|  | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| GAI  FRAGMENTA  AUGUSTODUNENSIA Paraphrase of Gaius' Institutes ( AD 5th century ) | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| 
 | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| ( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 219-239, n. 4 ). Liber primus • Liber secundus • Liber quartus [LIBER PRIMUS] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      1. Liberi 
          qui cum patre inpetraverunt Romanam civitatem propter patris petitionem, 
          cives Romani sunt non propter patris condicionem, sed propter beneficium 
          principis, nam, nisi modo imperator indulsisset, peregrini 
          essent. 2. Quid si solus pater 
          inpetravit civitatem Romanam ? non liberi sunt 
          cives Romani, nisi specialiter dicat : ‘peto... 
          cri... mihi et liberis meis civitatem deferre dignemini’. 
          Cui si imperator indulserit, fient etiam 
          liberi cives Romani. 3. Ergo 
          vides quod se... civit... eor... eg... civi... tionis... propter patris 
          condicionem cives Romani sunt... r... in... ndum qui... debet... re 
          iste pater... civitatem Romanam specialiter debet petere... 
          (22 largely illegible lines) | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| 
 | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      ...habere 
          in potestate ut bona eorum consumat, et ita aut concedit 
          aut negat. [Gai. 1, 93] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      4. ...ut 
          illud tractemus : peregrinus et sibi et uxori 
          suae peregrinae petit civitatem Romanam ; nunc quaeritur an 
          specialiter debeat petere, ut et filius qui nascitur civis Romanus 
          sit. Hoc non est necesse ; nam diximus, quod si eo tempore 
          quo parit mulier civis iam est Romana et maritus, qui nascitur 
          civis Romanus erit. 5. Quid 
          ergo petet ? Diximus quod civis Romanus nascitur non secundum 
          re... um sed secundum mentem senatusconsulti ; ideo specialiter 
          debet petere, ut is qui nascitur in potestate eius sit, non 
          debet petere ei civitatem Romanam ; non enim civitate 
          ipsa habebit natos in potestate. [Gai. 1, 94] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      6. Peregrini aut specialiter 
          petebant ab imperatore civitatem Romanam, aut generali 
          beneficio perveniebant ad civitatem Romanam. Generale beneficium 
          quod postulabant peregrini ius latii dicebatur. Cum enim ex latio 
          origo civium Romanorum duceretur, ideo ius latii... um est ius civitatis 
          Romanae. [Gai. 1, 95] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      7. Interdum populus Romanus vel 
          imperator deferebat civitati ius Latii. Hoc autem dicebatur 
          ius Latii minoris, ius Latii maioris. Interdum dicebat populus : 
          ‘deferimus illi civitati ius latii maioris’. Si 
          dicebat ius latii maioris, statim qui in magistratu erant 
          positi vel in honore aliquo, perveniebant ad civitatem Romanam, item 
          decuriones. Si autem dicebat ius Latii minoris, 
          hi soli perveniebant ad civitatem Romanam, qui erant in magistratu 
          vel in aliquo honore positi. 8. Ergo 
          intererat inter beneficium speciale et generale, quo ius Latii deferebatur, 
          quod ubi speciale beneficium petebatur... nisi specialiter petitum 
          fuisset ut essent liberi in potestate ; si autem ad ius Latii maioris 
          perveniebant, omni modi erant in potestate. [Gai. 
          1, 96] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      9. Non 
          solum naturales liberi, secundum ea quae diximus, possunt in 
          potestate patris esse, sed etiam hi qui adoptantur. 
          Tractandum ergo nobis est diligentius, quemadmodum fiant adoptiones. 
          Nam quemadmodum diximus, quod liberi, qui ex legitimis matrimoniis 
          suscipiuntur, in potestate sunt, et tractavimus quae sint legitima 
          matrimonia, sic nunc adicimus : hi qui adoptantur, in 
          potestate sunt. [Gai. 1, 97] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      10. Debemus 
          ergo tractare quemadmodum fiunt adoptiones. Adoptiones sunt 
          quidem duae... eos, qui alieni iuris sunt aut eos, qui sui. 
          Cum duae sint species adoptionum, duplici modo adoptio celebratur : 
          vel sui iuris personae apud populum adop... [Gai. 
          1, 98] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| (4 
          pages missing) | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      11. Videamus 
          nunc quo modo hi qui alieno iuri subiecti sunt, eo iure liberentur. 
          [Gai. 1, 124] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      12. Prius 
          de his personis inspiciamus... quae personae in potestate 
          sunt vel quae in manu vel mancipio, plene tractavimus. 
          Nunc consequens est, ut dicamus quemadmodum istae personae 
          alieno subiectae iure liberentur et fiant sui iuris. Nec 
          enim semper quae in potestate vel in manu vel in mancipio sunt 
          constitutae retinentur, sed certis modis et certis casibus 
          liberantur. [Gai. 1, 125] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      13. Et 
          superius tractavimus de his qui in potestate sunt. Prius tractemus, 
          quemadmodum exeant de potestate. In potestate sunt servi dominorum 
          aut liberi parentum. [Gai. 1, 125] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      14. Exeunt 
          servi de potestate dominorum secundum ea quae diximus de manumittendis 
          servis. Servus non aliter potest exire de potestate nisi manumissione ; 
          nam si dominus eius decesserit, ad heredes 
          transit dominium ; ergo his modis exeunt de potestate, 
          quibus modis manumittuntur, aut ut fiant dediticii aut Latini 
          aut cives Romani. [Gai. 1, 126] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      15. Liberi 
          autem diversis modis liberantur. Liberantur morte 
          parentis, cuius fuerint in potestate, si non sint in alterius 
          potestatem recasuri. Ut puta pater habet filios vel filias 
          in potestate ; si decesserit, erunt sui iuris 
          filii vel filiae. Si avus decesserit, inter filium et nepotem 
          extat distinctio : filius quidem erit sui iuris, nepos 
          vero non erit sui iuris, nam cadit in patris potestatem nepos per mortem 
          avi ; si non sit in patris potestatem recasurus, 
          tunc nepos non cadit in potestatem alterius.  16. Si 
          vero tempore quo moritur avus, pater non sit in familia, aut 
          quia mortuus est, aut quia emancipatus est, aut si filios 
          ex hac vel illa causa avus non habuerit in potestate, 
          nepos quia filius in potestate non fuit mortis tempore... 
          sui iuris... erit. 17. Dicimus... 
          morte parentis cuius parentis fuerint in 
          potestate, si non in alterius potestatem sunt recasuri. 
          Nam generaliter dicimus : morte parentis, scilicet eius 
          cuius fuerint in potestate. Quod si filius et nepotes 
          ex eo sint in potestate et pater mortuus fuerit, non fient 
          prius sui iuris quam avus mortuus est, cuius fuerint in potestate. 
          18. Ideo sic dicimus : 
          morte parentis cuius parentis fuerint in potestate, 
          nec hoc sufficit, sed et illud adiciendum 
          est : si non in alterius potestatem recasuri sunt. Habes 
          ergo pronum modum, quo exeunt de potestate. [Gai. 
          1, 127] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      19. Quid 
          erit, si aquae et ignis vel patri interdicatur vel liberis ? patria 
          potestas tolletur. Ut puta pater habet filium in potestate ; facit 
          tale crimen, ut aquae et ignis ei interdicatur ; per hanc poenam 
          adimitur ei civitas Romana et incipit esse peregrinus ; 
          peregrinus factus iam filium civem Romanum habere in potestate 
          non potest. Et e contrario filius, qui, cum in patris potestate 
          est, facit tale crimen, ut aqua et ignis ei interdicatur, quo facto 
          adimitur ei civitas Romana, incipit esse peregrinus, peregrinus 
          factus in potestate patris civis Romani esse non potest. 
          [Gai. 1, 128] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      20. Ergo 
          si cui aqua et igne interdicitur patri vel filio, 
          patria potestas tollitur. Velut si pater ab hostibus captus 
          fuerit... erunt filii sui iuris. Hoc plenius et cum 
          diligentia nobis tractandum est. [Gai. 
          1, 128, 129] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      21. Qui 
          ab hostibus capitur, servus hostium fit, cuiuscumque fuerit 
          dignitatis ; nam hoc bellorum generaliter acceptum est, 
          si cap...—...incipiat... m esse potestate... hostibus vitae 
          necisque potestatem... exeunt de potestate... pater...—...ab 
          hostibus hodie nisi captus ab hostibus interficitur, potest 
          fieri, ut apud hostes moriatur vel etiam revertatur 
          — (10 illegible lines.) — 22. Quid 
          ergo ? hac necessitate si adduceris ad responsum, 
          ut dicas eos sui iuris esse eo... potestate, opponitur tibi 
          statim : cuius sunt in potestate ? servi ? nam pater 
          eorum qui ab hostibus captus est, servus est ; ergo servus pater 
          non habet filios in potestate. Utrumque ergo difficile est : 
          sive dicamus sui iuris esse filios, illud opponitur, 
          quod si revertatur et postliminium recipit, redit ad statum 
          suum ; si dicamus eos in potestate, illud, quod est facilius... 
          [Gai. 1, 129] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| [LIBER SECUNDUS] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      23. ... extranei autem deliberandi arbitrium habent ; nam 
          possunt repudiare hereditatem, possunt etiam adire. 
          [Gai. 2, 162] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      24. Sed sui heredes licet 
          repudiare non possint hereditatem, quia statim fiunt heredes, 
          tamen abstinere possunt praetoris beneficio. 
          [Gai. 2, 158] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      25. At si non abstinuerint vel per 
          id se miscuerint hereditati, nec recedere postea ex 
          paenitudine possunt. Sicut enim si extraneus heres semel adierit 
          hereditatem, iam tenetur, ita et suus heres, si semel se miscuerit, 
          omnimodo tenebitur. Quod facit in extraneo aditio, hoc 
          facit in suo herede si se miscuerit bonis parentis. Ergo si vult 
          non teneri, ab initio se abstineat a bonis parentis. [Gai. 
          2, 163] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      26. Vel extraneus ut adierit 
          hereditatem, potest in integrum restitui, ut postea abstineat. Nam si 
          minor sit XXV annorum, habet generale beneficium in integrum restitutionis, 
          quod pollicetur praetor huius aetatis hominibus. Nam minores 
          XXV annorum possunt decipi vel circuiri... magno per aetatis 
          imbecillitatem... in damno. Isti minori pollicetur 
          praetor generaliter in integrum restitutionem, ut si quid perperam 
          minor gesserit, in integrum restituatur. Interdum 
          perperam vendit rem suam : potest restitui a praetore 
          vel a preside, si ostendat se minorem. 27. Ergo 
          sicuti ceteris subvenitur in ceteris causis, in integrum restitutionis 
          auxilium meretur minor, si ignarus damnosam 
          hereditatem inconsiderate adierit. Potest dicere : ‘si 
          maior essem, prius deliberassem, prius quaesissem nec hereditatem 
          adiissem ; modo per inconsultam aetatem temere 
          adii ; peto in integrum restitui’. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      Hoc, 
          quod dicit extraneus, potest minor suus dicere, si temere se 
          miscuerit bonis paternis. 28. Quod 
          si maior fuerit extraneus qui adierit vel suus qui miscuerit 
          se bonis, in integrum restitui non potest, omnimodo tenetur 
          oneribus hereditariis, quia deest illi auxilium nec 
          potest maiori, nisi exhibeantur interdum iustae causae, in 
          integrum restitui ; nec enim maioribus... generale 
          beneficium d...tor quidem hoc contigit. 29. Quidam, 
          cum maior esset aetate, contra opinionem adiit hereditatem, 
          quam putabat non esse damnosam. Ideo putabat eam non esse damnosam, 
          quod aes alienum in occulto erat. Emerserunt plures 
          creditores ; coeperunt proferre tabulas ; cum debitum 
          fecit apparere hereditatem damnosam, heres, qui maior 
          adierat, tenebatur. Dedit ergo preces imperatori... non sit 
          quod fuerat, meruit speciale rescriptum, ut recederet 
          ab hereditate. 30. Ita dixit : 
          ‘Ignorans, cum lateret aes alienum, adii hereditatem ; 
          postea emersit grande debitum, apparuit damnosa ea hereditas ; 
          ergo a te peto, ut liceat mihi discedere’. Concessit 
          ei imperator. 31. Hoc 
          ergo exemplo hodieque si talis res procedit, possumus 
          dare consilium, ut supplicetur. Nam facile inpetrantur 
          ab imperatore ea quae iam ab aliis inpetrata 
          sunt : aliud est novum beneficium petere, aliud 
          est id petere cuius extant exempla. 32. Nam 
          per gratiam factum est, ut si maior sit qui, licet 
          per ignorantiam omnimodo heres fit, ei discedere ab hereditate ... cum 
          habet ; propter quod exemplo eius etiam alii possunt imperatorem 
          precari. 33. Ergo ubi is 
          minor est qui adiit vel qui se miscuit, per praetorem vel per praesidem 
          provinciae potest in integrum restitui ; sed qui maior 
          est sine beneficio principali non poterit in integrum restitui 
          neque auxilium exorari ei heredi, secundum ea quae tractavimus. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      34. Extranei 
          qui habent potestatem, quamdiu volunt, tamdiu protrahunt aditionem 
          hereditatis ; et quid interea facient creditores ? quid illo 
          tempore fiebat interea de sacris, quorum magna erat observatio ? 
          [Gai. 2, 167] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      35. Ideo 
          qui testamenta faciunt, si scribunt extraneos heredes, dant 
          eis certum tempus ad cernendam hereditatem ; quod est 
          tale : TITIUS HERES ESTO CERNITOQUE IN DIEBUS CENTUM. 
          SI NON CREVERIT, EXHERES ESTO. 36. Ista 
          dicitur cretio propter id tempus quod datur ad deliberandum, 
          hoc est ad decernendum. Ideo cretio dicitur quia ad hoc accipitur 
          tempus, ut apud se deliberet et decernat an adeunda 
          sit hereditas. [Gai. 2, 164, 165] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      37. Ergo 
          ubi datur cretio, aut adit intra tempus et verba dicit cretionis, 
          aut, si non dixerit verba cretionis intra tempus, excluditur. 38. Quae 
          autem sunt verba cretionis ? sic 
          dicit : QUOD ILLE GAIUS ME SCRIPSIT HEREDEM, ADEO CERNOQUE 
          HEREDITATEM. 39. Nisi haec verba 
          dixerit intra tempus quod praefinivit testator, excluditur, 
          etiamsi pro herede gesserit, etiamsi teneat res hereditarias. Quare 
          nisi verba dixerit intra dies praestitutos, heres esse non poterit. [Gai. 
          2, 166] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      40. Et 
          scire debes, quod quantum vult testator tempus dat 
          ad cretionem ; et licet plerique testatores centum dies 
          dant, potest quidem et brevius tempus dare ; potest dicere : 
          CERNITO IN DIEBUS X, CERNITO IN DIEBUS XX, potest et longius 
          constituere : CERNITO ET IN BIENNIO, CERNITO IN ANNO. 41. Sed 
          vulgo datum tempus et consuetum est : CENTUM DIEBUS. [Gai. 
          2, 170] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      42. Dicit ergo heres haec 
          verba : ADEO CERNOQUE HEREDITATEM. Nihil quaeritur nisi <de> 
          dictione verborum. Ergo intra tempus ubi dicat non interest, ut tamen 
          probetur. Interim si ea tecte separatim dicat, unde 
          potest probare quod verba cretionis dixerit ? debet ergo 
          adhibere amicos, quibus praesentibus haec verba dicat. [Gai. 
          2, 166] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      43. Quod si sine cretione 
          scriptus fuit, haec verba cretionis dicere non cogetur, sed potest etiam 
          pro herede gerendo adquirere hereditatem. [Gai. 2, 
          167] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      44. Quid est pro herede gerere ? animum 
          habere capiendae hereditatis ; ergo si aut rem teneat aut 
          praesentibus amicis dicat velle se heredem esse, satisfacit 
          aditioni hereditatis. 45. Nam 
          duobus modis ab extraneis heredibus aditur hereditas, aut cretione 
          aut pro herede gerendo. Cretione, ut verba dicantur ; 
          pro herede <gerendo>, ut ostendat se animum habere 
          capiendae hereditatis. Sed heres is, qui cum cretione scriptus est heres, 
          nisi verba cretionis dixerit, heres esse non poterit ; 
          qui autem sine cretione scriptus est, vel cernendo vel pro 
          herede gerendo potest adquirere hereditatem. [Gai. 2, 166, 167] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      46. Ex 
          hoc ista nascitur differentia : qui sine cretione scriptus 
          est heres, potest medio tempore repudiare hereditatem, et si 
          semel repudiaverit, paenitentia actus redire ad hereditatem 
          non poterit. 47. Quid est repudiare ? 
          nolle capere hereditatem, contraria destinatio, 
          repudiare. Quomodo destinatio capiendae hereditatis 
          adquirit, sic destinatio contraria, hoc est voluntas non capiendi, 
          tollit hereditatem. 48. Qui sine 
          cretione scriptus est, si velit heres esse, est heres, et si 
          nolit heres esse, perdit hereditatem. Nam quod 
          nudo animo adquiritur, nudo animo amitti potest. [Gai. 
          2, 169] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      49. Ubi 
          autem cum cretione scriptus est heres, non aliter excluditur, quam 
          si tempus transiverit cretionis, quod a testatore praefinitum est. 
          Sicut enim adquirere hereditatem non potest, qui cum cretione 
          scriptus est, nisi si verba dixerit cretionis intra tempus, 
          ita non aliter excluditur, nisi exierit dies cretionis. [Gai. 
          2, 168] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      50. Ergo 
          si medio tempore dixerit se nolle esse heredem, nihil ei praeiudicare 
          potest, nam repudiare hereditatem non potest, quae 
          cum cretione deferatur ; si adhuc superest tempus cretionis, 
          potest verba dicere et adquirere hereditatem ; ubi autem sine 
          cretione scriptus est, si semel repudiaverit, postea per paenitentiam 
          redire non poterit. [Gai. 2, 168, 169] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      51. Hoc etiam circa eos servatur, 
          qui ab intestato vocantur ad hereditatem. Qui ab intestato 
          vocatur, sicut aut cernendo aut pro herede gerendo 
          fit heres, ita et contraria destinatione potest amittere 
          hereditatem. [Gai. 2, 169] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      52. Ubi 
          cretionem accepit heres scriptus, non diu potest trahere 
          aditionem ; nam aut cogitur intra tempus adire, aut excluditur, 
          si non adierit. Qui sine cretione scriptus est tamdiu 
          potest deliberare quamdiu... r voluerit, tempore non urguetur. [Gai. 
          2, 166, 167] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      53. Sed 
          hoc ipsum nocet creditoribus : transierunt centum 
          dies et adhuc iste dicit se deliberare ; transiit 
          annus et adhuc dicit se deliberare : tempore enim non 
          excluditur. 54. Ergo si voluerit 
          post quinquaginta annos adire hereditatem, expectabunt creditores 
          exitum, nam nihil possunt hodie facere. Dum ille se dicit deliberare, 
          convenire eum qui nondum adiit non possunt, bona proscribere 
          non possunt, quia adhuc incertum est quin habeat defunctus 
          successorem. Quorum enim bona proscribuntur ? 
          eorum qui sine successore moriuntur. 55. Ne 
          ergo hoc incommodum creditoribus obstet, solet praetor adiri ab 
          ipsis creditoribus, ut ipse constituat diem heredi scripto 
          vel qui ab intestato vocatur ad adeundam hereditatem. Et dicit 
          praetor : ‘Iubeo illum heredem intra centum dies 
          deliberare, an debeat adire hereditatem ; sciat 
          autem me creditoribus permissurum bona illa proscribere, si 
          intra tempus non adierit ; non licet ei diutius deliberare.’ 56. Et 
          ita intra tempus quod a praetore praefinitum est, omnimodo 
          adire debebit, aut si non adierit, bona proscribentur ; 
          et quod dixit Gaius, prout moderatus fuerit ipse praetor, ita 
          tempus constituitur. [Gai. 2, 167] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      57. Ecce 
          habes remedium, ubi sine cretione scriptus est vel ubi ab intestato 
          vocatur ad hereditatem. Quod si cum cretione scriptus 
          est heres et longum tempus accipit, interdum in biennio 
          iussus cernere, nisi cernit in biennio, in biennio 
          expectabunt creditores utrum adeat ille hereditatem, an excludatur. 
          Non aliter enim excluditur, nisi tempus quod a testatore praefinitum 
          est impleatur. 58. Quod ergo 
          facere non possit qui cretionem non habet, adeo potest facere 
          qui longam cretionem habet ? at potest interpellari a 
          creditoribus, ut ipse praetor moderetur tempus adeundae hereditatis, 
          et dicat : ‘nisi intra tempus adierit, permittam 
          creditoribus bona proscribere’. 59. Omnis 
          cretio certum numerum dierum habet. Nam testator cum dat cretionem, 
          non simpliciter dicit : CERNITO, sed dicit : CERNITO 
          IN DIEBUS TOT. Necesse est ut exprimat numerum dierum ; alioquin 
          non est cretio, si non dicat : TOT DIEBUS. Ergo omnis cretio certum 
          numerum dierum habet. [Gai. 2, 170] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      60. Duplex 
          nomen est cretionis ; nam quaedam cretio dicitur [verborum] 
          certorum dierum, alia dicitur vulgaris cretio. Interdum cretio 
          sic datur : CERNITO IN DIEBUS CENTUM ; SI NON CREVERIS, 
          EXHERES ESTO. [Gai. 2, 171] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| ——————— | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      61. ... universitas, 
          ubi hereditas directis verbis relinquitur ; singulae res, 
          ubi per legata singulas res relinquit. Sed universitatem in 
          omnibus restituit et qui dimidiam videtur restituere. Ergo 
          et si dicat : ROGO UT HERES VICESIMAM PARTEM HEREDITATIS 
          RESTITUAT, universitatis dicitur fideicommissum. [Gai. 
          2, 247, 250] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      62. Universitatis 
          dicimus, id est iuris, eo ipso quod pars aliqua hereditatis restituitur 
          q... rerum pars... et e contrario si singulas res relinquat, 
          id est si singillatim relinquat, etiam si totum patrimonium, 
          non dicitur universitatis fideicommissum, sed singularum rerum fideicommissum. 
          63. P... postea quid intersit inter 
          universitatis fideicommissum et singularum rerum fideicommissum. 
          Qui tres agros habet in patrimonio suo et dicit : TITIUS HERES 
          ESTO, deinde adicit : ROGO TE UT, CUM ADIERIS HEREDITATEM, 
          ILLUM ET ILLUM ET ILLUM AGRUM ILLIS RESTITUAS, licet paene 
          totum patrimonium reliquerit, non dicitur universitatis fideicommissum, 
          sed singularum rerum id est agrorum. At si 
          pars aliqua hereditatis relinquitur per fideicommissum, 
          dicitur universitatis fideicommissum. 64. Vocabitur 
          alius heres directis verbis institutus, alius fideicommissarius ... 
          hereditatem, non partem hereditatis. [Gai. 2, 250] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      65. Fideicommissarius 
          non potest suo iure adire hereditatem, sed debet ab herede 
          petere (et hoc est quod dicitur vulgo fideicommissum non in usurpatione 
          esse, sed in petitione), nec bona debet usurpare, sed petere 
          debet ab herede, ut hereditatem... adeat et restituat 
          ei fideicommissum. Nam heres instituitur directis verbis neque ab 
          alio petit hereditatem, sed suo iure potest adire et adquirere 
          si... h... aut fideicommitti h... bona fide qui... nam heredem non facit 
          nisi directa institutio. Sed interdum is quidem erit loco heredis 
          fideicommissarius, interdum erit loco legatarii. [Gai. 2, 251] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      66. Apud 
          veteres autem neque loco heredis erat, neque loco legatarii, 
          sed loco emptoris. Plene ergo explicabimus quemadmodum apud 
          veteres loco emptoris fuit, et quando hodie fideicommissarius 
          loco heredis est, quando loco legatarii. TUNC ENIM IN USU ERAT 
          EI CUI RESTITUEBATUR HEREDITAS NUMMO UNO EAM HEREDITATEM DICIS 
          CAUSA VENIRE. 67. Sicut superius 
          diximus, fideicommissarius apud veteres nec heredis loco erat, 
          nec legatarii, sed emptoris ; nam qui rogabatur hereditatem 
          restituere, apud veteres adhibebat quinque testes libripendemque 
          et imaginaria venditione videbatur vendere hereditatem illi fideicommissario ; 
          unde loco venditoris heres ipse, fideicommissarius loco emptoris 
          erat et stipulationes interponebantur inter heredem et fideicommissarium, 
          quae solent interponi inter venditorem et emptorem ubi institutus 
          heres vendit hereditatem. 68. Nam 
          quando heres hereditatem deferre volebat generaliter, 
          quia onera hereditaria apud eum manebant et actiones...—... 
          ut quidquid venditor hereditario nomine solverit bona fide 
          — (3.5 illegible lines) — 
          et stipulabatur quidquid vendi... test... emptor ita : stipulor 
          a te, interrogo te solemnibus verbis, spondes... quidquid hereditario 
          nomine condemnatus fueris vel bona fide solveris...—... 
          condemnatus fuero in iudicio, bona fide solvero illis privatim, 
          iis semper de ... atur...—... manifestum esse debitum... litigare...—... 
          d. solvero. 69. Ideo hoc dicit, ne 
          per iudicem supponas hoc... modo. creditor.. dicat... solvis hereditatis 
          nomine quidquid condemnatus fuero vel ... reddi... stipulabatur 
          et emptor hoc modo : si quis creditor hereditarius... proponere 
          actionem... defensionem suscipere... spondes ?... postea 
          ... creditori ego solvam... et postea agam contra te ; suscipe 
          defensionem in rem... fueris aut r...—...si victus fueris... sustineas.. 
          non sequetur, ut onera hereditaria... 70. ...e 
          contrario fideicommissarius interrogabat heredem : quidquid hereditario 
          nomine exegeris, mihi dari spondes ?...—...hereditarios 
          proponere actiones, facturum esse spondes ? .t. e... rem in rem 
          ... sive non ille exigat, sed mihi teneatur ... actionem 
          cedere...—...sed hae... t interponi inter heredem et fideicommissarium. 
          Ideo apud veteres loco emptoris erat. [Gai. 2, 252] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      71. hoc 
          ipsum postea visum est emendatione indigere ... heres autem 
          pure heres... batem erga... oneribus hereditariis ei donabant...—...ieci 
          fideicommissarium et dicebat : veni, suscipe causas... [Gai 
          2, 253] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| (1 
          or 2 leaves missing) | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      71a. ...quarta 
          ex beneficio senatusconsulti Pegasiani tamen dicit illam d... etiam 
          hereditatem, ut non sit ei necessaria ipsa quartam dare... aius prospectum, 
          cum antea prospectum est senatusconsulto Trebelliano... inter...—... 
          n. veli... tim adit... postea introductum est Pegasianum, ne 
          post... rentes... tenem liberi... um senatusconsulti Pegasiani.. de 
          quarta...—... adi... tus heres autem non dicat sibi inutile... 
          fideicommissum hereditatis... partem retine... fuit, ut si heres nolit 
          adire hereditatem — (2 illegible lines) [Gai. 
          2, 257] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      ...72. ...heres 
          dicat hereditatem esse sibi suspectam et periculosam eius 
          esse aditionem, adeat fideicommissarius praetorem vel praesidem 
          ...—... us praetori vel praesidi...—... heres institutus... 
          puta potest dicere : ‘Ille scriptus heres rogatus 
          est mihi restituere hereditatem ; suspectam sibi esse 
          dicit ; ego paratus sum onera hereditatis 
          in me suscipere ; meo periculo adeat et restituat mihi’. 
          Si coactus heres adierit hereditatem... restituerit hereditatem...—... 
          erre... restitutae res hereditatis... loco... hereditatem rogatus est 
          restituere, non quod suspectam... et nolit adire...—... coactus 
          sit adire, coactus adire maneat obligatus. Hunc reddere 
          hereditatem constitutum est, ut ita transeant actiones, 
          ac si ex Trebelliano restituta esset hereditas...—... 
          Pegasian... et respondemus ex senatusconsulto Trebelliano actiones transferendas 
          si conpulsus heres a fideicommissario adit hereditatem 
          et restituet istam...—... onera... quartam, sed omne 
          ius hereditatis transfert, et senatusconsulto Pegasiano ideo 
          locus fit, quia non habet quadrantem beneficio testatoris ; 
          totam enim hereditatem rogatus est restituere fideicommissario ; 
          suspectam dixit et noluit adire... ipsius... quantum ad fideicommissarii 
          contentionem et permisit institutus... erit scriptus heres, 
          ipse quidem omnino emolumentum non retinet, sed omne ius hereditatis 
          transfertur ad fideicommissarium, ita ut actionibus teneatur 
          vel habeat obnoxios debitores hereditarios. 73. Nam 
          ipso senatusconsulto Pegasiano, cum, si a 
          praetore coactus hereditatem heres adierit 
          et restituerit fideicommissario, transeant actiones 
          ac si senatusconsulto Trebelliano restituatur hereditas, non 
          est locus Trebelliano, sed ex Pegasiano ista fideicommissa transeunt 
          ac si ex Trebelliano restituta esset. 74. Vides 
          ergo quod si universitatis fideicommissum rogatus sit restituere, 
          id est hereditatis partisve eius non retenta quarta, tum cogitur 
          adire hereditatem, etiamsi, cum singulae res relinquantur, 
          non cogitur, sicut si legatum sit singularum rerum, non 
          cogitur heres adire ut det legatario et si singularum rerum sit 
          fideicommissum. Aliter ergo in universitatis fideicommisso 
          placuit propter voluntatem. [Gai. 2, 258] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      75. Quod 
          autem dictum est de eo herede qui ex asse scriptus 
          est, etiam de eo qui pro parte scriptus heres rogatus est restituere 
          hereditatem s... ex uncia rogatus sit restituere, ex Pegasiano 
          senatusconsulto regi, non ex... sic restituere reliquas partes. 
          76. Ergo hic non transeunt actiones, 
          et stipulationes erunt necessariae. Quisque heres debet quartam... 
          partem retinere, sive ex asse scripserit heredem, 
          sive pro parte... ervatur... Pegasianum senatusconsultum, ut 
          si non habeat quartam partem...—... semissi ex defuncti 
          voluntate habeat unam semis unciam, iam fiet necessarium... 
          senatusconsultum, ex Trebelliano restituit quattuor semis... res... 
          transeunt actiones inter... fideicommissa aut universitatis sunt aut 
          singularum rerum, ut tractavimus. [Gai. 2, 259] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      77. Testator 
          ergo potest dicere : ROGO TE HERES UT ILLI GAIO SEIO DES CENTUM... 
          I TITIO... TI ILLUM FUNDUM HERES DES... ILLAM DOMUM VEL ILLI 
          MAEVIO MANCIPIUM... tit... relinquuntur et tota hereditas vel 
          paene tota legata sit. Quod si a singulis fideicommissariis 
          quartam relinquit, heres institutus ex Pegasiano senatusconsulto...—...t 
          imperat suis liberis relinquuntur. Hoc facit Pegasianum. [Gai. 
          2, 260] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      78. ... 
          legata ab his tantum possunt relinqui qui scripti sunt heredes ; 
          contra  a legatario 
          legatum relinqui non potest ; non potest dicere : 
          TITIO DO LEGO ILLUM... [Gai. 2, 271] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| [LIBER QUARTUS] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      79. INTENTIONEM 
          ADIUDICATIONEM CONDEMNATIONEM. [Gai. 4, 
          39] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      80. ... 
          ALIAE  IN  QUIBUS IURIS CIVILIS INTENTIO EST. CETERAS VERO 
          IN FACTUM [Gai. 4, 45-46] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      81. ... committitur, 
          si per lasciviam aut fervorem aut feritatem damnum factum est : 
          et tenetur dominus ut aut damnum sustineat aut in noxam tradat 
          animal. [Gai. 4, 80] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      82. Sed 
          interest utrum servi filiive nomine noxalis actio proponatur, 
          an animalium ; nam si servi filiive nomine condemnatus 
          fuit dominus vel pater, poterunt in noxam dare etiam mortuum : 
          condemnatus noxali actione potest servum etiam mortuum in noxam 
          dare. 83. Et non solum si 
          totum corpus det, liberatur, sed etiam si partem aliquam corporis. Denique 
          tractatur de capillis et unguibus, an partes corporis sint. 
          Quidam enim dicunt... tationi... foris posita ; animal mortuum 
          dedi non potest. 84. Quae ratio est 
          ut servi mortui etiam dedantur ? Voluere... r... imponere servis 
          vel filiis, ut delinquentes semet t... vel potestatem dominorum... neque 
          ita volebant liberari a dom... servus delinquebat, non poterat 
          dominus aut reddere, dabat... noxam p... [Gai. 4, 81] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      85. Ergo 
          cum praetor corpus te dedere dom... parentem putes...—... iure 
          uti t... domino vel parenti etiam occidere eum et mortuum dedere 
          in noxam...—...patria potestas potest n... cum patris 
          potestas talis est, ut habeat vitae et necis potestatem. 
          86. De filio hoc tractari crudele 
          est, sed... non est.. n post r... occidere sine iusta causa, 
          ut constituit lex XII tabularum, sed deferre iudici debet propter 
          calumniam. 87. Ergo ideo interest 
          mortuum dedere... ter animalibus nec est .m nisi..... ctio.. ponis his 
          quae ratione carent. [Gai. 4, 80-81] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      88. Nunc 
          admonendi sumus quod iudicium... in prim... personae constituet actio... 
          sine personis legitimum iudicium stare non potest, <et> 
          cum non stet iudicium nec res iudicata habebit effectum. 89. Et 
          ideo tractamus quae sint legitimae personae. Nam permittitur his 
          qui habent litem, ut proprio nomine consistant ut 
          legitimae personae. 90. Sed non solum 
          per nosmet ipsos possumus litigare, sed etiam per alias ; 
          non per quascumque, sed per certas personas, scilicet per 
          cognitores aut per procuratores aut per tutores aut curatores qui pro 
          aliis agentes habent legitimam personam. [Gai. 
          4, 82] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      91. Ex 
          his quemadmodum tutor vel curator constituantur in primo commentario 
          relatum est. Cognitor certis verbis constituitur et a praesente 
          praesenti datur hoc modo : si velim dare te mihi fundum, 
          ita dico : QUOD TECUM AGERE VOLO DE ILLA RE, HOC EST, ILLO 
          FUNDO, IN EAM REM DO TIBI COGNITOREM ILLUM GAIUM SEIUM, 
          aut si reus velit dare cognitorem : QUOD TU MECUM AGERE 
          VIS, IN EAM REM DO TIBI COGNITOREM ILLUM GAIUM SEIUM. [Gai. 4, 
          85 ; 83] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      92. Ergo 
          ut cognitor constituatur, et praesentia necessaria est et verborum 
          dictio ; nam praesens praesenti debet 
          dare cognitorem. — (3 illegible lines) [Gai. 
          4, 83] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      93. Sed 
          etsi absens fuit datus, non est vitiosa datio ; nam 
          si postea cognitor consenserit, erit cognitor... procurator. — 
          (4 illegible lines) —  
          sollemnibus verbis... opponitur, si praesens non est datus... 
          advers.. — (14 illegible lines) — 
           94. ... liti 
          agendae admittitur adiecta satisdatione, quia quod ex meo mandato — 
          (5 illegible lines) —  
           vindiciarum.... [Gai. 4, 83, 84] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      95. Ergo 
          cum duae sint actiones, in rem et in personam, in rem aut <per 
          sponsionem agatur aut per formulam petitoriam, si> 
          per petitoriam formulam 
          agitur, iudicatum solvi satisdatio interponitur ; si 
          per sponsionem, pro praede litis et vindiciarum ; n. per sponsionem... 
          de... eius ponitur satisdatio sine len... pro praede litis et 
          vindiciarum et incipias quasi novum audire et quaerere, ideo... [Gai. 
          4, 91 ; 93] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      96. NON 
          TAMEN HAEC SUMMA SPONSIONIS. NON ENIM... non est poene... sponsione 
          ... poenalis sponsio. Ideo nec restipulatio fit. Interdum enim sponsio 
          st... si probavero te debere mihi XXX, dabis alia X eaque 
          sponsio poenalis est... ceri ...—... ergo ubi poenalis 
          sponsio est, restipulatio sequitur ; 
          dicit enim debitor : ‘si non probas tibi XXX deberi, dabis 
          mihi X. Ubi poenalis sponsio est, est et restipulatio. Ubi autem 
          praeiudicialis est, cessat restipulatio. [Gai. 
          4, 94] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      97. OMNIA 
          IUDICIA AUT LEGITIMO IURE CONSISTUNT. SAEPE TRACTANTES DIXIMUS 
          Quod... iudices non legitima, sed imperialia iudicia dent. 
          De hac parte tractandum quae legitima, quae imperialia... ex 
          personarum condicione, ex loco et numero. Si omnes litigatores 
          cives Romani sint, hoc est ex personarum condicione ; 
          si unus iudex sit et civis Romanus, hoc est ex numero ; 
          ex loco, si in urbe Roma vel intra primum urbis Romae 
          miliarium accipiatur iudicium : tunc videbitur legitimum 
          esse iudicium. [Gai. 4, 103] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      98. Quod 
          si aliquid ex his non... rat, non erit legitimum iudicium, 
          sed imperiale ; puta si non unus iudex sit, sed plures 
          iudices sint, si non in urbe Roma nec intra primum urbis 
          Romae miliarium, sed alibi accipiatur iudicium... si in his locis 
          ...iudicium est, et si aliquis ex litigatoribus peregrinus 
          sit. Ex his si quid est, imperiale fit iudicium, quia...—....didicimus 
          quid sit legitimum, quid imperiale. [Gai. 4, 105] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      99. Legitima 
          iudicia anno et sex mensibus ex lege Iulia finiuntur ; 
          denique nisi intra annum et sex menses fuerit legitimum 
          iudicium pronuntiatum, expirat. Imperiale iudicium... anno 
          et sex mensibus et...—... [Gai. 4, 104] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      100. Imperiale 
          autem dicitur, quia imperio eius continetur a quo concipitur, puta praetoris 
          vel praesidis provinciae. Imperiale tamdiu viget iudicium, 
          quamdiu praetor vel praeses.. si ille ab...—...qui incepit, desinet... 
          imperio continentia iudicia, quia imperio praetoris vel praesidis 
          continentur ; nam tamdiu iudex potestatem habet iudicandi, 
          quamdiu ille in imperio est, hoc est in magistratu. Si vero cessaverit 
          potestas, et iudex desinit. [Gai. 4, 105] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      101. Ut 
          apparet ergo, quod non qualitas actionis facit legitimum iudicium, 
          sed numerus, condicio personarum, locus : 
          102. Alioquin potest legitima esse actio et tamen 
          imperiale esse iudicium ; potest etiam praetoria esse actio et 
          tamen legitimum esse iudicium. 103. Puta 
          ex lege Aquilia actio legitima est, iudicium si non intra 
          primum urbis Romae miliarium agatur, non erit legitimum iudicium ; 
          si non inter omnes cives Romanos agatur, sed inter peregrinos, imperiale 
          est iudicium ; si non unus detur iudex, sed et plures, 
          non erit legitimum, sed imperiale. 104. Et 
          e contrario vi bonorum raptorum actio praetoria est ; 
          sed si apud unum iudicem civem Romanum et in urbe vel intra 
          primum urbis Romae miliarium Romanus civis aget contra 
          cives Romanos litigatores, erit legitimum iudicium. 
          105. Vides quod non qualitas actionis 
          efficit aut legitimum aut imperiale iudicium, sed numerus et locus 
          et condicio personarum, ut diximus ; ea causa 
          interest inter legitima iudicia et imperialia. [Gai. 4, 109] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      106. Haec 
          si tenetis, iam videtis quod in legitimo iudicio ipso iure 
          actio consumitur, in imperiali iudicio numquam ipso iure consumi 
          potest. 107. In legitimo iudicio non 
          omnis actio consumitur, sed ea sola quae habet intentionem personalem 
          in ius conceptam ; nam est et in factum concepta. 108. Dicis : 
          SI PARRET TE MIHI DARE OPORTERE TOT MILIA vel ILLAM REM vel 
          QUIDQUID TE DARE FACERE PRAESTARE OPORTET ; ista est personalis 
          intentio in ius concepta. [Gai. 4, 106, 107] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|      109. Nam 
          ubi in rem actio proponitur, non potest consumi legitimo 
          iudicio... quomodo : SI PARRET ILLUM FUNDUM MEUM ESSE 
          EX IURE QUIRITIUM. Licet et egeris in legitimo 
          iudicio, tamen non consumis actionem ; tamdiu enim 
          potest tibi competere actio, quamdiu dominus es ; nam 
          recte dominus quandoque dicit : SI PARRET ILLAM <REM> 
          MEAM ESSE EX IURE QUIRITIUM. 110. Ne 
          autem idem litigans audiatur in iudiciis diversis post primam actionem, 
          .ergo a reo ei opponitur exceptio rei in iudicium (hoc est 
          si adhuc pendet iudicium) iam dudum deductae, <vel> 
          si iudicata in legitimo iudicio <res iam sit>, rei iudicatae 
          de... iudicatae... le. 111. Sunt et 
          actiones quae dicuntur in factum, de quibus iam locuti sumus. 
          Et in factum actio non consumitur, quia quod factum est infectum fieri 
          non potest. Puta depositi actio est in factum SI PARRET ME 
          DEPOSUISSE APUD ILLUM GAIUM SEIUM ILLAM REM NEC REDDITAM 
          ESSE DOLO MALO ILLIUS GAI SEI, CONDEMNA ILLUM. Numquam ex eo, quod factum 
          est, infectum esse, cum deposuisti, potest. 112. Venis 
          et dicis : SI PARRET ME DEPOSUISSE. Deinde dicis : 
          quod semel factum est infectum fieri non potest, si quid opponitur tibi 
          ex eo quod prius iam res iudicata est vel in iudicium deducta 
          est. 113. Ergo neque in factum actiones 
          consumuntur, neque in rem, sed solae actiones personales quae 
          habent in ius conceptam intentionem. 114. In 
          imperiali autem iudicio numquam actio consumitur, sed semper... | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|   | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||