P. RUTILIUS
RUFUS ( 2nd-1st century BC ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, p. 11 ). |
1. Rutilius
scribit, Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris
rustici opus facerent, nono autem die, intermisso rure, ad mercatum
legesque accipiendas Romam uenirent, et ut scita atque consulta frequentiore
populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis
facile noscebantur. unde etiam mos tractus, ut leges trinundino die
promulgarentur. ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis
uenire et in colle consistere, unde coram possent ab uniuersis uideri.
sed haec omnia negligentius haberi coepta et post abolita, postquam
internundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt.
– Macrob., Sat. 1, 16. §. 34. |
|