: itaque quod extra duas istas causas
adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber est, uel ad dominum,
si seruus est. 93.
Sed bonae fidei possessor cum usucepit seruum, quia eo modo dominus
fit, ex omni causa per eum sibi adquirere potest. usufructuarius uero
usucapere non potest; primum quia non possidet, sed habet ius utendi
fruendi; deinde quia scit alienum seruum esse. 94.
De illo quaeritur: an per eum seruum, in quo usumfructum habemus, possidere
aliquam rem et usucapere possumus,
quia ipsum non possidemus? per eum uero, quem bona fide possidemus,
sine dubio et possidere et usucapere possumus. loquimur autem in utriusque
persona secundum definitionem, quam
proxume exposuimus; id est, si quid ex re nostra uel ex operis suis
adquirant, id nobis adquiritur. 95.
Ex his apparet per liberos homines, quos neque iuri nostro subiectos
habemus neque bona fide possidemus, item per alienos seruos, in quibus
neque usumfructum habemus neque iustam possessionem, nulla ex causa
nobis adquiri posse. et hoc est, quod uulgo dicitur per extraneam personam
nobis adquiri non posse; tantum de possessione quaeritur, an per liberam
personam nobis adquiratur. 96.
In summa sciendum est his, qui in potestate manu mancipioue sunt, nihil
in iure cedi posse; cum enim istarum personarum nihil suum esse possit,
conueniens est scilicet, ut nihil suum esse in iure uindicare possint. |
97.
Hactenus
tantisper admonuisse sufficit, quemadmodum singulae res nobis adquirantur:
nam legatorum ius, quo et ipso singulas res adquirimus, opportunius
alio loco referemus. uideamus itaque nunc, quibus modis per uniuersitatem
res nobis adquirantur. 98.
Si cui heredes facti sumus siue cuius bonorum possessionem petierimus
siue cuius bona emerimus siue quem adoptauerimus siue quam in manum
ut uxorem receperimus, eius res ad nos transeunt.
99.
Ac prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam
uel ex testamento uel ab intestato ad nos pertinent. 100.
Et prius est, ut de his dispiciamus, quae nobis ex testamento obueniunt. |
101.
Testamentorum autem genera initio duo fuerunt: nam aut calatis comitiis
testamentum faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis
destinata erant, aut in procinctu, id est, cum belli causa arma sumebant:
procinctus est enim expeditus et armatus exercitus. alterum itaque in
pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri. 102.
Accessit deinde tertium genus testamenti, quod per aes et libram agitur:
qui enim neque calatis comitiis neque in
procinctu testamentum fecerat, is, si subita morte urguebatur, amico
familiam suam, id est patrimonium suum, mancipio dabat eumque rogabat,
quid cuique post mortem suam dari uellet. quod testamentum dicitur per
aes et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur. 103.
Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc
uero solum, quod per aes et libram fit, in usu retentum est. sane nunc
aliter ordinatur, quam olim solebat;
namque olim familiae emptor, id est, qui a testatore familiam accipiebat
mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator, quid
cuique post mortem suam dari uellet; nunc uero alius heres testamento
instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter
ueteris iuris imitationem familiae emptor adhibetur. 104.
Eaque res ita agitur: qui facit testamentum,
adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, V testibus ciuibus Romanis
puberibus et libripende, postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat
alicui dicis gratia familiam suam; in qua re his uerbis familiae emptor
utitur: FAMILIAM PECVNIAMQVE TVAM ENDO MANDATELA TVA CVSTODELAQVE MEA
ESSE AIO, EAQVE,
QVO TV IVRE TESTAMENTVM FACERE POSSIS SECVNDVM LEGE PVBLICAM, HOC AERE,
et ut quidam adiciunt, AENEAQVE LIBRA, ESTO MIHI EMPTA; deinde aere
percutit libram idque aes dat testatori uelut pretii loco; deinde testator
tabulas testamenti manu tenens ita dicit: HAEC ITA VT IN HIS TABVLIS
CERISQVE SCRIPTA SVNT, ITA DO ITA LEGO ITA TESTOR, ITAQVE VOS, QVIRITES,
TESTIMONIVM MIHI PERHIBETOTE; et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est
enim palam nominare, et sane quae testator specialiter in tabulis testamenti
scripserit, ea uidetur generali sermone nominare atque confirmare. 105.
In testibus autem non debet is esse, qui in potestate est aut familiae
emptoris aut ipsius testatoris, quia propter ueteris iuris imitationem
totum hoc negotium, quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur
inter familiae emptorem agi et testatorem; quippe olim, ut proxime diximus,
is, qui familiam testatoris mancipio accipiebat, heredis loco erat;
itaque reprobatum est in ea re domesticum testimonium. 106.
Unde et si is, qui in potestate patris est, familiae emptor adhibitus
sit, pater eius testis esse non potest; ac ne is quidem, qui in eadem
potestate est, uelut frater eius. sed et
si filius familias ex castrensi peculio post missionem faciat testamentum,
nec pater eius recte testis adhibetur nec is, qui in potestate patris
est. 107.
De libripende eadem, quae et de testibus, dicta esse intellegemus: nam
et is testium numero est. 108.
Is uero, qui in potestate heredis aut legatarii est, cuiusue heres ipse
aut legatarius in potestate est, quique in eiusdem potestate est, adeo
testis et libripens adhiberi potest, ut ipse quoque heres aut legatarius
iure adhibeantur. sed tamen quod ad heredem pertinet quique in eius
potestate est cuiusue is in potestate erit, minime hoc iure uti debemus. |
[De
testamentis militum.] 109. Sed
haec diligens obseruatio in ordinandis testamentis militibus propter
nimiam inperitiam constitutionibus principum remissa est: nam quamuis
neque legitimum numerum testium adhibuerint neque uendiderint familiam neque nuncupauerint testamentum,
recte nihilo minus testantur. 110.
Praeterea permissum est iis et peregrinos et Latinos instituere heredes
uel iis legare; cum alioquin peregrini quidem ratione ciuili prohibeantur
capere hereditatem legataque, Latini uero per legem Iuniam. 111.
Caelibes quoque, qui lege Iulia hereditates legataque capere uetantur, item orbi, id est
qui liberos non habent, quos lex [. . . . . fol.
deperd., vv. 21 exceptis frustulis paucis legi nequeunt
. . . . . . . ] 112.
[. . . .] ex auctoritate diui Hadriani
senatus consultum factum est, quo permissum est ********s feminis etiam
sine coemptione testamentum facere, si modo non minores essent annorum
XII; scilicet ut quae tutela liberatae non essent, tutore auctore testari
deberent. 113.
Videntur ergo melioris condicionis esse feminae quam masculi; nam masculus
minor annorum XIIII testamentum facere non potest, etiamsi tutore auctore
testamentum facere uelit, femina uero potest; facta
enim XII annorum testamenti faciundi ius nanciscitur. |
114.
Igitur si quaeramus, an ualeat testamentum, inprimis aduertere debemus,
an is, qui id fecerit, habuerit testamenti factionem: deinde si habuerit,
requiremus, an secundum iuris ciuilis regulam testatus sit, exceptis militibus, quibus propter nimiam inperitiam, ut diximus, quomodo uelint
uel quomodo possint, permittitur
testamentum facere. |
115.
Non tamen, ut iure ciuili ualeat testamentum, sufficit ea obseruatio,
quam supra exposuimus de familiae
uenditione et de testibus et de nuncupatione. 116.
Sed
ante omnia requirendum est, an institutio heredis sollemni more facta
sit; nam aliter facta institutione nihil proficit familiam testatoris
ita uenire testesque ita adhibere et ita
nuncupare testamentum, ut supra diximus. 117.
Sollemnis autem institutio haec est: TITIVS HERES ESTO; sed et illa
iam conprobata uidetur: TITIVM HEREDEM ESSE IVBEO; at illa non est conprobata:
TITIVM HEREDEM ESSE VOLO; sed et illae a plerisque inprobatae sunt:
TITIVM HEREDEM INSTITVTO, item: HEREDEM FACIO. |
118.
Obseruandum praeterea est, ut si mulier, quae in tutela est, faciat
testamentum, tutore auctore facere debeat: alioquin inutiliter iure
ciuili testabitur. 119.
Praetor tamen, si septem signis testium signatum sit testamentum, scriptis
heredibus secundum tabulas testamenti bonorum possessionem pollicetur, et si nemo sit, ad quem ab intestato
iure legitimo pertineat hereditas, uelut frater eodem patre natus aut
patruus aut fratris filius, ita poterunt scripti heredes retinere hereditatem:
nam idem iuris est et si alia ex causa testamentum non ualeat, uelut
quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba testator locutus non
sit. 120.
Sed uideamus, an etiam si frater aut patruus extent, potiores scriptis
heredibus habeantur; rescripto enim imperatoris Antonini significatur
eos, qui secundum tabulas testamenti non iure factas bonorum possessionem
petierint, posse aduersus eos, qui ab intestato uindicant hereditatem,
defendere se per exceptionem doli mali. 121. Quod
sane quidem ad masculorum testamenta pertinere certum est; item ad feminarum,
quae ideo non utiliter testatae sunt, quod uerbi gratia familiam non
uendiderint aut nuncupationis uerba locutae non sint: an autem et ad
ea testamenta feminarum, quae sine tutoris auctoritate fecerint, haec
constitutio pertineat, uidebimus. 122.
Loquimur autem de his scilicet feminis, quae non in legitima parentium
aut patronorum tutela sunt, sed [de his] quae alterius generis tutores
habent, qui etiam inuiti coguntur auctores fieri. alioquin parentem
et patronum sine auctoritate eius facto testamento non summoueri palam
est. |
123.
Item qui filium in potestate habet, curare debet, ut eum uel heredem
instituat uel nominatim exheredet; alioquin si eum silentio praeterierit,
inutiliter testabitur: adeo quidem, ut nostri praeceptores existiment,
etiam si uiuo patre filius defunctus sit, neminem heredem ex eo testamento
existere posse, scilicet quia statim ab initio non constiterit institutio;
sed diuersae scholae auctores, si quidem filius
mortis patris tempore uiuat, sane impedimento eum esse scriptis heredibus
et illum ab intestato heredem fieri confitentur; si uero ante mortem
patris interceptus sit, posse ex testamento hereditatem adiri putant,
nullo iam filio impedimento; quia scilicet existimant non statim ab initio inutiliter fieri
testamentum filio praeterito. 124.
Ceteras uero liberorum personas si praeterierit testator, ualet testamentum:
sed praeteritae istae personae scriptis
heredibus in partem adcrescunt, si sui heredes sint, in uirilem, si
extranei, in dimidiam: id est, si quis tres uerbi gratia filios heredes
instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo pro quarta parte
fit heres et ea ratione id consequitur, quod ab intestato patre mortuo habitura esset; at si extraneos
ille heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo ex
dimidia parte fit heres. quae de filia diximus, eadem et de nepote deque
omnibus ceteris liberorum personis
seu masculini seu feminini sexus
dicta intellegemus. 125.
Quid ergo est? licet hae secundum ea, quae diximus,
scriptis heredibus dimidiam partem modo detrahant, tamen praetor eis
contra tabulas bonorum possessionem promittit, qua ratione extranei
heredes a tota hereditate repelluntur et efficiuntur sine re heredes.
126.
Et hoc iure utebamur, quasi nihil inter feminas et masculos
interesset; sed nuper imperator Antoninus significauit rescripto suas
non plus nancisci feminas per bonorum possessionem, quam quod iure adcrescendi
consequerentur. quod in emancipatarum quoque personis obseruandum est,
ut nimirum hae quoque, quod adcrescendi
iure habiturae essent, si in potestate fuissent, id ipsum etiam per
bonorum possessionem habeant. 127.
Sed si quidem filius a patre exheredetur, nominatim exheredari debet;
alioquin non prodest eum exheredari. nominatim autem exheredari uidetur, siue ita exheredetur:
TITIVS FILIVS MEVS EXHERES ESTO, siue ita: FILIVS
MEVS EXHERES ESTO, non adiecto proprio nomine. 128.
Ceterae uero liberorum personae uel feminini sexus uel masculini satis
inter ceteros exheredantur, id est his uerbis: CETERI
OMNES EXHEREDES SVNTO, quae uerba statim post institutionem heredum
adici solent. sed hoc ita est iure ciuili.
129.
Nam praetor omnes uirilis sexus liberorum personas, id est nepotes quoque
et pronepotes [. . . . . 2 1/3 versus legi nequeunt
. . . . . . . ] 130.
Postumi quoque liberi nominatim uel heredes
institui debent uel exheredari. 131.
Et in eo par omnium condicio
est, quod et in filio postumo et
in quolibet ex ceteris liberis siue feminini
sexus siue masculini praeterito ualet quidem testamentum, sed postea adgnatione postumi
siue postumae rumpitur, et ea ratione
totum infirmatur. ideoque
si mulier, ex qua postumus aut postuma
sperabatur, abortum fecerit, nihil impedimento
est scriptis heredibus ad hereditatem
adeundam. 132.
Sed
feminini quidem
sexus personae uel nominatim
uel inter ceteros exheredari solent, dum tamen, si inter ceteros
exheredentur, aliquid eis legetur, ne uideantur per obliuionem
praeteritae esse: masculini uero sexus liberorum
personas placuit non aliter recte exheredari,
nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo QVICVMQVE MIHI FILIVS
GENITVS FVERIT EXHERES ESTO. [. . . . . vv.
9 1/2 . . . . . . . ] 133.
Postumorum
autem loco sunt et hi, qui in sui heredis locum succedendo quasi adgnascendo
fiunt parentibus
sui heredes: ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemue
in potestate habeam, quia filius
gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamuis nepos quoque
et neptis ex eo in eadem potestate sint; sed
si filius meus me uiuo moriatur aut qualibet alia ratione exeat de potestate
mea, incipit nepos neptisue in eius locum succedere, et
eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione
nanciscuntur. 134. Ne
ergo eo modo rumpatur mihi testamentum, sicut
ipsum filium uel heredem instituere uel exheredare debeo,
ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem
neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem
instituere uel exheredare, ne forte, me uiuo filio mortuo, succedendo
in locum eius nepos neptisue quasi adgnatione rumpat testamentum:
idque lege Iunia Vellaea prouisum est, in qua simul exheredationis modus
notatur, ut uirilis sexus nominatim, feminini uel nominatim uel inter
ceteros exheredentur, dum tamen iis, qui inter ceteros exheredantur,
aliquid legetur. 135.
Emancipatos
liberos iure ciuili neque heredes instituere neque exheredare necesse
est, quia non sunt sui heredes: sed praetor omnes tam feminini quam
masculini sexus, si heredes non instituantur, exheredari iubet, uirilis
sexus nominatim, feminini uel nominatim uel inter ceteros: quod si neque
heredes instituti fuerint neque ita, ut supra diximus, exheredati, praetor
promittit eis contra tabulas bonorum possessionem. 135a.
In potestate patris non sunt, qui cum eo ciuitate Romana donati sunt
nec in accipienda ciuitate Romana pater petiit statim a principe, ut eos in
potestate haberet, aut si petiit, non impetrauit; nam qui in potestatem patris ab imperatore rediguntur,
nihil differunt ab his, qui ita nati
sunt. 136.
Adoptiui filii, quamdiu manent in adoptione, naturalium loco sunt; emancipati
uero a patre adoptiuo neque iure
ciuili neque quod ad edictum praetoris pertinet inter liberos numerantur.
137.
Qua ratione accidit, ut ex diuerso, quod ad naturalem parentem pertinet,
quamdiu quidem sint in adoptiua familia, extraneorum numero habeantur;
si uero emancipati fuerint ab adoptiuo patre, tunc incipiant in ea causa
esse, qua futuri essent, si ab ipso naturali patre emancipati fuissent. |
138.
Si quis post factum testamentum adoptauerit sibi filium aut per populum
eum, qui sui iuris est, aut per praetorem eum, qui in potestate parentis
fuerit, omni modo testamentum eius rumpitur quasi agnatione sui heredis.
139.
Idem iuris est, si cui post factum testamentum uxor in manum
conueniat, uel quae in manu fuit, nubat: nam eo modo filiae loco esse
incipit et quasi sua. 140.
Nec prodest, siue haec siue ille, qui adoptatus est,
in eo testamento sit institutus institutaue: nam de exheredatione eius
superuacuum uidetur quaerere, cum testamenti faciundi tempore suorum
heredum numero non fuerint. 141.
Filius quoque, qui ex prima secundaue mancipatione manumittitur, quia
reuertitur in potestatem patriam, rumpit ante factum testamentum; nec
prodest, si in eo testamento heres
institutus uel exheredatus fuerit. 142.
Simile ius olim fuit in eius persona, cuius nomine ex senatus consulto
erroris causa probatur, quia forte ex peregrina uel Latina, quae per
errorem quasi ciuis Romana uxor ducta esset, natus esset: nam siue heres
institutus esset a parente siue exheredatus, siue uiuo patre causa probata siue post mortem eius, omni modo quasi
adgnatione rumpebat testamentum. 143.
Nunc uero ex nouo senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum
est, si quidem uiuo patre causa probatur, aeque ut olim omni modo rumpit
testamentum; si uero post mortem patris, praeteritus quidem rumpit testamentum,
si uero heres in eo scriptus est uel exheredatus, non rumpit testamentum,
ne scilicet diligenter facta testamenta rescinderentur eo tempore, quo
renouari non possent. 144.
Posteriore quoque testamento, quod iure factum est, superius rumpitur;
nec interest, an extiterit aliquis ex eo heres an non extiterit: hoc
enim solum spectatur, an existere potuerit: ideoque si quis ex posteriore
testamento, quod iure factum est, aut noluerit heres esse aut uiuo testatore
aut post mortem eius, antequam hereditatem adiret, decesserit aut per
cretionem exclusus fuerit aut condicione, sub qua heres institutus est,
defectus sit aut propter caelibatum ex lege Iulia summotus fuerit ab
hereditate, [quibus casibus pater familias intestatus moritur: nam]
et prius testamentum non ualet ruptum a posteriore, et posterius aeque
nullas uires habet, cum ex eo nemo heres extiterit.
145.
Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, uelut cum is, qui fecerit testamentum, kapite
deminutus sit; quod quibus modis accidat, primo commentario relatum
est. 146.
Hoc autem casu inrita fieri testamenta dicemus, cum alioquin et quae
rumpuntur, inrita fiant, et
quae statim ab initio non iure fiunt, inrita sint; sed et ea, quae iure
facta sunt et postea propter capitis deminutionem inrita fiunt,
possunt nihilo minus rupta dici. sed quia sane commodius erat singulas
causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure fieri
dicuntur, quaedam iure facta rumpi uel inrita fieri. |
147.
Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae uel ab initio
non iure facta sunt uel iure facta postea inrita facta aut
rupta sunt. nam si septem testium signis signata sint testamenta, potest
scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere, si modo
defunctus testator et ciuis Romanus et suae potestatis mortis tempore
fuerit. nam si ideo inritum factum sit testamentum, quod puta ciuitatem
uel etiam libertatem testator amisit aut quia in adoptionem se dedit
et mortis tempore in adoptiui patris
potestate fuit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem
petere. 148. Qui
autem secundum
tabulas testamenti, quae aut statim ab initio non iure factae sunt aut
iure factae postea ruptae uel inritae erunt, bonorum possessionem accipiunt,
si modo possunt hereditatem optinere, habebunt bonorum possessionem
cum re; si uero ab his auocari hereditas potest, habebunt bonorum possessionem
sine re. 149.
Nam si quis heres iure ciuili institutus sit uel ex primo uel ex posteriore
testamento uel ab intestato iure legitimo heres sit, is potest ab iis
hereditatem auocare; si uero nemo sit alius iure ciuili heres, ipsi
retinere hereditatem possunt, nec ullum ius aduersus eos habent cognati,
qui legitimo iure deficiuntur. 149a.
Aliquando tamen, sicut supra quoque
notauimus, etiam legitimis quoque heredibus potiores scripti habentur,
ueluti si ideo non
iure factum sit testamentum, quod familia non uenierit aut
nuncupationis uerba testator locutus non sit; **** si adgnati petant hereditatem [. . . . ] 150. [.
. . . . vv. 3 1/2 . . . . . . .
] ea lege bona caduca fiunt et ad populum
deferri iubentur, si defuncto nemo heres uel
bonorum possessor sit. |
151.
Potest, ut iure facta testamenta contraria
uoluntate infirmentur. apparet autem non posse
ex eo solo infirmari testamentum, quod postea testator
id noluerit ualere, usque adeo, ut si linum eius inciderit, nihilo minus
iure ciuili ualeat. quin etiam si deleuerit quoque aut combusserit
tabulas testamenti, non ideo minus desinent ualere, quae ibi fuerunt scripta, licet eorum
probatio difficilis sit. 151a.
Quid ergo est? si quis ab intestato bonorum possessionem petierit et is, qui ex eo testamento heres
est, petat hereditatem,
[. . . . . vv. 2 1/4 . . . . . .
. ], perueniat hereditas: et hoc ita rescripto
imperatoris Antonini significatur. |
152.
Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei.
153.
Necessarius heres est seruus cum libertate heres institutus, ideo sic
appellatus, quia siue uelit siue nolit, omni modo post mortem testatoris
protinus liber et heres est. 154.
Unde qui facultates suas suspectas habet, solet seruum suum primo aut
secundo uel etiam ulteriore gradu liberum et heredem instituere, ut
si creditoribus satis non fiat, potius huius heredis quam ipsius testatoris
bona ueneant, id est, ut ignominia, quae accidit ex uenditione bonorum,
hunc potius heredem quam ipsum testatorem contingat; quamquam apud Fufidium
Sabino placeat eximendum eum esse ignominia, quia non suo uitio, sed
necessitate iuris bonorum uenditionem pateretur; sed alio iure utimur.
155.
Pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea, quae post
mortem patroni sibi adquisierit, siue ante bonorum uenditionem siue
postea, ipsi reseruentur; et quamuis pro portione bona uenierint, iterum
ex hereditaria causa bona eius non uenient, nisi si quid ei ex hereditaria
causa fuerit adquisitum, uelut si ex eo, quod
Latinus adquisierit, locupletior factus sit; cum ceterorum hominum,
quorum bona uenierint pro portione, si quid postea adquirant, etiam
saepius eorum bona uenire soleant. 156.
Sui autem et necessarii heredes sunt uelut filius filiaue, nepos neptisue
ex filio et deinceps ceteri,
qui modo in potestate morientis fuerunt: sed uti nepos neptisue suus
heres sit, non sufficit eum in potestate aui mortis tempore fuisse,
sed opus est, ut pater quoque eius uiuo patre suo desierit suus heres
esse aut morte interceptus aut qualibet ratione liberatus potestate;
tum enim nepos neptisue in locum sui patris succedunt. 157.
Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt
et uiuo quoque parente quodam modo domini existimantur; unde etiam si
quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum.
necessarii uero ideo dicuntur, quia omni modo, siue
uelint siue nolint,
tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. 158.
Sed his praetor permittit abstinere se ab hereditate,
ut potius parentis bona ueneant. 159.
Idem iuris est et in uxoris persona, quae in manu est,
quia filiae loco est, et in nuru, quae in manu filii est, quia neptis
loco est. 160.
Quin etiam similiter abstinendi potestatem facit praetor etiam ei, qui
in causa [id est mancipato] mancipii est, si
cum libertate heres institutus sit, cum necessarius, non etiam suus
heres sit, tamquam seruus. 161.
Ceteri, qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellantur:
itaque liberi quoque nostri, qui in potestate nostra non sunt, heredes
a nobis instituti sicut extranei uidentur; qua de causa et qui a matre
heredes instituuntur, eodem numero sunt, quia feminae liberos in potestate
non habent. serui quoque, qui cum libertate heredes instituti sunt et
postea a domino manumissi, eodem numero habentur. 162.
Extraneis autem heredibus deliberandi potestas data est de adeunda hereditate
uel non adeunda. 163.
Sed siue is, cui abstinendi potestas est, inmiscuerit se bonis hereditariis, siue is,
cui de adeunda deliberare licet, adierit, postea relinquendae hereditatis
facultatem non habet, nisi si minor sit annorum XXV: nam huius aetatis
hominibus, sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita etiam si temere
damnosam hereditatem susceperint, praetor succurrit. scio quidem diuum
Hadrianum etiam maiori XXV annorum ueniam dedisse, cum post aditam hereditatem
grande aes alienum, quod aditae hereditatis tempore latebat, apparuisset. |
164.
Extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis deliberandi, ut
intra certum tempus uel adeant hereditatem uel, si non adeant, temporis
fine summoueantur: ideo autem cretio appellata est, quia cernere est
quasi decernere et constituere. 165.
Cum ergo ita scriptum sit: HERES TITIVS ESTO, adicere debemus: CERNITOQVE
IN CENTVM DIEBVS PROXVMIS, QVIBVS SCIES POTERISQVE. QVOD NI ITA CREVERIS,
EXHERES ESTO. 166.
Et qui ita heres institutus est, si uelit heres esse, debebit intra
diem cretionis cernere, id est haec uerba dicere: QVOD ME PVBLIVS MEVIVS
TESTAMENTO SVO HEREDEM INSTITVIT, EAM HEREDITATEM ADEO CERNOQVE. quod
si ita non creuerit, finito tempore cretionis excluditur; nec quicquam
proficit, si pro herede gerat, id est, si rebus hereditariis tamquam
heres utatur. 167.
At is, qui sine cretione heres institutus sit aut qui ab intestato legitimo
iure ad hereditatem uocatur, potest aut cernendo aut pro herede gerendo
uel etiam nuda uoluntate suscipiendae hereditatis heres fieri: eique
liberum est, quocumque tempore uoluerit, adire hereditatem; sed solet praetor postulantibus hereditariis
creditoribus tempus constituere, intra quod, si uelit, adeat hereditatem,
si minus, ut liceat creditoribus bona defuncti uendere. 168.
Sicut autem qui cum cretione heres institutus est,
nisi creuerit hereditatem, non fit heres, ita non aliter excluditur,
quam si non creuerit intra id tempus, quo cretio finita sit; itaque licet ante diem cretionis
constituerit hereditatem non adire, tamen paenitentia actus superante
die cretionis cernendo heres esse potest. 169.
At is, qui sine cretione heres institutus est quiue ab intestato per
legem uocatur, sicut uoluntate nuda heres fit, ita et contraria destinatione
statim ab hereditate repellitur. 170.
Omnis autem cretio certo tempore constringitur. in quam rem tolerabile
tempus uisum est centum dierum: potest tamen nihilo minus iure ciuili
aut longius aut breuius tempus dari; longius tamen interdum praetor
coartat. 171.
Et quamuis omnis cretio certis diebus constringatur, tamen alia cretio
uulgaris uocatur, alia certorum dierum: uulgaris illa, quam supra exposuimus,
id est, in qua adiciuntur haec uerba: QVIBVS SCIET POTERITQVE: certorum dierum, in
qua detractis his uerbis cetera scribuntur. 172.
Quarum cretionum magna differentia est: nam uulgari cretione data nulli
dies conputantur, nisi quibus scierit quisque se heredem esse institutum
et possit cernere; certorum uero dierum cretione data etiam nescienti
se heredem institutum esse numerantur dies continui; item ei quoque,
qui aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo amplius ei, qui sub condicione
heres institutus est, tempus numeratur; unde melius et aptius est uulgari
cretione uti. 173.
Continua haec cretio uocatur, quia continui dies numerantur; sed quia
tamen dura est haec cretio, altera magis in usu
habetur; unde etiam uulgaris dicta est. |
[De
substitutionibus.] 174. Interdum
duos pluresue gradus heredum facimus, hoc modo: L. TITIVS HERES ESTO
CERNITOQVE IN DIEBVS CENTVM PROXIMIS,
QVIBVS SCIES POTERISQVE. QVOD NI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. TVM MEVIVS
HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS CENTVM et reliqua; et deinceps in quantum
uelimus, substituere possumus. 175.
Et licet nobis uel unum in unius locum substituere pluresue, et contra
in plurium locum uel unum uel plures substituere. 176.
Primo itaque gradu scriptus heres hereditatem cernendo fit heres, et
substitutus excluditur; non cernendo summouetur, etiamsi pro herede
gerat, et in locum eius substitutus succedit; et deinceps si plures
gradus sint, in singulis simili ratione idem contingit. 177.
Sed si cretio sine exheredatione sit data, id est in haec uerba: SI
NON CREVERIS, TVM PVBLIVS MEVIVS HERES ESTO, illud diuersum inuenitur,
quod si prior omissa cretione pro herede gerat, substitutum in partem
admittit, et fiunt ambo aequis partibus heredes; quod si neque cernat
neque pro herede gerat, tum sane in uniuersum summouetur, et substitutus
in totam hereditatem succedit. 178.
Sed Sabino quidem placuit, quamdiu cernere et eo modo heres fieri possit
prior, etiamsi pro herede gesserit, non tamen admitti substitutum; cum
uero cretio finita sit, tum pro herede gerentem admittere substitutum:
aliis uero placuit etiam superante cretione posse eum pro herede gerendo
in partem substitutum admittere et amplius ad cretionem reuerti non
posse. |
179.
Liberis nostris inpuberibus, quos in potestate habemus, non solum ita,
ut supra diximus, substituere possumus, id est, ut si heredes non extiterint,
alius nobis heres sit; sed eo amplius ut, etiamsi heredes nobis extiterint
et adhuc inpuberes mortui fuerint, sit
iis aliquis heres, uelut hoc modo: TITIVS FILIVS MEVS MIHI HERES ESTO.
SI FILIVS MEVS MIHI HERES NON ERIT, SIVE HERES
MIHI ERIT ET IS PRIVS MORIATVR QVAM IN SVAM TVTELAM VENERIT,
TVNC SEIVS HERES ESTO. 180.
Quo casu si quidem non extiterit heres filius, substitutus patris fit
heres; si uero heres extiterit filius
et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. quam
ob rem duo quodam modo sunt testamenta, aliud
patris, aliud filii, tamquam si ipse filius sibi heredem
instituisset; aut certe unum est testamentum duarum hereditatum. 181.
Ceterum ne post obitum parentis periculo insidiarum subiectus uideretur
pupillus, in usu est uulgarem quidem substitutionem palam facere, id
est eo loco, quo pupillum heredem instituimus; nam
uulgaris substitutio ita uocat ad hereditatem substitutum, si omnino
pupillus heres non extiterit; quod accidit, cum uiuo parente moritur,
quo casu nullum substituti maleficium suspicari possumus, cum scilicet
uiuo testatore omnia, quae in testamento scripta sint, ignorentur: illam
autem substitutionem, per quam, etiamsi heres extiterit pupillus et
intra pubertatem decesserit, substitutum uocamus, separatim in inferioribus
tabulis scribimus easque tabulas proprio lino propriaque cera consignamus
et in prioribus tabulis cauemus, ne inferiores tabulae uiuo filio et
adhuc inpubere aperiantur. sed longe tutius
est utrumque genus substitutionis separatim in inferioribus tabulis
consignari, quia si ita consignatae uel separatae fuerint substitutiones, ut diximus, ex priore potest intellegi
in altera quoque idem esse substitutus. 182.
Non solum autem heredibus institutis inpuberibus liberis ita substituere
possumus, ut si ante pubertatem mortui fuerint, sit is heres, quem nos
uoluerimus, sed etiam exheredatis: itaque eo casu si quid pupillo ex
hereditatibus legatisue aut donationibus propinquorum adquisitum fuerit,
id omne ad substitutum pertinet. 183.
Quaecumque diximus de substitutione inpuberum liberorum uel heredum
institutorum uel exheredatorum, eadem etiam de postumis intellegemus.
184.
Extraneo uero heredi instituto ita substituere non possumus, ut si heres
extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit; sed
hoc solum nobis permissum est, ut eum per fideicommissum obligemus,
ut hereditatem nostram totam uel ex
parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus. |
185.
Sicut autem liberi homines, ita et serui tam nostri quam alieni heredes
scribi possunt. 186.
Sed noster seruus simul et liber et heres esse iuberi debet, id est
hoc modo: STICHVS SERVVS MEVS LIBER HERESQVE ESTO, uel: HERES LIBERQVE
ESTO. 187.
Nam si sine libertate heres institutus sit, etiamsi postea manumissus
fuerit a domino, heres esse non potest, quia institutio in persona eius
non constitit; ideoque licet alienatus sit, non potest iussu domini
noui cernere hereditatem. 188. Cum
libertate uero heres institutus si quidem in eadem
causa durauerit, fit ex testamento liber et inde necessarius heres:
si uero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem
adire potest; quod si alienatus sit, iussu noui domini adire hereditatem debet, qua ratione per eum
dominus fit heres: nam ipse neque heres neque liber esse potest. 189.
Alienus quoque seruus heres institutus, si in eadem causa durauerit,
iussu domini hereditatem adire debet; si uero alienatus ab eo fuerit
aut uiuo testatore aut post mortem eius, antequam cernat, debet iussu
noui domini cernere: si uero manumissus est, suo arbitrio adire hereditatem
potest. 190.
Si autem seruus alienus heres institutus est uulgari cretione data,
ita intellegitur dies cretionis
cedere, si ipse seruus scierit se heredem institutum esse nec ullum
impedimentum sit, quo minus certiorem dominum faceret, ut illius iussu
cernere possit. |
191.
Post haec uideamus de legatis. quae pars iuris extra propositam quidem
materiam uidetur: nam loquimur de his iuris figuris, quibus per uniuersitatem
res nobis adquiruntur: sed cum omni modo de testamentis deque heredibus,
qui testamento instituuntur, locuti simus, non sine causa sequenti loco
poterit haec iuris materia tractari. |
[De
legatis.] |
192. Legatorum
itaque genera sunt quattuor: aut enim per uindicationem legamus aut
per damnationem aut sinendi modo aut per praeceptionem. |
193.
Per uindicationem hoc modo legamus: TITIO uerbi gratia HOMINEM STICHVM
DO LEGO; sed et si alterum
uerbum positum sit, ueluti DO aut LEGO, aeque per uindicationem legatum
est: item, ut magis uisum est, et
si ita legatum fuerit: SVMITO uel ita: SIBI HABETO uel ita: CAPITO, aeque per uindicationem
legatum est. 194.
Ideo autem per uindicationem legatum
appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex
iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius uel ab herede
uel ab alio quocumque, qui eam possidet, petat, uindicare debet, id
est intendere suam rem ex iure Quiritium esse. 195.
In eo solo dissentiunt prudentes, quod Sabinus quidem et Cassius ceterique
nostri praeceptores, quod ita legatum sit, statim post aditam hereditatem
putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum esse, sed postea
quam scierit et spreuerit legatum, proinde esse atque si legatum non
esset; Nerua uero et Proculus ceterique illius scholae auctores non
aliter putant rem legatarii fieri,
quam si uoluerit eam ad se pertinere: sed hodie ex diui Pii Antonini
constitutione hoc magis iure uti uidemur, quod Proculo placuit; nam
cum legatus fuisset Latinus per uindicationem coloniae, 'Deliberent',
inquit, 'decuriones, an ad se uelint pertinere, proinde ac si uni legatus
esset'. 196.
Eae
autem solae res per uindicationem legantur
recte, quae ex iure Quiritium ipsius testatoris sunt; sed eas quidem
res, quae pondere, numero, mensura constant, placuit sufficere, si mortis
tempore sint ex iure Quiritium testatoris, ueluti uinum, oleum, frumentum,
pecuniam numeratam; ceteras res uero placuit utroque tempore testatoris
ex iure Quiritium esse debere, id est, et quo faceret testamentum, et quo moreretur; alioquin
inutile est legatum. 197.
Sed sane hoc ita est iure ciuili. postea uero auctore Nerone Caesare
senatus consultum factum est, quo cautum est, ut si eam rem quisque
legauerit, quae eius numquam fuerit, proinde utile sit legatum, atque
si optimo iure relictum esset. optumum autem ius est per damnationem
legati, quo genere etiam aliena res legari potest, sicut inferius apparebit.
198.
Sed si quis rem suam legauerit, deinde post testamentum factum eam alienauerit,
plerique putant non solum iure ciuili inutile esse legatum, sed nec
ex senatus consulto confirmari. quod ideo dictum est, quia et si per
damnationem aliquis rem suam legauerit eamque postea alienauerit, plerique
putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem
posse per exceptionem doli mali repelli, quasi contra uoluntatem defuncti
petat. 199.
Illud constat, si duobus pluribusue per uindicationem eadem res legata
sit, siue coniunctim siue disiunctim, et omnes ueniant ad legatum, partes
ad singulos pertinere et deficientis portionem collegatario adcrescere.
coniunctim autem ita legatur: TITIO ET SEIO HOMINEM STICHVM DO LEGO;
disiunctim ita: LVCIO TITIO HOMINEM
STICHVM DO LEGO. SEIO EVNDEM HOMINEM DO LEGO. 200.
Illud quaeritur, quod sub condicione per uindicationem legatum est,
pendente condicione cuius esset: nostri praeceptores heredis esse putant
exemplo statuliberi, id est eius serui, qui testamento sub aliqua condicione
liber esse iussus est, quem constat interea heredis seruum esse; sed
diuersae scholae auctores putant nullius interim eam rem esse; quod
multo magis dicunt de eo, quod sine condicione pure legatum est, antequam
legatarius admittat legatum. |
201.
Per damnationem hoc modo legamus: HERES MEVS STICHVM SERVVM MEVM DARE
DAMNAS ESTO; sed et si DATO scriptum fuerit, per damnationem legatum
est. 202.
Eoque genere legati etiam aliena res legari
potest, ita ut heres rem redimere
et praestare aut aestimationem eius dare debeat. 203.
Ea quoque res, quae in rerum natura non est, si modo futura est, per
damnationem legari potest, uelut fructus, qui in illo fundo nati erunt,
aut quod ex illa ancilla natum erit. 204.
Quod autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum
est, non, ut per uindicationem legatum, continuo legatario adquiritur,
sed nihilo minus heredis est: et ideo legatarius in personam agere debet,
id est intendere heredem sibi dare oportere, et tum heres rem,
si mancipi sit, mancipio dare aut in iure cedere possessionemque tradere
debet; si nec mancipi sit, sufficit, si tradiderit. nam si mancipi rem
tantum tradiderit nec mancipauerit, usucapione demum pleno iure fit legatarii. completur
autem usucapio, sicut alio quoque loco diximus, mobilium quidem rerum
anno, earum uero, quae solo teneantur, biennio. 205.
Est et illa differentia huius et
per uindicationem legati, quod si eadem res duobus pluribusue per damnationem
legata sit, si quidem coniunctim, plane singulis partes debentur, sicut
in per uindicationem legato diximus; si uero disiunctim, singulis solida
debetur; ita fit, ut scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem
eius praestare debeat; et in coniunctis deficientis portio non ad collegatarium
pertinet, sed in hereditate remanet. |
206.
Quod autem diximus deficientis portionem in per damnationem quidem legato in
hereditate retineri, in per uindicationem uero collegatario accrescere,
admonendi sumus ante legem Papiam hoc
iure ciuili ita fuisse; post legem uero Papiam deficientis portio caduca
fit et ad eos pertinet, qui in eo testamento liberos habent. 207.
Et quamuis prima causa sit in caducis uindicandis heredum liberos habentium,
deinde si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos habentium,
tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius coniunctus, si
liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt. 208.
Sed plerisque placuit, quantum ad hoc ius, quod lege Papia coniunctis
constituitur, nihil interesse, utrum per uindicationem an per damnationem
legatum sit. |
209.
Sinendi modo ita legamus: HERES MEVS DAMNAS ESTO
SINERE LVCIVM TITIVM HOMINEM STICHVM SVMERE SIBIQVE HABERE. 210.
Quod genus legati plus quidem habet quam
per uindicationem legatum, minus autem quam per damnationem: nam eo
modo non solum suam rem testator utiliter legare potest, sed etiam heredis
sui, cum alioquin per uindicationem nisi suam rem legare non potest,
per damnationem autem cuiuslibet extranei rem legare potest. 211.
Sed si quidem mortis testatoris tempore res uel ipsius testatoris sit
uel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testamenti faciendi tempore
neutrius fuerit. 212.
Quod si post mortem testatoris ea res heredis esse coeperit, quaeritur,
an utile sit legatum: et plerique putant inutile esse. quid ergo est?
licet aliquis eam rem legauerit, quae neque eius umquam fuerit neque
postea heredis eius umquam esse coeperit, ex senatus consulto Neroniano
proinde uidetur, ac si per damnationem relicta esset. 213.
Sicut autem per damnationem legata res non statim post aditam hereditatem
legatarii efficitur, sed manet heredis eo usque, donec is tradendo uel
mancipando uel in iure cedendo legatarii eam fecerit, ita et in sinendi
modo legato iuris est; et ideo huius quoque legati nomine in personam
actio est QVIDQVID HEREDEM EX TESTAMENTO DARE FACERE OPORTET. 214.
Sunt tamen, qui putant ex hoc legato non uideri obligatum heredem, ut
mancipet aut in iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium
rem sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperauit, quam ut
sinat, id est patiatur, legatarium rem sibi habere. 215.
Maior illa dissensio in hoc legato interuenit, si eandem rem duobus
pluribusue disiunctim legasti; quidam putant utrisque solidam deberi,
sicut per damnationem: nonnulli occupantis esse
meliorem condicionem aestimant, quia, cum eo genere legati damnetur
heres patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si
priori patientiam praestiterit et is rem sumpserit, securus sit aduersus
eum, qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque
dolo malo fecit, quo minus eam rem haberet. |
216.
Per praeceptionem hoc modo legamus: LVCIVS TITIVS HOMINEM STICHVM PRAECIPITO. 217.
Sed nostri quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse putant
nisi ei, qui aliqua ex parte heres scriptus esset. praecipere enim esse
praecipuum sumere; quod tantum in eius persona procedit, qui aliqua
ex parte heres institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipuum
legatum habiturus sit. 218.
Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo ut Sabinus
existimauerit ne quidem ex senatus consulto Neroniano posse conualescere:
'nam eo', inquit, 'senatus consulto ea tantum confirmantur, quae uerborum
uitio iure ciuili non ualent, non quae propter ipsam personam legatarii
non deberentur'. sed Iuliano et Sexto placuit etiam hoc casu ex senatus
consulto confirmari legatum; nam ex uerbis etiam hoc casu accidere,
ut iure ciuili inutile sit legatum, inde manifestum esse, quod eidem
aliis uerbis recte legaretur, uelut per uindicationem, per damnationem,
sinendi modo; tunc autem uitio personae legatum non ualere, cum ei legatum
sit, cui nullo modo legari possit uelut peregrino, cum quo testamenti
factio non sit. quo plane casu senatus consulto locus non est. 219.
Item nostri praeceptores, quod ita legatum est, nulla alia ratione putant posse consequi eum,
cui ita fuerit legatum, quam iudicio familiae erciscundae, quod inter
heredes de hereditate erciscunda, id est diuidunda, accipi solet: officio
enim iudicis id contineri, ut ei, quod per praeceptionem legatum est,
adiudicetur. 220.
Unde intellegimus nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum opinionem
per praeceptionem legari posse, nisi quod testatoris sit. nulla enim
alia res quam hereditaria deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam
rem eo modo testator legauerit, iure quidem ciuili inutile erit legatum,
sed ex senatus consulto confirmabitur. aliquo tamen casu etiam alienam
rem per praeceptionem legari posse
fatentur: ueluti si quis eam rem legauerit, quam creditori fiduciae
causa mancipio dederit; nam officio iudicis coheredes cogi posse existimant
soluta pecunia luere eam rem, ut possit praecipere is, cui ita legatum
sit. 221.
Sed diuersae scholae auctores putant etiam extraneo per praeceptionem
legari posse, proinde ac si ita scribatur: TITIVS HOMINEM STICHVM CAPITO,
superuacuo adiecta PRAE syllaba; ideoque per uindicationem eam rem legatam uideri: quae sententia
dicitur diui Hadriani constitutione confirmata esse. 222. Secundum
hanc igitur opinionem, si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit,
potest a legatario uindicari, siue is unus ex heredibus sit siue extraneus;
quod si in bonis tantum testatoris fuerit, extraneo quidem ex senatus
consulto utile erit legatum, heredi uero familiae herciscundae iudicis
officio praestabitur; quod si nullo iure fuerit testatoris, tam heredi
quam extraneo ex senatus consulto utile erit. 223.
Siue tamen heredibus secundum nostrorum opinionem siue etiam extraneis
secundum illorum opinionem duobus pluribusue eadem res coniunctim aut
disiunctim legata fuerit, singuli partes habere debent. |
[Ad
legem Falcidiam.] 224. Sed
olim quidem licebat totum patrimonium
legatis atque libertatibus erogare nec quicquam heredi relinquere praeterquam
inane nomen heredis; idque lex XII tabularum permittere uidebatur, qua
cauetur, ut quod quisque de re sua testatus esset, id ratum haberetur,
his uerbis: "VTI LEGASSIT SVAE REI, ITA IVS ESTO". qua de causa, qui
scripti heredes erant, ab hereditate se abstinebant, et idcirco plerique
intestati moriebantur. 225.
Itaque lata est lex Furia, qua exceptis personis quibusdam ceteris plus
mille assibus legatorum nomine mortisue causa capere permissum non est.
sed [et] haec lex non perfecit, quod uoluit: qui enim uerbi gratia quinque
milium aeris patrimonium habebat, poterat quinque hominibus singulis
millenos asses legando totum patrimonium erogare. 226.
Ideo postea lata est lex Voconia, qua cautum est, ne cui plus legatorum
nomine mortisue causa capere liceret, quam heredes caperent. ex qua
lege plane quidem aliquid utique heredes habere uidebantur; sed tamen
fere uitium simile nascebatur. nam in multas legatariorum personas distributo
patrimonio poterat testator adeo
heredi minimum relinquere, ut non expediret heredi huius lucri gratia
totius hereditatis onera sustinere. 227.
Lata est itaque lex Falcidia, qua cautum est, ne plus ei legare liceat
quam dodrantem: itaque necesse est, ut heres quartam partem hereditatis
habeat: et hoc nunc iure utimur. 228.
In libertatibus quoque dandis nimiam licentiam conpescuit lex Fufia
Caninia, sicut in primo conmentario rettulimus. |
[De
inutiliter relictis legatis.] 229.
Ante heredis institutionem inutiliter
legatur, scilicet quia testamenta uim ex institutione heredis accipiunt,
et ob id uelut caput et fundamentum intellegitur totius testamenti heredis
institutio. 230.
Pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest. 231.
Nostri praeceptores nec tutores
eo loco dari posse existimant: sed Labeo et Proculus tutorem posse dari,
quod nihil ex hereditate erogatur tutoris datione. 232.
Post mortem quoque heredis inutiliter legatur, id est hoc modo: CVM
HERES MEVS MORTVVS ERIT, DO LEGO, aut DATO. ita autem recte legatur:
CVM HERES MEVS MORIETVR, quia non post mortem heredis
relinquitur, sed ultimo uitae eius tempore. rursum ita non potest legari:
PRIDIE QVAM HERES MEVS MORIETVR; quod non pretiosa ratione receptum
uidetur. 233.
Eadem et de libertatibus dicta intellegemus. 234.
Tutor uero an post mortem heredis dari possit, quaerentibus eadem forsitan
poterit esse quaestio, quae de eo
agitatur, qui ante heredum institutionem datur. [De
poenae causa relictis legatis.] 235.
Poenae quoque nomine inutiliter legatur. poenae autem nomine legari
uidetur, quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres aliquid
faciat aut non faciat, uelut quod ita legatur: SI HERES MEVS FILIAM
SVAM TITIO IN MATRIMONIVM COLLOCAVERIT, X MILIA SEIO DATO, uel ita: SI FILIAM
TITIO IN MATRIMONIVM NON COLLOCAVERIS, X MILIA TITIO DATO; sed et si
heredem, si uerbi gratia intra biennium
monumentum sibi non fecerit, X milia
Titio dari iusserit testator, poenae
nomine legatum est. et denique ex
ipsa definitione multas similes species circumspicere possumus. 236.
Nec libertas quidem poenae nomine dari potest, quamuis de ea re fuerit
quaesitum. 237.
De tutore uero nihil possumus quaerere, quia non potest
datione tutoris heres conpelli quidquam facere aut non facere. ideoque
datur poenae nomine tutor datus fuerit, magis sub
condicione quam poenae nomine datus uidebitur. |
238.
Incertae personae legatum inutiliter relinquitur. incerta autem uidetur
persona, quam per incertam opinionem animo suo testator subicit, uelut
cum ita legatum sit: QVI PRIMVS AD FVNVS MEVM VENERIT,
EI HERES MEVS X MILIA DATO; idem iuris est, si generaliter
omnibus legauerit: QVICVMQVE AD FVNVS MEVM VENERIT; in eadem causa est, quod ita relinquitur:
QVICVMQVE FILIO MEO IN MATRIMONIVM FILIAM SVAM CONLOCAVERIT, EI HERES
MEVS X MILIA DATO; illud quoque [in eadem causa est], quod ita relinquitur:
QVI POST TESTAMENTVM SCRIPTVM PRIMI
CONSVLES DESIGNATI ERVNT, aeque incertis personis legari uidetur; et
denique aliae multae huiusmodi species sunt. sub certa uero demonstratione
incertae personae recte legatur, uelut: EX COGNATIS MEIS, QVI PRIMVS
AD FVNVS MEVM VENERIT, EI X MILIA HERES MEVS DATO. 239.
Libertas quoque non uidetur incertae personae dari posse, quia lex Fufia
Caninia iubet nominatim seruos liberari. 240.
Tutor quoque certus dari debet. 241.
Postumo quoque alieno inutiliter legatur. est autem alienus postumus, qui
natus inter suos heredes testatori futurus non est: ideoque ex emancipato quoque
filio conceptus nepos extraneus postumus est;
item qui in utero est eius, quae iure ciuili non intellegitur
uxor, extraneus postumus patris intellegitur. 242.
Ac ne heres quidem potest institui postumus alienus: est enim incerta
persona. 243.
Cetera uero, quae supra diximus, ad legata proprie pertinent; quamquam
non inmerito quibusdam placeat poenae nomine heredem institui non posse.
nihil enim interest, utrum legatum dare iubeatur heres, si fecerit aliquid
aut non fecerit, an coheres ei adiciatur, quia tam coheredis adiectione
quam legati datione compellitur, ut aliquid contra propositum suum faciat
aut non faciat. |
244.
An ei, qui in potestate sit eius, quem heredem instituimus, recte legemus,
quaeritur. Seruius recte legari putat, sed euanescere legatum, si quo
tempore dies legatorum cedere solet, adhuc in potestate sit; ideoque
siue pure legatum sit et uiuo testatore in potestate heredis esse desierit,
siue sub condicione et ante condicionem id acciderit, deberi legatum.
Sabinus et Cassius sub condicione recte legari, pure non recte putant;
licet enim uiuo testatore possit desinere in potestate heredis esse,
ideo tamen inutile legatum intellegi oportere, quia quod nullas uires
habiturum foret, si statim post testamentum factum decessisset testator,
hoc ideo ualere, quia uitam longius traxerit, absurdum esset. sed diuersae scholae auctores nec sub
condicione recte legari, quia quos in potestate habemus, eis non magis
sub condicione quam pure debere possumus. 245.
Ex diuerso constat ab eo, qui in potestate tua est, herede instituto recte tibi
legari; sed si tu per eum heres extiteris, euanescere legatum, quia
ipse tibi legatum debere non possis; si uero filius emancipatus aut
seruus manumissus erit uel in alium translatus, et ipse heres extiterit
aut alium fecerit, deberi legatum. |
246.
Nunc transeamus ad fideicommissa. |
247.
Et prius de hereditatibus uideamus. 248.
Inprimis igitur sciendum est opus esse, ut aliquis heres recto iure
instituatur eiusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii restituat;
alioquin inutile est testamentum, in quo nemo recto iure heres instituitur.
249.
Verba autem utilia fideicommissorum haec [recte] maxime in usu esse
uidentur: PETO, ROGO, VOLO, FIDEI COMMITTO, quae proinde firma singula
sunt, atque si omnia in unum congesta sint. 250.
Cum igitur scripserimus: LVCIVS TITIVS HERES ESTO, possumus adicere:
ROGO TE, LVCI TITI, PETOQVE A TE, VT CVM PRIMVM POSSIS HEREDITATEM MEAM
ADIRE, GAIO SEIO REDDAS RESTITVAS.
Possumus autem et de parte restituenda rogare; et liberum est uel sub
condicione uel pure relinquere fideicommissa uel ex die certa. 251.
Restituta autem hereditate is, qui restituit, nihilo minus heres permanet;
is uero, qui recipit hereditatem, aliquando heredis loco est, aliquando
legatarii. 252.
Olim autem nec heredis loco erat nec legatarii, sed potius emptoris.
tunc enim in usu erat ei, cui restituebatur
hereditas, nummo uno eam hereditatem dicis causa uenire; et quae stipulationes
inter uenditorem hereditatis et emptorem interponi
solent, eaedem interponebantur inter heredem et eum, cui
restituebatur hereditas, id est hoc modo: heres quidem stipulabatur
ab eo, cui restituebatur hereditas, ut quidquid hereditario nomine condemnatus
fuisset siue quid alias bona fide dedisset,
eo nomine indemnis esset,
et omnino si quis cum eo hereditario nomine ageret, ut recte defenderetur;
ille uero, qui recipiebat hereditatem, inuicem stipulabatur, ut si quid
ex hereditate ad heredem peruenisset, id sibi restitueretur, ut etiam
pateretur eum hereditarias actiones procuratorio aut cognitorio nomine
exequi. 253.
Sed posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus
senatus consultum factum est, quo cautum est, ut si cui hereditas ex
fideicommissi causa restituta sit, actiones, quae iure ciuili heredi
et in heredem conpeterent, ei et in eum darentur, cui ex fideicommisso
restituta esset hereditas; per quod senatus consultum desierunt illae
cautiones in usu haberi. praetor enim utiles actiones ei et in eum,
qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit, eaeque
in edicto proponuntur. 254.
Sed rursus quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut paene
totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut
minimum lucrum recusabant atque ob id extinguebantur fideicommissa,
postea Pegaso et Pusione consulibus senatus censuit, ut ei, qui
rogatus esset hereditatem restituere,
proinde liceret quartam partem retinere, atque e lege Falcidia in legatis
retinendi ius conceditur: ex singulis quoque rebus, quae per fideicommissum
relincuntur, eadem retentio permissa est. per quod senatus consultum
ipse heres onera hereditaria sustinet;
ille autem, qui ex fideicommisso reliquam partem hereditatis recipit,
legatarii partiarii loco est, id est eius legatarii, cui pars bonorum
legatur; quae species legati partitio uocatur, quia cum herede legatarius
partitur hereditatem. unde effectum est, ut quae solent stipulationes
inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem
interponantur inter eum, qui ex fideicommissi causa recipit hereditatem, et heredem, id est, ut
et lucrum et damnum hereditarium pro rata parte inter eos commune sit.
255.
Ergo si quidem non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres
rogatus sit restituere, tum ex Trebelliano senatus consulto restituitur
hereditas, et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dantur,
in heredem quidem iure ciuili, in eum uero, qui recipit hereditatem,
ex senatus consulto Trebelliano; quamquam heres etiam pro ea parte,
quam restituit, heres permanet eique et in eum solidae actiones competunt;
sed non ulterius oneratur, nec ulterius illi dantur actiones, quam apud
eum commodum hereditatis remanet. 256.
At si quis plus quam dodrantem uel etiam totam hereditatem restituere
rogatus sit, locus est Pegasiano senatus consulto. 257.
Sed is, qui semel adierit hereditatem,
si modo sua uoluntate adierit, siue retinuerit quartam partem siue noluerit
retinere, ipse uniuersa onera hereditaria sustinet; sed quarta quidem
retenta quasi partis et pro parte stipulationes interponi debent tamquam
inter partiarium legatarium et heredem; si uero totam
hereditatem restituerit, ad exemplum emptae et uenditae hereditatis
stipulationes interponendae sunt. 258.
Sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id, quod dicat eam
sibi suspectam esse quasi damnosam, cauetur Pegasiano senatus consulto, ut desiderante
eo, cui restituere rogatus est, iussu praetoris adeat et restituat,
proindeque ei et in eum, qui receperit, actiones dentur, ac iuris esset
ex senatus consulto Trebelliano. quo casu nullis stipulationibus opus
est, quia simul et huic, qui restituit, securitas datur, et actiones
hereditariae ei et in eum transferuntur, qui receperit hereditatem.
259.
Nihil autem interest, utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam
hereditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus
aut totam eam partem aut partis partem restituere rogetur. nam et hoc
casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano senatus consulto
haberi solet. |
260.
Potest autem quisque etiam res singulas per fideicommissum relinquere,
uelut fundum, hominem, uestem, argentum, pecuniam, et uel ipsum heredem
rogare, ut alicui restituat, uel legatarium, quamuis a legatario legari
non possit. 261.
Item potest non solum propria testatoris res per fideicommissum relinqui,
sed etiam heredis aut legatarii aut cuiuslibet alterius. itaque et legatarius
non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei legata
sit, sed etiam de alia, siue ipsius legatarii siue aliena sit. [sed]
hoc solum obseruandum est, ne plus quisquam rogetur aliis restituere,
quam ipse ex testamento ceperit; nam quod amplius est, inutiliter relinquitur.
262.
Cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei,
qui rogatus est, aut ipsam redimere et praestare aut aestimationem eius soluere, sicut iuris est, si per damnationem aliena res
legata sit. sunt tamen, qui putant, si rem per fideicommissum relictam
dominus non uendat, extingui fideicommissum; sed aliam esse causam per
damnationem legati. |
263.
Libertas quoque seruo per fideicommissum dari potest, ut uel heres rogetur
manumittere uel legatarius. 264.
Nec interest, utrum de suo proprio
seruo testator roget an de eo, qui ipsius heredis aut legatarii uel
etiam extranei sit. 265.
Itaque et alienus seruus redimi et manumitti debet. quod si dominus
eum non uendat, sane extinguitur fideicommissa libertas, quia hoc casu pretii computatio nulla interuenit.
266.
Qui autem ex fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus,
etiamsi testatoris seruus fuerit, sed eius, qui manumittit. 267.
At qui directo testamento liber esse iubetur, uelut hoc modo: STICHVS
SERVVS MEVS LIBER ESTO, uel hoc: STICHVM SERVVM
MEVM LIBERVM ESSE IVBEO, is ipsius testatoris
fit libertus. nec alius ullus directo ex testamento libertatem habere
potest, quam qui utroque tempore testatoris ex iure Quiritium fuerit, et quo faceret testamentum et quo moreretur. |
268.
Multum autem differunt ea, quae
per fideicommissum relincuntur,
ab his, quae directo iure legantur. 269.
Nam ecce per fideicommissum [. . . . . . . . ] heredis relinqui potest:
cum alioquin legatum [. . . . . . . . ] inutile sit. 270.
Item intestatus moriturus potest ab eo, ad quem bona eius pertinent,
fideicommissum alicui relinquere;
cum alioquin ab eo legari non possit. 270a.
Item
legatum codicillis
relictum non aliter ualet, quam si a testatore confirmati fuerint, id
est, nisi in testamento cauerit
[. . . . . . . . . . ] testator, ut quidquid in codicillis scripserit,
id ratum sit; fideicommissum uero etiam non confirmatis codicillis relinqui
potest. 271. Item a legatario legari non potest,
sed fideicommissum relinqui potest. quin etiam ab eo quoque, cui per
fideicommissum relinquimus, rursus alii per fideicommissum relinquere
possumus. 272.
Item seruo alieno directo libertas dari non potest, sed per fideicommissum
potest. 273.
Item codicillis nemo heres institui potest neque exheredari, quamuis
testamento confirmati sint; at is, qui testamento heres institutus est,
potest codicillis rogari, ut eam hereditatem alii totam uel ex parte
restituat, quamuis testamento codicilli confirmati non sint. 274.
Item mulier, quae ab eo, qui centum milia aeris census est, per legem
Voconiam heres institui non potest, tamen fideicommisso
relictam sibi hereditatem capere potest. 275.
Latini quoque, qui hereditates legataque directo iure lege Iunia capere
prohibentur, ex fideicommisso capere possunt. 276.
Item cum senatus consulto prohibitum sit proprium seruum minorem annis
XXX liberum et heredem instituere, plerisque placet posse nos iubere
liberum esse, cum annorum XXX erit, et rogare, ut tunc illi restituatur
hereditas. 277.
Item quamuis non possimus post mortem eius, qui nobis
heres extiterit, alium in locum eius heredem instituere, tamen possumus
eum rogare, ut, cum morietur, alii eam hereditatem totam uel ex parte
restituat; et quia post mortem quoque heredis fideicommissum dari potest,
idem efficere possumus et si ita scripserimus: CVM TITIVS HERES MEVS
MORTVVS ERIT, VOLO HEREDITATEM MEAM AD PVBLIVM MAEVIVM PERTINERE. utroque
autem modo, tam hoc quam illo, Titius heredem suum obligatum relinquit
de fideicommisso restituendo. 278.
Praeterea legata per formulam petimus;
fideicommissa uero Romae quidem apud consulem uel apud eum praetorem,
qui praecipue de fideicommissis ius dicit, persequimur, in prouinciis
uero apud praesidem prouinciae. 279.
Item de fideicommissis semper in urbe ius dicitur, de legatis uero,
cum res aguntur. 280.
Item fideicommissorum usurae et fructus debentur, si modo moram solutionis
fecerit, qui fideicommissum debebit; legatorum uero usurae non debentur,
idque rescripto diui Hadriani significatur. scio tamen Iuliano placuisse
in eo legato, quod sinendi modo relinquitur, idem iuris esse, quod in
fideicommissis; quam sententiam et his temporibus magis optinere uideo.
281.
Item legata Graece scripta non ualent;
fideicommissa uero ualent. 282.
Item si legatum per damnationem relictum heres infitietur, in duplum cum eo agitur; fideicommissi
uero nomine semper in simplum persecutio est. 283.
Item quod quisque ex fideicommisso
plus debito per errorem soluerit, repetere potest; at id, quod ex causa
falsa per damnationem legati plus debito solutum sit, repeti non potest.
idem scilicet iuris est de eo legato, quod non debitum uel ex hac uel
ex illa causa per errorem solutum fuerit. |
284.
Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt. 285.
Ut ecce peregrini poterant fideicommissa capere, et fere haec fuit origo
fideicommissorum. sed postea id prohibitum est, et nunc ex oratione
diui Hadriani senatus consultum factum est, ut ea fideicommissa fisco
uindicarentur. 286. Caelibes
quoque, qui per legem Iuliam hereditates legataque capere prohibentur,
olim fideicommissa uidebantur capere posse. 286a.
Item orbi, qui per legem Papiam ob id, quod liberos non habent, dimidias
partes hereditatum legatorumque perdunt, olim solida fideicommissa uidebantur
capere posse. sed postea senatus consulto Pegasiano proinde fideicommissa
quoque ac legata hereditatesque capere posse prohibiti sunt; eaque translata
sunt ad eos, qui in eo testamento
liberos habent, aut si nulli liberos habebunt, ad populum, sicuti iuris
est in legatis et in hereditatibus, quae eadem aut simili ex causa caduca fiunt. 287. Item
olim incertae personae uel postumo alieno per fideicommissum relinqui
poterat, quamuis neque heres institui neque legari ei posset. sed senatus
consulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, idem in fideicommissis,
quod in legatis hereditatibusque constitutum est. 288.
Item poenae nomine iam non dubitatur nec per fideicommissum quidem relinqui
posse. |
289.
Sed quamuis in multis iuris partibus longe latior causa sit fideicommissorum
quam eorum, quae directo relincuntur, in quibusdam tantundem ualeant,
tamen tutor non aliter testamento dari potest quam directo, ueluti hoc
modo: LIBERIS MEIS TITIVS TVTOR ESTO, uel ita: LIBERIS
MEIS TITIVM TVTOREM DO; per fideicommissum uero dari non potest. |
|