|
DOMITII
ULPIANI INSTITUTIONUM FRAGMENTA VINDOBONENSIA Fragments of Ulpian's Institutes discovered at Vienna ( AD 3rd century ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 450-451, n. 14 ). |
Fr. I. |
1. Precarium
est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is qui
concessit patitur. Quod genus liberalitatis ex iure gentium descendit.
Et distat a donatione eo, quod qui donat sic dat, ne recipiat, at qui
precario concedit, sic dat, quasi tunc recepturus, cum sibi libuerit
precarium soluere. Et est simile commodato : nam et qui commodat
rem, sic commodat, ut non faciat rem accipientis, sed ut ei uti
re commodata permittat. |
2. Locatum
quoque et conductum ius gentium induxit. Nam ex quo coepimus possessiones
proprias et res habere, et locandi ius nancti sumus et conducendi res
alienas ; et is, qui conduxit, iure gentium tenetur ad mercedem
exsoluendam. |
Fr. II. |
1. ...<non
eadem nummorum corpora> reddis, quae accepisti, sed aliam pecuniam
eiusdem quantitatis. Mutuae autem dari possunt res non aliae, quam quae
pondere numero mensura continentur. |
2. Depositi
quoque utilitatem ius gentium prodidit, ut quis custodiendam rem suam
animalem uel... |
Fr. III. |
1. ...
comparatum est interdictum uelut cui initium est... |
Fr. IV. |
1. ...quae<dam
etiam interdicta sunt tam> adipiscendae quam reciperandae possessionis,
qualis sunt interdicta QVEM FVNDVM et QVAM HEREDITATEM. Nam si fundum
uel hereditatem ab aliquo petam nec lis defendatur, cogitur
ad me transferre possessionem, siue numquam possedi siue ante possedi,
deinde amisi possessionem. |
Fr. V. |
1. ... <Restitutoria
et exhibitoria interdicta aut per formulam> arbitrariam explicantur
aut per sponsionem, prohibitoria uero semper per sponsionem
explicantur. |
2. Restitutorio
uel exhibitorio interdicto reddito si quidem arbitrum postulauerit is
cum quo agitur, formulam accipit arbitrariam, per quam arbiter, nisi
<arbitratu suo restituatur uel exhibeatur, quanti ea res est
condemnare iubetur>. |
|