|
VERANIUS ( 1st century BC ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 106-107 ). |
A u s p i c i o r u m. |
1. ‘ Referri
diem prodictam, id est anteferri, religiosum est ’, ut ait
Veranius in eo, qui est auspiciorum de comitiis, idque exemplo comprobat
L. Iulii et P. Licinii censorum, qui id fecerint sine ullo
decreto augurum, et ob id lustrum parum felix fuerit. — Fest.
v. Referri p. 289. |
2. Veranius
ait, non utique ex lecto, sed ex cubili (sc. surgere eum silentio,
qui auspicaturus sit), nec rursus se in lectum recipere necesse esse.
— Fest. v. Silentio p. 348. |
3. ‘ Paludati
in libris auguralibus significat ’, ut ait Veranius, ‘ armati,
ornati ’. omnia enim militaria ornamenta paludamenta dici.
— Fest. v. Paludati p. 253. |
|
Q u a e s t i o n u m p o n t i f i c a l i u m. |
4. Veranius
enim in pontificalibus quaestionibus docet, eximias dictas hostias,
quae ad sacrificium destinatae eximuntur e grege, uel quod eximia specie
quasi offerenda numinibus eligantur. — Macrob. Sat. 3, 5. §. 6. |
5. Ait enim Veranius de
uerbis pontificalibus : ‘ Felices
arbores putantur esse quercus, aesculus, ilex, suberies, fagus, corylus,
sorbus, ficus alba, pirus, malus, uitis, prunus, cornus, lotus ’.
— Macrob. Sat. 3, 20. §. 2. |
6. . . . sicut
Veranius ex primo libro Pictoris etc. — Vid. supra Num. Fabium Pictorem
2. |
7. ‘ Praesentanea
porca dicitur’, ut ait Veranius, ’quae familiae purgandae
causa Cereri immolatur, quod pars quaedam eius sacrificii fit in conspectu
mortui eius, cuius funus instituitur ’. — Fest. v. Praesentanea
p. 250. |
8. Prodiguae hostiae uocantur,
ut ait Veranius, quae consumuntur, unde homines quoque luxuriosi prodigi.
— Fest. v. Prodiguae p. 250. |
9. Offendices ait esse Titius
nodos, quibus apex retineatur. At Veranius coriola existimat, quae sint
in loris apicis, quibus apex retineatur et remittatur, quae ab offendendo
dicantur. nam quom ad mentum peruentum sit, offendit mentum. —
Fest. v. Offendices p. 205. |
10. Oletum stercus humanum.
Veranius : ‘ Sacerdotula in
sacrario Martiali fecit oletum ’. — Paul. ep. Fest.
p. 203. |
11. ‘ Muries
est ’, quemadmodum Veranius docet, ‘ ea,
quae fit ex sali sordido, in pila pisato et in ollam fictilem coniecto
ibique operto gypsatoque et in furno percocto, cui virgines Vestales
serra ferrea secto et in seriam coniecto, quae est intus in aede Vestae
in penu exteriore, aquam iugem uel quamlibet, praeterquam quae per fistulas
uenit, addunt atque ea demum in sacrificiis utuntur ’. —
Fest. v. Muries p. 158. |
12. Sed Veranius Pontificalium
eo libro, quem fecit de supplicationibus, ita ait : ‘ Pinariis,
qui nouissimi comeso prandio uenissent, cum iam manus pransores lauarent,
praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima
gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas
conuenirent ’. — Macrob. Sat. 3, 6. §. 14. |
|