M. VALERII PROBI ‘DE NOTIS ANTIQUIS’ EXPOSITIO
  
List of abbreviations used in official writings, laws, legal pleadings and edicts
     
( AD 1st century )
 

 
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 9-16, n. 1 ).
  

 
     1. — Est etiam circa perscribendas uel paucioribus litteris notandas uoces studium necessarium. Quod partim pro uoluntate cuiusque fit, partim pro usu publico et obseruatione communi. Namque apud ueteres cum usus notarum nullus esset, propter scribendi difficultatem, maxime in senatu qui scribendo aderant, ut celeriter dicta comprehenderent, quaedam uerba atque nomina ex communi consensu primis litteris notabant, et singulae litterae quid significarent, in promptu erat. Quod in praenominibus legibus publicis pontificumque monumentis et in iuris ciuilis libris etiam nunc manet. Ad quas notationes publicas accedit etiam studiosorum uoluntas. Sed unusquisque familiares sibi notas pro uoluntate quas signarit, comprehendere infinitum est : publicae sane tenendae, quae in monumentis plurimis et in historiarum libris sacrisque publicis reperiuntur, ut :
     2. — P. Publius : C. Gaius : M. Marcus : CN. Gnaeus : Q. Quintus : MV. Manius : TI. Tiberius : CL. Claudius : SP. Spurius : SEX. Sextus : SER. Seruius : OP. Opiter : A. V. C. ab urbe condita : P. R. E. post reges exactos : P. C. patres conscripti : S. P. Q. R. senatus populusque Romanus : EQ. R. eques Romanus : V. R. urbs Roma. C. R. ciuis Romanus : COL. Coloniae uel coloni : MVN. municipia uel municeps ; N. L. nominis Latini ; L. C. Latini coloniarii : S. N. L. socii nominis Latini : et similia. Secundum haec curiarum nomina, tribuum, comitiorum, sacerdotiorum, potestatum, magistratuum, praefecturarum, sacrorum, ludorum, rerum urbanarum, rerum militarium, collegiorum, decuriarum, fastorum, numerorum, mensurarum, [iuris ciuilis] et similium ceterorum notationes proprias habent.
LITTERAE SINGVLARES IN IVRE CIVILI
DE LEGIBVS ET PLEBISCITIS
ET SENATVS CONSVLTIS.
     3. — 1. P. I. R. P. Q. I. S. I. F. P. R. E. A. D. P. populum iure rogauit populusque iure sciuit in foro pro rostris ex ante diem pridie.
     2. E. H. O. L. N. R. eius hac omnibus lege nihilum rogatur.
     3. S. R. L. R. I. C. Q. O. R. E. siremps lex res ius causaque omnium rerum esto.
     4. S. N. L. socii nominis Latini.
     5. L. P. C. R. Latini prisci ciues Romani.
     6. M. E. M. D. D. E. municipibus eius municipii dare damnas esto.
     7. C. E. C. colonis eius coloniae.
     8. Q. E. R. F. E. D. quod eius recte factum esse dicetur.
     9. L. I. D. A. C. lex Iulia de adulteriis cohercendis.
     10. V. D. P. R. L. P. unde de plano recte legi possit.
     11. A. A. A. F. F. aere argento auro flando feriundo.
     12. 1. N. Q. Q. iustis nuptiis quaesitos quaesitas.
     13. S. Q. S. S. E. Q. N. I. S. R. E. H. L. N. R. si quid sacri sancti est, quod non iure sit rogatum, eius hac lege nihil rogatur.
     14. V. P. R. ueteri possessori redditum.
     15. V. A. ueterano adsignatum.
     16. V. F. usus fructus.
     17. S. C. senatus consultum.
     18. P. S. plebi scitum.
     19. Q. D. E. R. F. P. D. E. R. V. I. C. quid de ea re fieri placeret, de ea re uniuersi ita censuerunt.
     20. Q. F. E. quod factum est.
     21. I. S. F. in senatu fuerunt.
     22. D. C. S. de consilii sententia.
     23. S. Q. M. D. E. R. A. P. P. V. L. O. E. COS. PR. TR. PL. Q. N. S. Q. E. V. A. P. P. V. F. Q. S. N. T. COS. PR. TR. PL. Q. D. E. Q. E. V. A. P. P. V. F. si quid mee de ea re ad populum plebemue lato opus est, cos. praetores tribuni plebis qui nunc sunt, quibus eorum uidebitur, ad populum plebemue ferant : quod si non tulerint, cos. praetores tribuni plebis qui deinceps erunt, quibus eorum uidebitur, ad populum plebemue ferant.
     24. S. F. S. sine fraude sua.
4. IN LEGIS ACTIONIBVS HAEC :
     1. A. T. M. D. O. aio te mihi dare oportere.
     2. Q. N. T. S. Q. P. quando negas, te sacramento quingenario prouoco.
     3. Q. N. Q. A. N. Q. N. quando neque ais neque negas.
     4. E. I. M. C. V. ex iure manum consertum uocauit.
     5. S. N. S. Q. si negat, sacramento quaerito.
     6. S. S. C. S. D. E. T. V. secundum suam causam ; sicut dixi, ecce tibi uindictam.
     7. Q. I. I. T. C. P. A. F. A. quando in iure te conspicio, postulo, anne far auctor.
     8. T. PR. I. A. V. P. V. D. te praetor iudicem arbitrumue postulo uti des.
     9. I. D. T. S. P. in diem tertium siue perendinum.
     10. A. L. A. arbitrum liti aestimandae.
     11. Q. B. F. quare bonum factum.
5. IN EDICTIS PERPETVIS HAEC :
     1. I. D. P. E. iure dicundo praeerit.
     2. I. D. C. iuris dicundi causa.
     3. Q. R. F. E. V. quod recte factum esse uidebitur.
     4. V. B. A. uiri boni arbitratu.
     5. D. M. F. V. C. dolo malo fraudisue causa.
     6. I. D. iudicium dabo.
     7. I. D. iuris dictio.
     8. Q. E. R. E. T. P. I. R. D. T. Q. P. D. T. D. D. P. F. quanti ea res erit, tantae pecuniae iudicium recuperatorium dabo testibusque publice dumtaxat decem denuntiandi potestatem faciam.
     9. Q. S. S. S. quae supra scripta sunt.
     10. I. C. E. V. iusta causa esse uidebitur.
     11. N. K. C. non calumniae causa.
     12. C. C. consilium cepit uel causa cognita.
     13. F. C. fraudare creditores uel fiduciae causa uel fideicommissum.
     14. P. C. [patres conscripti uel] pactum conuentum uel pecunia constituta.
     15. C. V. centum uiri [uel clarissimi uiri].
     16. S. T. A. sine tutoris auctoritate.
     17. T. A. tutore auctore.
     18. F. E. D. factum esse dicetur.
     19. H. S. haec sic [uel hora secunda].
     20. Q. A. M. quemadmodum.
     21. Q. M. quo modo uel quo magis.
     22. P. P. L. V. pro praede litis uindiciarum.
     23. I. S. iudicatum solui.
     24. B. E. E. P. P. V. Q. I. bona ex edicto possideri proscribi uenirique iubebo.
In iuris ciuilis libris haece. )
     1. D. D. D. deinde deperiit deminutum.
     2. D. V. M. doloue malo.
     3. D. M. O. donum munus operas.
     4. D. D. decreto decurionum.
     5. D. M. F. dolo malo fecisti.
     6. D. V. M. T. doloue malo tuo.
     7. EX. C. ex consuetudine.
     8. E. H. E. exheres esto.
     9. E. I. Q. ex iure Quiritium.
     10. E. R. A. ea res agatur.
     11. F. T. C. familiam testamenti causa.
     12. F. E. familiae erciscundae.
     13. F. P. fidei promissor.
     14. F. R. finibus regundis.
     15. F. C. L. fraudationis causa latitat.
     16. F. P. P. R. forma publica populi Romani.
     17. H. B. V. P. heres bonorumue possessor.
     18. H. Q. M. heredemque meum.
     19. H. CO. herede cognitore.
     20. I. L. in loco.
     21. I. E. iudex esto.
     22. K. D. capite damnatus.
     23. L. E. lege egisse.
     24. L. A. E. lege actum est.
     25. L. C. libertatis causa.
     26. M. P. D. maiorem partem diei.
     27. M. T. F. E. malo tuo factum est.
     28. M. M. P. manu mancipio potestate.
     29. M. A. E. melius aequius erit.
     30. M. H. E. mihi heres erit.
     31. M. C. M. mortis causa manumissa.
     32. M. C. F. municipii coloniae fori.
     33. N. C. N. P. nec clam nec precario.
     34. N. R. non restituetur.
     35. N. N. Numerius Negidius.
     36. O. O. O. T. omnia ornamenta, omnia texta.
     37. O. A. Q. omnes ad quos.
     38. O. E. R. ob eam rem.
     39. O. C. ope consilio.
     40. O. D. M. operas donum munus.
     41. O. E. F. B. oportebit ex fide bona.
     42. O. O. oportet oportebit.
     43. O. F. ostia fenestrae.
     44. P. A. pluuiae arcendae.
     45. P. D. E. possessio data est.
     46. P. S. T. Q. H. praecipito sumito tibique habeto.
     47. P. P. D. pro parte dimidia.
     48. P. P. V. pupillus pupillaue.
     49. Q. D. R. A. qua de re agitur.
     50. Q. M. E. quae mea est.
     51. Q. I. S. S. quae infra scripta sunt.
     52. Q. P. N. M. C. quod pondere numero mensura continetur.
     53. R. R. P. rebus recte praestari.
     54. R. N. rerum nouarum.
     55. R. A. Q. E. I. E. restituas ante quam ex iure exeas.
     56. R. S. recuperatores sunto.
     57. R. R. recte recipitur.
     58. R. P. C. S. D. M. rei publicae causa sine dolo malo.
     59. R. R. E. P. Romae recte experiri possit.
     60. S. P. M. Sexti Pedii Mediuani.
     61. S. L. P. H. A. secundum legem publicam hoc aere.
     62. S. P. S. Q. H. sine presumere sibique habere.
     63. S. P. si paret.
     64. S. N. P. Q. A. D. si non plus quam magnus.
     65. S. N. P. A. si non paret, absoluito.
     66. S. D. E. R. Q. D. A. si de ea re qua de agitur.
     67. S. Q. M. M. M. M. M. si quis manu missus manu missa moritur.
     68. S. S. S. supra scripti sunt.
     69. T. M. D. F. O. te mihi dare facere oportere.
     70. T. C. testamenti causa.
     71. T. T. A. A. A. tegulas testas aurum argentum aes.
     72. T. Q. H. tibique habeto.
     73. V. F. I. uadimonium fieri iubere.
     74. V. M. M. uestem mundum muliebrem.
     75. V. F. V. uim fieri ueto.
     76. V. R. C. uindicta recte competet.
     77. V. I. I. uidebitur in integrum.
     78. V. V. C. uolo uos curare.
     79. V. R. urbis Romae.
 


►  Bibliography
  
 
Probus, Hoc in volumine haec continentur M. Val. Probus de Notis Roma(norum) ex codice manuscripto castigatior, auctiorque, quam unquam antea factus, Venezia, 1525 ; Mommsen,
Berichte über die Verhandlungen der Königlich Sächsischen Gesellschaft der Wissenschaften zu Leipzig, Phil.-hist. Kl. 5,
1853, pp. 91-134 ; Keil, Grammatici Latini, IV, Leipzig, 1864, pp. 265-276 and 347-352 ; Krueger, Collectio librorum iuris anteiustiniani, II, Berlin, 1878, pp. 141-148 ; Karlowa, Römische Rechtsgeschichte, I, Leipzig, 1885, pp. 758-759 ; Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, 5th ed., Leipzig, 1886, pp. 129-143 ; Krueger, Histoire des sources du droit romain, Paris, 1894, pp. 341-342 ; Girard, Aus römischem und bürgerlichem Recht, Weimar, 1907, pp. 21-56 ; Girard, RHD, 1910, pp. 479-520 ; Girard, Mélanges de droit romain, I, Paris, 1912, pp. 177-211 ; Orestano, BIDR, 43, 1935, pp. 186-194 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 212-219 ; Girard & Senn, Textes de droit romain, I, 7th ed., Paris, 1967, pp. 9-16, n. 1 ; Baviera, FIRA II, Firenze, 1968, pp. 451-460 ; Bischoff, Latin palaeography : Antiquity and the Middle Ages, Cambridge, 1990, p. 150 ; Betancourt Serna, La recepción del derecho romano en Colombia (saec. XVIII), Sevilla, 2007, p. 134.
 
 
►  Sources : Two manuscripts : Einsiedeln ( ms. 326 ) ; National library of France ( ms. 4841 ).