|
EPITOME
GAI SEU LIBER GAI Abbreviated version of Gaius' Institutes ( AD 5th century ) |
( J. Baviera, Fontes iuris Romani antejustiniani, II, Firenze, 1968, pp. 229-257 ). |
Gaii
Institutionum liber primus dicit omnes homines aut liberos esse, aut
seruos. Sed ex his ipsis, qui liberi sunt, alios esse ingenuos, alios
libertinos. Ingenuos, qui ingenui nati sunt: libertinos, qui pro iusta
seruitute manumissi liberi fiunt. Ingenuorum omnium unus status est:
libertorum uero ideo non unus est, quia tria sunt genera libertatum:
quia liberti aut ciues Romani sunt, aut Latini, aut dediticii. Tamen,
qui ciues Romani sint, qui Latini, qui dediticii, breuiter explanandum
est. 1. Ciues Romani sunt, qui his tribus
modis, id est testamento aut in ecclesia aut ante consulem fuerint manumissi.
2. Latini sunt, qui aut per epistulam
aut inter amicos aut conuiuii adhibitione manumittuntur. 3. Dediticii
uero sunt, qui post admissa crimina suppliciis subditi et publice pro
criminibus caesi sunt, aut in quorum facie uel corpore quaecumque indicia
aut igne aut ferro impressa sunt, et ita impressa sunt, ut deleri non
possint. Hi si manumissi fuerint, dediticii appellantur. 4. Sed
inter haec tria genera libertatum ideo ciues Romani meliorem statum
habent, quia et testamenta facere et ex testamento quibuscumque personis
succedere possunt: nam Latini et dediticii nec testamenta condere, nec
sibi ex testamento aliorum aliquid dimissum possunt ullatenus uindicare.
Tamen Latini certis rebus priuilegium ciuium Romanorum libertatem consequi
possunt. Dediticii uero nulla ratione possunt ad ciuium Romanorum libertatem
ordinis beneficio peruenire. Nam Latini patronorum beneficio, id est,
si iterum ab ipsis aut testamento aut in ecclesia aut ante consulem
manumittantur, ciuium Romanorum priuilegium consequuntur. 5. Non
tamen omnes domini seruos suos manumittere possunt. Nam si aliquis multa
debita habeat, cuius substantia creditoribus teneatur obnoxia, si in
fraudem creditoris sui seruos suos manumittere uoluerit, collata manumissio
non ualet. 6. Aut si libertus ciuis Romanus
liberos non habuerit et in fraudem patroni sui seruos suos manumittat,
similiter data manumissio non ualebit. 7. Praeterea
minor quicumque uiginti annorum dominus libertatem seruo dare non potest;
nisi forte tantum minor manumissor, cui pater suus et mater a patrono
donati sunt, eosdem manumittat, aut certe paedagogum aut collactaneum
manumittat. Nam quamlibet dominus, id est quatuordecim annos egressus,
testamentum facere possit et heredem instituere et legata relinquere,
libertatem tamen seruis non potest in hac aetate conferre. |
Constitutum
est, quantum seruorum numerum testamento de quanta familia liceat manumitti,
hoc ordine: ut, si quis duos seruos habet, ambos manumittere possit;
qui uero tres, duos testamento manumittat; qui quatuor, similiter duos;
qui sex, tres; qui octo, quatuor: qui decem, quinque; qui undecim, duodecim,
tredecim, quatuordecim, quindecim, sedecim, decem et septem, similiter
quinque: qui decem et octo, sex: et ab hoc numero usque ad triginta
tertiam partem manumittere liceat; qui amplius quam triginta habuerit
usque ad centum, quartam partem de numero seruorum manumittere potest:
qui uero plures quam centum habuerit, quintam partem manumittere potest.
Sed hoc statutum est, ut de quamlibet grandi familia nulli amplius quam
centum, testamento manumittere liceat. 1. Nam
qui uoluerit aut in ecclesia, aut ante consulem, aut inter amicos, aut
per epistolam manumittere, potest his manumissionibus omnem familiam
iugo seruitutis absoluere. 2. Nam si
aliquis testamento plures manumittere uoluerit, quam quot continet numerus
supra scriptus, ordo seruandus est, ut illis tantum libertas ualeat,
qui prius manumissi sunt, usque ad illum numerum, quem explanatio continet
superius comprehensa: qui uero postea supra constitutum numerum manumissi
leguntur, in seruitute eos certum est permanere. Quod si non nominatim
serui uel ancillae in testamento manumittantur, sed confuse omnes seruos
suos uel ancillas is, qui testamentum facit, liberos facere uoluerit,
nulli penitus firma esse iubetur hoc ordine data libertas; sed omnes
in seruili conditione, qui hoc ordine manumissi sunt, permanebunt. Nam
et si ita in testamento seruorum manumissio adscripta fuerit, id est
in circulo, ut qui prior, qui posterior nominatus sit, non possit agnosci,
nulli ex his libertatem ualere manifestum est, si agnosci non potest,
qui prior, qui posterior fuerit manumissus. 3. Nam
si aliquis in aegritudine constitutus in fraudem huius legis facere
uoluerit testamentum, sed epistolis aut quibuscumque aliis rebus seruis
suis pluribus, quam per testamentum licet, conferre uoluerit libertates,
et sub tempore mortis hoc fecerit, hi, qui prius manumissi fuerint,
usque ad numerum superius constitutum liberi erunt: qui uero post statutum
numerum manumissi fuerint, serui sine dubio permanebunt. 4. Nam
si incolumis quoescunque diurso tempore manumisit, inter eos, qui per
testamentum manumissi sunt, nullatenus computentur. |
Aliquae
personae sui iuris sunt, aliquae alieno iuri subiectae sunt. Itaque
cum ostenditur, quae personae alieno iuri subiectae sint, tunc euidenter
agnoscitur quae sui iuris sint. 1. In
potestate itaque dominorum sunt serui; quam potestatem omnes gentes
habere certum est. Sed distringendi in seruos dominis pro sua potestate
permittitur; occidendi tamen seruos suos domini licentiam non habebunt,
nisi forte seruus, dum pro culpae modo caeditur, casu forsitan moriatur.
Nam si seruus dignum morte crimen admiserit, iis iudicibus, quibus publici
officii potestas commissa est, tradendus est, ut pro suo crimine puniatur.
2. In potestate etiam patrum sunt filii
ex legitimo matrimonio procreati. |
Legitimae
sunt nuptiae, si Romanus Romanam nuptiis interuenientibus uel consensu
ducat uxorem. 1. Sed non omnes personas
uxores ducere licet: quia nec patri filiam, nec filio matrem, nec auo
neptem, nec nepoti auiam. Quod non solum de personis, quae nobis propinquitate
coniunctae sunt, sed etiam de adoptiuis, hoc est affiliatis, iustum
est obseruari: nam etsi per emancipationem adoptio dissoluatur, nuptias
tamen inter has personas semper constat illicitas. 2. Inter
fratrem quoque et sororem, siue eodem patre ac matre nati fuerint, siue
diuersis matribus aut patribus, matrimonia esse non possunt. Inter adoptiuos
etiam fratres illicita sunt coniugia, nisi forte adoptio emancipatione
fuerit dissoluta: nam si emancipatio interuenerit, nuptiae inter huiusmodi
fratres licito contrahuntur. 3. Fratris
quoque et sororis filiam uxorem ducere non licet. 4. Sororem
quoque patris ac matris uxorem accipere non licet 5. Genero
quoque socrum suam, nec socero nurum uxorem accipere licet, nec uitrico
priuignam, nec priuigno nouercam. 6. Fratres
enim amitinos uel consobrinos in matrimonium iungi nulla ratione permittitur.
7. Sed nec uni uiro duas sorores habere,
nec uni mulieri duobus fratribus iungi permittitur. 8. Quod
si quis incestas uel nefarias, id est, quae sunt superius comprehensae,
nuptias inierit, nec uxorem habere uidetur nec filios: nam hi, qui ex
huiusmodi conceptione nati fuerint, quamlibet matrem habere uideantur,
patrem uero nullatenus habere censentur, et tamquam si de adulterio
concepti fuerint, computantur; qui spurii appellantur, hoc est sine
patre filii. 9. Regula iuris hoc continet,
ut, qui legitime concipiuntur, tempore conceptionis statum sumant: qui
uero non de legitimo matrimonio concipiuntur, statum sumant eo tempore,
quo nascuntur. Ac proinde de legitima coniunctione conceptus, etiamsi
mater eius statum mutet, id est, si ancilla fiat, ille, qui legitime
conceptus est, ingenuus nascitur: nam qui non de legitimo matrimonio
concipitur, si mater eius ex ancilla, dum praegnans est, libera facta
fuerit, liber nascetur; si uero ex ingenua ancilla praegnans facta fuerit,
seruus nascitur, quia non legitime, sed uulgo conceptus est. |
Adoptio
naturae similitudo est, ut aliquis filium habere possit, quem non generauerit.
1. Et ipsa adoptio duobus modis fit:
una, quae arrogatio dicitur, alia quae adoptio. Arrogatio est, quando
aliquis patrem non habens adoptatur, et ipse se in potestatem adoptiui
patris dat. Et ideo arrogatio dicitur, quia et ille qui adoptat interrogatur,
utrum illum, quem adoptat, filium habere uelit: et ille qui adoptatur,
interrogatur utrum id fieri uelit. Illa uero alia adoptio est, ubi quis
patrem habens, ab alio patre adoptatur: et ita ille, qui adoptatur,
de certi patris potestate discedit, et in adoptiui patris incipit esse
potestate. 2. Nam et feminae adoptari
possunt, ut loco filiarum adoptiuis patribus habeantur: feminae uero
adoptare non possunt, quia nec filios a se natos in potestate habent.
3. Spadones autem, qui generare non possunt,
adoptare possunt: et licet filios generare non possint, quos adoptauerint,
filios habere possunt. 4. Si quis uero
filios habens se dederit adoptandum, non solum ipse in patris adoptiui
potestatem redigitur, sed et filii eius; si tamen auum paternum non
habuerint, in adoptiui patris transeunt potestatem, tamquam nepotes. |
Filii
qui in potestate patris sunt mortuo patre sui iuris fiunt. Sed si hic
filius, qui morte patris sui iuris effectus est, filios habeat, in eius
post patris sui obitum erunt filii potestate. Nam si pater moriatur,
et auus maternus uiuat, nepos ex filio sui iuris esse non potest: quia
in aui remanet potestate, qui auo mortuo sui iuris efficitur. Item si
moriatur pater, et relinquat filium emancipatum, et ex eodem filio emancipato
nepotes, tunc nepotes liberi et sui iuris erunt, et in patris emancipati
potestatem non ueniunt. 1. Item de potestate
patris exeunt filii, si pater eorum in exilium missus fuerit: quia non
potest filium ciuem Romanum in potestate habere homo peregrinae conditionis
effectus. Item filius, si uiuo patre in exilium missus fuerit, in potestate
patris ciuis Romani esse non potest, quia similiter peregrinae conditionis
factus agnoscitur. 2. Item si ab hostibus
pater captus sit, in potestate, quamdiu apud hostes fuerit, filios non
habebit. Sed si de captiuitate euaserit, iure postliminii omnem, sicut
in aliis rebus, ita et in filiis recipit potestatem. Si uero pater,
qui ab hostibus captus est, in captiuitate moriatur, ab eo tempore,
quo ab hostibus captus est, filii sui iuris effecti intelleguntur. 3. Item
per emancipationem filii sui iuris efficiuntur. Sed filius masculus
tribus emancipationibus de potestate patris exit et sui iuris efficitur.
Emancipatio autem, hoc est manus traditio, quaedam similitudo uenditionis
est: quia in emancipationibus praeter illum, hoc est certum patrem,
alius pater adhibetur, qui fiduciarius nominatur. Ergo ipse naturalis
pater filium suum fiduciario patri mancipat, hoc est manu tradit: a
quo fiduciario patre naturalis pater unum aut duos nummos, quasi in
similitudinem pretii accipit, et iterum eum acceptis nummis fiduciario
patri tradit. Hoc secundo et tertio fit, et tertio eum fiduciario patri
mancipat et tradit, et sic de patris potestate exit. 4. Quae
tamen emancipatio solebat ante praesidem fieri; modo ante curiam facienda
est, ubi quinque testes ciues Romani in praesenti erunt, et pro illo,
qui libripens appellatur, id est stateram tenens, et qui antestatus
appellatur, alii duo, ut septem testium numerus impleatur. Tamen quum
tertio mancipatus fuerit filius a patri naturali fiduciario patri, hoc
agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur et
a naturali patre manumittatur, ut, si filius ille mortuus fuerit, ei
in hereditate naturalis pater, non fiduciarius succedat. 5. Feminae
uel nepotes masculi ex filio una emancipatione de patris uel aui exeunt
potestatem et sui iuris efficiuntur. Et hi ipsi quamlibet una emancipatione
de patris uel aui potestate exeant, nisi a patre fiduciario remancipati
fuerint et a naturali patre manumissi, succedere eis naturalis pater
non potest, nisi fiduciarius, a quo manumissi sunt. Nam si remancipatum
sibi naturalis pater uel auus manumiserit, ipse eis in hereditate succedit.
6. Quod si habeat quis filium et ex eo
nepotes, et uoluerit filium emancipare et nepotes in sua potestate retinere,
in arbitrio eius est: aut si uoluerit nepotes emancipare et filium in
sua potestate retinere, et hoc ei pro iuris ordine licere manifestum
est. Quod non solum de nepotibus, sed et de pronepotibus similiter facere
potest. |
Tutores
aut legitimi sunt aut testamentarii. 1. Legitimi
sunt, qui pupillo per uirilem sexum propinquitate coniunguntur, et qui
proximior fuerit de agnatis, ad ipsum legitima tutela pertinet: quia
is, qui proximus fuerit ad tutelam, ipse proximus est et ad hereditatem.
2. Testamentarii sunt, quos patres aut
aui paterni in testamento suo tutores filiis aut nepotibus delegauerint.
Quod si nec testamentarius tutor fuerit, nec legitimus, tunc ex inquisitione
iudicis pupillis tutores dantur. |
Peractis
pupillaribus annis, quibus tutores absoluuntur, ad curatores ratio minorum
incipti pertinere. 1. Sub curatore sunt
minores aetate, maiores euersores, insani. 2. Hi,
qui minores sunt, usque ad uiginti et quinque annos impletos sub curatore
sunt. Qui uero euersores aut insani sunt, omni tempore uitae suae sub
curatore esse iubentur, quia substantiam suam rationabiliter gubernare
non possunt. |
|
Gaius
superiore commentario de iure personarum aliqua disputauit, nunc in
hoc commentario de rebus iterum tractat. 1. Omnes
itaque res aut nostri iuris sunt, aut diuini, aut publici. Nostri iuris
sunt, quae in proprietate nostra esse noscuntur. Diuini iuris sunt ecclesiae,
id est, templa Dei, uel ea patrimonia ac substantiae, quae ad ecclesiastica
iura pertinent. Publici iuris sunt muri, fora, portae, theatra, circus,
arena, quae antiqui sancta appellauerunt, pro eo, quod exinde tolli
aliquid aut contingi non liceret. Sed haec omnia in nullius bonis sunt,
ideo publici iuris esse dicuntur. Sed et res hereditariae, antequam
aliquis heres existat, id est, quando dubitatur, utrum scriptus an legitimus
heres succedere debeat, in nullius bonis esse uidentur. 2. Praeterea
quaedam res corporales sunt, quaedam incorporales. Corporales sunt,
quae manu tangi possunt: uelut ager, mancipium, uestis, aurum, argentum,
et his similia. Incorporales sunt quae tangi non possunt, qualia sunt
ea, quae non in corpore, sed in iure consistunt, sicut est hereditas
et obligationes de diuersis contractibus scriptae. Et licet hereditas
uel emptio aut diuersi contractus res corporales in se habeant, ius
tamen ipsius hereditatis uel emptionis aliorumque contractuum incorporale
est. 3. Incorporalia etiam sunt iura
praediorum urbanorum uel rusticorum. Praediorum urbanorum iura sunt
stillicidia, fenestrae, cloacae, altius erigendae domus aut non erigendae,
et luminum, ut ita quis fabricet, ut uicinae domui lumen non tollat.
Praediorum uero rusticorum iura sunt uia, uel iter, per quod pecus aut
animalia debeant ambulare uel ad aquam duci, et aquaeductus; quae similiter
incorporalia sunt. Haec iura, tam rusticorum quam urbanorum praediorum,
seruitutes appellantur. 4. Item regulariter
constitutum est, ut superposita inferioribus cedant: id est ut, si quis
in solo nostro, sine nostro permissu, domum aedificauerit, ad eum cuius
terra est, domus aedificata pertineat: uel si aliquis in agro nostro
arbores aut uineas uel plantas quascumque posuerit, similiter superficies
solo cedat; uel si messem in campo seminauerit, omnia haec, quae in
terram alienam iactantur domino terrae adquirantur. Quod et de chartis
uel pergamenis, si in alienis scribat, licet aureis aut argenteis litteris,
similiter eius est scriptura, cuius chartae aut pergamena fuerint. Quod
et de tabula, hoc est si aliquis in tabula mea picturam fecerit, obseruatur,
quia statutum est, ut tabulae pictura cedat. 5. Quod
si quis ex uuis meis uinum aut ex spicis frumentum aut ex oliuis oleum
fecerit, eius uinum, triticum uel oleum est, cuius spicae aut uuae aut
oliuae fuerint. Si quis etiam ex tabulis alienis nauem aut armarium
aut quodcumque ad usum pertinens fecerit, simili ratione eius erunt,
quae facta fuerint, de cuius ligno facta probantur. Similiter etiam
si ex lana uel lino alieno uestimenta fecerit, eius erunt uestimenta,
cuius lana uel lineum fuisse probabitur. 6. Sed
in his omnibus superius comprehensis quicumque in terra aliena aliquid
posuerit aut aedificauerit aut horum, quae dicta sunt, aliquid fecerit,
illis, qui aliena praesumserint, hoc competit, ut expensas uel impendia,
quae in his fecerint, a dominis, qui rem factam uindicant, recipere
possint. 7. Adquiritur autem nobis non
solum per nosmet ipsos, sed et per eos, qui in potestate nostra sunt,
sicut filii uel serui; quia quidquid his a qualibet persona donatum
uel uenditum fuerit, aut heredes fuerint instituti, id patribus et dominis
sine aliqua dubitatione conquiritur: praeter eos filios, quibus per
leges ut castrense peculium habere permissum est. Hi uero serui, qui
in usufructu nostro et in proprietate alterius sunt, hoc tantum usufructuario
adquirere possunt, quod opere aut manibus suis fecerint aut de mercedibus
operis sui acceperint. Nam si eis aut hereditas aut legatum dimittatur
aut donationis aliquid conferatur, hoc proprietario domino, non usufructuario
adquiritur. |
Per
uniuersitatem, hoc est, omnia simul bona, adquirimus hereditate, emptione,
adoptione: quia is, quem adoptauerimus, si sine patre est, cum omnibus
bonis suis ad nos transit. 1. Id quoque
statutum est, quod non omnibus liceat facere testamentum: sicut sunt
hi, qui sui iuris non sunt, sed alieno iuri subiecti sunt, hoc est,
filii, tam ex nobis nati, quam adoptiui. 2. Item
testamenta facere non possunt impuberes, id est, minores quatuordecim
annorum, aut puellae duodecim. 3. Item
et hi, qui furiosi, id est mente insani, fuerint, non possunt facere
testamenta. Sed hi, qui insani sunt, per interualla, quibus sani sunt,
possunt facere testamenta. |
Is, qui filium in potestate
habet, curam gerere debet, ut testamentum faciens masculum filium aut
nominatim heredem instituat aut nominatim exheredet. Nam si masculum
filium testamento praeterierit, non ualebit testamentum. 1. Si
uero filiam praeterierit non rumpit testamentum filia praetermissa:
sed inter fratres suos, legitimo stante testamento, suam, sicut alii
fratres, consequitur portionem; si uero testamento extranei heredes
scripti fuerint, stante testamento, filia medietatem hereditatis adquirit.
Nam si facto testamento, in quo filius masculus praetermissus est, euenerit,
ut, uiuente adhuc patre, filius, qui praetermissus est, moriatur, sic
quoque, quamlibet filius ille mortuus fuerit, testamentum, quod factum
est, non ualebit. 2. Posthumorum duo
genera sunt: quia posthumi appellantur hi, qui post patris mortem de
uxore nati fuerint, et illi, qui post testamentum factum nascuntur.
Et ideo, nisi is, qui testamentum facit, in ipso testamento comprehenderit
QVICVMQVE FILIVS AVT FILIA MIHI NATVS NATAVE FVERIT, HERES MIHI SIT,
aut certe dicat, exheres sit, ualere non potest eius testamentum: quia,
sicut superius iam dictum est, legitime concepti pro natis habentur,
nisi quod melior est condicio posthumae quam natae, quia nata, si praetermissa
fuerit, non rumpit testamentum, posthuma uero, sicut mascules, testamentum
rumpit. 3. Si quis post factum testamentum
adoptauerit apud populum illum, qui sui iuris est, hoc est qui patrem
non habet, aut apud praetorem illum adoptauerit, qui in potestate patris
est, quasi ei filius natus sit, ita eius rumpitur testamentum. 4. Posteriore
quoque testamento, quod iure factum est, id, quod ante iure factum fuerat,
rumpitur. Quod si facto posteriore testamento heres scriptus aut ante
aditionem hereditatis moriatur, aut uiuo testatore defecerit, aut condicio
possibilis, sub qua heres institutus est, impleta non fuerit, is, qui
testamentum fecit, intestatus mori uidetur, quia testamentum, quod prius
fecerat, testamento posteriore rescissum est et, quod posterius factum
est, his rebus, quas diximus, infirmatur. 5. Alio
quoque modo testamenta iure facta infirmantur, si aliquis post factum
testamentum capite minuatur, id est aut ab hostibus capiatur, aut pro
crimine in exilium deputetur. Similiter et si is qui adoptatus fuerit,
testamentum, quod antequam adoptaretur fecerat, non ualebit. 6. Heredes
aut sui sunt, aut necessarii aut extranei. Sui heredes appellantur filii
aut nepotes ex filiis masculis, quos in potestate auus uel pater habet.
Necessarii sunt heredes serui, qui cum libertate heredes instituuntur.
Necessarii ideo, quia, aut uelint aut nolint, necesse est eis heredes
esse. Nam qui creditoribus tenetur obnoxii, et putant, se non tantum
in substantia, quantum in debitis relinquere, ipsi seruos manumittunt
et heredes necessarios faciunt, ut quo magis heres quam dominus infamiam
incurrat, cum res eius, id est hereditas domini, pro debitis uenditur
et creditoribus datur. Extranei sunt, qui nullo propinquitatis gradu
testatori iunguntur, sed eos quicunque pro arbitrio suo scribet heredes. |
Substitutio
est, quae post institutionem a testatore fieri solet, id est secundi
heredis appellatio. Et duae sunt, quarum una uulgaris dicitur, alia
pupillaris. 1. Vulgaris dicitur: ILLE
HERES MIHI ESTO, SIUE HOC FILIO SIUE EXTRANEO. QVOD SI HEREDITATEM MEAM
ADIRE NOLVERIS, ILLVM SVBSTITVO, AD QVEM HEREDITAS MEA DEBEAT PERVENIRE.
2. Pupillaris substitutio filiis tantum
modo impuberibus dari potest, quia ita fit: ILLE FILIVS MEVS SI INTRA
PVBERTATEM DECESSERIT, ILLVM EI SVBSTITVO. Sed pupillaris substitutio
ita secreta esse debet, ut ad notitiam substituti peruenire non possit,
ne uitae pupilli aliquas substitutus insidias moliatur: nam in extrema
pagina testamenti fieri debet, ut pars illa, in qua substitutio pupillaris
scripta est, quamdiu pupillus annos pubertatis egrediatur, obsignata
permaneat et prior pars testamenti, in qua heres scriptus est, reseretur.
Hoc etiam de posthumis fieri potest. 3. Nam
si extraneus heres scriptus sit, etsi aliquam substituere non possumus,
ut, si heres existerit, et intra aliquod tempus mortuus fuerit, alius
ei heres sit, potest tamen per fideicommissum obligari, ut alii rogatus
a testatore hereditatem aut integram aut pro parte restituat. |
Legatorum
genera sunt quattuor, uindicationis, damnationis, sinendi modo, et praeceptionis.
1. Vindicationis legatum est, si testator
sic locutus fuerit: ILLVM SERVVM TIBI DO, AVT LEGO, uel: ILLAM REM TIBI
PRAESUME, HABE, VINDICA. Quod post mortem testatoris statim legatarius,
non expectato herede, sibi praesumit. Quam si praesumpserit, nec pro
praesumpto legato ab herede potest calumniam sustinere, nec si aliena
res fuerit, quae legata est, legatarius hoc poterit ab herede petere.
Si per uindicationem una res multis legata sit, et singuli hanc ipsam
rem praesumere uelint, aequales singuli de re legata capiunt portiones.
2. Per damnationem isto ordine legatum
dimittitur, ut testator in testamento scribat: TV HERES MEVS ILLI HOC
DA, aut: ILLVD ILLI AB HEREDE MEO DARI IVBEO. In quo genere legati etiam
alienae res per legatum dimitti possunt, et necesse est heredi, aut
redimere eam rem, quae iuris alieni est, et legatario tradere, aut si
is, cuius est res, uendere noluerit, quantum res illa ualebit, legatario
in pretio comprensare. Sed si testator rem alienam quasi suam credens,
per hoc genus legatum reliquerit, legatarius hoc ab herede petere non
potest, et inutile est legatum. Nam si sciens alienam esse per legatum
dederit, necesse est ab herede aut ipsam rem aut aestimationem rei in
pretio legatario dari. 3. Ceterum inter
damnationis legatum et uindicationis hoc interest, quod per uindicationem
res aliena relinqui non potest, per damnationem eo pacto, quo superius
comprehensum est, potest. Illa etiam res, quae in rerum natura non sunt,
per damnationem legato dimitti possunt, uelut si ita testator in testamento
scribat: FRVCTVS, QVI EX ILLO AGRO NATI FVERINT, aut: ID QVOD EX ILLA
ANCILLA NATVM FVERIT; quod in legato uindicationis fieri non potest,
quia non potest haec legatarius testatore mortuo continuo uindicare.
4. Est et inter legatum uindicationis
et damnationis ista similitudo, quod per legatum uindicationis siue
damnationis, si coniunctim, id est, duobus aut pluribus una res in legato
dimissa fuerit omnibus, in utroque legato simul ab omnibus praesumatur.
5. Inter legatum uindicationis et damnationis
illa distantia est, ut si disiunctim, id est, singulis quaecunque res
per legatum damnationis relicta fuerit, singulis integra debeatur; id
est, ut unus rem ipsam accipiat, alii aestimationem rei ipsius in pretio
ab herede percipiat. 6. Sinendi modo
haec legati uerba sunt: ILLE HERES MEVS REM ILLAM ILLVM PERMITTE PRAESVMERE
ET SIBI HABERE. Nam et propriam rem testator, et heredis sui et alienam
per sinendi legatum relinquere potest. In quo legato quoquo modo non
quidem heres legatario rem, quae relicta est, iubetur tradere, sed uindicanti
legatario non permittitur prohibere. 7. Praeceptionis
uero legatum non nisi uni ex heredibus dari potest, ut aliquid ei ex
hereditate praecipuum relinquatur; et si aut coniunctim, id est, multis,
aut disiunctim, singulis relinquatur, omnibus una res tantum, quae nominata
est debetur; non uni res et alii aestimatio, sicut in legato damnationis
est constitutum. |
Lege
Falcidia constitutum est, ut quicumque heres fuerit institutus, quartam
partem totius hereditatis habeat. Quod si testator hereditatem suam
legatis exinaniuerit, hoc statutum est, ut Falcidiam sibi de imminutione
legatorum heres retineat, constante nihilominus testamento. |
Potest
aliquis recto iure heredem instituere et rogare eum, ut hereditatem
suam aut omnem aut ex parte alii per fideicommissum reddat. Nam si heredem
directo iure non instituerit, fideicommissarius non potest ad alium
acceptam hereditatem transmittere. Sed in hac quoque re hoc obseruandum
est, quod de Falcidia supra iam dictum est, ut heres institutus, etiam
si omnem hereditatem alii restituere iussus est, ita hereditatem alii
restituat, ut quartam sibi ex ipsa hereditate retineat. 1. Et
singulae quaecumque res per fideicommissum dimitti possunt, hoc est,
aut fundus aut domus aut mancipium aut argentum. 2. Ab
ipso fideicommissario alteri fideicommissum dimitti potest. 3. Et
a legatario, licet legatum dimitti non possit, fideicommissum potest.
4. Et non solum propriae res a testatore
per fideicommissum dimitti possunt, sed etiam ipsius heredis aut legatarii
aut cuiuslibet extranei. 5. <Sed hoc
obseruandum est> ne legatarius, cui per testamentum parum dimissum
est, plus alii per fideicommissum, quam id, quod consequitur, reddere
iubeatur. 6. Quum autem aliena res per
fideicommissum relinquitur, necesse est heredi uel legatario rem illam,
quae per fideicommissum est relicta, aut redimere et fideicommissario
dare, aut pretium eius rei, quantum aestimata fuerit, fideicommissario
numerare, sicut in damnationis legato fieri diximus. 7. Libertates
etiam seruis per fideicommissum dari possunt, ut heres uel legatarius
ea mancipia manumittant, quae testator ab iis ut manumitterent sperauit.
Nec interest, utrum hoc testator de suis seruis an de ipsius heredis
uel de legatarii aut de alienis fieri iubeat. Quod si de alienis fecerit
similiter cogitur heres emere ipsum seruum et manumittere. Quod si illum
dominus suus nolit uendere, perit per fideicommissum data libertas,
quia in hac re heres aestimationem in pretio dare non cogitur. Sed quum
per fideicommissum libertas datur, is, qui manumissus fuerit, non testatoris,
sed heredis libertus est. 8. Praeterea
inter fideicommissa et legata sunt quaedam distantiae. Fideicommissum
ad eum, cui aliquid dimissum est, herede mortuo poterit peruenire, si
talis fuerit condicio testamenti: nam legatum ita relinqui non potest.
Item legatum per codicillum relictum non ualet, nisi codicilli testamento
fuerint confirmati: fideicommissum uero, etiamsi codicilli testamento
non fuerint confirmati, nihilominus debetur. Item per legatarium legatum
alteri relinqui non potest, sed fideicommissum potest. Item per legatum
seruo alieno directa libertas dari non potest, per fideicommissum dari
potest. Item per codicillum nemo heres institui potest, quamuis testamento
confirmati sint: sed is, qui testamento heres fuerit institutus, potest
per codicillum rogari, ut hereditatem, quae ei data est, alii eam totam
uel pro parte restituat; quod ualidum est, etiamsi codicilli testamento
non fuerint confirmati. Item, quamuis non possimus post mortem eius,
quem heredem instituimus, alium ei substituere, tamen per fideicommissum
rogare eum possumus, ut quum moriatur, alii eam hereditatem uel totam
uel pro parte restituat. Et quia, sicut superius dictum est, etiam post
mortem heredis fideicommissum ei, cum relictum est, dari potest, idem
efficere possumus, quod hoc ordine fit, ut testator scribat: ILLVM HEREDEM
INSTITVO ET VOLO, VT QVVM MORTVVS FVERIT, AD ILLVM HEREDITAS MEA PERTINEAT.
Praeterea et in hoc alia fideicommissorum et legatorum condicio est,
quia fideicommissa, si tardius, quam scriptum sit, soluta fuerint, usurae
et fructus debentur: legatorum uero usurae non debentur, sed ex mora
solutionis, si per damnationem relicta fuerint, duplicantur. |
Intestatorum
hereditates primum ad suos heredes pertinent. Sui autem heredes appellantur
filius filia, nepos uel neptis, pronepos proneptis ex nepote, quia omnes
per uirilem sexum descendentes sui uocantur. Nec interest utrum naturales
sint hae personae, ac adoptiuae. Adoptiuorum comparatione legitimi naturales
appellantur. Sed ita nepos uel neptis ex filio auo sui heredes sunt,
si pater eorum de potestate patris aut morte aut emancipatione discesserit:
nam si eo tempore quo aliquis moritur, filium in potestate habeat, et
ex eo nepotes, illi uiuo patre suo et in potestate aui constituto, sui
heredes auo esse non possunt. 1. Similiter
posthumi, qui, si uiuo patre nati fuissent, in potestate eius futuri
erant, sui heredes sunt. 2. Si quando
aliquis moriatur, et reliquerit filium aut filiam et ex alio filio mortuo
nepotes neptesue, filii uel nepotes ex filio, defuncto patre uel auo,
hac ratione succedunt, ut filius ac filia suas partes accipiant, et
nepotes ex filio portionem, quam pater eorum erat habiturus, accipiant:
quia regulariter constitutum est, ut inter suos proximior longiore gradu
positum non excludat: et non in capita, sed in stirpem diuidatur hereditas.
Item si quis moriens filium non relinquat, sed ex duobus masculis filiis
dimittat nepotes, hoc est, ex uno filio unum uel duos nepotes, ex altero
tres aut quattuor, similiter, sicut superius dictum est, in stirpem,
non in capita hereditas diuiditur, hoc modo, ut illi duo nepotes ex
uno filio medietatem percipiant, et illi quattuor ex alio filio aliam
medietatem, hoc est, ut tales accipiant portiones, quales patres eorum,
si uixissent, habituri erant. 3. Si defuerint
sui heredes, tunc hereditas defuncti pertinet ad agnatos. Agnati enim
sunt per uirilem sexum defuncto propinquitate coniuncti, id est consanguinei
fratres, hoc est de uno patre nati. Nec disputari potest, si de diuersis
matribus nascantur, qui uno patre geniti sunt. Item patruus, id est
frater patris, fratris sui filio agnatus est. Ipso modo sunt fratres
patrueles, hoc est qui de singulis germanis nati sunt. Hoc ordine agnoscitur,
qui sint agnati, sicut supra diximus, per uirilem sexum propinquitate
coniuncti. 4. Non tamen omnibus simul
agnatis lex hereditatem propinqui intestati dat; sed is, qui defuncto
mortis suae tempore proximiores inueniuntur. 5. In
feminis uero alia conditio est: quia inter feminas sola tantum soror
consanguinea habetur agnata, ut germano suo defuncto ab intestato ei
agnationis iure succedat. Reliquae feminae, hoc est amita, id est, patris
soror, uel fratris filia, nec in capiendis hereditatibus, propinquorum
legitimae sunt, nec masculis propinquis agnationis iure succedunt. Ipsarum
uero hereditates ad masculos propinquos agnationis condicione perueniunt.
6. Regulariter constitutum est, ut inter
agnatos proximior posteriorem excludat, et inter eos non in stirpem,
sed in capita ab intestato diuidatur hereditas. Nam inter suos, sicut
superius diximus, alia ratio est, ut proximior posteriorem non excludat,
et semper hereditas in stirpem, non in capita diuidatur. Nam si quis
moriens, dimittat germanum, et ex altero germano filios, germanus frater,
quia gradu proximior est, solus succedit, fratris filii non succedunt.
Item si moriatur quis, et de duobus germanis fratribus dimittat filios
duntaxat masculos, et ex uno fratre dimiserit duos, ex alio quattuor
similiter masculos, omnes quidem fratrum filii patruo suo ab intestato
succedunt: sed non in stirpem, sed in capita, ita, ut illi duo ex uno
patre duas accipiant portiones, et illi quattuor ex alio accipiant quattuor
portiones. Nam si sorores habuerint, in patrui hereditatem non ueniunt,
sicut nec sororis filii in auunculi hereditate succedunt. 7. Nam
et regulare est, ut cognati tunc intestatorum propinquorum hereditates
capiant, quando aut sui aut agnati defuerint. |
Obligatio
in duas species diuiditur; nam omnes obligationes aut ex contractu nascuntur
aut ex culpa. Quae ex contractu nascuntur, quattuor genera sunt, quae
singula hoc ordine distinguuntur: aut enim re contrahitur obligatio,
aut uerbis, aut litteris, aut consensu. 1. Re
contrahitur quoties aliqua cuicumque mutuo dantur, quae in his rebus
contingunt, quae pondere, numero, mensura continentur; hoc est, si pecunia
numeretur, uel frumentum detur, uinum aut oleum, aut aes, aut ferrum,
argentum uel aurum. Quae omnia numerando aut pensando aut metiendo ad
hoc damus, ut eorum fiant, qui ea accipiunt, et ad nos statuto tempore
non ipsae res, sed aliae eius naturae, quales datae sunt, atquae ipsius
ponderis, numeri uel mensurae reddantur. Propter quod mutuum appellatum
est, quasi a me tibi ita datum sit, ut ex meo tuum fieret. 2. Verbis
contrahitur obligatio ex interrogatione dantis et responsione accipientis,
ita ut, si ille, qui dat interroget HOC MIHI DABIS ? qui accipit,
respondeat dabo: aut in obligatione debitoris, si aliquis fideiussor
accedat, ille, qui cum persona fideiussoris contrahit, interroget ipsum:
FIDE TVA ESSE IVBES ? et ille respondeat: FIDE MEA ESSE IVBEO,
hac condicione non solum ille, qui debitor est, sed et is, qui fideiussor
exstitit, obligantur. Et non solum fideiussor ipse, dum uiuit, sed et
heredes ipsius, si ille defecerit, tenentur obnoxii. Creditor autem,
qui pecuniam dedit, in potestate habet ad reddendam pecuniam, quem uelit
tenere, utrum ipsum debitorem an fideiussorem. Sed si debitorem tenere
elegerit, fideiussorem absoluet: si uero fideiussorem tenuerit, debitorem
absoluet; quia uno electo, quem idoneum creditor iudicauit, alterum
liberat. 3. Sunt et aliae obligationes,
quae nulla praecedenti interrogatione contrahi possunt, id est, ut si
mulier siue sponso uxor futura, siue iam marito, dotem dicat. Quod tam
de mobilibus rebus, quam de fundis fieri potest. Et non solum in hac
obligatione ipsa mulier obligatur, sed et pater eius, et debitor ipsius
mulieris, si pecuniam, quam illi debebat, sponso creditricis ipse debitor
in dotem dixerit. Hae tantum tres personae nulla interrogatione praecedente
possunt dictione dotis legitime obligari. Aliae uero personae, si pro
muliere dotem uiro promiserint, communi iure obligari debent, id est,
ut et interrogata respondeant, et stipulata promittant. 4. Item
et alio casu, uno loquente et sine interrogatione alii promittente,
contrahitur obligatio, id est, si libertus patrono aut donum aut munus
aut operas se daturum esse iurauit. In qua re supradicti liberti non
tam uerborum solemnitate, quam iniurandi religione tenentur. Sed nulla
altera persona hoc ordine obligari potest. 5. Praeterea
inutilis est promissio, etiamsi stipulatione interueniente facta sit,
si aliquis id se daturum promiserit, quod sui iuris non est; hoc est,
si aut ingenuum hominem quasi seruum se daturum promittat: aut si mortuum
aliquis, quem uiuum credebat, promiserit; aut locum sacrum aut sanctum
aut religiosum daturum se cuicunque promiserit. 6. Praeterea
inutilis est promissio, si aliquis rem sub tali condicione promittat,
quae impleri pro rei difficultate non possit. 7. Praeterea
inutilis est interrogatio et promissio, si ita aliquis interroget debitorem:
POST MORTEM MEAM uel TVAM ILLVD DARI SPONDES ? Quod propterea inutile
uisum est, quia a persona heredis obligatio incipere non potest. Et
ideo nec heredi creditoris sub hac sponsione obligatur debitor, nec
debitoris heres creditori tenetur obnoxius. 8. Item
inutilis est obligatio, si dicat creditor: PRIDIE QVAM MORIAR DARE SPONDES ?
uel interroget debitorem: PRIDIE QVAM MORIARIS ? similiter et haec
stipulatio inutilis iudicatur, quia non potest sciri, quando sit pridie,
quam aliquis moriatur, nisi post quam mortuus fuerit. 9. Item
si pure interroget creditor, et debitor sub conditione promittat. 10. Vel
si creditor decem solidos debitorem interroget, et debitor quinque promittat,
hoc ordine integrum debitum uacillare cognoscitur. 11. Si
aliquis nobis pecuniam debeat, possumus debitorem nostrum compellere,
ut pecuniam, quam nobis redditurus erat, alteri se caueat reddituram;
neque potest ei, cui pro nostro debito cauit, de cauto et non numerato,
sicut fieri solet, aliquid disputationis adferre, cum id, quod a nobis
accepit, alteri cauerit redditurum. 12. Litteris
obligatio sit, aut a re in personam, aut a persona in personam. A re
in personam, uelut si id, quod ex emptione aut ex conductione, aut societate
debes, alii reddas. A persona in personam, uelut si id, quod mihi alter
debet, alteri personae delegem, ut reddere debeat. 13. Consensu
fiunt obligationes ex emptionibus et uenditionibus, locationibus conductionibus,
societatibus et mandatis; quia in huiusmodi rebus consensus magis quam
scriptura aliqua aut solemnitas quaeritur. In quibus rebus etiam inter
absentes obligatio contrahi potest, quod in aliis rebus fieri non potest.
14. Emptio igitur et uenditio contrahitur,
cum de pretio inter emptorem et uenditorem fuerit definitum, etiamsi
pretium non fuerit numeratum, nec pars pretii aut arra data fuerit.
15. Locatio et conductio simili ratione
consistunt, ut consensu, etiam uerbo, definitio inter consentientes
firma permaneat. 16. Societatem inire
possumus aut omnium bonorum aut unius alicuius negotiationis. Et potest
ita iniri societas, si tamen hoc inter socios conuenit, ut unus pecunia
det, alter operam suam pro pecunia ponat. Et huius rei definitio etiam
uerbo inita ualet ita, ut quidquid societatis tempore quolibet modo
fuerit adquisitum, sociis commune sit. 17. Permanet
autem inita societas, donec in ipso consensu socii perseuerant; quia,
sicut consensu contrahitur, etiam dissensu dissoluitur. Dissoluitur
ergo societas aut morte unius socii, aut contraria uoluntate, aut capitis
diminutione, id est, si unus ex sociis, sicut frequenter supra diximus,
capite fuerit diminutus. 18. Similiter
et mandari uerbo potest, et cum uerbis mandatum fuerit, obligatio contrahitur.
Possumus enim aut nostra negotia aut aliena cuicumque agenda mandare,
dummodo honestum aliquid agi mandemus. Nam si contra bonos mores aliquid
mandare uoluerimus, hoc est, si cuidam mandemus, ut alicui furtum faciat,
aut homicidium, aut adulterium admittat in his rebus mandati obligatio
non contrahitur. 19. Soluitur mandatum
aut morte <eius qui mandauit, aut eius> cui mandatum est, aut
contraria illius uoluntate, qui mandauit. 20. Sed
is, cui mandatur, mandati formam egredi non potest: aut si egressus
fuerit, et mandatori teneatur obnoxius, et quod extra mandatum egit,
non praeiudicet mandatori. |
Tollitur
obligatio solutione debiti. Praeterea aliquoties tollitur obligatio,
etiam si aliud, quam cautum fuerit a debitore, creditori reddatur. Nam
si quicunque pro pecunia, quam creditori cauit, acquiescente creditore,
aurum aut argentum aut mancipia uel alias quaslibet species, habita
aestimatione, consentiente creditore, dederit, obligatio euidenter tollitur. |
1. Quia
de obligationibus, quae ex contractu nascuntur diximus, superest, ut
de iis obligationibus, quae ex delicto nascuntur, simpliciter disputemus.
Ex delicto nascuntur obligationes, si aliquis furtum fecerit, uel bona
aliena rapuerit, uel damnum alteri dederit, aut iniuriam fecerit. Quorum
omnium rerum uno genere ex delicto nascitur obligatio. 2. Furtorum
autem genera sunt quattuor: manifesti, nec manifesti, concepti et oblati.
Manifestum furtum dicitur, si quando fur, quum cuiuscunque rem tollit,
in ipso furto deprehenditur. Nec manifestum furtum appellatur, quod
quamlibet dum fieret, inuentum non est, tamen furtum factum fuisse probatur.
Conceptum furtum dicitur, cum apud aliquem alterum res furata inuenitur.
Oblatum furtum dicitur, quum res furtiua alicui ita a fure datur, ut
apud ipsum furem inueniri non possit. 3. Praeterea
si rem alienam, inuito aut nesciente domino contingit uel tollit, aut
de loco mouere praesumit, furtum facit. 4. Et
si quis rem utendam acceperit aut commendatam apud se habuerit, et ea
aliter usus fuerit, quam accepit, furti actione tenetur. 5. Praeterea
si quis iumentum alterius ad hoc accepit, ut eum quinque milibus duceret,
et id decem milibus, aut longius, quam ab illo, qui dedit, fuerit constitutum,
abegerit, furti reus est. 6. Et multa
praeterea horum quoque similia sunt secundum legem. Nam furti tenetur
<etiam, qui ipse furtum non fecerit>, sed ut fieret, opem aut
consilium aut studium commodarit, uelut si quis pecuniam, quam in manu
aliquis tenebat, excusserit, ut alii eam rapere possint. |
|