CAELIUS SABINUS
  
( AD 1st century )
 

 
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, p. 144 ).
  

 
A d   e d i c t u m   a e d i l i u m   c u r u l i u m.
     1. Caelius Sabinus in libro, quem de edicto aedilium curulium composuit, Labeonem refert, quid esset morbus, hisce uerbis definisse : ‘ Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem. ’ Sed morbum alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis morbum esse, ueluti sit phthisis aut febris, partis autem, ueluti sit caecitas aut pedis debilitas. ‘ Balbus autem, ’ inquit, ‘ et atypus uitiosi magis, quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro uitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam uitiosus est. Neque id tamen contra fit ; potest enim, qui uitiosus est, non morbosus esse. Quamobrem cum de homine morboso agetur, ‘ aeque ’, inquit, ‘ ita dicetur : “ QVANTO OB ID VITIVM MINORIS SIT. ” – Gell. 4, 2. §§. 3-5.
     2. Pilleatos seruos uenum solitos ire, quorum nomine uenditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iuris peritus scriptum reliquit. Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi conditionis mancipia insignia esse in uendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex uendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent, quidnam esset mancipiorum genus ; ‘ sicuti, ’ inquit, ’ antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta ueniebant et idcirco dicebantur sub corona uenire. Namque ut ea corona signum erat captiuorum uenalium, ita pilleus impositus demonstrabat, eiusmodi seruos uenundari, quorum nomine emptori uenditor nihil praestaret. ’ – Gell. 6 (7), 4. §§. 1-3.