| C. 
        TREBATIUS TESTA ( 1st century BC ) | 
| ( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 100-101 ). | 
| D e   r e l i g i o n i b u s. 
         | 
|       1. ‘ Sacrum 
          est ’, ut Trebatius libro primo de religionibus refert, ‘ quicquid 
          est, quod deorum habetur ’. — Trebatius profanum 
          id proprie dici ait, quod ex religioso uel sacro in hominum usum proprietatemque 
          conuersum est. — Macrob. Sat. 3, 3. §. 2. | 
|       2. Trebatius 
          in libro primo religionum ait, nundinis magistratum posse manumittere 
          iudiciaque addicere. — Macrob. Sat. 1, 16. §. 28. | 
|       3. Cum 
          enim Trebatius libro primo de religionibus doceat, hostiarum genera 
          esse duo, unum, in quo uoluntas dei per exta disquiritur, alterum, in 
          quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias 
          uocant, utrumque hostiarum genus in carmine suo Vergilius ostendit. 
          — Macrob. Sat. 3, 5. §. 1. | 
|       4. Nam 
          in libro de religionibus secundo : ‘ sacellum est ’, 
          inquit, ‘ locus paruus deo sacratus cum ara ’. 
          Deinde addit uerba haec : ‘ Sacellum ex duobus uerbis 
          arbitror compositum, sacri et cellae, quasi sacra cella ’. 
          — Gell. 7 (6), 12. §. 5. | 
|       5.  . . .  secundum 
          Trebatium, qui de religionibus libro septimo ait : ‘ Luci 
          (si) qui sunt in agris, qui ’quondam bello capti sunt, hos 
          lucos eadem ceremonia moreque ’coinqui haberique oportet, ut ceteros 
          lucos, qui in antiquo agro sunt ’. — Serv. ad Aen. 
          11, 316. | 
|       6. 
          Hoc loco non alienum uidetur de conditione eorum hominum referre, quos 
          leges sacros esse certis diis iubent : quia non ignoro, quibusdam 
          mirum uideri, quod cum cetera sacra uiolari nefas sit, hominem sacrum 
          ius fuerit occidi. Cuius rei causa haec est. Veteres nullum animal sacrum 
          in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant ad fines deorum, quibus 
          sacrum esset : animas uero sacratorum hominum, quos Graeci ζωἀνας 
          uocant, dis debitas aestimabant. Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos 
          ipsos mitti non poterat, a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, 
          quas sacras in coelum mitti posse arbitrati sunt uiduatas corpore, quam 
          primum illo ire uoluerunt. Disputat de hoc more etiam Trebatius religionum 
          libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi. — Macrob. 
          Sat. 3, 7. §§. 5-8. | 
|       7. 
          ‘ Sanctum est ’, ut idem Trebatius libro decimo 
          religionum refert, ‘ interdum idem, quod sacrum, idemque, 
          quod religiosum ; interdum aliud, hoc est, nec sacrum nec religiosum 
          est ’. — Macrob. Sat. 3, 3. §. 5. | 
|       8. (Compita) 
          ’ut Trebatio placet, locus ex pluribus partibus in se uel in easdem 
          partes ex se ’uias atque itinera dirigens, siue is cum ara, siue 
          sine ara, siue sub tecto, siue sub diuo sit, ubi pagani agrestes buccina 
          conuocati solent certa inire concilia. Hinc et Lares compitalicii et 
          feriae compitaliciae. — Philargyr. ad Verg. Georg. 2, 381. | 
|       9. MACTVS 
          HOC VINO INFERIO ESTO. ‘ Inferio ’, inquit 
          Trebatius, ‘ uerbum ea causa est additum eaque ratione profertur, 
          ne uinum omne omnino, quod in cellis atque apothecis est conditum, ex 
          quibus illud, quod effunditur, promptum est, esse sacrum incipiat et 
          ex usibus eripiatur humanis. Addito ergo hoc uerbo solum erit, quod 
          inferetur, sacrum, nec religione obligabitur ceterum ’. — 
          Arnob. adv. gent. 7, 31. | 
| E x   l i b r i s   d e   i u r e   c i u i l i   u e l   a l i u n d e. | 
|      10. De 
          sterili autem muliere, si nativa sterilitate sit, Trebatium contra Labeonem 
          respondisse dicunt. Nam cum redhiberi eam Labeo quasi minus sanam putasset, 
          negasse aiunt Trebatium, ex edicto a(gi) posse, si ea mulier 
          a principio genitali sterilitate esset. At si ualitudo eius offendisset 
          exque ea uitium factum    esset,    ut    
          concipere    foetus    non    
          posset,    tum    sanam    
          non    uideri    et    
          esse  in  causa redhibitionis. — Gell. 4, 
          2. §§. 9. 10. | 
|  |