NUMERIUS
FABIUS PICTOR ( 3rd century BC ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 2-5 ). |
I u r i s p o n t i f i c i i. |
1. Nam
primo pontificii iuris libro apud Pictorem uerbum hoc positum est ‘ uitulari. ’
– Macrob., Sat. 3, 2. §. 11. |
2. . . sicut
Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius uerbi executus
est : ‘ Exta porriciunto, dis danto in altaria aramue
focumue eoue, quo exta dari debebunt. ’ – Macrob.,
Sat. 3, 2. §. 3. |
3. Caerimoniae
impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris,
qui de sacerdotibus publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris
librorum primo scriptos legimus ; unde haec ferme sunt, quae commeminimus :
Equo Dialem flaminem uehi religio est, (et) classem procinctam
extra pomerium, id est exercitum armatum, uidere ; idcirco rarenter
flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur.
item iurare Dialem fas nunquam est. item annulo uti nisi peruio cassoque
fas non est. ignem e flaminia id est flaminis Dialis domo nisi sacrum
efferri ius non est. uinctum, si aedes eius introierit, solui necessum
est et uincula per impluuium in tegulas subduci atque inde foras in
uiam demitti. Nodum in apice neque in cinctu neque in alia parte ullum
habet. si quis ad uerberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit,
eo die uerberari piaculum est. capillum Dialis, nisi qui liber homo
est, non ’ detondet. capram et carnem incoctam et hederam
et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare. propagines e uitibus
altius praetentos non succedit. pedes lecti, in quo cubat, luto tenui
circumlitos esse oportet, et de eo lecto trinoctium continuum non decubat,
neque in eo lecto cubare alium fas est ; denique apud eius lecti
fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. unguium Dialis
et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Dialis quotidie
festatus est. sine apice sub diuo esse licitum non est. sub tecto uti
liceret, non pridem a pontificibus constitutum, Masurius Sabinus scripsit,
et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.
Farinam fermento imbutam attingere ei fas non est. tunica intima, nisi
in locis tectis, non exuit se, (ne) sub coelo tanquam sub oculis
Iouis nudus sit. super flaminem Dialem in conuiuio, nisi rex sacrificulus,
haud quisquam alius accumbit. uxorem si amisit, flaminio decedit. matrimonium
flaminis nisi morte dirimi ius non est. locum, in quo bustum est, nunquam
ingreditur. mortuum nunquam attingit ; funus tamen exsequi non
est religio. Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis. (alias)
seorsum aiunt obseruitare, ueluti est : quod uenenato operitur
et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas (nisi)
quae Graecae appellantur, ascendere ei plus tribus gradibus religiosum
est, atque etiam, cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum
depectit. – Gell. 10, 15. §§. 1-30. |
4. In
libro primo Fabii Pictoris, quae uerba pontificem maximum dicere oporteat,
cum uirginem capit, scriptum est. Ea uerba haec sunt : ‘ Sacerdotem
Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem facere
pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata,
capio. ’ – Gell. 1, 12. §. 14. |
5. Idem
lib. iuris pontificii tertio : ‘ Pilumno et Picumno. ’
– Non. 12, 3. |
6. Fabius
Pictor hos deos enumerat, quos inuocat flamen sacrum Cereale faciens
Telluri et Cereri : ‘ Veruactorem, Reparatorem, Imporcitorem,
Insitorem, Obaratorem, Occatorem, Sarritorem, Subruncinatorem, Messorem,
Conuectorem, Conditorem, Promitorem. ’ – Serv., ad
Georg. 1, 21. |
7. Fabius
Pictor lib. XVI. : ‘ Aquam manibus pedibusque dato,
polubrum sinistra manu teneto, dextera uasum cum aqua. ’
– Non. 19, 11. |
8. Varro :
Commentario ueteri Fabii Pictoris legi : ‘ Muries fit ’ ex
sale, quod sale sordidum si pistum et in ollam rudem fictilem (coniectum
et in forn)aci coctum est, postea id sal uirgines Vestales serra
ferrea secant. ’ – Non. 3, 197. |
9. Puilia
saxa esse ad portum, qui sit secundum Tiberim, ait Fabius Pictor. –
Fest., v. Puilia. |
|