P.
MUCIUS SCAEVOLA ( 2nd century BC ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 6-7 ). |
1.
. . . ut si ita respondeas : Quoniam P. Scaeuola id solum esse
ambitus aedium dixerit, ’ quom parietis communis tegendi
causa tectuni proiiceretur, ex quo in tectum eius, aedes qui protexisset,
aqua proflueret, id tibi ius uideri. – Cic., Top. 4 fin. |
2. C. Caelius
iudex absoluit iniuriarum eum, qui Lucilium poetam in scena nominatim
laeserat : P. Mucius eum, qui L. Accium poetam nominauerat,
condemnauit. – Auct., ad Herenn.
2, 3. §. 19. |
3. Placuit
P. Scaeuolae et Coruncanio pontificibus maximis itemque caeteris,
qui tantundem caperet, quantum omnes heredes, sacris alligari. Habeo
ius pontificium. Quid huc accessit ex iure ciuili ? Partitionis
caput, scriptum caute, ut centum nummi deducerentur. Inuenta est ratio,
cur pecunia sacrorum molestia, liberaretur. Quid si hoc qui testamentum
faciebat, cauere noluisset ? admonet iurisconsultus hic quidem
ipse Mucius, pontifex idem, ut minus capiat, quam omnibus heredibus
relinquatur : quibus par, dicebant, qui cepisset, adstringi. Rursus
sacris liberantur. Hoc uero nihil ad pontificium ius, set e medio est
iure ciuili, ut per aes et libram heredem testamenti soluant, et eodem
loco res sit, quasi ea pecunia legata non esset, si is, cui legatum
est, stipulatus est id ipsum, quod legatum est, ut ea pecunia ex stipulatione
debeatur, sitque ea non ’ mortis causa capta. –
Cic., de leg. 2, 21. §§. 52. 53. |
4. Itaque
in eo, qui in naui necatus, deinde in mare proiectus esset, decreuit
P. Mucius, familiam puram, quod os supra terram non exstaret, porcam
heredi esse contractam, habendas triduum ferias et porco femina piaculum
’ dari. Si in mari mortuus esset, eadem praeter piaculum
et ferias. – Cic., de leg. 2,
22. §. 57. |
5. –
P. Scaeuola pontifex maximus pro collegio respondit : ‘ quod
in loco publico Licinia, Gaii filia, iniussu populi dedicasset, sacrum
non uiderier ’. – Cic., pro
dom. 53. §. 137. |
|