GAI INSTITUTIONUM COMMENTARII QUATTUOR |
Commentarius I |
( AD 160 ) |
( E. Seckel & B. Kuebler, Gai Institutionum commentarii quattuor..., Leipzig, 1938 ). |
[I.
De iure ciuili et naturali.]
1. Omnes
populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim
communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus
ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est uocaturque ius ciuile,
quasi ius proprium ciuitatis; quod uero naturalis ratio inter omnes
homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur uocaturque
ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. populus itaque Romanus
partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae
singula qualia sint, suis locis proponemus. |
2.
Constant autem
iura populi Romani ex legibus, plebiscitis, senatus consultis, constitutionibus
principum, edictis eorum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium.
3.
Lex est, quod
populus iubet atque constituit. plebiscitum est, quod plebs iubet atque
constituit. plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione
uniuersi ciues significantur, connumeratis et patriciis; plebis autem
appellatione sine patriciis ceteri ciues significantur; unde olim patricii
dicebant plebiscitis se non teneri, quae sine auctoritate eorum facta
essent; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita
uniuersum populum tenerent: itaque eo modo legibus exaequata sunt.
4.
Senatus consultum
est, quod senatus iubet atque constituit; idque legis uicem optinet,
quamuis de ea re fuerit quaesitum.
5.
Constitutio principis est, quod imperator decreto uel edicto
uel epistula constituit. nec umquam dubitatum est, quin id legis uicem
optineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat. 6.
Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. sed amplissimum
ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in
prouinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis aedilium
curulium, quorum iurisdictionem in prouinciis populi Romani quaestores
habent; nam in prouincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur,
et ob id hoc edictum in his prouinciis non proponitur. 7.
Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus
permissum est iura condere. quorum omnium si in unum sententiae concurrunt,
id, quod ita sentiunt, legis uicem optinet; si uero dissentiunt, iudici
licet quam uelit sententiam sequi; idque rescripto diui Hadriani significatur. |
[II.
De iuris diuisione.] 8. Omne
autem ius, quo utimur, uel ad personas pertinet uel ad res uel ad actiones.
sed prius uideamus de personis. |
[III.
De condicione hominum.] 9.
Et quidem summa diuisio de iure personarum haec est, quod omnes
homines aut liberi sunt aut serui. 10.
Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini.
11.
Ingenui sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui ex iusta
seruitute manumissi sunt. 12.
Rursus libertinorum tria sunt genera:
nam aut ciues Romani aut Latini aut dediticiorum numero
sunt. de quibus singulis dispiciamus; ac prius de dediticiis. |
[IIII.
De dediticiis uel lege Aelia Sentia.] 13.
Lege itaque Aelia Sentia cauetur, ut, qui serui a dominis poenae
nomine uincti sunt, quibusue stigmata inscripta sunt, deue quibus ob
noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse conuicti sunt,
quiue ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inue ludum
custodiamue coniecti fuerint, et postea uel ab eodem domino uel ab alio
manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt
peregrini dediticii. |
[V. De
peregrinis dediticiis.] 14.
Vocantur autem peregrini dediticii hi, qui quondam aduersus
populum Romanum armis susceptis pugnauerunt, deinde uicti se dediderunt.
15.
Huius ergo turpitudinis seruos quocumque modo et cuiuscumque
aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, numquam aut ciues
Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero
constitui intellegemus. |
16.
Si uero in nulla tali turpitudine sit seruus, manumissum modo
ciuem Romanum modo Latinum fieri dicemus. 17.
Nam in cuius personam tria haec concurrunt, ut maior sit annorum
triginta et ex iure Quiritium domini et iusta ac legitima manumissione
liberetur, id est uindicta aut censu aut testamento, is ciuis Romanus
fit; sin uero aliquid eorum deerit, Latinus erit. |
[VI.
De manumissione uel causae probatione.] 18.
Quod autem de aetate serui requiritur, lege Aelia Sentia introductum
est. nam ea lex minores XXX annorum seruos non aliter uoluit manumissos
ciues Romanos fieri, quam si uindicta, apud consilium iusta causa manumissionis
adprobata, liberati fuerint. 19.
Iusta autem causa manumissionis est, ueluti si quis filium
filiamue aut fratrem sororemue naturalem aut alumnum aut paedagogum
aut seruum procuratoris habendi gratia aut ancillam matrimonii causa
apud consilium manumittat. |
[VII. De
consilio adhibendo.] 20.
Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum
et quinque equitum Romanorum puberum, in prouinciis autem uiginti recuperatorum
ciuium Romanorum. idque fit ultimo die conuentus; sed Romae certis diebus
apud consilium manumittuntur. maiores uero triginta annorum serui semper
manumitti solent, adeo ut uel in transitu manumittantur, ueluti cum
praetor aut pro consule in balneum uel in theatrum eat. 21.
Praeterea minor triginta annorum seruus manumissus potest ciuis
Romanus fieri, si ab eo domino, qui soluendo non erat, testamento eum
liberum et heredem relictum **** [. . . . . . vv. 24 nunc legi non possunt . . . .
. . ] 22.
homines Latini Iuniani appellantur; Latini ideo, quia adsimulati
sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem
acceperunt, cum olim serui uiderentur esse. 23.
Non tamen illis permittit lex Iunia uel ipsis testamentum facere
uel ex testamento alieno capere uel tutores testamento dari.
24.
Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita
intellegemus, ne quid inde directo hereditatis legatorumue nomine eos
posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt. |
25.
Hi uero, qui dediticiorum numero sunt, nullo modo ex testamento
capere possunt, non magis quam quilibet peregrinus; quin
nec ipsi testamentum facere possunt secundum id quod magis placuit.
26.
Pessima itaque libertas eorum est, qui dediticiorum numero
sunt; nec ulla lege aut senatus consulto aut constitutione principali
aditus illis ad ciuitatem Romanam datur. 27.
Quin etiam in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium
morari prohibentur; et si qui contra ea fecerint, ipsi bonaque eorum
publice uenire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma uel intra
centesimum urbis Romae miliarium seruiant neue umquam manumittantur;
et si manumissi fuerint, serui populi Romani esse iubentur. et haec
ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt. |
[Quibus
modis Latini ad ciuitatem Romanam perueniant.] 28.
Latini uero multis modis ad ciuitatem Romanam perueniunt.
29.
Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta annorum manumissi
et Latini facti si uxores duxerint uel ciues Romanas uel Latinas coloniarias
uel eiusdem condicionis, cuius et ipsi essent, idque testati fuerint
adhibitis non minus quam septem testibus ciuibus Romanis puberibus et
filium procreauerint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis
potestas per eam legem adire praetorem uel in prouinciis praesidem prouinciae
et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium
anniculum habere: et si is, apud quem causa probata est, id ita esse
pronuntiauerit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem
condicionis sit, et filius eius, si et ipse
eiusdem condicionis sit, ciues Romani esse iubentur.
30.
Ideo autem in persona filii adiecimus 'si et ipse
eiusdem condicionis sit', quia si uxor Latini ciuis Romana est, qui
ex ea nascitur, ex nouo senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano
factum est, ciuis Romanus nascitur. 31.
Hoc tamen ius adipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores
triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt,
tamen postea senatus consulto, quod Pegaso et Pusione consulibus factum
est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum
est. 32.
Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam
probarit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet ciuis
Romana, si Latina fuerit [. . . . . . vv. 2
paucis litteris exceptis legi nequeunt . . . . . . ] etiamsi
ipse filius ciuis Romanus sit, quia ex ciue Romana matre natus est,
tamen debet causam probare, ut suus heres patri fiat.
32a.
Quae uero diximus de filio anniculo, eadem
et de filia annicula dicta intellegemus.
32b. Praeterea ex lege
Visellia tam maiores quam minores XXX annorum manumissi et Latini facti
ius Quiritium adipiscuntur, id est fiunt ciues Romani, si
Romae inter uigiles sex annis militauerint. postea dicitur factum esse
senatus consultum, quo data est illis ciuitas Romana, si triennium militiae
expleuerint. 32c.
Item edicto Claudii Latini ius Quiritium consecuntur,
si nauem marinam aedificauerint, quae non minus quam decem milia modiorum
frumenti capiat, eaque
nauis uel quae in eius locum substituta sit,
sex annis frumentum Romam portauerit. 33.
Praeterea a Nerone constitutum
est, ut si Latinus, qui patrimonium sestertium CC milium
plurisue habebit, in urbe Roma domum aedificauerit, in quam non minus
quam partem dimidiam patrimonii sui impenderit, ius Quiritium consequatur.
34.
Denique Traianus constituit, ut si Latinus in urbe triennio
pistrinum exercuerit, quod in dies singulos non minus quam
centenos modios frumenti pinseret,
ad ius Quiritium perueniat [. .
. . . . vv. 1- 3 . . . . . . ] 35. Praeterea possunt maiores triginta annorum
manumissi et Latini facti iteratione
ius Quiritium consequi. quo [. . . . ] triginta annorum manumittant [. . .
. . . vv. 1 1/2 . . . . . . ] manumissus uindicta
aut censu aut testamento et ciuis
Romanus et eius libertus fit, qui
eum iterauerit.
ergo si seruus in bonis tuis, ex iure Quiritium meus erit, Latinus quidem
a te solo fieri potest, iterari autem a me, non etiam a te potest et
eo modo meus libertus fit. sed et ceteris modis ius Quiritium consecutus
meus libertus fit. bonorum autem, quae [. . . . ] , cum is morietur,
reliquerit, tibi possessio datur, quocumque modo ius Quiritium fuerit
consecutus. quod si cuius et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus
ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi. |
36.
Non tamen cuicumque uolenti manumittere
licet. 37. Nam is, qui in
fraudem creditorum uel in fraudem patroni manumittit, nihil agit, quia
lex Aelia Sentia inpedit libertatem. 38. Item eadem lege minori XX annorum domino non aliter
manumittere permittitur, quam si [uindicta] apud consilium iusta causa
manumissionis adprobata fuerit. 39. Iustae autem causae manumissionis sunt, ueluti si
quis patrem aut matrem aut paedagogum aut conlactaneum manumittat. sed
et illae causae, quas superius in seruo minore XXX annorum exposuimus,
ad hunc quoque casum, de quo loquimur, adferri possunt. item ex diuerso
hae causae, quas in minore XX annorum domino rettulimus, porrigi possunt
et ad seruum minorem XXX annorum. 40. Cum ergo certus modus manumittendi minoribus XX annorum
dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, euenit, ut qui XIIII
annos aetatis expleuerit, licet testamentum facere possit et in eo heredem
sibi instituere legataque relinquere possit, tamen si adhuc minor sit
annorum XX, libertatem seruo dare non possit. 41. Et quamuis Latinum facere uelit minor XX annorum dominus,
tamen nihilo minus debet apud consilium causam probare et ita postea
inter amicos manumittere. |
42. Praeterea lege Fufia Caninia certus modus constitutus
est in seruis testamento manumittendis. 43. Nam ei, qui plures quam duos neque plures quam decem
seruos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri manumittere permittitur;
ei uero, qui plures quam X neque plures quam XXX seruos habebit, usque
ad tertiam partem eius numeri manumittere permittitur. at ei, qui plures
quam XXX neque plures quam centum habebit, usque ad partem quartam potestas
manumittendi datur. nouissime ei, qui plures quam C habebit nec plures
quam D, non plures manumittere permittitur quam quintam partem; neque
plures quam D habentis ratio habetur, ut ex
eo numero pars definiatur, sed praescribit lex, ne cui plures
manumittere liceat quam C. quod si quis unum seruum omnino aut duos
habet, ad hanc legem non pertinet et ideo liberam habet potestatem manumittendi.
44.
Ac ne ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento
manumittunt. itaque licet iis, qui uindicta aut censu aut inter amicos
manumittunt, totam familiam suam liberare, scilicet si alia causa non
inpediat libertatem. 45.
Sed quod de numero seruorum testamento manumittendorum diximus,
ita intellegemus, ne umquam ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia
aut quarta aut quinta pars liberari potest, pauciores
manumittere liceat quam ex antecedenti numero
licuit. et hoc ipsa ratione prouisum
est: erat enim sane absurdum, ut X seruorum domino quinque liberare
liceret, quia usque ad dimidiam partem eius numeri manumittere ei conceditur,
XII seruos habenti non plures liceret manumittere quam IIII; at eis,
qui plures quam X neque [. . . . . . vv. 1 -
24 . . . . . . ] 46. nam
et si testamento scriptis in orbem seruis libertas data sit, quia nullus
ordo manumissionis inuenitur, nulli liberi erunt, quia lex Fufia Caninia,
quae in fraudem eius facta sint, rescindit. sunt etiam specialia senatus
consulta, quibus rescissa sunt ea, quae in fraudem eius legis excogitata
sunt. |
47. In summa sciendum est, quod lege Aelia Sentia cautum sit, ut
creditorum fraudandorum causa manumissi liberi non fiant, hoc etiam
ad peregrinos pertinere, [senatus ita censuit ex auctoritate Hadriani]
cetera uero iura eius legis ad peregrinos non pertinere. |
48. Sequitur de iure personarum alia diuisio. nam quaedam
personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae. 49. Sed rursus earum personarum, quae alieno iuri subiectae
sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt. 50. Videamus nunc de iis, quae alieno iuri subiectae sint:
nam si cognouerimus, quae istae
personae sint, simul intellegemus, quae sui iuris sint. 51.
Ac prius dispiciamus de iis, qui in aliena potestate sunt. |
52.
In potestate itaque sunt serui dominorum. quae quidem potestas
iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus
dominis in seruos uitae necisque potestatem esse, et quodcumque per
seruum adquiritur, id domino adquiritur. 53.
Sed hoc tempore neque ciuibus Romanis nec ullis aliis hominibus,
qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa
in seruos suos saeuire: nam ex constitutione sacratissimi imperatoris
Antonini, qui sine causa seruum suum occiderit, non minus teneri iubetur,
quam qui alienum seruum occiderit. sed et maior quoque asperitas dominorum
per eiusdem principis constitutionem coercetur: nam consultus a quibusdam
praesidibus prouinciarum de his seruis, qui ad fana deorum uel ad statuas
principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis uideatur dominorum
saeuitia, cogantur seruos suos uendere. et utrumque recte fit: male
enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur
bonorum suorum administratio. 54. Ceterum
cum apud ciues Romanos duplex sit dominium (nam uel in bonis uel ex
iure Quiritium uel ex utroque iure cuiusque seruus esse intellegitur),
ita demum seruum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius
sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit: nam qui nudum
ius Quiritium in seruo habet, is potestatem habere non intellegitur. |
55.
Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis
procreauimus. quod ius proprium ciuium Romanorum est (fere enim nulli
alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem
nos habemus) idque diui Hadriani edicto, quod proposuit de his, qui
sibi liberisque suis ab eo ciuitatem Romanam petebant, significatur.
nec me praeterit Galatarum gentem credere in potestate parentum liberos
esse. 56.
Iustas autem
nuptias contraxisse liberosque iis procreatos in potestate habere ciues
Romani ita intelleguntur,
si ciues Romanas uxores duxerint uel etiam Latinas peregrinasue, cum
quibus conubium habeant: cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris
condicionem sequantur, euenit, ut non solum
ciues Romani fiant, sed et in potestate patris sint. 57.
Unde et ueteranis quibusdam concedi solet
principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisue,
quas primas post missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio
nascuntur, et ciues Romani et in potestatem parentum fiunt.
58.
Nec tamen omnes nobis uxores ducere
licet: nam a quarundam nuptiis abstinere debemus.
59. Inter
eas enim personas, quae parentum liberorumue locum inter se optinent,
nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, uelut inter
patrem et filiam uel inter matrem et filium uel inter auum et neptem
uel inter auiam et nepotem; et si
tales personae inter se coierint, nefarias et incestas nuptias contraxisse
dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamuis per adoptionem parentum
liberorumue loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio
coniungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat;
itaque eam, quae mihi per adoptionem filiae seu neptis loco esse coeperit,
non potero uxorem ducere, quamuis eam emancipauerim. 60.
Inter eas quoque personas, quae ex transuerso gradu cognatione
iunguntur, est quaedam similis obseruatio, sed non tanta. 61.
Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, siue
eodem patre eademque matre nati fuerint siue alterutro eorum: sed si
qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat
adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum uero
per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere;
sed et si ego emancipatus fuero, nihil inpedimento erit nuptiis.
62.
Fratris filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum uenit,
cum diuus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset:
sororis uero filiam uxorem ducere non licet. et haec ita principalibus
constitutionibus significantur. 63.
Item amitam et materteram uxorem ducere non licet. item eam,
quae mihi quondam socrus aut nurus aut priuigna aut nouerca fuit. ideo
autem diximus 'quondam', quia, si adhuc constant eae nuptiae, per quas
talis adfinitas quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest,
quia neque eadem duobus nupta esse potest neque idem duas uxores habere.
64.
Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque
uxorem habere uidetur neque liberos: itaque hi, qui ex eo coitu nascuntur,
matrem quidem habere uidentur, patrem uero non utique, nec ob id in
potestate eius sunt, quales sunt ii, quos mater uulgo concepit: nam
et hi patrem habere non intelleguntur, cum is etiam incertus sit; unde
solent spurii filii appellari uel a Graeca uoce quasi σποράδην
concepti uel quasi sine patre filii. |
65.
Aliquando autem euenit, ut liberi, qui statim ut
nati sunt, parentum in potestatem non fiant, ii postea tamen
redigantur in potestatem. 66.
Velut si Latinus ex lege
Aelia Sentia uxore ducta filium procreauerit aut Latinum ex Latina aut
ciuem Romanum ex ciue Romana, non habebit eum in potestate; sed
si postea causa probata ciuitatem Romanam consecutus fuerit,
simul eum in potestate sua habere incipit. 67.
Item si ciuis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit
per ignorantiam, cum eam ciuem Romanam esse crederet, et filium procreauerit,
hic non est in potestate eius, quia ne quidem ciuis Romanus est, sed
aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis, cuius et mater
fuerit, quia non aliter quisque ad patris condicionem accedit, quam
si inter patrem et matrem eius conubium sit: sed ex senatus consulto
permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad
ciuitatem Romanam perueniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate
patris esse. idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit,
quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit ciuis Romana.
68.
Item si ciuis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam
ciui Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque
eius et maritus ad ciuitatem Romanam perueniunt, et aeque simul incipit
filius in potestate patris esse. idem iuris est, si peregrino tamquam
Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit; nam et de hoc specialiter senatus
consulto cauetur. idem iuris est aliquatenus, si ei, qui dediticiorum
numero est, tamquam ciui Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta
sit; nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione
permanet, et ideo filius, quamuis fiat ciuis Romanus, in potestatem
patris non redigitur. 69.
Item si Latina peregrino, cum eum Latinum esse crederet, e
lege Aelia Sentia nupserit, potest ex senatus consulto filio
nato causam erroris probare: et ita omnes fiunt ciues Romani, et
filius in potestate patris esse incipit. 70.
Idem constitutum est et si Latinus per errorem peregrinam quasi
Latinam aut ciuem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit.
71.
Praeterea si ciuis Romanus, qui se credidisset Latinum esse,
ob id Latinam uxorem duxerit,
permittitur ei filio nato erroris causam probare, tamquam si e lege
Aelia Sentia uxorem duxisset: item his, qui cum ciues Romani essent,
peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur
ex senatus consulto filio nato causam erroris probare. quo facto fiet
uxor ciuis Romana, et filius ******* non solum ad ciuitatem Romanam
peruenit, sed etiam in potestatem patris redigitur.
72.
Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intellegemus.
73.
Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest,
cuius aetatis filius sit [. . . . . . vv. 2
. . . . . . ] si minor anniculo sit filius filiaue, causa probari non
potest. nec me praeterit in aliquo rescripto diui Hadriani ita esse
constitutum, tamquam quod ad erroris q* [. . . . . . vv.
3 . . . . . . ] dedit. 74.
Si peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, an ex senatus consulto
causam probare possit, quaesitum
est. [. . . . . . vv. 1 1/2 . .
. . . . ] hoc ei specialiter concessum est. sed cum peregrinus ciuem
Romanam uxorem duxisset et filio nato alias ciuitatem Romanam consecutus
esset, deinde cum quaereretur, an causam probare posset, rescripsit
imperator Antoninus proinde posse eum causam probare, atque si peregrinus
mansisset. ex quo colligimus etiam peregrinum causam probare posse.
75.
Ex iis, quae diximus, apparet, siue ciuis Romanus peregrinam
siue peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, eum qui nascitur peregrinum
esse, sed si quidem per errorem tale
matrimonium contractum fuerit, emendari uitium eius ex senatus consulto
secundum ea, quae superius diximus.
si uero nullus error interuenerit, sed scientes suam condicionem ita coierint,
nullo casu emendatur uitium eius matrimonii. |
76.
Loquimur autem de his scilicet, inter
quos conubium non sit; nam alioquin si ciuis Romanus peregrinam, cum
qua ei conubium est, uxorem duxerit, sicut supra quoque diximus, iustum
matrimonium contrahitur, et tunc ex iis qui nascitur, ciuis Romanus
est et in potestate patris erit. 77.
Item si ciuis Romana peregrino, cum quo
ei conubium est, nupserit, peregrinus sane procreatur et is iustus patris
filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc tamen tempore
e senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano
sacratissimo factum est, etiamsi non fuerit conubium inter ciuem Romanam
et peregrinum, qui nascitur, iustus patris filius est. 78.
Quod autem diximus inter ciuem Romanum peregrinamque nisi
conubium sit, qui nascitur, peregrinum
esse, lege Minicia cauetur, ut is quidem deterioris
parentis condicionem sequatur. eadem lege autem ex diuerso cauetur, ut si peregrinus, cum qua ei conubium non sit, uxorem
duxerit ciuem Romanam, peregrinus ex
eo coitu nascatur. sed hoc maxime casu necessaria lex Minicia fuit; nam remota ea lege diuersam condicionem
sequi debebat, quia ex eis, inter
quos non est conubium, qui nascitur, iure gentium matris condicioni
accedit. qua parte autem iubet lex ex ciue Romano et peregrina peregrinum
nasci, superuacua uidetur; nam et remota ea lege hoc utique iure gentium
futurum erat. 79.
Adeo autem hoc ita est, ut ex ciue
Romano et Latina qui nascitur, matris condicioni accedat; nam in lege
Minicia quidem peregrinorum nomine comprehenduntur non solum
exterae nationes et gentes, sed etiam qui Latini nominantur; sed ad
alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque ciuitates habebant
et erant peregrinorum numero. 80.
Eadem ratione ex contrario ex Latino et ciue Romana, siue ex
lege Aelia Sentia siue aliter contractum fuerit matrimonium, ciuis
Romanus nascitur. fuerunt tamen, qui putauerunt ex lege Aelia Sentia
contracto matrimonio Latinum nasci, quia uidetur eo casu per legem Aeliam
Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit,
ut qui nascitur, patris condicioni accedat; aliter uero contracto matrimonio
eum, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequi et ob id esse
ciuem Romanum. sed hoc iure utimur ex senatus consulto, quod auctore
diuo Hadriano significat, ut quoquomodo
ex Latino et ciue Romana natus ciuis Romanus nascatur. 81.
His conuenienter et illud senatus consultum diuo Hadriano auctore
significauit, ut ex Latino et peregrina, item contra ex peregrino et
Latina qui nascitur, is matris condicionem
sequatur. 82.
Illud quoque his consequens est, quod ex ancilla et libero
iure gentium seruus nascitur, et contra ex libera et seruo liber nascitur.
83.
Animaduertere tamen debemus, ne iuris gentium regulam uel lex
aliqua uel quod legis uicem optinet, aliquo casu commutauerit.
84.
Ecce enim ex senatus consulto Claudiano poterat ciuis Romana,
quae alieno seruo uolente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera
permanere, sed seruum procreare; nam quod inter eam et dominum istius
serui conuenerit, ex senatus consulto ratum esse iubetur. sed postea
diuus Hadrianus iniquitate rei et inelegantia iuris motus restituit
iuris gentium regulam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum
pariat. 85.
Item e lege [. . . . nomen legis periit. . . . ] ex ancilla
et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cauetur, ut si quis cum
aliena ancilla, quam credebat liberam esse, coierit, siquidem masculi
nascantur, liberi sint, si uero feminae, ad eum pertineant, cuius mater
ancilla fuerit. sed et in hac specie diuus Vespasianus inelegantia iuris
motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiamsi masculi
nascantur, serui sint eius, cuius et mater fuerit. 86.
Sed illa pars eiusdem legis salua est, ut ex libera et seruo
alieno, quem sciebat seruum esse, serui nascantur. itaque apud quos
talis lex non est, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequitur
et ob id liber est. |
87.
Quibus autem casibus matris et non patris condicionem sequitur
qui nascitur, iisdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is ciuis
Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius rettulimus
quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum
interuenire et emendare uitium matrimonii eoque modo plerumque efficere,
ut in potestatem patris filius redigatur. 88. Sed
si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa ciuis Romana
facta sit et tunc pariat, licet ciuis Romanus sit qui nascitur, sicut
pater eius, non tamen in potestate patris est, quia neque ex iusto coitu
conceptus est, neque ex ullo senatus consulto talis coitus quasi iustus
constituitur. |
89.
Quod autem placuit, si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde
manumissa pepererit, qui nascitur, liberum nasci, naturali
ratione fit; nam hi, qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo
tempore, quo nascuntur; itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt,
nec interest, ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit: at hi,
qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt.
90.
Itaque si cui mulieri ciui Romanae praegnati aqua et igni interdictum
fuerit, eoque modo peregrina facta tunc pariat, conplures distinguunt
et putant, si quidem ex iustis nuptiis conceperit, ciuem Romanum ex
ea nasci, si uero uolgo conceperit, peregrinum ex ea nasci. 91.
Item si qua mulier ciuis Romana praegnas ex senatus consulto
Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno seruo inuito et denuntiante
domino eius coierit,
conplures distinguunt et existimant, si quidem ex iustis nuptiis conceptus
sit, ciuem Romanum ex ea nasci, si uero uolgo conceptus sit, seruum nasci eius, cuius mater facta
esset ancilla. 92.
Peregrina quoque si uolgo conceperit, deinde ciuis Romana facta
tunc pariat, ciuem Romanum parit; si uero ex peregrino secundum leges
moresque peregrinorum conceperit, ita uidetur ex senatus consulto, quod
auctore diuo Hadriano factum est, ciuem Romanum parere, si et patri
eius ciuitas Romana donetur. |
93.
Si peregrinus sibi liberisque suis ciuitatem Romanam petierit,
non aliter filii in potestate eius fiunt, quam si imperator eos in potestatem
redegerit: quod ita demum is facit, si causa cognita aestimauerit hoc
filiis expedire: diligentius autem exactiusque causam cognoscit de impuberibus
absentibusque: et haec ita edicto diui Hadriani significantur.
94.
Item si quis cum uxore praegnante ciuitate Romana donatus sit,
quamuis is, qui nascitur, ut supra dixi, ciuis Romanus sit, tamen in
potestate patris non fit: idque subscriptione diui sacratissimi Hadriani
significatur. qua de causa, qui intellegit uxorem suam esse praegnatem,
dum ciuitatem sibi et uxori ab imperatore petit, simul ab eodem petere
debet, ut eum, qui natus erit, in potestate sua habeat.
95.
Alia causa est eorum, qui Latii iure cum liberis suis ad ciuitatem
Romanam perueniunt; nam horum in potestate fiunt liberi. 96.
Quod ius quibusdam peregrinis ciuitatibus datum est uel a populo
Romano uel a senatu uel a Caesare [. . . . . . . . . . . . . . . . .]
aut maius est Latium aut minus; maius est Latium, cum et hi, qui decuriones
leguntur, et ei, qui honorem aliquem aut magistratum gerunt, ciuitatem
Romanam consecuntur; minus Latium est, cum hi tantum, qui uel magistratum
uel honorem gerunt, ad ciuitatem Romanam perueniunt. idque conpluribus
epistulis principum significatur. |
97.
Non solum tamen naturales liberi secundum ea, quae
diximus, in potestate nostra sunt, uerum et hi, quos adoptamus.
98.
Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate aut
inperio magistratus uelut praetoris.
99.
Populi auctoritate adoptamus eos, qui sui iuris sunt: quae
species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is, qui adoptat, rogatur,
id est interrogatur, an uelit eum, quem adoptaturus sit, iustum sibi
filium esse; et is, qui adoptatur, rogatur, an id fieri patiatur; et
populus rogatur, an id fieri iubeat. imperio magistratus adoptamus eos,
qui in potestate parentium sunt, siue primum gradum liberorum optineant,
qualis est filius et filia, siue inferiorem, qualis est nepos neptis,
pronepos proneptis. 100.
Et quidem illa adoptio, quae per populum fit, nusquam nisi
Romae fit; at haec etiam in prouinciis apud praesides earum fieri solet.
101.
Item per populum feminae non adoptantur, nam id magis placuit;
apud praetorem uero uel in prouinciis apud proconsulem legatumue etiam
feminae solent adoptari. 102.
Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est,
aliquando permissum est: nunc ex epistula optimi imperatoris Antonini,
quam scripsit pontificibus, si iusta causa adoptionis esse uidebitur,
cum quibusdam condicionibus permissum est. apud praetorem uero et in
prouinciis apud proconsulem legatumue cuiuscumque aetatis adoptare possumus.
103.
Illud uero utriusque adoptionis commune est, quod et hi, qui
generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt.
104.
Feminae uero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales
liberos in potestate habent. 105.
Item si quis per populum siue apud praetorem uel apud praesidem
prouinciae adoptauerit, potest eundem alii in adoptionem dare.
106.
Sed et illud,
de quo quaestio est, an minor natu maiorem natu adoptare
possit, utriusque adoptionis commune est. 107.
Illud proprium est eius adoptionis, quae per populum fit, quod
is, qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum
ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem
fiunt potestate tanquam nepotes. |
108.
Nunc de his personis uideamus, quae
in manu nostra sunt. quod et ipsum ius proprium ciuium Romanorum
est. 109.
Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent;
in manum autem feminae tantum conueniunt. 110. Olim itaque tribus modis in manum conueniebant: usu,
farreo, coemptione. 111. Usu in manum conueniebat, quae anno continuo nupta
perseuerabat; quia enim uelut annua
possessione usu capiebatur, in familiam uiri transibat filiaeque locum
optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum est, ut si qua nollet
eo modo in manum mariti conuenire, ea quotannis trinoctio abesset atque
eo modo cuiusque anni usum interrumperet. sed hoc totum ius
partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine obliteratum est. 112. Farreo in manum conueniunt per quoddam genus sacrificii,
quod Ioui Farreo fit; in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio
dicitur; complura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis
et sollemnibus uerbis praesentibus decem testibus aguntur et fiunt.
quod ius etiam nostris temporibus in usu est: nam flamines maiores,
id est Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacrorum, nisi ex farreatis
nati non leguntur: ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium
habere possunt. 113. Coemptione uero in manum conueniunt per mancipationem,
id est per quandam imaginariam uenditionem:
nam adhibitis non minus quam V testibus ciuibus Romanis puberibus, item
libripende, emit uir mulierem, cuius in manum conuenit. 114. Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum
marito suo, sed etiam cum extraneo; scilicet aut matrimonii causa facta
coemptio dicitur aut fiduciae; quae enim cum marito suo facit coemptionem,
ut apud eum filiae loco sit, dicitur
matrimonii causa fecisse coemptionem; quae uero alterius rei causa facit
coemptionem aut cum uiro suo aut cum extraneo, uelut tutelae euitandae
causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem. 115. Quod est tale: si qua uelit quos habet tutores deponere et alium nancisci,
illis auctoribus coemptionem facit; deinde a coemptionatore remancipata
ei, cui ipsa uelit, et ab eo uindicta manumissa incipit eum habere tutorem,
a quo manumissa est; qui tutor fiduciarius
dicitur, sicut inferius apparebit. 115a.
Olim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio:
tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi ius habebant, exceptis
quibusdam personis, quam si coemptionem fecissent remancipataeque et
manumissae fuissent; sed hanc necessitatem coemptionis faciendae ex auctoritate
diui Hadriani senatus remisit. [. . . . . vv.
1 1/2 . . . . . . . ] 115b. fiduciae
causa cum uiro suo fecerit coemptionem,
nihilo minus filiae loco incipit esse: nam si omnino qualibet ex causa
uxor in manu uiri sit, placuit eam
filiae iura nancisci. |
116. Superest, ut exponamus, quae personae in mancipio
sint. 117. Omnes igitur liberorum personae, siue masculini siue
feminini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem
modo possunt, quo etiam serui mancipari possunt. 118. Idem iuris est in earum personis, quae in manu sunt:
nam feminae a coemptionatoribus
eodem modo possunt mancipari, quo liberi a parente
possunt, adeo quidem, ut quamuis
ea sola apud coemptionatorem filiae loco sit. quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etiam quae ei nupta non sit nec ob id filiae loco sit,
ab eo mancipari possit. 118a. Sed
plerumque solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur,
cum uelint parentes coemptionatoresque ex
suo iure eas personas dimittere, sicut inferius euidentius apparebit. 119. Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria
quaedam uenditio: quod et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est; eaque
res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus ciuibus Romanis
puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat,
qui appellatur libripens, is, qui mancipio accipit, rem tenens ita dicit:
HVNC EGO HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE AIO ISQVE MIHI EMPTVS ESTO
HOC AERE AENEAQVE LIBRA ; deinde aere percutit libram idque aes dat
ei, a quo mancipio accipit, quasi pretii loco. 120. Eo modo et seruiles et liberae personae mancipantur;
animalia quoque, quae mancipi sunt, quo in numero habentur boues, equi,
muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica, quae et ipsa mancipi
sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari. 121. In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione
differt, quod personae seruiles
et liberae, item animalia, quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint,
mancipari non possunt; adeo quidem, ut eum, qui
mancipio accipit, adprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur, necesse
sit; unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur: praedia uero
absentia solent mancipari. 122. Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis
tantum nummis utebantur; et erant asses, dipundii, semisses, quadrantes,
nec ullus aureus uel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege XII
tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum uis et potestas non
in numero erat, sed in pondere; [. . . . . . 12
fere litt. . . . . . . ] asses librales erant, et dipondii
[. . . . . 12 fere litt. . . . . . . .] unde etiam
dupondius dictus est, quasi duo
pondo: quod nomen adhuc in usu retinetur. semisses
quoque et quadrantes pro rata scilicet portione ad pondus
examinati erant. tunc igitur et qui
dabat alicui pecuniam, non numerabat
eam, sed appendebat; unde serui, quibus permittitur administratio pecuniae, dispensatores
appellati sunt. 123.
[. . . . . . .2 vers. .
. . . . ] illa quidem quae coemptionem
facit, non deducitur in seruilem condicionem, at a parentibus et a coemptionatoribus
mancipati mancipataeue seruorum loco constituuntur, adeo quidem, ut
ab eo, cuius in mancipio sunt, neque hereditates neque legata aliter
capere possint, quam si simul eodem
testamento liberi esse iubeantur, sicuti iuris est in persona seruorum.
sed differentiae ratio manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus
isdem uerbis mancipio accipiantur, quibus serui; quod non similiter
fit in coemptione. |
124.
Videamus nunc, quo modo ii,
qui alieno iuri subiecti sunt, eo iure liberentur. |
125.
Ac prius de his dispiciamus, qui in potestate sunt.
126.
Et quidem serui quemadmodum
potestate liberentur, ex his intellegere possumus, quae de seruis manumittendis superius exposuimus.
127.
Hi uero, qui in potestate parentis
sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem
recipit; nam mortuo patre sane
omni modo filii filiaeue sui iuris efficiuntur;
mortuo uero auo non omni modo nepotes
neptesue sui
iuris fiunt, sed ita si post mortem
aui in patris sui potestatem recasuri non sunt.
itaque si moriente auo pater eorum
et uiuat et in potestate patris fuerit, tunc post obitum aui in patris sui potestate fiunt;
si uero is, quo tempore auus moritur,
aut iam mortuus est aut exiit de
potestate patris, tunc hi, quia in potestatem
eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. 128.
Cum autem is, cui [ob aliquod maleficium ex lege Cornelia]
aqua et igni interdicitur, ciuitatem Romanam amittat,
sequitur, ut quia eo modo ex numero ciuium Romanorum tollitur, proinde
ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse: nec enim ratio
patitur, ut peregrinae condicionis homo ciuem Romanum in potestate habeat.
pari ratione et si ei, qui in potestate parentis sit, aqua et igni interdictum
fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur,
ut peregrinae condicionis homo in potestate sit ciuis Romani parentis.
129.
Quod si ab hostibus captus fuerit parens, quamuis seruus hostium
fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quo hi, qui
ab hostibus capti sunt, si reuersi fuerint, omnia pristina iura recipiunt;
itaque reuersus habebit liberos in potestate: si uero illic mortuus
sit, erunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore, quo mortuus
est apud hostes parens, an ex illo, quo ab hostibus captus est, dubitari potest.
ipse quoque filius neposue si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus
propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse.
130.
Praeterea exeunt liberi uirilis sexus de parentis potestate,
si flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus, si uirgines Vestales
capiantur. 131.
Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones
colonias deducebat, qui iussu parentis in coloniam Latinam nomen dedissent,
desinebant in potestate parentis esse, quia efficerentur alterius ciuitatis
ciues. 132.
Praeterea emancipatione
desinunt liberi in potestate parentum
esse. sed filius quidem tribus mancipationibus, ceteri uero liberi siue
masculini sexus siue feminini una mancipatione exeunt de parentium potestate:
lex enim XII tabularum tantum in persona filii de tribus mancipationibus
loquitur his uerbis: 'si pater ter filium uenum duit, a patre filius liber esto'. eaque res ita agitur: mancipat pater
filium alicui; is eum uindicta manumittit: eo facto reuertitur in potestatem
patris; is eum iterum mancipat uel eidem uel alii (sed in usu est eidem
mancipari) isque eum postea similiter uindicta manumittit; eo facto
rursus in potestatem patris reuertitur; tertio pater eum mancipat uel
eidem uel alii (sed hoc in usu est, ut eidem mancipetur)
eaque mancipatione desinit in
potestate patris esse, etiamsi nondum manumissus sit, sed adhuc in causa
mancipii. [. . . . . . in pag. 36 paucissimis
exceptis nihil legi potuit . . . . . . ] 133. Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium ei,
qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem de potestate
dimittere, nepotem uero in potestate retinere: uel ex diuerso filium
quidem in potestate retinere, nepotem uero manumittere, uel omnes sui
iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus. |
134. Praeterea parentes etiam liberos in adoptionem datos
in potestate habere desinunt. et in filio quidem, si in adoptionem datur,
tres mancipationes et duae
intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent, cum ita
eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur. deinde aut
patri remancipatur, et ab eo is, qui adoptat, uindicat apud praetorem
filium suum esse, et illo contra non uindicante a
praetore uindicanti filius addicitur, aut non remancipatur patri, sed ab eo
uindicat is, qui adoptat, apud quem in tertia mancipatione est: sed sane
commodius est patri remancipari. in ceteris uero liberorum personis,
seu masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio sufficit,
et aut remancipantur parenti aut non remancipantur. eadem et in prouinciis
apud praesidem prouinciae solent fieri. 135.
Qui ex filio semel iterumue mancipato conceptus est, licet
post tertiam mancipationem patris sui nascatur, tamen in aui potestate
est, et ideo ab eo et emancipari et in adoptionem dari potest.
at is, qui ex eo filio conceptus est, qui in tertia mancipatione est,
non nascitur in aui potestate: sed eum Labeo quidem existimat in eiusdem
mancipio esse, cuius et pater sit: utimur autem hoc iure, ut quamdiu
pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius, et si quidem pater eius
ex mancipatione manumissus erit, cadat in eius potestatem, si uero is, dum
in mancipio sit, decesserit, sui iuris fiat. 135a.
Eadem scilicet [. . . . . . vv. 2
. . . . . . ] ut supra diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes,
hoc facit una mancipatio in nepote. 136.
[. . . . . . vv. 2 3/4 . . . . . . ] Maximi et Tuberonis
cautum est, ut haec quod ad sacra
tantum uideatur in manu esse, quod uero ad ceteras causas proinde habeatur,
atque si in manum non conuenisset. eae uero
mulieres, quae in manum conueniunt per coemptionem, potestate
parentis liberantur; nec interest, an in uiri sui manu sint an extranei,
quamuis hae solae loco filiarum habeantur, quae in uiri manu sunt. |
137. [.
. . . . . vv. 3 . . . . . . ] desinunt
in manu esse, et si ex ea mancipatione manumissae fuerint, sui iuris
efficiuntur. 137a. [.
. . . . . vv. 3 1/2 . . . . . .
] nihilo magis potest cogere, quam et filia patrem. sed filia
quidem nullo modo patrem potest cogere, etiam si adoptiua sit: haec
autem uirum repudio misso proinde
compellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset. |
138.
Ii, qui in causa mancipii sunt, quia seruorum loco habentur,
uindicta, censu, testamento manumissi sui iuris fiunt. 139.
Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet: itaque
nihil requirimus, cuius aetatis sit is, qui manumittit et qui manumittitur;
ac ne illud quidem, an patronum creditoremue manumissor habeat; ac ne
numerus quidem lege Fufia Caninia finitus in his personis locum habet.
140. Quin
etiam inuito quoque eo, cuius in mancipio sunt, censu libertatem consequi
possunt, excepto eo, quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur;
nam quodam modo tunc pater potestatem propriam reseruare sibi uidetur
eo ipso, quod mancipio recipit. ac ne is quidem dicitur inuito eo, cuius
in mancipio est, censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa
mancipio dedit, ueluti quod furti eius nomine damnatus est et eum mancipio
actori dedit: nam hunc actor pro pecunia habet. 141.
In summa admonendi sumus aduersus eos, quos in mancipio habemus,
nihil nobis contumeliose facere licere; alioquin iniuriarum tenebimur.
ac ne diu quidem in eo iure detinentur homines, sed plerumque hoc fit
dicis gratia uno momento; nisi scilicet ex noxali causa mancipantur.
|
142. Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam ex his personis,
quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam
uel in tutela sunt uel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. uideamus
igitur, quae in tutela, quae in curatione sint: ita enim intellegemus
ceteras personas, quae neutro iure tenentur. 143. Ac prius dispiciamus de his, quae in tutela sunt. |
144. Permissum est itaque parentibus liberis, quos in potestate
sua habent, testamento tutores dare: masculini quidem sexus
inpuberibus, feminini uero inpuberibus puberibusque,
uel cum nuptae sint. ueteres enim
uoluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi leuitatem
in tutela esse. 145.
Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit et
ambo ad pubertatem peruenerint, filius quidem desinit habere tutorem,
filia uero nihilo minus in tutela permanet: tantum enim ex lege Iulia
et Papia Poppaea iure liberorum a tutela liberantur feminae. loquimur
autem exceptis uirginibus Vestalibus, quas etiam ueteres in honorem
sacerdotii liberas esse uoluerunt: itaque etiam lege XII tabularum cautum
est. 146.
Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores
dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem iure recasuri
non sint. itaque si filius meus mortis meae tempore in potestate mea
sit, nepotes ex eo non poterunt ex testamento meo habere tutorem, quamuis
in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in patris sui potestate
futuri sunt. 147.
Cum tamen in compluribus aliis causis postumi pro iam natis
habeantur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis
testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut si uiuis
nobis nascantur, in potestate nostra fiant. hos enim etiam heredes instituere possumus,
cum extraneos postumos heredes instituere permissum non sit.
148.
Vxori, quae in manu est,
proinde ac filiae, item nurui, quae in filii manu est, proinde ac nepti
tutor dari potest. 149.
Rectissime autem tutor sic dari potest: LVCIVM TITIVM LIBERIS
MEIS TVTOREM DO uel VXORI MEAE TVTOREM DO. sed et si
ita scriptum sit: LIBERIS MEIS uel VXORI MEAE
TITIVS TVTOR ESTO, recte datus intellegitur. 150.
In persona tamen uxoris, quae in manu est, recepta est etiam
tutoris optio, id est ut liceat ei permittere, quem uelit ipsa, tutorem
sibi optare, hoc modo: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DO. quo casu
licet uxori tutorem optare uel in
omnes res uel in unam forte aut duas. 151.
Ceterum aut plena optio datur aut angusta. 152.
Plena ita dari solet, ut proxime supra diximus. angusta ita
dari solet: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DVMTAXAT SEMEL DO, aut
DVMTAXAT BIS DO. 153.
Quae optiones plurimum inter se differunt: nam quae plenam
optionem habet, potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare;
quae uero angustam habet optionem,
si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest,
si tantum bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet.
154. Vocantur
autem hi, qui nominatim testamento tutores dantur, datiui, qui ex optione
sumuntur, optiui. |
155.
Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII
tabularum agnati sunt tutores, qui
uocantur legitimi. 156.
Sunt autem agnati per uirilis sexus personas cognatione iuncti,
quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fratris filius
neposue ex eo, item patruus et patrui filius et nepos ex eo. at hi,
qui per feminini sexus personas cognatione coniunguntur, non sunt agnati,
sed alias naturali iure cognati. itaque inter auunculum et sororis filium
non agnatio est, sed cognatio. item amitae, materterae filius non est
mihi agnatus, sed cognatus, et inuicem scilicet ego illi eodem iure
coniungor, quia qui nascuntur, patris, non matris familiam secuntur.
157.
Sed olim quidem, quantum ad legem XII tabularum attinet, etiam
feminae agnatos habebant tutores. sed postea lex Claudia lata est, quae,
quod ad feminas attinet, agnatorum
tutelas sustulit: itaque masculus quidem inpubes fratrem puberem aut
patruum habet tutorem; femina uero talem habere tutorem non potest.
158.
Sed adgnationis quidem ius kapitis diminutione perimitur, cognationis
uero ius eo modo non commutatur, quia ciuilis ratio ciuilia quidem
iura corrumpere potest, naturalia uero non potest. 159.
Est autem kapitis diminutio prioris status
permutatio: eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est kapitis diminutio
aut minor, quam quidam mediam uocant, aut minima. 160.
Maxima est kapitis diminutio, cum aliquis simul et ciuitatem
et libertatem amittit; quae accidit incensis, qui ex forma censuali
uenire iubentur: quod ius [. . . . . . vv. 1
1/2 . . . . . . ], qui contra eam legem in urbe Roma domicilium
habuerint; item feminae, quae ex senatus consulto Claudiano ancillae
fiunt eorum dominorum, quibus inuitis et denuntiantibus cum seruis eorum
coierint. 161.
Minor siue media est kapitis diminutio, cum ciuitas amittitur,
libertas retinetur; quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit.
162.
Minima est capitis diminutio, cum et ciuitas et libertas retinetur,
sed status hominis conmutatur; quod accidit in his, qui adoptantur,
item in his, quae coemptionem faciunt, et in his, qui mancipio dantur
quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, ut quotiens quisque
mancipetur aut manumittatur, totiens capite diminuatur. 163.
Nec solum maioribus capitis
diminutionibus ius adgnationis corrumpitur, sed etiam minima; et ideo
si ex duobus liberis alterum pater emancipauerit, post obitum eius neuter
alteri agnationis iure tutor esse poterit. 164.
Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet,
sed ad eos tantum, qui proximo gradu sunt. [. . . . . . vv.
17 . . . . . . ] |
165.
Ex eadem lege XII tabularum libertarum et inpuberum libertorum
tutela ad patronos liberosque eorum pertinet; quae et ipsa tutela legitima
uocatur, non quia nominatim ea lege
de hac tutela cauetur, sed quia
proinde accepta est per interpretationem, atque si uerbis legis introducta
esset: eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque,
si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosue eorum
pertinere, crediderunt ueteres uoluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere,
quia et agnatos, quos ad hereditatem uocauit, eosdem et tutores esse
iusserat. |
[De
fiduciaria tutela.] 166.
Exemplo patronorum recepta est et alia tutela, quae et ipsa legitima uocatur. nam
si quis filium nepotemue aut pronepotem inpuberes, uel filiam neptemue
aut proneptem tam puberes quam inpuberes alteri ea lege mancipio dederit,
ut sibi remanciparentur, remancipatosque manumiserit, legitimus eorum
tutor erit. 166a. Sunt
et aliae tutelae, quae fiduciariae uocantur, id est quae ideo nobis
competunt, quia liberum caput mancipatum nobis uel a parente uel a coemptionatore
manumiserimus. 167.
Sed Latinarum et Latinorum impuberum tutela
non omni modo ad manumissores libertinorum pertinet, sed ad eos, quorum
ante manumissionem ex iure Quiritium fuerunt:
unde si ancilla ex iure Quiritium tua sit, in bonis mea,
a me quidem solo, non etiam a te manumissa Latina
fieri potest, et bona eius ad me pertinent, sed eius tutela tibi competit; nam
ita lege Iunia cauetur. itaque si ab eo, cuius et in bonis et ex iure
Quiritium ancilla fuerit, facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela
pertinent. |
168.
Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissoribus permissum
est feminarum tutelam alii in iure cedere; pupillorum autem tutelam
non est permissum cedere, quia non uidetur onerosa, cum tempore pubertatis
finiatur. 169.
Is autem, cui ceditur tutela, cessicius tutor uocatur.
170.
Quo mortuo aut kapite diminuto reuertitur ad eum tutorem tutela,
qui cessit; ipse quoque, qui cessit, si mortuus aut kapite diminutus
sit, a cessicio tutela discedit et reuertitur ad eum, qui post eum,
qui cesserat, secundum gradum in ea tutela habuerit. 171.
Sed quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia
tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sublatae
sint. 172.
Sed fiduciarios quoque quidam putauerunt cedendae tutelae ius
non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente
tamen, qui filiam neptemue aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit,
ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet,
cum is et legitimus tutor habeatur et non minus huic quam patronis honor
praestandus sit. |
173.
Praeterea senatus consulto mulieribus permissum est in absentis
tutoris locum alium petere, quo petito prior desinit; nec interest,
quam longe absit is tutor. 174.
Sed excipitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae
tutorem petere. 175.
Patroni autem loco habemus etiam parentem, qui ex eo, quod
ipse sibi remancipatam filiam neptemue aut proneptem manumisit, legitimam
tutelam nanctus est. sed huius quidem
liberi fiduciarii tutoris loco numerantur; patroni autem liberi eandem
tutelam adipiscuntur, quam et pater eorum habuit. 176.
Sed aliquando etiam in patroni absentis locum permittitur tutorem
petere, ueluti ad hereditatem adeundam. 177.
Idem senatus censuit et in persona pupilli patroni filii.
178.
Nam et lege Iulia de maritandis ordinibus ei, quae in legitima
tutela pupilli sit, permittitur dotis constituendae gratia a praetore
urbano tutorem petere. 179.
Sane patroni filius, etiamsi inpubes sit,
tamen libertae efficietur tutor, quamquam
in nulla re auctor fieri potest, cum ipsi nihil permissum sit sine tutoris
auctoritate agere. 180.
Item si qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, permittitur
ei senatus consulto dotis constituendae gratia tutorem petere.
181.
Quibus casibus saluam manere tutelam patrono patronique filio
manifestum est. 182.
Praeterea senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeue suspectus
a tutela remotus sit siue ex iusta causa fuerit excusatus, in locum
eius alius tutor detur, quo facto prior tutor amittit tutelam.
183.
Haec omnia similiter et Romae et in prouinciis obseruantur,
scilicet ut in prouinciis a praeside prouinciae tutor peti
debeat. |
184.
Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa causa tutor
dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillumue lege agendum erat: nam quia ipse
tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore
legis actio perageretur: qui dicebatur praetorius tutor, quia a praetore urbano dabatur.
sed post sublatas legis actiones quidam putant hanc speciem dandi tutoris
in usu esse desisse; aliis autem
placet adhuc in usu esse, si legitimo iudicio agatur. |
185.
Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege
Atilia a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis, qui Atilianus
tutor uocatur; in prouinciis uero a praesidibus prouinciarum ex lege Iulia et Titia. 186.
Et ideo si cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo
datus sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item
si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat, tamdiu ex his legibus
tutor petendus est; qui desinit tutor esse, posteaquam aliquis ex testamento
tutor esse coeperit. 187.
Ab hostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor peti debet;
qui desinit tutor esse, si is, qui captus est, in ciuitatem reuersus
fuerit: nam reuersus recipit tutelam iure postliminii. |
188.
Ex his apparet, quot sint species tutelarum. si uero quaeramus,
in quot genera hae species diducantur, longa erit disputatio: nam de
ea re ualde ueteres dubitauerunt. nos qui diligentius hunc tractatum
exsecuti sumus et in edicti interpretatione et in his libris, quos ex
Quinto Mucio fecimus, hoc totum omittimus. hoc
solum tantisper sufficit admonuisse, quod quidam quinque
genera esse dixerunt, ut Quintus Mucius, alii tria, ut Seruius Sulpicius;
alii duo, ut Labeo; alii tot genera esse crediderunt, quot etiam species
essen. |
189.
Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium ciuitatium iure
contingit; quia id naturali rationi conueniens est, ut is, qui perfectae
aetatis non sit, alterius tutela regatur, nec fere ulla ciuitas est,
in qua non licet parentibus liberis suis inpuberibus testamento tutorem
dare; quamuis, ut supra diximus, soli ciues Romani uideantur tantum
liberos suos in potestate habere. 190.
Feminas uero perfectae aetatis in tutela esse fere nulla pretiosa
ratio suasisse uidetur: nam quae uulgo creditur, quia leuitate animi
plerumque decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis
speciosa uidetur quam uera; mulieres enim, quae perfectae aetatis sunt,
ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam causis dicis gratia tutor
interponit auctoritatem suam; saepe etiam inuitus auctor fieri a praetore
cogitur. 191.
Unde cum tutore nullum ex tutela iudicium mulieri datur: at
ubi pupillorum pupillarumue negotia tutores tractant, eis post pubertatem
tutelae iudicio rationem reddunt.
192.
Sane patronorum et parentum legitimae tutelae uim aliquam habere
intelleguntur eo, quod hi neque ad testamentum faciendum neque ad res
mancipi alienandas neque ad obligationes suscipiendas auctores fieri
coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obligationisque
suscipiendae interueniat. eaque omnia ipsorum causa constituta sunt,
ut quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque per
testamentum excludantur ab hereditate neque alienatis pretiosioribus
rebus susceptoque aere alieno minus locuples
ad eos hereditas perueniat.
193.
Apud peregrinos non similiter, ut apud nos, in tutela sunt
feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt: ut ecce lex Bithynorum,
si quid mulier contrahat, maritum auctorem esse iubet
aut filium eius puberem. |
194.
Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium liberorum
iure, libertinae uero quattuor, si in patroni liberorumue
eius legitima tutela sint; nam ceterae,
quae alterius generis tutores habent, uelut Atilianos aut fiduciarios,
trium liberorum iure tutela liberantur. 195.
Potest autem pluribus modis libertina tutorem
alterius generis habere, ueluti si a femina manumissa sit; tunc enim
e lege Atilia petere debet tutorem, uel in prouincia e
lege Iulia et Titia: nam in patronae tutela esse non potest.
195a. Item si sit
a masculo manumissa et auctore eo coemptionem fecerit, deinde
remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit,
incipit autem habere eum tutorem, a quo manumissa est, qui fiduciarius
dicitur. 195b. Item
si patronus eiusue filius in adoptionem
se dedit, debet liberta e lege Atilia uel Iulia et Titia tutorem
petere. 195c. Similiter
ex iisdem legibus petere debet tutorem liberta, si patronus decesserit
nec ullum uirilis sexus liberorum in familia reliquerit.
196.
Masculi autem cum puberes
esse coeperint, tutela liberantur: puberem autem
Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores eum esse putant,
qui habitu corporis pubertatem ostendit, id est eum, qui generare potest;
sed in his, qui pubescere non possunt, quales sunt spadones, eam aetatem
esse spectandam, cuius aetatis puberes fiunt; sed diuersae scholae auctores
annis putant pubertatem aestimandam, id est eum puberem esse existimant,
qui XIIII annos expleuit. [. . . . .
tota pag. . . . . . . . ] 197.
[. . . . . ] aetatem peruenerit, in qua res suas tueri possit,
sicuti apud peregrinas gentes custodiri superius indicauimus.
198.
Ex iisdem causis et in prouinciis a praesidibus earum curatores
dari uolunt. |
199.
Ne tamen et pupillorum et eorum, qui in curatione sunt, negotia
a tutoribus curatoribusque consumantur aut deminuantur, curat praetor,
ut et tutores et curatores eo nomine satisdent.
200.
Sed hoc non est perpetuum; nam et tutores testamento dati satisdare
non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata
est; et curatores, ad quos non e lege curatio pertinet, sed qui
uel a consule uel a praetore uel a praeside prouinciae dantur, plerumque non coguntur satisdare,
scilicet quia satis honesti electi sunt. |
|