|
|
MOSAICARUM
ET ROMANARUM LEGUM COLLATIO [LEX DEI QUAM PRAECEPIT DOMINUS AD MOYSEN] Comparisons between Roman and Jewish law ( About AD 315 ) |
|
|
|
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 545-590, n. 29 ). |
|
|
|
LIBER PRIMUS. [TITULUS I.] DE SICARIIS [ET HOMICIDIS CASU VEL VOLUNTATE.] |
|
I. 1. MOYSES
dei sacerdos haec dicit : |
|
Si
quis percusserit hominem ferro et occiderit eum, mortem moriatur. 2. Si
autem manu lapide, quo mori possit, percusserit et mortuus fuerit,
homicida est : mortem moriatur. 3. Si
autem per inimicitiam inpulerit eum vel inmiserit super eum aliquod vas
ex insidiis et mortuus fuerit, 4. vel per
iram percusserit eum manu et mortuus fuerit, mortem moriatur. ( =
Numer. 35, 16. 17. 20. 21. ) |
|
II. 1. PAULUS
quoque libro quinto sententiarum sub titulo ad legem Corneliam de sicariis
et veneficis dicit : |
|
Lex
Cornelia poenam deportationis infligit ei, qui hominem occiderit eiusque
rei causa furtive faciendi cum telo fuerit, et qui venenum hominis necandi
causa habuerit vendiderit paraverit, falsumve testimonium dixerit quo
quis periret, mortisve causam praestiterit. ( = Sent. 5, 23, 1 )
2. Quae omnia facinora in honestiores poena
capitis vindicari placuit : humiliores vero aut in crucem tolluntur
aut bestiis subiciuntur. |
|
III. 1. ULPIANUS
libro VII de officio proconsulis sub titulo de sicariis et veneficis : |
|
Capite
primo legis corneliae de sicariis cavetur, ut is praetor iudexve quaestionis,
cui sorte obvenerit quaestio de sicariis eius quod in urbe Roma propiusve
mille passus factum sit, uti quaerat cum iudicibus, qui ei ex lege sorte
obvenerint de capite eius, qui cum telo ambulaverit hominis necandi furtive
faciendi causa, hominemve occiderit, cuiusve id dolo malo factum erit.
Et reliqua. |
|
2. Relatis
verbis legis modo ipse loquitur Ulpianus : Haec lex non omnem, qui
cum telo ambulaverit, punit, sed eum tantum, qui hominis necandi furtive
faciendi causa telum gerit, coercet. Compescit item eum, qui hominem occidit,
nec adiecit cuius condicionis hominem, ut et ad servum et peregrinum pertinere
haec lex videatur. |
|
IV. 1. Item
PAULUS libro qui supra, et titulo dicit : |
|
Homicida
est, qui aliquo genere teli hominem occidit mortisve causam praestitit.
( = Sent. 5,
23, 2 ) |
|
DE CASUALIBUS HOMICIDIS. |
|
V. 1. MOYSES
legaliter dicit : |
|
Si
autem subito non per inimicitias inmiserit super eum aliquod vas non insidians,
2. vel lapidem, quo moriatur, non per dolum,
et ceciderit super eum et mortuus fuerit, si autem non inimicus eius fuerit
neque quaesierit malefacere ei, 3. iudicabitis
inter eum, qui percussit, et proximum mortui secundum iudicia haec, 4. et
liberabitis percussorem. ( = Numer.
35, 22-25 ) |
|
VI. 1. ULPIANUS
libro et titulo qui supra relati : |
|
Distinctionem
casus et voluntatis in homicidio servari rescripto Hadriani confirmatur.
2. Verba rescripti : ‘Et qui
hominem occidit absolvi solet, sed si non occidendi animo id admisit :
et qui non occidit, sed, voluit occidere, pro homicida damnatur. 3. E
re itaque constituendum est : ecquo ferro percussit Epafroditus ?
Nam si gladium instrinxit aut telo percussit, quid dubium est, quin
occidendi animo percusserit ? Si clave percussit aut cucuma,
aut, cum forte rixaretur, ferro percussit, sed non occidendi mente. 4. Ergo
hoc exquirite et si voluntas occidendi fuit, ut homicidam servum supplicio
summo iure iubete affici’. |
|
VII. 1. PAULUS
libro et titulo qui supra : |
|
Qui
hominem occidit, aliquando absolvitur et qui non occidit, ut homicida
damnatur : consilium enim uniuscuiusque, non factum puniendum est.
Ideoque si cum vellet occidere, casu aliquo perpetrare non potuit, ut
homicida punitur : et is, qui casu iactu teli hominem inprudenter
ferierit, absolvitur. ( =
Sent. 5, 23, 3 ) 2. Quod
si in rixa percussus homo perierit, quoniam ictus quoque ipsos contra
unumquemque contemplari oportet, ideo humiliores in ludum aut in metallum
damnantur, honestiores dimidia parte bonorum multati relegantur. ( = D. 48,
8, 17 ) |
|
VIII. 1. Item
GREGORIANUS libro IIII sub titulo ad legem Corneliam de sicariis
et veneficis talem constitutionem ponit : |
|
Imperator
Antoninus A. Aurelio Herculano et aliis militibus. Frater vester
rectius fecerit, si se praesidi provinciae optulerit : cui si probaverit
non occidendi animo iustam a se percussam esse, remissa homicidii
poena secundum disciplinam militarem sententiam proferet. Proposita prid.
kal. Febr. Laeto bis cons. (a. 215). ( = C. I.
9, 16, 1 ) |
|
IX. 1. Item
GREGORIANUS eodem titulo et libro talem constitutionem ponit : |
|
Imp.
Alexander A. Aurelio Flavio et aliis militibus. Si modo pro quo libellum
dedistis, non dolo praestitit mortem, minime perhorrescat ; crimen
quippe ita contrahitur, si et voluntas occidendi intercedat. Ceterum ea,
quae ex improviso casu potius, quam fraude accidunt, fato plerumque, non
noxae imputantur. Prop. XIII kal. Alexandro cons. (a. 222). ( = C. I.
9, 16, 1 ) |
|
X. 1. Item
GREGORIANUS eodem libro et titulo tale rescriptum dedit : |
|
Exemplum
s(acrarum) l(itterarum) dd. nn. Have
Agatho k(arissime) n(obis). Qualitas precum Iuli Antonini clementiam nostram
facile commovit : quippe quod adseveret homicidium se non voluntate,
sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio
praebita videatur. Quod si ita est neque super hoc ambigi poterit, omni
eum metu ac suspicione, quod ex admissae rei discrimine sustinet, secundum
id quod adnotatione nostra comprehensum est, volumus liberari. Dat. prid.
k. Decemb. Diocletiano Aug. IIII et Maximiano conss. (a. 290).
( = C. I.
9, 16, 4 ) |
|
XI. 1. ULPIANUS
libro et titulo qui supra : |
|
Cum
quidam per lasciviam causam mortis praebuisset, conprobatum est factum
Taurini Egnati proconsulis Baeticae a divo Hadriano, quod eum in quinquennium
relegasset. ( = D. 48,
8, 4, 1 ) 2. Verba
consultationis et rescripti ita se habent : ‘Inter Claudium,
optime imperator, et Euaristum cognovi, quod Claudius Lupi filius in convivio,
dum sago iactatur, culpa Mari Euaristi ita male acceptus fuerit, ut post
diem quintum moreretur. Atque adparebat nullam inimicitiam cum Evaristo
ei fuisse. Tamen cupiditatis culpa coercendum credidi, ut
ceteri eiusdem aetatis iuvenes emendarentur. Ideoque Mario Evaristo urbe
Italia provincia Baetica in quinquennium interdixi et decrevi, ut
impendi causa duo milia patri eius persolveret Evaristus, quod manifesta
eius fuerat paupertas’. 3. V(erba)
r(escripti) : ‘Poenam Mari Evaristi recte, Taurine, moderatus
es ad modum culpae ; refert enim et in maioribus delictis, consulto
aliquid admittatur an casu’. ( = D. 48,
19, 5, 2 ) 4. Et
sane in omnibus criminibus distinctio haec poenam aut iustam provocare
debet aut temperamentum admittere. |
|
XII. 1. MODESTINUS
libro differentiarum sexto sub titulo de scientibus et ignorantibus generaliter
loquitur : |
|
Nonnumquam
per ignorantiam delinquentibus iuris civilis venia tribui solet, si modo
rem facti quis, non iuris ignoret : quae scilicet consilio delinquentibus
praestari non solet. Propter quod necessarium est addita distinctione
considerare, utrum sciente an ignorante aliquo quid gestum proponatur.
Et reliqua. |
|
XIII. 1. PAULUS
libro
et titulo qui supra : |
|
Qui
telum tutandae salutis causa gerit, non videtur hominis occidendi
causa portare. ( = D. 48,
6, 11, 2 ) 2. Teli
autem appellatione non tantum ferrum continetur, sed omne, quod
nocendi causa portatum est. |
|
[TITULUS II.] DE ATROCI INIURIA. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Si
autem contenderint duo viri et percusserit alter alterum lapide aut pugno
et non fuerit mortuus, decubuerit autem in lectulo, 2. Et
si surgens ambulaverit homo foris in baculo, sine crimine erit ille, qui
eum percusserat praeter ac cessationis eius mercedem dabit et ei medico
inpensas curationis. ( =
Exod. 21, 18. 19. ) |
|
II. 1. ULPIANUS
libro singulari regularum sub titulo de iniuriis : |
|
Iniuria,
si quidem atrox, id est gravis, non est, sine iudicis arbitrio
aestimatur. Atrocem autem aestimare solere praetorem idque colligi ex
facto, ut puta si verberatus vel vulneratus quis fuerit. Et reliqua. |
|
III. 1. PAPINIANUS
libro definitionum secundo sub titulo de iudicatis : |
|
Per
hominem liberum noxae deditum si tantum adquisitum sit, quantum
damni dedit, manumittere cogendus est a praetore qui noxae deditum accepit :
sed fiduciae iudicio non tenetur. |
|
IV. 1. ULPIANUS
libro XVIIII ad edictum sub titulo si fatebitur iniuria occisum esse,
simplum et cum diceret : |
|
Rupisse
eum utique accipiemus, qui vulneraverit, vel virgis vel loris vel pugnis
caedit, vel telo quove alio vis genere sciderit hominis
corpus, vel tumorem fecerit, sed ita demum, si damnum datum est.
Ceterum si in nullo servum pretio viliorem deterioremve fecerit,
Aquilia cessat iniuriarumque erit agendum. Ergo et si pretio quidem non
sit deterior factus servus, verum sumptus in salutem eius et sanitatem
facti sunt, in haec nec mihi videri damni Aquilia lege agi posse.
( = D. 9,
2, 27, 17 ) |
|
V. 1. PAULUS
libro singulari et titulo de iniuriis : |
|
Generaliter
dicitur iniuria omne, quod non iure fit : specialiter alia est contumelia,
quam Graeci ὔβριν
appellant,
alia culpa quam Graeci ἀδίκημα
dicunt,
sicut in lege Aquilia damnum iniuriae accipitur, alia iniquitas
et iniustitia, quam Graeci ἀδικίαν
vocant. Nam cum praetor non iure adversum nos pronuntiat, iniuriam
nos accepisse dicimus : unde apparet non esse verum, quod Labeo putabat,
apud praetorem iniuriam ὔβριν dumtaxat
significare. 2. Commune omnibus
iniuriis est, quod semper adversus bonos mores fit idque
non fieri alicuius interest. 3. Hoc
edictum ad eam iniuriam pertinet, quae contumeliae causa fit. 4. Fit
autem iniuria vel in corpore, dum caedimur, vel verbis, dum convicium
patimur, vel cum dignitas laeditur, ut cum matronae vel praetextatae comites
abducuntur. 5. Iniuriarum actio
aut legitima est aut honoraria. Legitima ex lege duodecim tabularum qui
iniuriam alteri facit, quinque et viginti sestertiorum
poenam subito. Quae lex generalis fuit : fuerunt et speciales, velut
manu fustive si
os fregit libero, CCC, si servo, CL poenam subito sestertiorum. |
|
VI. 1. Idem
PAULUS eodem libro singulari, sub titulo quemadmodum iniuriarum agatur : |
|
‘Qui
autem iniuriarum’ inquit ‘agit, certum dicat, quid iniuriae
factum sit, et taxationem ponat non minorem quam quanti vadimonium fuerit’.
2. Certum dicit, qui suo nomine demonstrat
iniuriam, neque ita, ut per disiunctionem hoc aut illud accidisse comprehendat,
sed ut necesse habeat aut unam nomine suo rem designare aut plures ita
conplecti, ut omnes eas accidisse cogatur probare. 3. Certum
autem an incertum dicat, cognitio ipsius praetoris est. Demonstrat
autem hoc loco praetor non vocem agentis, sed qualem formulam edat. 4. Certum
non dicit, qui dicit pulsatum se sive verberatum. Sed
et partem corporis demonstrat et quem in modum, pugno puta an
fuste an lapide, sicut formula proposita est : QUOD AULI AGERII MALA
PUGNO PERCUSSA EST. Illud non cogitur dicere, dextra an sinistra, nec
qua manu percussa sit. 5. Item
si dicat infamatum se esse, debet adicere, quemadmodum infamatus sit.
Sic enim et formula concepta est : QUOD NUMERIUS NEGIDIUS ILLI
LIBELLUM INMISIT AULI AGERII INFAMANDI CAUSA. |
|
VII. 1. PAULUS
libro sententiarum quinto sub titulo ad legem corneliam de sicariis
et veneficis : |
|
Causa
mortis idonea non videtur, cum caesus homo post aliquot dies officium
diurnae vitae retinens decessit nisi forte fuerit ad necem caesus aut
letaliter vulneratus. ( = Sent. 5, 23, 5 ) |
|
[TITULUS III.] DE IURE ET SAEVITIA DOMINORUM. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Si
quis percusserit servum aut ancillam virga et mortuus fuerit in manibus
eius, iudicio vindicetur. 2. Quod si supervixerit
die uno aut duobus, non vindicabitur, pretium enim ipsius est. ( =
Exod. 21, 20. 21. ) |
|
II. 1. PAULUS
libro sententiarum quinto sub titulo ad legem Corneliam de sicariis
et veneficis dicit : |
|
Servus
si plagis defecerit, nisi id dolo fiat, dominus homicidii reus non potest
postulari ; modum enim castigandi et in servorum coercitione placuit
temperari. |
|
III. 1. ULPIANUS
libro octavo de officio proconsulis sub titulo de dominorum saevitia : |
|
Si
dominus in servum saevierit vel ad inpudicitiam turpemque violationem
conpellat, quae sint partes praesidis, ex rescripto divi Pii ad Aurelium
Marcianum proconsulem Baeticae manifestatur. 2. Cuius
rescripti verba haec sunt : ‘Dominorum quidem potestatem in
suos servos inlibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi :
sed dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem
iniuriam denegetur his, qui iuste deprecantur. 3. Ideoque
cognosce de querellis eorum, qui ex familia Iuli Sabini ad statuam confugerunt,
et si vel durius habitos, quam aequum est vel infami
iniuria adfectos cognoveris, venire iube, ita ut in potestatem Sabini
non revertantur. Quod si meae constitutioni fraudem fecerit,
sciet me admissum severius executurum’. 4. Divus
etiam Hadrianus Umbram quandam matronam in quinquennium relegavit, quod
ex levissimis causis ancillas atrocissime tractaret. 5. Item
divus Pius ad libellum Alfi Iuli rescripsit in haec verba : ‘Servorum
obsequium non solum imperio, sed et moderatione et sufficientibus praebitis
et iustis operibus contineri oportet. 6. Itaque
et ipse curare debes iuste ac temperate tuos tractare, ut ex
facili requirere eos possis, ne, si apparuerit vel inparem te
inpediis esse vel atrociore dominationem saevitia exercere,
necesse habeat proconsul u. c., ne quid tumultuosius contra
accidat, praevenire et ex mea iam auctoritate te ad alienandos
eos conpellere. Glabrione et Homullo cons.’
(a. 152). ( = D. 1,
6, 2 ) |
|
IV. 1. GREGORIANUS
libro XVIIII sub titulo de accusationibus : |
|
Impp.
Diocletianus et Maximianus Augusti Aurelio Sacrato militi. Cum servum
tuum vi aegritudinis graviter oppressum fati munus implesse proponas,
propter immoderatam castigationem calumniae accusationem emergere innocentiae
ratio, cuius fiduciam geris, non permittit. Prop. non Decemb. Diocletiano
A. III et Aristobulo cons. (a. 285). |
|
[TITULUS IIII.] DE ADULTERIIS. |
|
I. 1. MOYSES
dixit : |
|
Quicunque
moechatus fuerit mulierem proximi sui, mortem moriatur qui moechatus fuerit
et quae moechata fuerit. 2. Quod si aliqui
seduxerit virginem non desponsatam et stupraverit eam, dotabit eam sibi
in uxorem. 3. Quod si rennuerit pater eius
et noluerit eam dare illi uxorem, pecuniam inferet patri in quantum est
dos virginis. ( = Levit.
20, 10. ) |
|
II. 1. PAULUS
libro singulari de adulteris sub titulo : |
|
Brevem
interpretationem legis Iuliae de adulteris coercendis facturus
per ipsa capita ire malui ordinemque legis servare. 2. Et
quidem primum caput legis [Iuliae de adulteris] prioribus legibus pluribus
obrogat. 3. Secundo vero capite
permittit patri, si in filia sua, quam in potestate
habet, aut in ea, quae eo auctore, cum in potestate esset, viro
in manum convenerit, adulterum domi suae generive sui deprehenderit, isve
in eam rem socerum adhibuerit, ut is pater eum adulterum
sine fraude occidat, ita ut filiam in continenti occidat. 4. In
sui iuris autem filia qui adulterum deprehensum occiderit et
in continenti filiam, licito iure hoc factum Marcellus libro XXXI digestorum
scribit. 5. Auctoritate quoque legis
patrem posse interficere vel consularem virum vel patronum suum,
si eum in filia adulterum deprehenderit, eodem libro
Marcellus probat. 6. Sed si filiam non
interfecerit, sed solum adulterum, homicidii reus est. 7. Et
si intervallo filiam interfecerit, tantundem est, nisi persecutus
illam interfecerit : continuatione enim animi videtur legis auctoritate
fecisse. |
|
III. 1. Idem
PAULUS eodem singulari libro et titulo : |
|
Certae
autem enumerantur personae, quas viro liceat occidere in adulterio deprehensa
uxore, quamvis uxorem non liceat. 2. Ergo
secundum leges viro etiam filiofamilias permittitur [etiam] domi suae
deprehensum adulterum interficere servum, et eum qui auctoramento rogatus
est ad gladium, vel etiam illum qui operas suas, ut cum bestiis pugnaret,
locavit. 3. Sed et iudicio publico damnatum
licet interficere in adulterio deprehensum, vel libertinum vel
suum vel paternum, et tam civem Romanum quam Latinum. 4. Sed
et patris et matris et filii et filiae libertum permittitur occidere,
quo loco et dediticius habetur. 5. Debet
autem profiteri apud eum, cuius iurisdictio est eo loco ubi occidit, et
uxorem dimittere. Quod si non fecerit, inpune non interficit. 6. Sciendum
est autem divum Marcum et Commodum rescripsisse eum qui adulterum inlicite
interfecerit, leviori poena puniri. Sed et magnus Antoninus pepercit,
si qui adulteros inconsulto calore ducti interfecerunt. Et reliqua. |
|
IV. 1. Idem
PAULUS eodem libro singulari et titulo : |
|
Iure
mariti vel patris qui accusat, potest et sine calumniae poena vinci :
si iure extranei accusat, potest calumniae poena puniri. Sed tum
post duos menses intra quattuor menses utiles expertus, licet talis sit,
qui alias accusare non possit, ut libertinus aut minor viginti quinque
annorum aut infamis, tamen ad accusationem admittitur, ut et Papinianus
libro XV scripsit. |
|
V. 1. PAPINIANUS,
libro XV responsorum sub titulo ad legem Iuliam de adulteris : |
|
Civis
Romanus, qui civem Romanam sine conubio sive peregrinam
in matrimonio habuit, iure quidem mariti eam adulteram non postulat, sed
ei non opponetur infamia vel quod libertinus rem sestertiorum triginta
milium aut filium non habuit, propriam iniuriam persequenti. |
|
VI. 1. PAULUS
libro singulari et titulo qui supra : |
|
In
uxorem adulterium vindicatur iure mariti, non etiam sponsam. Severus quoque
et Antoninus ita rescripserunt. |
|
VII. 1. PAPINIANUS
libro singulari de adulteris : |
|
Quaerebatur,
an pater emancipatam filiam iure patris accusare possit. Respondi :
occidendi quidem facultatem lex tribuit eam filiam, quam habet in potestatem
aut quae eo auctore in manum convenit ; sed accusare
iure patris ne quidem emancipatam filiam pater prohibetur. |
|
VIII. 1. PAPINIANUS
eodem libro singulari [et titulo] : |
|
Cum
patri lex regia dederit in filium vitae necisque potestatem, quod bonum
fuit lege conprehendi, ut potestas fieret etiam filiam occidendi, velis
mihi rescribere ; nam scire cupio. Respondit : numquid ex contrario
praestat nobis argumentum haec adiectio, ut non videatur lex non habenti
dedisse, sed occidi eam cum adultero iussisse, ut videatur maiore
aequitate ductus adulterum occidisse, cum nec filiae pepercerit ? |
|
IX. 1. Idem : |
|
Si
pater quis adulterum occidit et filiae suae pepercit, quaero quid adversus
eum sit statuendum ? Respondit : sine dubio iste pater homicida
est ; igitur tenebitur lege Cornelia de sicariis. Plane si filia
non voluntate patris, sed casu servata est, non minimam habebit defensionem
pater, quod forte fugit filia. Nam lex ita punit homicidam, si dolo malo
homicidium factum fuerit. Hic autem pater non ideo servavit filiam, quia
voluit, sed quia occidere eam non potuit. |
|
X. 1. Idem : |
|
Si
maritus uxorem suam in adulterio deprehensam occidit, an in legem de sicariis
incidat, quaero. Respondit : nulla parte legis marito uxorem
occidere conceditur : quare aperte contra legem fecisse eum non ambigitur.
Sed si de poena tractas, non inique aliquid eius honestissimo calori permittitur,
ut non quasi homicida puniatur capite vel deportatione, sed usque ad exilium
poena eius statuatur. |
|
XI. 1. Idem
sic : |
|
De
mancipiis alterutrius marito vel patre accusante quaestionem habendam
palam est ; an idem extraneo accusatori permitti debeat,
quaero. Respondit : potest videri ea ratio fuisse permittendi istis
personis de servis quaestionem habere, ut diligentius dolorem animi sui,
item iniuriam laesae domus non translaticie persequerentur. Sed quoniam
non facile tale delictum sine ministerio servorum admitti creditum est,
ratio eo perduxit, ut etiam extraneo accusante mancipia quaestioni tormentorum
subicerentur a iudicibus. |
|
XII. 1. PAULUS
libro sententiarum secundo sub titulo de adulteris : |
|
Permittitur
patri tam adoptivo quam naturali, adulterum cum filia cuiusque
dignitatis domi suae vel generi, sui deprehensum sua manu occidere. 2. Filius
familias pater si filiam in adulterio deprehenderit, verbis quidem legis
prope est, ut non possit occidere : permittitur tamen etiam ei, ut
occidat. 3. Maritus in adulterio deprehensos
non alios quam infames et eos qui corpore quaestum faciunt, servos etiam
et libertos excepta uxore, quam prohibetur, occidere potest.
4. Maritum, qui uxorem deprehensam
cum adultero occidit, quia hoc inpatientia iusti doloris admisit, lenius
puniri placuit. 5. Occiso adultero dimittere
statim maritus debet uxorem atque ita triduo proximo profiteri, cum quo
adultero et in quo loco uxorem deprehenderit. ( =
Sent. 2, 26, 1. 2. 4-6 ) 6. Inventa
in adulterio uxore maritus ita demum adulterum occidere potest, si eum
domi suae deprehendat. 7. Eum,
qui in adulterio deprehensam uxorem non statim dimiserit, reum lenocinii
postulari placuit. ( =
Sent. 2, 26, 7. 8 ) 8. Servi
vero tam mariti quam uxoris in causa adulteri torqueri possunt, nec his
libertas sub specie impunitatis data valebit. |
|
[TITULUS V.] DE STUPRATORIBUS. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Qui
manserit cum masculo mansione muliebri, aspernamentum est : ambo
moriantur, rei sunt. ( =
Levit. 20, 13. ) |
|
II. 1. PAULUS
libro sententiarum II sub titulo de adulteris : |
|
Qui
masculum liberum invitum stupraverit, capite punietur. ( =
Sent. 2, 26, 12 ) 2.
Qui voluntate sua stuprum flagitiumque inpurum patitur, dimidia parte
bonorum suorum multatur nec testamentum ei ex maiore parte facere licet. |
|
III. 1. Hoc
quidem iuris est : mentem tamen legis Moysis imperatoris Theodosii
constitutio ad plenum secuta cognoscitur. [Item Theodosianus] : |
|
IMPP.
VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS Auggg. ad Orientium vicarium urbis
Romae. Non
patimur urbem Romam virtutum omnium matrem
diutius effeminati in viro pudoris contaminatione foedari et
agreste illud a priscis conditoribus robur fracta molliter plebe tenuatum
convicium saeculis vel conditorum inrogare vel principum, Orienti k(arissime)
ac iuc(undissime) nobis. 2. Laudanda igitur
experientia tua omnes, quibus flagiti usus est virile corpus muliebriter
constitutum alieni sexus damnare patientia nihilque discretum habere cum
feminis, occupatos, ut flagitii poscit inmanitas, atque omnibus eductos,
pudet dicere, virorum lupanaribus spectante populo flammae vindicibus
expiabit, ut universi intellegant sacrosanctum cunctis esse debere hospitium
virilis animae nec sine summo supplicio alienum expetisse sexum qui suum
turpiter perdidisset. Prop. pr. id. Maias Romae in atrio Minervae (a. 390).
( = C.
Th. 9, 7, 6 ) |
|
[TITULUS VI.] DE INCESTIS NUPTIIS. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Quicumque
concubuerit cum muliere uxore patris sui, pudenda patris sui
detexit, mortem moriantur ambo : rei sunt. 2. Et
quicumque concubuerit cum nuru sua, mortem moriantur ambo : rei sunt.
( = Levit.
20, 11. 12. ) |
|
II. 1. ULPIANUS
libro regularum singulari sub titulo de nuptiis : |
|
Inter
parentes et liberos, cuiuscumque gradus sint, conubium non est.
2. Inter cognatos autem ex transverso gradu
olim quidem usque ad quartum gradum matrimonia contrahi non poterant :
nunc autem ex tertio gradu licet uxorem ducere, sed tantum fratris filiam,
non etiam sororis, nec amitam nec materteram, quamvis eodem gradu sint.
3. Eam quae noverca vel privigna, vel quae
nurus vel socrus fuit, uxorem ducere non possumus. 4. Si
quis eam quam non licet uxorem duxerit, incestum matrimonium contrahit :
ideoque liberi in potestate eius non fiunt, sed quasi vulgo concepti
spurii sunt. ( = Ulp. Reg. 5,
6, 7 ) |
|
III. 1. PAULUS
libro sententiarum secundo sub titulo de nuptiis : |
|
Inter
parentes et liberos iure civili matrimonia contrahi non possunt nec filiam
sororis aut neptem uxorem ducere [non] possumus : proneptem aetatis
ratio prohibet. 2. Adoptiva cognatio
impedit nuptias inter parentes ac liberos omnimodo, inter fratres eatenus,
quatenus capitis minutio non intervenit. 3. Nec
socrum nec nurum nec privignam nec novercam aliquando citra poenam
incesti uxorem ducere licet, sicut nec amitam aut materteram. Sed qui
vel cognatam contra interdictum duxerit, remisso mulieri iuris
errore ipse poenam adulterii lege iulia patitur, non etiam ducta.
( = Sent. 2,
19, 3-5 ) |
|
IV. 1. GREGORIANUS
libro quinto sub titulo de nuptiis. Exemplum litterarum Diocletiani et
Maximiani impp. talem coniunctionem graviter punire commemorat : |
|
Exemplum
edicti Diocletiani et Maximiani Augg. et Constantii et Maximiani
nobilissimorum Caesarum. Quoniam piis religiosisque mentibus nostris ea,
quae Romanis legibus caste sancteque sunt constituta, venerabilia maxime
videntur atque aeterna religione servanda, dissimulare ea, quae a quibusdam
in praeteritum nefarie incesteque commissa sunt, non oportere credimus :
cum vel cohibenda sunt vel etiam vindicanda, insurgere nos disciplina
nostrorum temporum cohortatur. Ita enim et ipsos immortales deos Romano
nomini, ut semper fuerunt, faventes atque placatos futuros
esse non dubium est, si cunctos sub imperio nostro agentes piam religiosamque
et quietam et castam in omnibus mere colere perspexerimus vitam.
2. In quo id etiam providendum quam maxime
esse censuimus, ut matrimoniis religiose atque legitime iuxta disciplinam
iuris veteris copulatis tam eorum honestati, qui nuptiarum coniunctionem
sectantur, quam etiam his, qui inde deinceps nascentur, servata
religione incipiat esse consultum et honestate nascendi etiam posteritas
ipsa purgata sit. Id enim pietati nostrae maxime placuit, ut sancta
necessitudinum nomina optineant apud affectus suos piam ac religiosam
consanguinitati debitam caritatem. Nefas enim credere est ea,
quae in praeteritum a conpluribus constat esse commissa, cum pecudum ac
ferarum promiscuo ritu ad inlicita conubia instinctu execrandae
libidinis sine ullo respectu pudoris ac pietatis inruerint. 3. Sed
quaecumque antehac vel imperitia delinquentium vel pro ignorantia
iuris barbaricae inmanitatis ritu ex inlicitis matrimoniis videntur admissa,
quamquam essent severissime vindicanda, tamen contemplatione
clementiae nostrae ad indulgentiam volumus pertinere, ita tamen, ut quicumque
in ante actum tempus inlicitis incestisque se matrimoniis polluerunt,
hactenus adeptos se esse nostram indulgentiam sciant, ut post tam nefaria
facinora vitam quidem sibi gratulentur esse concessam, sciant tamen non
legitimos se suscepisse liberos, quos tam nefaria coniunctione genuerunt.
Ita enim fiet, ut de futuro quoque nemo audeat infrenatis cupiditatibus
oboedire, cum et sciant ita praecedentes admissores istius modi criminum
venia liberatos, ut liberorum quos inlicite genuerunt successione
arceantur, quae iuxta vetustatem Romanis legibus negabatur.
Et optassemus quidem nec ante quicquam eiusmodi esse commissum,
quod esset aut clementia remittendum aut legibus corrigendum. 4. Sed
posthac religionem sanctitatemque in conubiis copulandis volumus
ab unoquoque servari, ut se ad disciplinam legesque Romanas meminerint
pertinere et eas tantum sciant nuptias licitas, quae sunt Romano iure
permissae. 5. Cum quibus autem personis
tam cognatorum quam ex adfinium numero contrahi non liceat matrimonium,
hoc edicto nostro complexi sumus : cum filia nepte pronepte itemque
matre avia proavia et ex latere amita ac matertera sorore sororis
filia et ex ea nepte. Itemque ex adfinibus privigna noverca socru nuru
ceterisque quae antiquo iure prohibentur, a quibus cunctos volumus abstinere.
( = C. I.
5, 4, 17 ) 6. Nihil
enim nisi sanctum ac venerabile nostra iura custodiunt et ita ad tantam
magnitudinem Romana maiestas cunctorum numinum favore pervenit,
quoniam omnes leges suas religione sapienti pudorisque observatione devinxit.
7. Quare hoc edicto nostro volumus omnibus
palam fieri, quod praeteritorum venia, quae per clementiam nostram contra
disciplinam videtur indulta, ad ea tantum delicta pertineat, quae in diem
III kal. Ian. Tusco et Anullino cons. videntur esse commissa. 8. Si
qua autem contra Romani nominis decus sanctitatemque legum post supradictum
diem deprehendentur admissa, digna severitate plectentur. Nec
enim ullam in tam nefario scelere quisquam aestimet veniam se consequi
posse, qui tam evidenti crimini et post edictum nostrum
non dubitabit inruere. Dat. kal. Mai. Damasco Tusco et Anullino cons.
(a. 295). |
|
V. 1. HERMOGENIANUS
sub titulo de nuptiis : |
|
Impp.
Diocletianus et Maximianus Augg. Fl. Flaviano. His, qui incestas nuptias
per errorem contrahunt, ne poenis subiciantur, ita demum clementia principum
subvenit, si postea quam errorem suum rescierint, ilico nefarias nuptias
diremerint. Prop. id. Mart. Tiberiano et Dione cons. (a.
291). |
|
VI. 1. Hanc
quoque constitutionem Gregorianus titulo de nuptiis inseruit, quae est
tricesima et secunda, aliis tamen et die et cons., id est :
constitutio prop. V id. Iun. Diocletiano ter et Maximiano Augustis (a. 287). |
|
PAPINIANUS
libro singulari de adulteris : |
|
Qui
sororis filiam uxorem duxerat per errorem, antequam praeveniretur a delatore,
diremit coitum : quaero an adhuc possit accusari. Respondit :
ei qui coitu sororis filiae bona fide abstinuit, poenam
remitti palam est, quia qui errore cognito diremit coitum, creditur
eius voluntatis fuisse, ut, si scisset se in eo necessitudinis gradu positum,
non fuisset tale matrimonium copulaturus. |
|
VII. 1. Idem
dicitur in eos, qui incestas nuptias contraxerunt. Maledicti tamen sunt
omnes incesti per legem, cum adhuc rudibus populis ex divino nutu condita
isdem adstipulantibus sanciretur. Et utique omnes maledicti puniti
sunt, quos divina et humana sententia consona voce damnavit. Lex divina
sic dicit : |
|
Maledictus,
inquit, [dixit] Moyses, qui concubuerit cum uxore patris sui ; et
dicit omnis populus : fiat, fiat. 2. Maledictus,
qui concubuerit cum sorore sua de patre aut de matre ; et dicit omnis
populus : fiat, fiat. 3. Maledictus,
qui concubuerit cum nuru sua ; et dicit omnis populus : fiat,
fiat. 4. Maledictus, qui concubuerit cum
socru sua ; et dicit omnis populus : fiat, fiat. 5. Maledictus,
qui concubuerit cum sorore patris sui ; et dicit omnis populus :
fiat, fiat. 6. Maledictus, qui concubuerit
cum sorore matris suae ; et dicit omnis populus : fiat, fiat.
7. Maledictus, qui concubuerit cum sorore
uxoris suae ; et dicit omnis populus : fiat, fiat. 8. Maledictus,
qui dormierit cum uxore fratris sui ; et dicit omnis populus :
fiat, fiat. 9. Maledictus, qui dormierit
cum omni pecore ; et dicit omnis populus : fiat, fiat. |
|
[TITULUS VII.] DE FURIBUS ET POENA EORUM. |
|
I. 1. Quod
si duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum
autem si se audeat telo defendere, interfici iubent : scitote,
iuris consulti, quia moyses prius hoc statuit, sicut lectio manifestat.
MOYSES dicit : |
|
Si
perfodiens nocte parietem inventus fuerit fur et percusserit eum alius
et mortuus fuerit hic, non est homicida is qui percusserit eum. 2. Si
autem sol ortus fuerit super eum, reus est mortis percussor : et
ipse morietur. ( =
Exod. 22, 2. 3. ) |
|
II. 1. PAULUS
libro sententiarum V ad legem Corneliam de sicariis et veneficis : |
|
Si
quis furem nocturnum vel diurnum cum se telo defenderet occiderit,
hac quidem lege non tenetur, sed melius fecerit, qui eum conprehensum
transmittendum ad praesidem magistratibus optulerit. ( =
Sent. 5, 23, 9 ) |
|
III. 1. ULPIANUS
libro VIII ad edictum sub titulo si quadrupes
pauperiem dederit : |
|
Iniuria
occisum esse merito adicitur ; non enim sufficit occisum, sed oportet
iniuria id esse factum. Proinde si quis servum latronem occiderit, lege
Aquilia non tenetur, quia iniuria non occidit. ( =
D. 9, 2, 3 ) 2. Sed
et quemcumque alium ferro se petentem qui occiderit non videbitur iniuria
occidisse. Proinde si furem nocturnum, quem lex duodecim tabularum omnimodo
permittit occidere, aut diurnum, quem aeque lex permittit, sed
ita [lex] demum, si se telo defendat, videamus, an lege Aquilia teneatur.
Et Pomponius dubitat, num haec lex non sit in usu. ( =
D. 9, 2, 5 pr. ) 3. Et
si quis noctu furem occiderit, non dubitamus, quin lege Aquilia non
teneatur : sin autem, cum posset adprehendere, maluit occidere, magis
est, ut iniuria fecisse videatur ; ergo etiam lege Cornelia tenebitur.
( = D. 9, 2,
5 pr. ) 4. Iniuriam
autem accipere hic nos oportet non, quemadmodum et circa iniuriarum
actionem, contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, hoc est contra
ius, id est si culpa quis occiderit. Et reliqua. ( =
D. 9, 2, 5, 1 ) |
|
IV. 1. ULPIANUS
libro octavo de officio proconsulis sub titulo de furibus : |
|
Fures
ad forum remittendi sunt diurni, nocturnique extra ordinem audiendi
et causa cognita puniendi, dummodo in poena eorum sciamus operis
publici temporari modum non egrediendum. Idem et in balneariis furibus.
2. Sed si se telo fures defendunt vel effractores
vel ceteri his similes nec quemquam percusserunt, metalli poena
humiliores, honestiores vero relegatione adficiendi erunt.
( = D. 47,
17, 1 ) |
|
V. 1. PAULUS
libro sententiarum II sub titulo de furibus : |
|
Furti
quocumque genere damnatus famosus efficitur. ( =
Sent. 2, 31, 15 ) 2. Fur
est qui rem alienam contrectat. 3. Furtorum
genera sunt quattuor, manifesti, nec manifesti, concepti et oblati. Manifestus
fur est, qui in faciendo deprehensus est, ei qui intra terminos eius loci,
unde furatus est, conprehensus est, vel antequam ad eum locum, quo destinaverat,
pervenerit. Nec manifestus est fur, qui in rapiendo quidem conprehensus
non est, sed eum fecisse negari non potest. 4. Concepti
actione tenetur, apud quem furtum est inventum. Oblati actione is tenetur,
qui rem furtivam ali optulit, ne apud se inveniretur. 5. Furti
actione is agere potest, cuius interest rem non perisse. ( =
Sent. 2, 31, 1-5 ) 6. Conceptiva
autem agere potest, qui rem concepit et invenit. Oblati agere potest,
penes quem res concepta inventa est. |
|
[TITULUS VIII.] DE FALSO TESTIMONIO. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Si
steterit testis iniustus adversus hominem accusandum accusans eum impietatis,
2. Stabunt duo homines, quibus est invicem
contentio, ante deum et ante sacerdotes et ante iudices, quicumque fuerint
in illis diebus. 3. Cum inquisierint iudices
diligenter et inventus fuerit testis iniustus testificans iniusta, insurgentes
adversus eum, 4. Facietis ei sicut voluit
malefacere et delebitis malum de medio vestrum : 5. Et
ceteri audientes timebunt nec audebunt haec mala facere inter vos. ( =
Deuteron. 19, 16-20 ) |
|
II. 1. PAULUS
libro singulari de poenis omnium legum sub titulo ad legem Iuliam de adulteris : |
|
Qui
falsum testimonium dixerit, proinde tenebitur, ac si lege Cornelia testamentaria
damnatus esset. |
|
III. 1. PAULUS
libro sententiarum quinto sub titulo de testibus et de quaestionibus : |
|
Hi,
qui falso vel varie testimonia dixerunt vel utrique parti prodiderunt,
aut in exilium aguntur aut in insulam relegantur aut curia submoventur.
( = Sent. 5,
15, 5 ; = D. 22, 5, 16 ) |
|
IV. 1. Idem
libro sententiarum quinto sub titulo ad legem Corneliam de sicaris
et veneficis : |
|
Lex
Cornelia poenam deportationis infligit ei qui hominem occiderit eiusque
rei causa furtive faciendi cum telo fuerit, et qui venenum hominis necandi
causa habuerit vendiderit paraverit, falsumve testimonium dixerit quo
quis periret, mortisve causam praestiterit. 2. Quae
omnia facinora in honestiores poena capitis vindicari placuit ;
humiliores vero aut in crucem tolluntur aut bestiis subiciuntur. ( =
Sent. 5, 23, 1 ; = Coll. 1, 2 ) |
|
V. 1. PAULUS
libro sententiarum quinto sub titulo ad legem Corneliam testamentariam : |
|
Qui
ob falsum testimonium perhibendum pecuniam acceperit dederit, iudicemve
ut sententiam ferat vel non ferat corruperit corrumpendumve curaverit,
humiliores capite puniuntur, honestiores publicatis bonis cum ipso iudice
in insulam deportantur. ( =
Sent. 5, 25, 2 ) |
|
VI. 1. Idem
eodem libro et titulo : |
|
Falsum
est quidquid in veritate non est, sed pro vero adseveratur. ( =
Sent. 5, 25, 3 ) |
|
VII. 1. ULPIANUS
libro octavo de officio proconsulis sub titulo
de poena legis Corneliae testamentariae : |
|
Praeterea
factum est senatus consultum Statilio et Tauro consulibus, quo poena
legis Corneliae inrogatur ei, qui quid aliud quam testamentum sciens dolo
malo falsum signaverit signarive curaverit, item qui ad falsas testationes
faciendas testamentave falsa invicem dicenda aut consignanda dolo malo
coierint, Licinio V et Tauro conss. ( = D. 48, 10, 9, 3 )
2. Item qui ob instruendam advocationem
testimoniave pecuniam acceperit pactusve fuerit societatemve
coierit, aut aliquam de ea re pactionem interposuerit, item si
quis coierit ad occisionem innocentium, senatus consulto quod Cotta et
Messalla factum est coercetur. 3. Sed et
si quis ob denuntiandum vel non denuntiandum
remittendumve testimonium pecuniam acceperit, senatus consulto quod duobus
Geminis conss. factum est poena legis Corneliae
adficitur. Et reliqua. |
|
[TITULUS VIIII.] DE FAMILIARIS TESTIMONIO NON ADMITTENDO. |
|
I. 1. Item
MOYSES : |
|
Falsum
testimonium non dabis adversus proximum tuum. ( =
Exod. 20, 16. ) |
|
II. 1. ULPIANUS
libro VIIII de officio proconsulis sub titulo ad legem Iuliam
de vi publica et privata : |
|
Eadem
lege quibusdam testimonium omnino, quibusdam interdicitur invitis capite
octogesimo septimo et capite octogesimo octavo. 2. Capite
octogesimo octavo in haec verba his hominibus : ‘hac lege
in reum testimonium dicere ne liceto, qui se ab eo parenteve eius libertove
cuius eorum libertive libertave liberaverit,
quive inpubes erit, quive iudicio publico damnatus est, qui
eorum in integrum restitutus non est, quive in vinculis custodiaque publica
erit, quive depugnandi causa auctoratus erit, quive ad bestias depugnare
se locavit locaverit, praeterquam qui iaculandi causa ad urbem missus
est erit, palamve corpore quaestum faciet feceritve, quive ob testimonium
dicendum pecuniam accepisse iudicatus erit’. Nec volens
quis eorum hac lege in reum testimonium dicit. 3. Capite
octogesimo septimo his : ‘[Homines] inviti in reum testimonium
ne dicunto qui sobrinus est ei reo propioreve cognatione
coniunctus, quive socer gener vitricus privignusve eius erit’. Et
reliqua |
|
III. 1. PAULUS
libro sententiarum V sub titulo de testibus et quaestionibus : |
|
Suspectos
testes et eos vel maxime, quos accusator de domo eduxit vel vitae humilitas
infamaverit, interrogari non placuit ; in testibus enim et vitae
qualitas spectari debet et dignitas. 2. In
adfinem vel cognatum inviti testes interrogari non possunt. 3. Adversus
se invicem parentes et liberi itemque patroni et liberti nec
volentes ad testimonium admittendi sunt, quia rei verae testimonium necessitudo
personarum plerumque corrumpit. ( =
Sent. 5, 15, 1-3 ) |
|
[TITULUS X.] DE DEPOSITO. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Si
aliquis dabit proximo suo argentum aut vas servare et furatum fuerit de
domo hominis, si invenitur qui furatus est, reddet duplum. 2. Quod
si non fuerit inventus fur, accedet is qui commendatum susceperat ante
dominum et iurabit nihil se nequiter egisse de omni re commendata proximi
sui et liberabitur. ( = Exod.
22, 7. 8. ) |
|
II. 1. MODESTINUS
libro differentiarum secundo sub titulo de deposito
vel commodato : |
|
Commodati
iudicio conventus et culpam praestare cogitur : qui vero
depositi convenitur, de dolo, non etiam de culpa condemnandus est. Commodati
enim contractu, quia utriusque contrahentis utilitas intervenit, utrumque
praestatur : in depositi vero causa sola deponentis utilitas vertitur
et ibi dolus tantum praestatur. 2. Sed
in ceteris quoque partibus iuris ista regula custoditur ; sic enim
et in fiduciae iudicium et in actionem rei uxoriae dolus et culpa
deducitur, quia utriusque contrahentis utilitas intervenit. 3. In
mandati vero iudicium dolus, non etiam culpa deducitur. Quamvis
singulariter denotare liceat in tutelae iudicium utrumque deduci,
cum solius pupilli, non etiam tutoris utilitas in administratione versetur.
4. Depositi damnatus infamis est :
qui vero commodati damnatur, non fit infamis ; alter enim propter
dolum, alter propter culpam condemnatur. 5. Actione
depositi conventus cibariorum nomine apud eundem iudicem utiliter experitur ;
at is cui res commodata est inprobe cibariorum exactionem
intendit. Inpensas tamen necessarias iure persequitur,
quas forte in aegrum vel alias laborantem inpenderit. ( = D. 16, 3, 23 )
6. Res deposita si subripiatur, dominus
dumtaxat habet furti actionem, quamvis eius apud quem
res deposita est intersit ob inpensas in rem factas rem retinere.
Is vero cui res commodata sit furti experiri debebit, si modo solvendo
fuerit. 7. Actio commodati semper in simplum
competit, depositi vero nonnumquam in duplum, scilicet si ruinae vel naufragii
vel incendii aut tumultus causa res deponatur. |
|
III. 1. HERMOGENIANUS
sub titulo de deposito huius modi inserit constitutiones : |
|
Idem
Augg. et Caess. Fl. Munatio. Eum qui suscepit
depositum dolum, non etiam casum praestare certi iuris est. Cum
itaque proponas ignis vi quaedam cremata de his quae tibi fuere commendata
nec ullum dolum in subtrahendis rebus adhibitum, rector provinciae nihil
contra iuris rationem fieri patietur. Et quoniam necti quereris
moras adhibita varietate, negotium inter vos ortum secundum iuris ordinem
sua ratione decidetur. Subscripta VIII k. Iul. Serdica Augustis cons.
(a. 293). |
|
IV. 1. Idem
Augg. et Caess. Fl. Aurelio Altenico Andronico. Eos penes quos
vestem et argenti materiam deposuisse proponis apud rectorem
provinciae convenit interrogari, qui eos, sive teneant sive dolo
fecerint quominus possint restituere, secundum bonam fidem tibi satisfacere
conpellet. Subscripta VI k. April. Sirmi Caess. cons. (a. 294). |
|
V. 1. Idem
Augg. et Caess. Aurelio et Eustathio et Diosimo. Is, qui depositum suscepit,
ultra dolum, si non aliud specialiter convenit, praestare nihil necesse
habet. Cuius memor iuris rector provinciae partium allegationibus
auditis pro ereptorum qualitate suam ordinabit sententiam. Subscripta
XIIII k. Nov. Appiaria (a. 294 ?). |
|
VI. 1. Idem
Augg. et Caess. Septimiae Quadratillae. Qui dolo malo depositum non restituit,
suo nomine conventus ad eius restitutionem cum infamiae periculo urguetur.
Subscripta prid. idus Decembres Nicomedia CC. cons. (a. 294).
( = C. I.
4, 34, 10 ) |
|
VII. 1. PAULUS
libro secundo sententiarum sub titulo de deposito : |
|
Deponere
possumus apud alium id quod nostri iuris est vel alieni. 2. Depositum
est quasi diu positum. Servandum est, quod ad breve tempus custodiendum
datur. 3. Deponere videtur, qui in metu
ruinae incendii naufragii apud alium custodiae causa deponit. 4. Deponere
videtur et is, qui suspectam habens vel minus idoneam custodiam domus
vel vim latronum timens apud aliquem rem custodiendam commendat.
( = Sent.
2, 12, 1-4 ) 5. Si
sacculum vel argentum signatum deposuero et is penes quem depositum
fuit me invito contrectavit, et depositi et furti actio mihi in eum conpetit.
( = Sent.
5, 12, 5 ) 6. Ob
res depositas dolus tantum praestari solet. 7. In
iudicio depositi ex mora et fructus veniunt et usurae rei depositae praestantur.
8. Si quis rem penes se depositam apud
alium deposuerit, tam ipse directam quam is qui apud eum deposuit
utilem actionem depositi habere possunt. 9. Si
pecuniam deposuero eaque uti tibi permisero, mutua magis
videtur quam deposita ac per hoc periculo tuo erit. 10. Si
rem apud te depositam vendideris eamque redemeris post perdideris,
semel admisso dolo perpetua depositi actione teneberis. 11. Ex
causa depositi lege duodecim tabularum in duplum actio datur, edicto praetoris
in simplum. ( = Sent.
2, 12, 6-11 ) |
|
VIII. 1. GREGORIANUS
libro IIII sub titulo de deposito : |
|
Imp.
Alexander A. Mestrio militi. Incursu latronum ornamenta deposita apud
interfectum ab eis perierunt : detrimentum ad heredes eius qui depositum
accepit, qui dolum tantum praestare debuit, non pertinet. Quod si praetextu
latrocinii commissi res, quae in potestate heredis sunt, non restituuntur,
tam depositi quam ad exhibendum actio, sed et in rem vindicatio
conpetit. Prop. VII kal. Iul. Maximo bis et Urbano cons. (a.
234). ( = C. I.
4, 34, 1 ) |
|
IX. 1. PAULUS
libro responsorum V sub titulo ex locato et conducto : |
|
‘Imp.
Antoninus Iulio Agrippino. Dominus horreorum periculum vis maioris
vel effracturae latronum praestare non cogitur. His cessantibus si quid
ex depositis rebus inlaesis extrinsecus horreis perit, damnum
depositorum sarciri debet. Prop. IIII non. Nov. Antonino IIII cons.’
(a. 213). Paulus respondit : Satis praepositam constitutionem
declarare his, qui horrea locant, maiorem vim inputari non posse. ( = C. I.
4, 65, 1 ) |
|
[TITULUS XI.] DE ABACTORIBUS. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Si
quis involaverit vitulum aut ovem et occiderit aut vendiderit, quinque
vitulos restituet pro vitulo uno, quattuor oves pro ove una. 2. Quod
si non habet unde reddat, venundetur pro furto. ( = Exod.
22, 1. 3 fin. ) |
|
II. 1. PAULUS
libro sententiarum V sub titulo de abactoribus : |
|
Atroces
pecorum abactores plerumque ad gladium vel in metallum, nonnumquam autem
in opus publicum dantur. Atroces autem sunt, qui equos et greges ovium
de stabulo vel de pascuis abigunt vel si id saepius aut ferro
aut conducta manu faciunt. ( = Sent.
5, 18, 2 ) |
|
III. 1. Idem
PAULUS eodem libro et titulo : |
|
Abactores
sunt, qui unum equum vel duas equas totidemque boves, oves vel
capras decem, porcos quinque abegerint. Quidquid vero intra hunc numerum
fuerit ablatum, in poena furti pro qualitate eius aut in duplum,
aut in triplum convenitur aut fustibus caesus in opus publicum unius anni
datur aut sub poena vinculorum domino restituetur. ( = Sent.
5, 18, 1 ) |
|
IV. 1. Idem
PAULUS eodem libro et titulo : |
|
Si
ea pecora, de quibus quis litigaverat, abegerit, ad forum remittendus
est atque ita convictus in duplum vel in triplum furis more damnatur.
( = Sent. 5,
18, 3 ) |
|
V. 1. Idem
PAULUS eodem libro et titulo : |
|
Qui bovem vel equum errantem quodve aliud pecus abduxerit, furem magis
eum quam abactorem constitui placuit. ( =
Sent. 5, 18, 4 ) |
|
VI. 1. PAULUS
libro singulari de poenis paganorum sub titulo de abigeis dixit : |
|
Cum
durius abigei damnantur, et ad gladium tradantur : itaque divus Pius
ad concilium Baeticae rescripsit. 2. Qui
pecora, de quibus litigabat, abegit, ad forum remittendus est
et si victus fuerit, in duplum vel quadruplum condemnandus. |
|
VII. 1. ULPIANUS
libro octavo de officio proconsulis, sub titulo de abigeis : |
|
De
abigeis puniendis ita divus Hadrianus rescripsit concilio Baeticae :
‘Abigei cum durissime puniuntur, ad gladium damnari solent. Puniuntur
autem durissime non ubique, sed ubi frequentius est hoc genus maleficii :
alioquin et in opus et nonnumquam temporarium damnantur. ( = D. 47, 14, 1 pr. )
2. Ideoque puto apud vos quoque sufficere
genus poenae, quod maximum huic maleficio inrogari solet, ut
ad gladium abigei dentur : aut si quis tam notus et tam gravis in
abigendo fuit, ut prius ex hoc crimine aliqua poena affectus sit, hunc
in metallum dari oportere’. 3. Rescriptum
divi Hadriani sic loquitur, quasi gravior poena sit metalli : nisi
forte hoc sensit divus Hadrianus gladii poenam dicendo ludi damnationem.
4. Est autem differentia inter eos qui
ad gladium et eos qui ad ludum damnantur ; nam ad gladium damnati
confestim consumuntur vel certe intra annum debent consumi ; hoc
enim mandatis continetur. Enimvero qui in ludum damnantur, non
utique consumuntur, sed etiam pilleari et rudem accipere possunt post
intervallum, siquidem post quinquennium pilleari, post
triennium autem rudem induere eis permittitur. 5. Eodem
rescripto divi Hadriani diligentissime expressum est non ubique parem
esse poenam abigeorum. |
|
VIII. 1. Item
ULPIANUS libro et titulo qui supra : |
|
Abigei
autem proprie hi habentur, qui pecora ex pastu et ex armentis subtrahunt
et quodammodo depraedantur et abigei studium quasi artem exercent equos
de gregibus vel boves de armentis abducentes. Ceterum si quis
bovem aberrantem vel equum in solitudine abduxerit non est abigeus,
sed fur potius. 2. Sed et qui porcum vel
capram vel verbecem abducunt, non tam graviter ut hi
qui maiora animalia abigunt plecti debent. 3. Quamquam
autem Hadrianus metalli poenam temporari vel etiam gladii praestituerit,
at tamen qui honestiore loco nati sunt, non debent ad hanc poenam pertinere,
sed aut relegandi erunt aut removendi ordine. 4. Romae
tamen etiam bestiis subici abigeos videmus : et sane qui cum gladio
abigunt, non inique hac poena adficiuntur. ( = D.
47, 14, 1, 1-4 ) |
|
[TITULUS XII.] DE INCENDIARIIS. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Si
exierit ignis et invenerit spinas et conprehenderit areas vel spicas aut
campum, aestimationem restituet ille qui succendit ignem. ( =
Exod. 22, 6. ) |
|
II. 1. PAULUS
libro sententiarum quinto sub titulo de incendiariis : |
|
Qui
casam aut villam inimicitiarum gratia incenderunt, humiliores in metallum
aut in opus publicum damnantur, honestiores in insulam relegantur. 2. Fortuita
incendia, quae casu venti furentis vel incuria ignem supponentis
ad usque vicini agros evadunt, si ex eo seges vel vinea vel olivae vel
fructiferae arbores concrementur, datum damnum aestimatione sarciatur.
( = Sent. 5,
20, 2-3 ) |
|
III. 1. Idem
PAULUS eodem libro et titulo : |
|
Commissum
vero servorum, si domino videatur, noxae deditione sarcitur.
2. Messium sane per dolum incensores
vinearum olivarumve aut in metallum humiliores damnantur aut honestiores
in insulam relegantur. ( =
Sent. 5, 20, 4-5 ) |
|
IV. 1. Idem
PAULUS libro et titulo qui supra : |
|
Incendiarii,
qui quid in oppido praedandi causa faciunt, facile capite puniuntur.
( = Sent. 5,
20, 1 ) |
|
V. 1. ULPIANUS
libro octavo de officio proconsulis sub titulo de naufragis
et incendiariis : |
|
Incendiariis
lex quidem Cornelia aqua et igni interdici iussit, sed re varie
sunt puniti. Nam qui data opera in civitate incendium fecerunt, si humillimo
loco sunt, bestiis subici solent, si in aliquo gradu et Romae id fecerunt,
capite puniuntur : aut certe... adficiendi sunt qui haec
committunt. 2. Sed eis qui non
data opera incendium fecerint plerumque ignoscitur, nisi in lata et incauta
neglegentia vel lascivia fuit. |
|
VI. 1. PAULUS
libro singulari de poenis paganorum sub titulo de abigeis dicit : |
|
Incendiarii,
qui in oppido praedae causa id admiserint, capite puniantur : qui
casu insulam aut villam, non ex inimicitiis incenderint, levius. Fortuita
enim incendia ad forum remittenda sunt, ut damnum vicinis sarciatur. |
|
VII. 1. ULPIANUS
libro XVIII ad edictum, sub titulo si fatebitur iniuria occisum
esse in simplum et cum diceret : |
|
Item
si insulam meam adusseris vel incenderis, Aquiliae actionem habebo,
idemque est, et si arbustum meum vel villam meam. ( = D.
9, 2, 27, 7 ) 2. Quod
si dolo quis insulam exusserit, etiam capitis poena plectitur, quasi incendiarius.
3. Item si quis insulam voluerit exurere
et ignis etiam ad vicini insulam pervenerit, Aquilia tenebitur lege vicino
etiam, non minus inquilinis ob res eorum exustas, et ita Labeo libro XV
responsorum refert. ( = D.
9, 2, 27, 8 ) 4. Sed
si stipulam in agro tuo incenderis ignisque evagatus ad praedium vicini
pervenerit et illud exusserit, Aquilia lex locum habeat an in factum actio
sit, fuit quaestio. 5. Sed plerisque Aquilia
lex locum habere non videtur, et ita Celsus libro XXXVII digestorum scribit.
Ait enim ‘si stipulam incendentis ignis effugit, Aquilia lege eum
non teneri, sed in factum agendum, quia non principaliter hic exussit,
sed dum aliud egit, sic ignis processit’. 6. Cuius
sententia et rescripto divi Severi conprobata est in haec verba :
‘Profitere propter ignem, qui pabuli gratia factus
culpa servorum Veturiae Astiliae evagatus agrum tuum, ut proponis, depopulatus
est, ad exemplum legis Aquiliae noxali iudicio actura :
si litis aestimatio permittitur, iudicium consistere potest’.
Videlicet non est visa Aquilia sufficere. 7. Si
forte servus, qui idem conductor est, coloni ad fornacem
obdormisset et villa fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conventum
praestare debere, si neglegens in elegendis ministeriis fuit. Ceterum
si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit, an
tenetur ? Namque qui non custodit, nihil fecit : qui recte ignem
subiecit, non peccavit : quemadmodum si hominem medicus recte secuerit,
sed neglegenter vel ipse vel alius curaverit, Aquilia cessat. Quid ergo
est ? Et hic puto ad exemplum Aquiliae dandam actionem tam in
eum qui ad fornacem obdormivit vel neglegenter custodit, quam in medicum
qui neglegenter curavit, sive homo periit sive debilitatus est. Nec quisquam
dixerit in eo qui obdormivit rem eum humanam et naturalem passum, cum
deberet vel ignem extinguere vel ita munire, ut non evagaretur.
( = D.
9, 2, 27, 9 ) 8. Item
libro VI ex Vibiano relatum est : si furnum secundum parietem communem
haberes, an damni iniuria teneris ? Et ait Proculus agi
non posse Aquilia lege, quia nec cum eo qui focum haberet : et ideo
aequius putat in factum actionem dandam. Sed non proponit exustum parietem.
Sane enim quaeri potest, si nondum mihi damnum dederis et ita
ignem habeas, ut metuam ne mihi des, an aequum sit me
interim actionem,
id est in factum inpetrare ? Fortassis enim de hoc senserit
Proculus. Nisi quis dixerit damni non facti sufficere cautionem. ( = D.
9, 2, 27, 10 ) 9. Sed
et si qui servi inquilini insulam exusserint, libro X Urseius
refert Sabinum respondisse lege Aquilia servorum nomine dominum noxali
iudicio conveniendum : ex locato autem dominum teneri negat. Proculus
autem respondit, cum coloni servi villam exusserint, colonum vel ex locato
vel lege Aquilia teneri, ita ut colonus servos posset noxae dedere et
si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum. ( = D.
9, 2, 27, 11 ) 10. Item
Celsus libro XXVII digestorum scribit : si, cum apes meae ad tuas
advolassent, tu eas exusseris, quosdam negare conpetere legis Aquiliae
actionem, inter quos et Proculum, quasi apes domini mei non fuerint. Sed
id falsum esse Celsus ait, cum apes revenire soleant et fructui mihi sint.
Sed Proculus eo movetur, quod nec mansuetae nec ita clausae fuerint. Ipse
autem Celsus ait nihil inter has et columbas interesse, quae, si manum
refugiunt, domi tamen fugiunt. ( = D.
9, 2, 27, 12 ) |
|
[TITULUS XIII.] DE TERMINO AMOTO. |
|
I. 1. MOYSES dicit : | |
Non
transmovebis terminos proximi tui, quos constituerunt patres tui vel principes
possessionis tuae. ( = Deuteron.
19, 14. ) |
|
II. 1. PAULUS
libro sententiarum primo sub titulo finium regundorum : |
|
In
eum, qui per vim terminos deiecit vel amovit, extra ordinem animadvertitur.
( = Sent. 1,
16 ) |
|
III. 1. ULPIANUS
libro octavo de officio proconsulis sub titulo de termino moto : |
|
Eos
qui terminos moverunt non inpune id facere debere divus Hadrianus Terentio
Gentiano XVII k. Sept. se III consule rescripsit, quo rescripto poenam
variam statuit. 2. Verba rescripti ita
se habent : ‘Pessimum factum eorum, qui terminos finium causa
positos abstulerunt, dubitari non potest. Poenae tamen modus
ex condicione personae et mente facientis magis statui
potest : nam si splendidiores sunt personae, quae
convincuntur, non dubito quin occupandorum aliorum finium causa id admiserint :
et possunt in tempus, ut cuiusque patitur aetas, relegari ; id
est si iuvenior in longius, si senior recisius : si
vero alii negotium gesserunt et ministerio functi sunt, castigari
et sic in biennium aut triennium ad opus publicum dari. Quod si per ignorantiam
aut fortuito lapides usus causa furati sunt, sufficit eos verberibus
coerceri’. |
|
[TITULUS XIIII.] DE PLAGIARIIS. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Quicumque
plagiaverit quemquam Israhel et vendiderit eum, morte moriatur. ( =
Exod. 21, 16. ) |
|
II.
1. PAULUS libro sententiarum V sub titulo ad legem
Fabiam : |
|
Lege
Fabia tenetur, qui civem Romanum ingenuum libertinumve servumve
alienum celaverit vendiderit vinxerit comparaverit. 2. Et
olim quidem huius legis poena nummaria fuit, sed translata est
cognitio in praefectum urbis, itemque praesidis provinciae extra
ordinem meruit animadversionem. Ideoque humiliores aut in metallum dantur
aut in crucem tolluntur, honestiores adempta dimidia parte
bonorum in perpetuum relegantur. 3. Si
servus sciente domino alienum servum subtraxerit vendiderit celaverit,
in ipsum dominum animadvertitur : quod si id domino ignorante commiserit,
in metallum datur. ( =
Sent. 5, 30 b ) |
|
III. 1. ULPIANUS
libro nono de officio proconsulis sub titulo ad legem Fabiam : |
|
Frequens
est etiam legis Fabiae cognitio in tribunalibus praesidum, quamquam quidam
procuratores Caesaris usurpaverint tam in provinciis quam
Romae. 2. Sed enim iam eo perventum est
constitutionibus, ut Romae quidem praefectus urbis solus super ea re cognoscat,
si intra miliarium centesimum sit iniuria commissa : enimvero
si ultra centesimum, praefectorum praetorio erit cognitio. In provincia
est praesidum provinciarum, nec aliter procuratori Caesaris haec
cognitio iniungitur, quam si praesidis partibus in provincia
fungatur. Plane post sententiam de Fabia latam procuratoris partes succedunt
huiusce rei. 3. Attamen procurator
qui nullam provinciam regit licet de capitalibus causis cognoscere
nec soleat, tamen ut de lege Fabia possit cognoscere, imp. Antoninus constituit.
Idem legis Iuliae de adulteris coercendis constitutione imperatoris Antonini
quaestionem accepit. 4. Lege autem Fabia
tenetur, qui civem Romanum eumve, qui in Italia liberatus sit,
celaverit vinxerit vinctumve habuerit, vendiderit emerit, quive in eam
rem socius fuerit : cui capite primo eiusdem legis poena iniungitur.
Si servus quis sciente domino fecerit, dominus eius sestertiis quinquaginta
milibus eodem capite punitur. 5. Eiusdem
legis capite secundo tenetur, qui alieno servo persuaserit, ut dominum
fugiat quive alienum servum invito domino celaverit vendiderit emerit
dolo malo, quive in ea re socius fuerit : iubeturque populo sestertia
quinquaginta milia dare. Et reliqua. |
|
6. Sciendum
tamen est ex novellis constitutionibus capitali sententia plagiatores
pro atrocitate facti puniendos : quamvis et Paulus relatis supra
speciebus crucis et metalli huiusmodi reis inrogaverit poenam. |
|
[TITULUS XV.] DE MATHEMATICIS, MALEFICIS ET MANICHAEIS. |
|
I. 1. MOYSES
dicit : |
|
Non inveniatur in te qui lustret filium tuum aut filiam tuam,
nec divinus apud quem sortes tollas : nec consentias venenariis inpostoribus,
qui dicunt, quid conceptum habeat mulier, quoniam fabulae seductoriae
sunt. Nec intendas prodigia, nec interroges mortuos. 2. [Non
inveniatur in te auguriator nec inspector avium nec maleficus aut incantator
nec Pythonem habens in ventrem nec haruspex nec interrogator mortuorum
nec portenta inspiciens] : 3. omnia
namque ista a domino deo tuo damnata sunt et qui fecerit haec. Propter
has enim abominationes deus eradicabit Chaldaeos a facie tua. 4. Tu
autem perfectus eris ante dominum deum tuum ; 5. gentes
enim istae, quas tu possides, auguria et sortes et divinationes audiebant.
( = Deuteron.
18, 10-14 ) |
|
II. 1. ULPIANUS
libro VII de officio proconsulis sub titulo de mathematicis et vaticinatoribus : |
|
Praeterea
interdictum est mathematicorum callida impostura et obstinata persuasione.
Nec hodie primum interdici eis placuit, sed vetus haec prohibitio est
denique extat senatus consultum Pomponio et Rufo conss. factum quo cavetur,
ut mathematicis Chaldaeis ariolis et ceteris, qui simile inceptum
fecerunt, aqua et igni interdicatur omniaque bona eorum publicentur, et
si externarum gentium quis id fecerit, ut in eum animadvertatur.
2. Sed fuit quaesitum, utrum scientia huiusmodi
hominum puniatur an exercitio et professio. Et quidem apud veteres
dicebatur professionem eorum, non notitiam esse prohibitam : postea
variatum. Nec dissimulandum est nonnumquam inrepsisse in usum,
ut etiam profiterentur et publice se praeberent. Quod quidem magis per
contumaciam et temeritatem eorum factum est, qui visi erant vel consulere
vel exercere, quam quod fuerat permissum. 3. Saepissime
denique interdictum est fere ab omnibus principibus, ne quis omnino huiusmodi
ineptiis se inmisceret, et varie puniti sunt ii qui id exercuerint, pro
mensura scilicet consultationis. Nam qui de principis salute, capite puniti
sunt vel qua alia poena graviore adfecti ; enimvero si qui de sua
suorumque, levius. Inter hos habentur vaticinatores, quamquam
ii quoque plectendi sunt, quoniam nonnumquam contra publicam quietem imperiumque
populi Romani inprobandas artes exercent. 4. Extat
denique decretum divi Pii ad Pacatum, legatum provinciae Lugudunensis,
cuius rescripti verba quia multa sunt, de fine eius ad locum haec pauca
subieci. 5. Denique divus Marcus eum, qui
motu Cassiano vaticinatus erat et multa quasi instinctu deorum
dixerat, in insulam Syrum relegavit. 6. Et
sane non debent inpune ferre huiusmodi homines, qui sub obtentu
ex monito deorum quaedam vel enuntiant vel iactant vel scientes
confingunt. |
|
III. 1. GREGORIANUS
libro VII sub titulo de maleficis et Manichaeis : |
|
Impp.
Diocletianus et Maximianus AA. et Constantius et Maximianus,
nobilissimi CC. Iuliano proconsuli Africae. Otia maxima interdum
homines in communione condicionis naturae humanae modum excedere
hortantur et quaedam genera inanissima ac turpissima doctrinae superstitionis
inducere suadent, ut sui erroris arbitrio pertrahere et alios multos videantur,
Iuliane karissime. 2. Sed dii immortales
providentia sua ordinare et disponere dignati sunt, quae bona et vera
sunt ut multorum et bonorum et egregiorum virorum et sapientissimorum
consilio et tractatu inlibata probarentur et statuerentur, quibus nec
obviam ire nec resistere fas est, neque reprehendi a nova vetus religio
deberet. Maximi enim criminis est retractare quae semel ab antiquis
statuta et definita suum statum et cursum tenent ac possident.
3. Unde pertinaciam pravae mentis nequissimorum
hominum punire ingens nobis studium est : hi enim, qui novellas et
inauditas sectas veterioribus religionibus obponunt, ut pro arbitrio
suo pravo excludant quae divinitus concessa sunt quondam nobis,
4. de quibus sollertia tua serenitati nostrae
retulit, Manichaei, audivimus eos nuperrime veluti nova et
inopinata prodigia in hunc mundum de Persica adversaria nobis gente progressa
vel orta esse et multa facinora ibi committere, populos namque
quietos perturbare nec non et civitatibus maxima detrimenta inserere :
et verendum est, ne forte, ut fieri adsolet, accedenti tempore conentur
per execrandas consuetudines et scaevas leges Persarum innocentioris
naturae homines, Romanam gentem modestam atque tranquillam et universum
orbem nostrum veluti venenis de suis malivolis inficere. 5. Et
quia omnia, quae pandit prudentia tua in relatione religionis illorum,
genera maleficiorum statutis evidentissime sunt exquisita et
inventa commenta, ideo aerumnas atque poenas debitas et condignas illis
statuimus. 6. Iubemus namque auctores quidem
ac principes una cum abominandis scripturis eorum severiori poenae subici,
ita ut flammeis ignibus exurantur : consentaneos vero et usque adeo
contentiosos capite puniri praecipimus, et eorum bona fisco nostro vindicari
sancimus. 7. Si qui sane etiam
honorati aut cuiuslibet dignitatis vel maiores personae ad
adhuc inauditam et turpem atque per omnia infamem sectam, vel ad doctrinam
Persarum se transtulerint, eorum patrimonia fisco nostro adsociari facies,
ipsos quoque Phaenensibus vel Proconnensibus metallis dari. 8. Ut
igitur stirpitus amputari lues haec nequitiae de saeculo beatissimo
nostro possit, devotio tua iussis ac statutis tranquillitatis nostrae
maturet obsecundare. Dat. pridie k. Aprilis, Alexandriae (a. 302). |
|
[TITULUS XVI.] DE LEGITIMA SUCCESSIONE. |
|
I. 1. Scriptura
divina sic dicit : |
|
Filiae
Salfad, adstantes ante Moysen et Eleazarum sacerdotem et principes omnemque
senatum filiorum Israhel in foribus tabernaculi testimonii dixerunt :
2. Pater noster mortuus est et filii non
fuerunt ei, sed filiae, 3. et ideo non
deleatur nomen patris nostri de medio tribus suae. Non est ei masculus :
date nobis possessionem in medio fratrum patris nostri. 4. Et
obtulit Moyses petitionem earum coram deo. 5. Et
locutus est dominus Moysi dicens : 6. Recte
filiae Salphad locutae sunt ; et ideo dabitis eis possessionem hereditatis
in medio fratrum patris earum. 7. Et dices
haec filiis Israhel : Homo si decesserit, et filium non habuerit...
dabitis hereditatem proximo eorum de tribu eius : et possidebit omnia
eius : et erit haec filiis Israhel iustificatio iudiciorum secundum
quae constituit dominus Moysi. ( =
Numer. 27, 1-11 ) |
|
II. 1. GAIUS
institutionum libro III legitimas sic ordinat successiones : |
|
Intestatorum
hereditates lege duodecim tabularum primum ad suos heredes pertinent.
2. Sui autem heredes existimantur
liberi qui in potestate morientis fuerunt, veluti filius filiave, nepos
neptisve ex filio, pronepos proneptisve ex nepote filio
nato prognatus prognatave. Nec interest naturales sint
liberi an adoptivi. Ita demum tamen nepos neptisve et pronepos proneptisve
suorum heredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate
parentis esse, sive morte id acciderit sive alia ratione,
veluti emancipatione. Nam si per id tempus, quo quisque morietur, filius
in potestate eius sit, nepos ex eo suus heres esse non potest. Idem et
in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellegimus. 3. Uxor
quoque, quae in manu est, ei cuius in manu est sua heres est,
quia filiae loco est : item nurus quae in filii manu est, nam et
haec neptis loco est. Sed ita demum erit sua heres, si filius,
cuius in manu sit cum pater moritur, in potestate eius non sit. Idemque
dicimus et de ea, quae in nepotis manu matrimonii causa sit,
quia proneptis loco est. 4. Postumi quoque,
qui, si vivo parente nati essent, in potestate eius futuri
forent, sui heredes sunt. ( = Gai. 3,
1-4 ) 5. Idem iuris
est de his, quorum nomine ex lege Aelia Sentia vel ex senatus
consulto post mortem patris causa probatur ; nam et
hi vivo patre causa probata in potestate eius futuri essent. 6. Quod
et de eo filio, qui ex prima secundave mancipatione post mortem patris
manumittitur, intellegemus. 7. Igitur
cum filius filiave et ex altero filio nepotes neptesve extant,
pariter ad hereditatem vocantur nec qui gradu propior
est, ulteriorem excludit. Aequum enim videtur nepotes neptesve
in patris sui locum portionemque succedere. Pari ratione et si nepos neptisve
sit ex filio et ex nepote pronepos proneptisve, simul vocantur. 8. Et
quia placebat nepotes neptesve, item pronepotes proneptesve in patris
sui locum succedere, conveniens esse visum est non in capita, sed in stirpes
hereditates dividi, ita ut filius dimidiam
partem hereditatis ferat et ex altero filio duo pluresve nepotes
alteram dimidiam : item si ex duobus filiis nepotes extent, ex altero
filio unus forte vel duo ex altero tres aut quattuor, ad
unum aut ad duos dimidia pars pertineat et ad tres aut quattuor altera
dimidia. |
|
9. De
agnatis. Si nullus sit suorum heredum, tunc hereditas pertinet ex eadem
lege duodecim tabularum ad agnatos. 10. Vocantur
autem agnati, qui legitima cognatione iuncti sunt. Legitima autem cognatio
est quae per virilis sexus personas coniungitur ; itaque qui
eodem patre nati sunt fratres agnati sibi sunt, qui etiam consanguinei
vocantur, nec requiritur, an matrem eandem habuerint.
Item patruus fratris filio et invicem is illi agnatus est. Eodem numero
sunt fratres patrueles inter se, id est qui ex duobus fratribus progenerati
sunt, quos plerique etiam consobrinos vocant : qua ratione scilicet
etiam ad plures gradus agnationis pervenire poterimus. ( = Gai. 3,
5-10 ) 11. Non
tamen omnibus simul agnatis dat lex duodecim tabularum hereditatem, sed
his, qui tum cum certum est aliquem intestatum decessisse,
proximo gradu sunt. 12. Nec in eo iure
successio est : ideoque si hereditatem proximus
omiserit vel antequam hereditatem adierit decesserit, sequentibus nihil
iuris ex lege competit. 13. Ideo autem
non mortis tempore, quis proximus erit, requirimus, sed eo tempore, quo
certum fuerit aliquem intestatum decessisse, quia si
quis testamento facto decesserit, melius esse visum est tunc requiri proximum,
cum certum esse coeperit neminem ex eo testamento heredem fore.
14. Quod ad feminas tamen adtinet hoc iure
aliud in ipsarum hereditatibus capiendis placet, aliud in ceterorum ab
his capiendis. Nam feminarum hereditates proinde agnationis iure redeunt
atque masculorum : nostrae vero hereditates ad feminas ultra
consanguineorum gradum non pertinent. Itaque soror fratri sororive legitima
heres est, amita vero et fratris filia heres esse non potest. Sororis
autem nobis loco est etiam mater aut noverca, quae per in manum conventionem
apud patrem nostrum ius filiae nancta est. 15. Si
ei qui defunctus erit sit frater et alterius fratris filius,
sicut ex superioribus intellegitur, frater potior est, quia gradu praecedit :
sed alia facta est iuris interpretatio inter suos heredes. 16. Quod
si defuncti nullus frater extet, sed sint liberi fratrum, ad omnes quidem
hereditas pertinet, sed quaesitum est, si dispari numero sint, forte nati
ex uno unus vel duo et ex altero tres aut quattuor, utrum in stirpes dividenda
sit hereditas, sicut inter suos heredes iuris est, an potius in capita.
Iam dudum autem placuit in capita dividendam hereditatem : itaque
quotquot erunt ab utraque parte personae, in tot portiones hereditas dividetur
et singuli singulas portiones ferunt. 17. Si
nullus agnatus sit, eadem lex duodecim tabularum gentiles ad hereditatem
vocat. Qui sint autem gentiles, primo commentario retulimus,
et cum illic admonuerimus gentilicium ius in desuetudinem abisse, supervacuum
est hoc quoque loco de ea re curiosius tractare. ( = Gai. 3,
10-17 ) |
|
III.
1. PAULUS libro sententiarum IIII sub titulo de intestatorum
successionibus : |
|
Intestati
dicuntur, qui testamentum facere non possunt, vel ipsi linum ut intestati
decederent abruperunt, vel quorum hereditas repudiata est quibusve
condicio defecerit, nisi iure praetorio non iure factum
testamentum obiecta doli exceptione optinebit. 2. Contra
quorum testamenta rumpuntur aut inrita fiunt, ipso quidem iure testati
decedunt, sed per consequentias sublato testamento intestati decedunt.
3. Intestatorum hereditas lege duodecim
tabularum primum suis heredibus, deinde agnatis et aliquando quoque gentilibus
deferebatur. Sane consanguinei, quos lex non adprehenderat, interpretatione
prudentium primum inter agnatos locum acceperunt. 4. Sui
heredes sunt primo loco filius filia in potestate patris constituti :
nec interest, [si] adoptivi sint an naturales et secundum legem
Iuliam Papiamve quaesiti, modo maneant in potestate. 5. Qui
sui heredes sunt, ipso iure heredes etiam ignorantes constituuntur, ut
furiosi aut infantes et peregrinantes : quibus bonorum possessio
nisi propter praetoriam actionem non erat necessaria. 6. Suis
heredibus adeo a morte testatoris rerum hereditariarum dominium continuatur,
ut nec tutoris auctoritas pupillis nec furiosis curator sit necessarius,
nisi forte ut abstineant, si minus solvendo
sit hereditas : quamvis etiam furiosus, si resipuerit, et pupillus,
si adoleverit, abstinere possint. 7. Post
mortem patris natus vel ab hostibus reversus aut ex primo secundove mancipio
manumissus cuiusve erroris causa probata est, licet non fuerint
in potestate, sui tamen patri heredes efficiuntur. 8. Post
filios filias ad intestatorum successionem inter suos veniunt nepotes
neptes, pronepotes proneptes ac deinde masculino sexu per filium
descendentes, si nullo parentum inpedimento ipsi in avi potestate vel
proavi familia remanserint ; parentes enim liberis suis,
cum quibus in potestate fuerint ipsi, ordine successionis obsistunt. 9. Filii,
si cum nepotibus ex alio filio susceptis in familia retinentur,
ad intestati patris successionem cum fratris filiis vocantur : quibus
in patris sui partem venientibus hereditas in stirpes, non in
capita dividitur, ita ut unus filius et plures nepotes singulos semisses
habeant. Idemque evenit, si avo ex duobus filiis inpari
numero nepotes successerint. ( =
Sent. 4, 8, 1-9 ) 10. Ex
filia nepotes sui heredes non sunt ; in avi enim materni potestate
alienam familiam sequentes ipsa ratione esse non possunt. 11. Eo
tempore suus heres constituendus est, quo certum est aliquem intestatum
decessisse : quod ex eventu deficientis condicionis et ortu nepotis,
qui vivo avo post mortem patris conceptus sit et post mortem avi
natus, finiri potest. 12. Quem
filius emancipatus suscepit vel adoptavit, sui heredis locum in avi successione,
sicut ipse pater obtinere non potest ; potest adoptivus,
tamen nec quasi cognatus bonorum possessionem eius petere
potest. 13. Si sui heredes non sunt, ad
agnatos legitima hereditas pertinebit, inter quos primum locum consanguinei
optinent. Agnati autem sunt cognati virilis sexus per virilem sexum
descendentes, sicut filius fratris et patruus et deinceps tota successio.
14. Inter agnatos et cognatos hoc interest,
quod in agnatis etiam cognati continentur, inter cognatos vero
agnati non conprehenduntur. Et ideo patruus agnatus est et cognatus, avunculus
autem cognatus tantummodo est. 15. Consanguinei
sunt eodem patre nati, licet diversis matribus, qui in potestate fuerunt
mortis tempore : adoptivus quoque frater, si non sit emancipatus,
et hi qui post mortem patris nati sunt vel causam probaverunt.
16. Soror iure consanguinitatis tam ad
fratris quam ad sororis hereditatem admittitur. 17. Consanguineis
non existentibus agnatis defertur hereditas, prout quis alterum gradu
praecesserit. Quod si plures eodem gradu consistunt, simul admittuntur.
( = Sent. 4,
8, 15-17 ) 18. Si
sint defuncti fratris et filius et nepos fratre non
existente, filius fratris nepoti praefertur. ( =
Sent. 4, 8, 18 ) 19. Sed
si duorum fratrum sint liberi, non in stirpes, sed in capita hereditas
distribuitur, scilicet ut pro numero singulorum viritim distribuatur hereditas.
( = Sent. 4, 8, 19 )
20. Feminae ad hereditates legitimas ultra
consanguineorum successiones non admittuntur : id quo iure civili
Voconiana ratione videtur effectum : ceterum lex duodecim tabularum
sine ulla discretione sexus admittit. ( = Sent. 4, 8, 20 ) |
|
IV. 1. ULPIANUS
libro singulari regularum sub titulo de legitimis hereditatibus : |
|
Intestatorum
gentiliciorum hereditates pertinent primum ad suos heredes, id est liberos
qui in potestate sunt ceterosque qui liberorum loco sunt ; si sui
heredes non sunt, ad consanguineos, id est fratres et sorores ex eodem
patre : si nec hi sunt, ad reliquos agnatos proximos, id
est cognatos virilis sexus per mares descendentes eiusdem
familiae. Id enim cautum est lege duodecim tabularum hac : ‘Si
intestatus moritur, cui suus heres nec escit, agnatus
proximus familiam habeto’. ( = Ulp.
Reg., 26, 1 ) 2. Si
agnatus defuncti non sit, eadem lex duodecim tabularum gentiles ad hereditatem
vocat his verbis : ‘Si agnatus nec escit,
gentiles familiam habento’. Nunc nec ullus est
heres hinc nec gentilicia iura in usu sunt. ( = Ulp.
Reg., 26, 1 a ) |
|
V. 1. IDEM
libro institutionum... sub titulo de successionibus
ab intestato : |
|
Ab
intestato quoque hereditas defertur aut per ius civile aut per praetoris
beneficium : per ius civile suis heredibus vel liberis, qui in potestate
fuerunt, qui sunt filii filiae et deinceps qui in locum defuncti
parentis quia ex eodem nati sunt, succedunt. |
|
VI. 1. IDEM
eodem libro : |
|
Post
suos ab intestato legitimi admittuntur, primum consanguinei. Consanguinei
sunt frater et soror, qui in eiusdem potestate patris fuerunt, etsi ex
diversis matribus nati sunt. 2. Consanguineos
et adoptio facit et adrogatio et causae probatio et in manum
conventio. |
|
VII. 1. IDEM
eodem libro : |
|
Deficientibus
consanguineis legitimi vocantur. Hi sunt agnati qui nos per patris cognationem
contingunt virilis sexus ; nam sciendum feminis ultra consanguineas
hereditates legitimas non deferri. 2. Suis
praetor solet emancipatos liberos itemque civitate donatos
coniungere data bonorum possessione, ita tamen, ut bona
si qua propria habent, his qui in potestate manserunt conferant.
Nam aequissimum putavit neque eos bonis paternis carere per hoc, quod
non sunt in potestate neque praecipua bona propria habere,
cum partem sint ablaturi suis heredibus. |
|
VIII. 1. IDEM
libro qui supra sub titulo de suis heredibus : |
|
Post
agnatos praetor vocat cognatos : cognati autem sunt, qui nos per
patrem aut matrem contingunt : post cognatos virum et uxorem. 2. Et
haec, si qui decessit non fuit libertinus vel stirpis libertinae :
ceterum si libertinus est vel libertina, patrono eius legitima
hereditas patronaeve lege duodecim tabularum defertur. |
|
IX. 1. IDEM
eodem libro : |
|
Post
familiam patroni vocat praetor patronum et patronam, item liberos
et parentes patroni et patronae, deinde virum et uxorem, mox cognatos
patroni et patronae. 2. Quod si is qui
decessit liber fuit nec ex remancipatione manumissus,
lex quidem duodecim tabularum manumissori legitimam
hereditatem detulit, sed praetor aequitate motus decem personas cognatorum
ei praetulit has : patrem matrem, filium filiam, avum aviam,
nepotem neptem, fratrem sororem, ne quis occasione
iuris sanguinis necessitudinem vinceret. 3. Sed
imperator noster in hereditatibus quae ab intestato deferuntur eas solas
personas voluit admitti, quibus decimae inmunitatem ipse tribuit. |
|
(reliqua desunt) | |
|
|