P.
ALFENUS VARUS ( 1st century BC ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, p. 99 ). |
D i g e s t o r u m. |
1. Alfenus
iureconsultus, Seruii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus,
in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo
‘ In foedere ’, inquit, ‘ quod inter
populum Romanum et Carthaginienses factumst, scriptum inuenitur, ut
Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti
puri puti, quaesitumque est, quid esset purum putum ? Respondi, ’
inquit, ‘ ego, putum esse ualde purum, sicut nouum nouicium
dicimus et proprium propicium, augere atque intendere uolentes noui
et proprii significationem. ’ – Gell. 7 (6), 5. §. 1. |
|