DOMITII
ULPIANI INSTITUTIONUM Ulpian's Institutes ( AD 3rd century ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, p. 452, n. 14 ). |
Tribus
enim modis uxor habebatur : usu, farreo, coemptione. Sed confarreatio
solis pontificibus conueniebat. Quae autem in manum per coemptionem
conuenerant, eae matresfamilias uocabantur, quae uero usu uel farreo
minime. Coemptio uero certis sollemnitatibus peragebatur, et sese in
coemendo inuicem interrogabant : uir ita, an sibi mulier materfamilias
esse uellet ? Illa respondebat uelle. Item mulier interrogabat,
an uir sibi paterfamilias esse uellet ? Ille respondebat uelle.
Itaque mulier uiri conueniebat in manum, et uocabantur hae nuptiae per
coemptionem, et uocabantur hae nuptiae per coemptionem, et erat mulier
materfamilias uiro loco filiae. Quam sollemnitatem in suis Institutis
Vlpianus exponit. |
|