Q. MUCIUS SCAEVOLA
  
( 2nd-1st century BC )
 

 
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 13-17 ).
  

 
D e   i u r e   c i u i l i   l i b r i   XVIII.
      1. Nam Q. Scaeuolam ad demonstrandam penum his uerbis usum audio : ‘ Penus est, inquit, quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias (aut matrisfamilias) aut liberum patrisfamilias (aut familiae) eius, quae circum eos aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est. (Sed partim haec improbasse Seruium Sulpicium, qui ‘ At non omne ’, inquit, quod esus potusque eorum causa paratum est) ut Mucius ait, penus uideri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt, sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu sint, sed intus et penitus habeantur, penus dicta sunt ’. — Gell. 4, 1. §. 17.
      2. Itaque Q. Scaeuola in librorum, quos de iure ciuili composuit, XVI. uerba haec posuit : ‘ Quod cui seruandum datum est, si id usus est, siue quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit, usus est, furti se obligauit ’. — Gell. 7 (6), 15. §. 2.
      3. Legis ueteris Atiniae uerba sunt : ‘ Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto ’. Quis aliud putet in hisce uerbis , quam de tempore tantum futuro legem loqui ? Sed Q. Scaeuola patrem suum et Brutum et Manilium, uiros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque, utrumne in post facta modo furta lex ualeret, an etiam in ante facta ? quoniam ‘ subruptum erit ’ utrumque tempus uideretur ostendere, tam praeteritum quam futurum. — Gell. 17, 7. §. 1.
      4. Illuseras heri etc.— Cic. ad fam. 7, 22. Cf. supra Sex. Aelius Catus 2.
      5. Scaeuola autem, P. f., iunctum esse putat uerbum, ut sit in eo et ‘ post ’ et ‘ limen ’ : ut, quae a nobis alienata sunt, quum ad hostem peruenerint et ex suo tanquam limine exierint, dein quum redierint post ad idem limen, postliminio uideantur rediisse. — Cic. Top. 8. §. 37.
      6. (Nexum) Mucius : quae per aes et libram fiant, ut obligentur praeter quae mancipio dentur. — Varro de L. L. 7, 5. §. 105.
      7. (Q.) quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae cum Kalendis Ianuariis apud uirum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IIII. Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset : non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a uiro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis. — Gell. 3, 2. §§. 12. 13.
      8. Itemque ut illud : Gentiles sunt, qui inter se eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo seruitutem seruiuit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim uideo Scaeuolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. — Cic. Top. 6. §. 29.
A l i u n d e,   u t   v i d e t u r.
      9. Pontifices, ut Q. Scaeuola pontifex maximus dicebat, a posse et facere. — Varro de L. L. 5, 15. §. 83.
      10. Praetor, qui tum (sc. diebus fastis tria uerba) fatus est, si imprudens fecit, piaculari hostia facta piatur ; si prudens dixit, Q. Mucius ambigebat, eum expiari ut impium non posse. — Varro de L. L. 6, 4. §. 30.
      11. Praeter multam uero affirmabatur, eum, qui talibus diebus (sc. feriis) imprudens aliquid egisset, porco piaculum dare debere ; prudentem expiari non posse, Scaeuola pontifex affirmabat. — Macrob. Sat. 1, 16. §. 10.
      12. Scaeuola denique consultus, quid feriis agi liceret, respondit, quod praetermissum noceret : si bos in specum decidisset eumque paterfamilias adhibitis operis liberasset, non est uisus ferias polluisse ; nec ille, qui trabem tecti fractam fulciendo ab imminenti uindicauit ruina. — Macrob. Sat. 1, 16. §. 11.
      13. Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur ; nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius, qui adrogare uult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius, qui adrogatur, ne insidiose adpetita sint, consideratur, iusqueiurandum a Q. Mucio, pontifice maximo, conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur. — Gell. 5, 19. §§. 5. 6.
      14.  . . . saepe, inquit Publi filius, ex patre audiui, pontificem bonum neminem esse nisi qui ius ciuile cognosset. totumne ? quid ita ? quid enim ad pontificem de iure parietum aut aquarum aut ullo omnino nisi eo, quod cum religione coniunctum est ? id autem quantulum est ? de sacris credo, de uotis, de feriis et de sepulcris et si quid eiusmodi est. cur igitur haec tanta facimus, cum caetera perpauca sint, de sacris autem, qui locus patet latius, haec sit una sententia, ut conseruentur semper et deinceps familiis prodantur, et, ut in lege posui, perpetua sint sacra. hoc post pontificum auctoritate consecuta sunt, ut, ne morte patrisfamilias sacrorum memoria occideret , iis essent ea adiuncta, ad quos eiusdem morte pecunia uenerit. Hoc uno posito, quod est ad cognitionem disciplinae satis, innumerabilia nascuntur, quibus implentur iurisconsultorum libri. Quaeruntur enim, qui adstringantur sacris. Heredum causa iustissima est ; nulla est enim persona, quae ad uicem eius, qui e uita emigrauit, propius accedat. Deinde qui morte testamentoue eius tantundem capiat, quantum omnes heredes. Id quoque ordine ; est enim ad id, quod propositum est, accommodatum. Tertio loco, si nemo sit heres, is, qui de bonis, quae eius fuerint, quom moritur, usu ceperit plurimum possidendo. Quarto, [qui] si nemo sit, qui ullam rem ceperit, ’de creditoribus eius qui plurimum seruet. Extrema persona est, ut, si qui ei, qui mortuus sit, pecuniam debuerit, neminique eam soluerit, proinde habeatur, quasi eam pecuniam ceperit. Haec nos a Scaeuola didicimus, non ita descripta ab antiquis. — Cic. de leg. 2, 19. §§. 47-49. c. 20 init.
      15. Atque etiam hoc dant Scaeuolae, quom est partitio, ut, si in testamento deducta scripta non sit, ipsique minus ceperint, quam omnibus heredibus relinquatur, sacris ne alligentur. In donatione hoc iidem secus interpretantur : et quod paterfamilias in eius donatione, qui in eius potestate esset, approbauit, ratum est ; quod eo insciente factum est, si id is non approbat, ratum non est. — Cic. de leg. 2, 20. §. 50.
      16. Nefrendes dictos asserit Q. Mucius Scaeuola arietes, quod dentibus frendere non possint. — Fest. v. Nefrendes p. 162.
      17. Petilam suram siccam et substrictam uulgo interpretantur. Scaeuola ait, ungulam albam equi ita dici. — Fest. v. Petilam p. 205.
      18. Scaeuolam quoque et L. Aelium etc. — Vid. infra Ateium Capitonem 27.
      19. Pueris non prius, quam togam uirilem sumerent, puellis non antequam nuberent, praenomina imponi moris fuisse, Q. Scaeuola auctor est. — Auct. epit. de nomin. rat. post Valer. Max.
      20. Relatum est in literas, doctissimum pontificem Scaeuolam disputasse, tria genera tradita deorum : unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de diis fingantur indigna ; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam, quae obsit populis nosse. De superuacuis non magna causa est ; solet enim et a iurisperitis dici ‘ superflua non nocent ’. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent ? Haec, inquit : non esse deos Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem ; proditur enim a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint. Quid aliud ? Quod eorum, qui sint dii, non habeant ciuitates uera simulacra, quod uerus deus nec sexum habeat, nec aetatem, nec definita corporis membra. Poëticum sane deorum genus cur Scaeuola respuat, eisdem literis non tacetur : quia sic uidelicet deos deformant, ut nec bonis hominibus comparentur, cum alium faciunt furari, alium adulterare ; sic item aliquid aliter turpiter atque inepte dicere ac facere : tres inter se deas certasse de praemio pulcritudinis, uictas duas a Venere Troiam euertisse ; Iouem ipsum conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat ; deam homini nubere ; Saturnum liberos deuorare ; nihil denique posse confingi miraculorum atque uitiorum, quod non ibi reperiatur atque a deorum natura longe absit. — Augustin. de ciuit. dei 4, 27.
      21. Q. quidem Scaeuola pontifex maximus summam uim, dicebat, esse in omnibus iis arbitriis, in quibus adderetur EX FIDE BONA : fideique bonae nomen, existimabat, manare latissime, idque uersari in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis, rebus emptis uenditis, conductis locatis, quibus uitae societas contineretur. In his magni esse iudicis statuere (praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria) quid quemque cuique praestare oporteret. — Cic. de offic. 3, 17. §. 70.