GAI LIBRI TERTII
  
AC QUARTI INSTITUTIONUM FRAGMENTA AEGYPTIA
  
Fragments of Gaius' Institutes
    
( AD 4th - 5th century )


 
( J. Baviera, Fontes iuris Romani antejustiniani, II, Firenze, 1968, pp. 195-200 ).
  

 
PSI XI, 1182

  

 
I.
Gai. Inst. III, 153-154.
      153. [Dicitur etiam   kapitis   deminutione   solui   societatem,   quia   ciuili   ratione kapitis deminu]tio morti c[oaequat<ur>: sed uti]q<ue> si adhuc [<con>sentiant in] s[o]cietatem, noua uidetur incipere societas.
      154. Item si cuius ex sociis bona publice aut priuati<m> uenierint, soluitur societas. Sed ea quidem societas, de qua loquimur, id e<st> q<uae> nudo <con>sensu <con>trahitur, iuris gentium e<st>, itaque i<nter> omne[s] homines naturali ratione consistit. E<st> a<u>t<em> aliud genus societatis proprium ciuium Romanor[um]. Olim enim mortuo patre familias i<nter> suos h<ere>des quaedam erat legitima simul  et  naturalis  soci[e]t[a]s,  quae  appell[abatur]  [ercto  non  cito,  i<d>  e<st>  dominio]  [non  diuiso: erct]um enim do[minium e<st>, un]de eru[s] dominus dicitur: ciere a<u>[t<em>] diuidere e<st>: unde c<a>edere et secare et diuidere dicimus. Alii q<uo>q<ue>, qui uolebant eandem habere societatem, poterant id <con>sequi ap<ud> praetorem certa legis actione. In hac a<u>t<em> societate fratrum ceterorumue qui ad exemplum fratrum suorum societatem coierint, illud proprium [era]t, [unus] quod u<el> unus ex sociis communem seruum m<anu>mittendo liberu<m> faciebat et omnibus libertum adquirebat:  item  unus  [rem  co]mmunem  m<an>c[ipa]<n>[do  eius  faciebat,  qui   m<an>cipio accipiebat . . . . . . . . . .] desunt folia duo.
II.
Gai. Inst. III, 167-174.
      167. [Communem   seruum   pro   dominica   parte   dominis   adquirere certum est, ex]cepto eo, q<uod> uni nomin[a]tim stipuland[o] aut [m<an>ci]pi[o] accipien[do illi soli] adquirit, u<el>u<ti> cum ita stipuletur: TITIO DOMINO MEO DARI SPONDES?, aut cum ita m<an>cipio accipiat: HANC RE<M> EX I<URE> Q<UIRITIUM> LUC<II> TIT<II> DOMINI MEI E<SS>E AIO, EAQUE EI EMPTA EST<O H>OC AERE.
      167a. Illud q<uae>ritur, an q<uod> nomen domini adiectum efficit, ide<m> faciat unius ex dominis iussum i<nter>cedens. Nostri praeceptores proinde ei qui iusserit soli adquiri existiman[t, atque si] nominatim ei stip[ulatus] e<ss>et seruus m<an>cipioue quid accepisset: d<iuersae> s<cholae> a<uctores> proinde [utri]sque adquiri putant, [ac si nullius iussum i<nter>uenisset.]
      [QUIB<US> MO]DIS SOLUUNTUR [OBLI]GATIONES. R<ubrica>.
      168. Tollitur a<u>t<em> obligatio praecipue solutione eius q<uod> debeatur. Vnde q<uae>ritur, si quis consentiente creditore aliud pro alio soluerit, utrum ipso iure liberetur, q<uod> nostris praeceptoribus placuit, an ipso iure maneat obligatus, sed adu<er>sus petente<m> p<er> exceptionem doli mali defendi debeat, quod diuersae scholae aucto[rib<us> uis]um est.
      169. I[te<m> p<er> a]cceptilationem tollitur obligatio. Acceptilatio a<u>t<em> e<st> u<el>u<t> imaginaria solutio:   nam   q<uod>   ex   u[erborum  obligatione tibi de]beam, id s[i ue]lis mihi r[e]mi]ttere, p[ot]erit sic f[ieri,   ut]   patia[ris]   haec   [uerba]   me   dic[ere:   Q<UOD>]   TIBI   EG[O PROMIS]I, HABENS[NE] ACCEP[TUM? et tu] respo[n]deas: H[ABEO].
      170. [Qu]o  gen[ere,  ut]  dixim[us,  toll]untu[r  illae  obli]gat[iones],  q<uae>  in  [uerbis . . . eu . . . , non etia]m cete[rae]; [<con>sentaneum enim] est ui[s<um>] uerbis factam obligationem posse aliis uerbis dissolui.   Sed   id,   q<uod>   ex   alia   causa   debeatur],   [potest   in   stip]ula[tionem   deduci   et   p<er> ac]cep[tilationem dissol]ui.
      171. Q<uam>u<is> [a<u>t<em> acceptilatio i]magi[naria solutio sit, t]am<en> mu[lier s<ine> t<utore> a<uctore> acce]ptilati[onem facere non po]test, cu[m al]ioquin s[ol]ui ei sin[e tu]tore aucto[r]e possi[t.
      172. Ite]m   q<uod>   deb[etu]r   pro p[arte] [re]cte sol[uitu]r: an a<u>t<em> [in p]artem [ac]ceptila[tio fi]eri pos[sit], quaesi[tum e<st>].
      173. [E<st>]   et   alia   [species]   ima[ginariae   s]olu[tionis], p<er> ae[s et libra]m: qu[od et i]psum [genus] cer[tis e]x c<ausis> [recept]um e<st>, u<el>[u<ti> si quid eo nomine] debea[tur, quod per aes et libram gestum sit, sive quid ex iudicati c<ausa> debeatur.
      174. [Adhibentur n<on> minus qu<am>] quin[que testes et libripe]ns: d<ein>[d<e> is, qui liberatur, ita dicit: QUO]D E[GO TIBI TOT MILIB]US S<E>S<TERTIORUM> IUDIC[IO <CON>DEMNATUS] SUM, EO [NOMINE ME A TE SOLVO] LIBERO[QUE HOC AERE AENEA]QUE LIB[RA. HANC TIBI] . . . . . .
desunt folia complura.
III.
Gai. Inst. IV, 16-18.
      16. [Deinde qui prior uindicauerat dicebat: QUANDO TU INIURIA UINDICAUISTI, QUINGEN]TIS ASSIB[US] SACRAMENTO TE P<RO>UOCO: aut si res i<n>fra mille asses erat, q<u>i<n>quagenarium scil<icet> [sa]cramentum nomi[na]b[at]. D<ein>d<e> eadem sequebant<ur> quae si in p<er>sonam ageretur. Postea pr<aetor> secu<n>dum alterum eorum uindicias dicebat, id e<st> interim aliquem possessorem <con>stituebat eu<m>que iubebat praedes adu<er>sario dare litis et uindiciarum, id est rei et fructuum: alios a<u>t<em> p<rae>des ipse pr<aetor> ab utroq<ue> accipiebat sacramenti, c<ausa> q<ui>a id in publicum cedeba[t]. Fest[uc]a a<u>t<em> uteba<n>tur quasi hastae loco, signo quodam iusti dominii, qua[n]do iusto dominio ea maxime sua e<ss>e credebant, quae [e]x hostibus cepissent: [u]nde in centumuiralib<us> iudiciis hasta p[r]oponitur.
      17. Si qua res talis erat, ut sine incommodo n<on> p<os>sit in ius ad[f]erri u<el> adduci, uerbigratia si columna aut nauis a<ut> congrex alicuius pecoris e<ss>et, pars aliqua inde sumebatur eaq<ue> in iu<s> adferebatur, d<ein>d<e> in ea<m> partem quasi in tota<m> rem praesentem fiebat uindicatio. It[a]que ex grege u<el> [un]a ou[is] siue capra in [i]us adducebat<ur> u<el> et<iam> pilus sumebatur et . . . . . . . . . . .
deest folium
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
      Q<ue> leg< > act . . . [re]stitu[tu]m e<st> P<er> iudici[s p]ostulat[i]one<m> ageba[tur si] q[u]a de re ut ita ager[et]ur lex ius[si]sse[t], sicu[ti] lex XII [t]abularum de [eo] q<uod> ex stipu[l]at[i]one petitur. Eaq<ue> res talis fere erat. Qui agebat sic dicebat: EX SPONSIONE TE MI[H]I X M<ILIA> S<E>S<TERTIORUM> D<ARE> O<PORTERE> AIO: ID POSTULO AIES AN NEGAS. Adu<er>sarius dicebat n<on> o<por>tere. Actor dicebat: QUANDO TU NE<GAS>, TE PR<AETOR> IUDICEM <SIUE ARBITRUM> POSTULO UTI DES. Itaque in eo genere a<cti>onis sine poena quisque negabat. Item de h<eredi>tate diuidenda i<nter> coh<ere>des eadem lex p<er> iudicis postulationem agi ius[sit]. Idem fecit lex Licinn[i]a si de a[li]qua re comm[u]ni diuid[e]nda ageretur. Itaq<ue> no[min]ata c<ausa> ex qua agebat[ur] statim arb[it]er petebatu[r].
      P<er> <con>di[c]ti[o]nem ita a[g]ebatur: AIO TE MIHI S<E>S<TERTIORUM> X MIL<IA> D<ARE> O<PORTERE>: ID POSTULO AIES AUT NEGES. Adu<er>sarius dicebat n<on> o<portere>. Actor dicebat: QUA<N>DO TU NEGAS, IN DIEM TRICENSIMUM TIBI IUDICIS CAPIENDI C<AUSA> <CON>DICO.
      17a. Deinde die tricensimo ad iudicem capiendum praesto e<ss>e debebant.
      18. <Con>dicere a<u>t<em> denuntiare e<st> pristina lingua. Itaq<ue> haec q<ui>d<em> a<cti>o proprie <con>dictio uocatur: nam actor adu<er>sario denuntiabat ut ad accipiendum iu[dicem rell.]
 

 

  Bibliography

  
Monier, Les nouveaux fragments des Institutes de Gaius et leur importance pour la connaissance du droit romain, Paris, 1933 ; Solazzi, Per il centenario delle Pandette e del Codice di Giustiniano, Pavia, 1933, pp. 444-450 ; Collinet, RHD, 4, 1934, pp. 96-113 ; de Zulueta, JRS, 24, 1934, pp. 168-186 ; Frezza, Rivista di filologia, 12, 1934, pp. 27-46 ; Levy, ZSS, 54, 1934, pp. 258-314 ; Zancan, Actis R. Academiae Scientiarum Aug. Taurinorum, 69, 1934, pp. 9-17 ; Arangio-Ruiz, BIDR, 42, 1935, pp. 571-624 ; Papiri greci e latini, XI, Firenze, 1935, pp. 1-52 ; Solazzi, Actis R. Academiae Scientiarum Neapol., 57, 1935, pp. 127-148 ; Arangio-Ruiz, Stud. Riccobono, IV, Palermo, 1936, pp. 335-395 ; Solazzi, Actis R. Academiae Scientiarum Neapol., 58, 1936, pp. 76-110 ; Albertario, Studi di diritto romano, V, Milano, 1937, pp. 464-482 ; Schulz, Soritti in onore di Contardo Ferrini publicati in occasione della sua beatificazione, IV, Milano, 1947-49 ; Kiessling, JJP, 4, 1950, pp. 317-325 ; Girard & Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, p. 20 ; Baviera, FIRA II, Firenze, 1968, pp. 193-204 ; Diosdi in Samuel, Proceedings of the Twelfth International Congress of Papyrology, Toronto, 1970, pp. 113-120 ; Schiller, Roman law : mechanisms of development, The Hague-New York, 1978, pp. 44-45 ; Montevecchi, La papirologia, Milano, 1988, p. 237 ; Mayer-Maly, Römisches Recht, Wien, 1999, p. 66 ; Cerami et al., Ordinamento costituzionale e produzione del diritto in Roma antica : I fondamenti dell'esperienza giuridica occidentale, Napoli, 2001, pp. 360 and 362.
 
 
►  Source : Two sheets of parchment discovered at Cairo in 1933.