|
SENTENTIARUM
RECEPTARUM LIBRI QUINQUE
QUI VULGO
IULIO PAULO ADHUC TRIBUNTUR
( AD
3rd - 5th century ) |
|
liber
quintus |
|
( J. Baviera,
Fontes
iuris Romani antejustiniani, II, Firenze, 1968,
pp. 386-417 ).
|
|
|
|
1. Qui
contemplatione extremae necessitatis aut alimentorum gratia filios suos
vendiderint, statui ingenuitatis eorum non praeiudicant: homo enim liber
nullo pretio aestimatur. Idem nec pignori ab his aut fiduciae dari possunt:
ex quo facto sciens creditor deportatur. Operae tamen eorum locari possunt.
2. Veritati et origini ingenuitatis manumissio
quocumque modo facta non praeiudicat. 3. Descriptio
ingenuorum ex officio fisci inter fiscalem familiam facta ingenuitati
non praeiudicat. 4. Qui metu et impressione
alicuius terroris apud acta praesidis servum se esse mentitus est, postea
statum suum defendenti non praeiudicat. 5. Post
susceptum liberale iudicium si adsertor causam deseruerit, in alium adsertorem
omne iudicium transferri placuit: in priorem vero, quod prodendae libertatis
gratia factum est, extra ordinem vindicatur: non enim oportet susceptam
status causam nulla cogente necessitate destitui. 6. Cui
necessitas probandi de ingenuitate sua non incumbit, ultro si ipse probare
desideret, audiendus est. 7. Qui de ingenuitate
cognoscunt, de calumnia eius, qui temere controversiam movit, ad modum
exsilii possunt ferre sententiam. 8. Tutores
vel curatores pupillorum, quorum tutelam et res administraverunt, postea
status quaestionem facere non possunt. 9. Maritus
uxori eidemque libertae status quaestionem inferre non prohibetur. |
|
|
|
1. Locatio
vectigalium, quae calor licitantis ultra modum solitae conductionis inflavit,
ita demum admittenda est, si fideiussores idoneos et cautionem is qui
licitatione vicerit offerre paratus sit. 2. Ad
conducendum vectigal invitus nemo compellitur et ideo impleto tempore
conductionis elocanda sunt. 3. Reliquatores
vectigalium ad iterandam conductionem, antequam superiori conductioni
satisfaciant, admittendi non sunt. 4. Debitores
fisci itemque rei publicae vectigalia conducere prohibentur, ne ex alia
causa eorum debita onerentur: nisi forte tales fideiussores obtulerint,
qui debitis eorum satisfacere parati sint. 5. Socii
vectigalium si separatim partes administrent, alter ab altero minus idoneo
in se portionem transferri iure desiderat. 6. Quod
illicite publice privatimque exactum est cum altero tanto passis iniuriam
exsolvitur: per vim vero extortum cum poena tripli restituitur: amplius
extra ordinem plectuntur: alterum enim utilitas privatorum, alterum vigor
publicae disciplinae postulat. 7. Earum
rerum vectigal, quarum numquam praestitum est, praestari non potest. Quod
si praestari consuetum indiligentia publicani omiserat, alius exercere
non prohibetur. 8. Res exercitui paratas
praestationi vectigalium subici non placuit. 9. Fiscus
ab omnium vectigalium praestationibus immunis est. 9a. Mercatores
autem, qui de fundis fiscalibus mercari consuerunt, nullam immunitatem
solvendi publici vectigalis usurpare possunt. 10. Cotem
ferro subigendo necessariam hostibus quoque venumdari, ut ferrum et frumentum
et sales, non sine periculo capitis licet. 11. Agri
publici, qui in perpetuum locantur, a curatore sine auctoritae principali
revocari non possunt. 12. Dominus navis
si illicite aliquid in nave vel ipse vel vectores imposuerint, navis quoque
fisco vindicatur. Quod si absente domino id a magistro vel gubernatore
aut proreta nautave aliquo id factum sit, ipsi quidem capite puniuntur
commissis mercibus, navis autem domino restituitur. 13. Illicitarum
mercium persecutio heredem quoque adfligit. 14. Eam
rem, quae commisso vindicata est, dominus emere non prohibetur vel per
se vel per alios quibus hoc mandaverit. 15. Qui
maximos fructus ex redemptione vectigalium consequuntur, si postea tanto
locari non possunt, ipsi ea prioribus pensionibus suscipere compelluntur. |
|
|
|
1. Possessionem
adquirimus et animo et corpore: animo utique nostro, corpore vel nostro
vel alieno. Sed nudo animo adipisci quidem possessionem non possumus,
retinere tamen nudo animo possumus, sicut in saltibus hibernis aestivisque
contingit. 2. Per liberas personas, quae
in potestate nostra non sunt, adquiri nobis nihil potest. Sed per procuratorem
adquiri nobis possessionem posse utilitatis causa receptum est. Absente
autem domino comparata non aliter ei, quam si rata sit, quaeritur. 3. Longi
autem temporis praescriptio inter praesentes continui decennii spatio,
inter absentes vicennii comprehenditur. 4. Viginti
annorum praescriptio etiam adversus rem publicam prodest ei, qui iustum
initium possessionis habuit nec medio tempore interpellatus est. Actio
tamen quanti eius interest adversus eos rei publicae datur, qui ea negotia
defendere neglexerunt. 5. Si post motam
intra tempora quaestionem res ad novum dominum emptione transierit, nec
is per viginti annos fuerit inquietatus, avelli ei possessionem non opertet. |
|
[3.
De his quae per turbam fiunt] |
|
1. In
eos, qui per turbam seditionemve damnum alicui dederint dandumve curaverint,
si quidem res pecuniaria est, aestimatione dupli sarcitur: quod si ex
hoc corpori alicuius, vitae membrisve noceatur, extra ordinem vindicatur.
2. Quidquid ex incendio ruina naufragio
navique expugnata raptum susceptum suppressumve erit, eo anno in quadruplum
eius rei, quam quis suppresserit celaverit rapuerit, convenitur, postea
in simplum. 3. Hi qui aedes alienas villasve
expilaverint effregerint expugnaverint, si quidem id turba cum telis coacta
fecerint, capite puniuntur. Telorum autem appellatione omnia, ex quibus
saluti hominis noceri possit, accipiuntur. 4. Receptores
adgressorum itemque latronum eadem poena adficiuntur, qua ipsi latrones:
sublatis enim susceptoribus grassantium cupido conquiescit. 5. Fures
vel raptores balnearum plerumque in metallum aut in opus publicum damnantur:
nam nonnumquam pro frequentia admissorum iudicantis sententia temperatur.
6. Incendiarii, qui consulto incendium
inferunt, summo supplicio adficiuntur. Quod si per incuriam ignis evaserit,
dupli compendio damnum eiusmodi sarciri placuit. |
|
|
|
1. Iniuriam
patimur aut in corpus aut extra corpus: in corpus verberibus et illatione
stupri, extra corpus conviciis et famosis libellis, quod ex adfectu uniuscuiusque
patientis et facientis aestimatur. 2. Furiosus
itemque infans adfectu doli et captu contumeliae carent: idcirco iniuriarum
agi cum his non potest. 3. Si liberis qui
in potestate sunt aut uxori fiat iniuria, nostra interest vindicare: ideoque
per nos actio inferri potest. Si modo is qui fecit in iniuriam nostram
id fecisse doceatur. 4. Corpori iniuria
infertur, cum quis pulsatur cuive stuprum infertur aut de stupro interpellatur.
Quae res extra ordinem vindicatur, ita ut pulsatio pudoris poena capitis
vindicetur. 5. Sollicitatores alienarum
nuptiarum itemque matrimoniorum interpellatores et si effectu sceleris
potiri non possint, propter voluntatem perniciosae libidinis extra ordinem
puniuntur. 6. Iniuriarum actio aut lege
aut more aut mixto iure introducta est. Lege duodecim tabularum de famosis
carminibus, membris ruptis et ossibus fractis. 7. Moribus,
quotiens factum pro qualitate sui arbitrio iudicis aestimatur, congruentis
poenae supplicio vindicatur. 8. Mixto iure
actio iniuriarum ex lege Cornelia constituitur, quotiens quis pulsatur,
vel cuius domus introitur ab his, qui vulgo directarii apellantur. In
quos extra ordinem animadvertitur, ita ut prius ingruentis consilium pro
modo commentae fraudis poena vindicetur exilii aut metalli aut operis
publici. 9. Iniuriarum civiliter damnatus
eiusque aestimationem inferre iussus famosus efficitur. 10. Atrox
iniuria aestimatur aut loco aut tempore aut persona: loco, quotiens in
publico inrogatur: tempore, quotiens interdiu: persona, quotiens senatori
vel equiti Romano decurionive vel alias spectatae auctoritatis viro: et
si plebeius vel humili loco natus senatori vel equiti Romano, decurioni
vel magistratui vel aedili vel iudici, quilibet horum, vel si his omnibus
plebeius. 11. Qui per calumniam iniuriae
actionem instituit, extra ordinem punitur: omnes enim calumniatores exilii
vel insulae relegatione aut ordinis amissione puniri placuit. 12. Iniuriarum
non nisi praesentes accusare possunt: crimen enim, quod vindictae aut
calumniae iudicium expectat, per alios intendi non potest. 13. Fit
iniuria contra bonos mores, veluti si quis fimo corrupto aliquem perfuderit,
caeno, luto oblinierit, aquas spurcaverit, fistulas lacus quidve aliud
in iniuriam publicam contaminaverit: in quos graviter animadverti solet.
14. Qui puero praetextato stuprum aliudve
flagitium abducto ab eo vel corrupto comite persuaserit, mulierem puellamve
interpellaverit, quidve pudicitiae corrumpendae gratia fecerit, donum
praebuerit pretiumve, quo id persuadeat, dederit, perfecto flagitio capite
punitur, imperfecto in insulam deportatur: corrupti comites summo supplicio
adficiuntur. 15. Qui carmen famosum in
iniuriam alicuius vel alia quaelibet cantica, quo agnosci possit, composuerit,
ex auctoritate amplissimi ordinis in insulam deportatur: interest enim
publicae disciplinae opinionem uniuscuiusque a turpi carminis infamia
vindicare. 16. Psalterium, quod vulgo canticum
dicitur, in alterius infamiam compositum et publice cantatum tam in eos
qui hoc cantaverint quam in eos qui composuerint, extra ordinem vindicatur:
eo acrius, si personae dignitas ab hac iniuria defendenda sit. 17. In
eos auctores, qui famosos libellos in contumeliam alterius proposuerint,
extra ordinem usque ad relegationem insulae vindicatur. 18. Convicium
iudici ab appellatoribus fieri non oportet: alioquin infamia notantur.
19. Maledictum itemque convicium publice
factum ad iniuriae vindictam revocatur. Quo facto condemnatos infamis
efficitur. 20. Non tantum is, qui maledictum
aut convicium ingesserit, iniuriarum convictus famosus efficitur, sed
et is, cuius ope consiliove factum esse dicitur. 21. Convicium
contra bonos mores fieri videtur, si obscaeno nomine aut inferiore parte
corporis nudatus aliquis insectatus sit. Quod factum contemplatione morum
et causa publicae honestatis vindictam extraordinariae ultionis expectat.
22. Servus, qui iniuriam aut contumeliam
fecerit, si quidem atrocem, in metallum damnatur, si vero levem, flagellis
caesus sub poena vinculorum temporalium domino restituitur. |
|
[5a.
De effectu sententiarum et finibus litium] |
|
1. Res
iudicatae videntur ab his, qui imperium potestatemque habent vel qui ex
auctoritate eorum inter partes dantur, itemque a magistratibus municipalibus
usque ad summam, qua ius dicere possunt, itemque ab his, qui ab imperatore
extra ordinem petuntur. Ex compromisso autem iudex sumptus rem iudicatam
non facit: sed si poena inter eos promissum sit, poena re in iudicium
deducta ex stipulatu peti potest. 2. Confessi
debitores pro iudicatis habentur, ideoque ex die confessionis tempora
solutioni praestituta computantur. 3. Confiteri
quis in iudico non tantum sua voce, sed et litteris et quocumque modo
potest: convinci autem non nisi scriptura aut testibus potest. 4. Eorum,
qui debito confessi sunt, pignora capi et distrahi possunt. 5. Ea,
quae altera parte absente decernuntur, vim rerum iudicatarum non obtinent.
5a. De unoquoque negotio praesentibus omnibus,
quos causa contingit, iudicari oportet: aliter enim iudicatum tantum inter
praesentes tenet. 5b. Qui apud fiscum causam
defendere saepius conventi neglexerint, rebus iudicatis subiciendi sunt.
Quod eo apparet, si saepe conventi praesentiam suam facere noluerint.
6. Trinis litteris vel edictis aut uno
pro omnibus dato aut trina denuntiatione conventus nisi ad iudicem, ad
quem sibi denuntiatum est aut cuius litteris vel edicto conventus est,
venerit, quasi in contumacem dicta sententia auctoritatem rerum iudicatarum
obtinet: quin immo nec appellari ab ea potest. 6a. Ab
ea sententia, quae adversus contumaces lata est, neque appellari necque
in duplum revocari potest. 7. Confessionem
suam reus in duplum revocare non potest. 8. Res
olim iudicata post longum silentium in iudicium deduci non potest nec
eo nomine in duplum revocari. Longum autem tempus exemplo longae praescriptionis
decennii inter praesentes, inter absentes vicennii computatur. 9. In
causa capitali absens nemo damnatur neque absens per alium accusare aut
accusari potest. 10. Falsis instrumentis
religione iudicis circumducta, si iam dicta sententia prius de crimine
admisso constiterit, eius causae instauratio iure deposcitur. 11. Ratio
calculi saepius se patitur supputari atque ideo potest quocumque tempore
retractari, si non longo tempore evanescat. |
|
|
|
1. Pupillus
si non defendatur, in possessione creditoribus constitutis minoribus ex
his usque ad pubertatem alimenta praestanda sunt. 2. Eius
qui ab hostibus captus est bona venire non possunt, quamdiu revertatur. |
|
|
|
1a. Neque
muri neque portae habitari sine permissu principis propter fortuita incendia
possunt. 1b. Concedi solet, ut imagines
et statuae, quae ornamento rei publicae sunt futurae, in publicum ponantur.
1. Retinendae possessionis gratia comparata
sunt interdicta, per quae eam possessionem quam iam habemus retinere volumus,
quale est uti possidetis de rebus soli et utrubi de re mobili.
Et in priore quidem is potior est, qui redditi interdicti tempore nec
vi nec clam nec precario ab adversario possedit: in altero vero potior
est qui maiore parte anni retrorsum numerati nec vi nec clam nec precario
possedit. 2. Ut interdictum, ita et actio
proponitur, ne quis via publica aliquem prohibeat. Cuius rei sollicitudo
ad viarum curatores pertinet, a quarum munitione nemo exceptus est. Si
quis tamen in ea aliquid operis fecerit, quo commeantes impediantur, demolito
opere condemnatur. 3. Non tantum si ipse
dominus possessione deiciat, utile interdictum est, sed etiam si familia
eius. Familiae autem nomine etiam duo servi continentur. 4. Vi
deicitur non tantum qui oppressu multitudinis aut fustium aut telorum
aut armorum metu terretur, sed et is qui violentiae opinione comperta
possessione cessit, si tamen eam adversarius ingressus sit. 5. De
navi vi deiectus hoc interdicto experiri non potest: sed utilis ei actio
de rebus recuperandis exemplo vi bonorum raptorum datur. Idemque in eo
dicendum est, qui carruca aut equo deicitur: quibus non abductis iniuriarum
actio datur. 6. Vi deiectus videtur et
qui in praedio vi retinetur et qui in via territus est, ne ad fundum suum
accederet. 7. Qui vi aut clam aut precario
possidet ab adversario, impune deicitur. 8. Ex
rebus vi possessis si aliquae res arserint vel servi decesserint, licet
id sine dolo eius qui deiecit factum sit, aestimatione tamen condemnandus
est, qui ita voluit adipisci rem iuris alieni. 8a. Cuiuscumque
fundi usufructuarius prohibitus aut deiectus de restitutione omnium rerum
simul occupatarum agit: sed et si medio tempore aliquo casu interciderit
ususfructus, aeque de perceptis antea fructibus utilis actio tribuitur.
8b. Si fundus, cuius ususfructus petitur,
non a domino possideatur, actio redditur. Et ideo si de fundi proprietate
inter duos quaestio sit, fructuarius nihilo minus in possessione esse
debet satisque ei a possessore cavendum est, quod non sit prohibiturus
frui eum, cui ususfructus relictus est, quamdiu de iure suo probet. Sed
si ipsi usufructuario quaestio moveatur, interim ususfructus eius differtur:
sed caveri de restituendo eo, quod ex his fructibus percepturus est, vel
si satis non detur, ipse frui permittitur. 8c. Si
de via itinere actu aquaeductu agatur, huiusmodi cautio praestanda est,
quamdiu quis de iure suo doceat non se impediturum agentem et aquam ducentem
et iter facientem. Quod si neget ius esse adversario agendi aquae ducendae,
cavere sine praeiudicio amittendae servitutis debebit, donec quaestio
finietur, non se usurum. 8d. .... fructuarius,
licet suo nomine. 8e. .... sive ad fundum
nostrum facit sive ex fundo. 8f. Servitute
usus non videtur nisi is, qui suo iure uti se credidit: ideoque si quis
pro via publica vel pro alterius servitute usus sit, nec interdictum nec
actio utiliter competit. 9. Si inter vicinos
ex communi rivo aqua ducatur, induci prius debet, et his vicibus, quibus
a singulis duci consuevit, ducenti vis fieri prohibetur: alienam autem
aquam usurpanti nummaria poena inrogatur. Cuius rei cura ad sollicitudinem
praesidis spectat. 10. Redditur interdicti
actio, quae proponitur ex eo, ut quis quod precarium habet restituat.
Nam et civilis actio huius rei sicut commodati competit: eo vel maxime,
quod ex beneficio suo unusquisque iniuriam pati non debet. 11. Precario
possidere videtur non tantum qui per epistulam vel qualibet alia ratione
hoc sibi concedi postulavit, sed et is qui nullo voluntatis indicio, patiente
tamen domino possidet. 12. Heres eius,
qui precariam possessionem tenebat, si in ea manserit, magis dicendum
est clam videri possidere: nullae enim preces eius videntur adhibitae.
Et ideo persecutio eius rei semper manebit nec interdicto locus est. 13. Arbor,
quae in alienas aedes imminet vel in vicini agrum, nisi a domino sublucari
non potest, isque conveniendus est ut eam sublucet. Quod si conventus
dominus id facere noluerit, a vicino luxuries ramorum compescitur: idque
qualiscumque dominus facere non prohibetur. 14. Adversus
eum, qui hominem liberum vinxerit suppresserit incluserit operamve ut
id fieret dederit, tam interdictum quam legis Fabiae super ea re actio
redditur: et interdicto quidem id agitur, ut exhibeatur is qui detinetur,
lege autem Fabia, ut etiam poena nummaria coerceatur. 15. Bene
concordans matrimonium separari a patre divus pius prohibuit, itemque
a patrono libertum, a parentibus filium filiamque: nisi forte quaeratur,
ubi utilius morari debeat. 16. Omnibus
bonis, quae habet quaeque habiturus est, obligatis nec concubina nec filius
naturalis nec alumnus nec quae in usu cotidiano habet obligantur: ideoque
de his nec interdictum redditur. |
|
|
|
1. Obligationum
firmandarum gratia stipulationes inductae sunt, quae quadam verborum sollemnitate
concipiuntur, et appellatae, quod per eas firmitas obligationum constringitur
stipulum enim veteres firmum appellaverunt. 2. Verborum
obligatio inter praesentes, non etiam inter absentes contrahitur. Quod
si scriptum fuerit instrumento promisisse aliquem, perinde habetur, atque
si interrogatione praecedente responsum sit. 2a. Si
sub una significatione diversis nominibus ea res quae in stipulatum deducitur
appellatur, non infirmat obligationem, si alter altero verbo utatur. 2b. Si,
qui viam ad fundum suum dari stipulatus fuerit, postea fundum partemve
eius ante constitutam servitutem alienaverit, evanescit stipulatio. 3. Fructuarius
servus si quid ex re fructuarii aut ex operis suis adquirit, ad fructuarium
pertinet. Quidquid autem aliunde vel ex re proprietarii adquirit, domino
proprietatis adquirit. 4. Cum facto promissoris
res in stipulatum deducta intercidit, perinde agi ex stipulatu potest,
ac si ea res extaret: ideoque promissor aestimatione eius punitur, maxime
si in dolum quoque eius concepta fuerit stipulatio. |
|
|
|
1. Non
solum per nosmet ipsos novamus quod nobis debetur, sed etiam per eos,
per quos stipulari possumus, velut per filiam familias vel per servum
iubendo vel ratum habendo. Procurator quoque noster ex iussu nostro receptum
est ut novare possit. |
|
|
|
1. Substitutus
heres ab instituto, qui sub condicione scriptus est, utiliter sibi institutum
hac stipulatione cavere compellit, ne petita bonorum possessione res hereditarias
deminuat: hoc enim casu ex die interpositae stipulationis duplos fructus
praestare compellitur. Huius enim praeiudicium a superiore differt, quo
quaeritur, an ea res de qua agitur maior sit centum sestertiis: ideoque
in longiorem diem concipitur. 2. Ex die
accepti iudicii dupli fructus computantur. Et tam dantes quam accipientes,
heredes quoque eorum, procuratores cognitorumque personae, itemque sponsores
eadem stipulatione comprehenduntur: eorum quoque, quorum nomine promittitur.
3. Quotiens iudicatum solvi stipulatione
satisdetur, omissa eius actio rei iudicatae persecutionem non excludit.
4. Emancipati liberi praeteriti si velint
miscere se paternae hereditati et cum his qui in potestate remanserunt
communis patris dividere hereditatem, antequam bonorum possessionem petant,
de conferendo cavere cum satisdatione debebunt. Quod si satisdare non
possunt, statim ex fide bonorum confusionem excepto peculio castrensi
facere cogendi sunt. |
|
[10.
De contrahenda auctoritate] |
|
1. Ob
metum impendentis damni vicino satisdari debet datis sponsoribus super
eo quod damni acciderit. 2. De communi
pariete utilitatis causa hoc coepit observari, ut aedificet quidem, cuius
aedificare interest, cogatur vero socius portionis suae impensas agnoscere. |
|
|
|
1. Species
extra dotem a matre in honorem nuptiarum praesente filia genero traditae
donationem perfecisse videntur. 2. Probatio
traditae vel non traditae possessionis non tam in iure quam in facto consistit:
ideoque sufficit ad probationem, si rem corporaliter teneant. 3. Pater
si filio familias aliquid donaverit et in ea voluntate perseverans decesserit,
morte patris donatio convalescit. 4. Cum
unius rei in duos donatio confertur, potior est ille, cui res tradita
est: nec interest, posterior is an prior acceperit, et exceptae nec ne
personae sint. 5. Invitus donator de evictione
rei donatae promittere non cogitur, nec eo nomine, si promiserit, oneratur,
quia lucrativae rei possessor ab evictionis actione ipsa iuris ratione
depellitur. 5a. Si pater emancipati filii
nomine donationis animo pecuniam feneravit eamque filius stpulatus est,
ipso iure perfectam donationem ambigi non potest. 6. Ei,
qui aliquem a latrunculis vel hostibus eripuit, in infinitum donare non
prohibetur (si tamen donatio et non merces eximii laboris appellanda est),
quia contemplationem salutis certo modo aestimari non placuit. |
|
[12.
De iure fisci et populi] |
|
1a. In
fraudem fisci non solum per donationem sed quocumque modo res alienatae
revocantur. Idemque iuris est et si non quaeratur: aeque enim in omnibus
fraus punitur. 1b. Bona eorum, qui in custodia
vel in vinculis vel compedibus decesserunt, heredibus eorum non auferuntur,
sive testato sive intestato decesserunt. 1c. Eius
bona, qui sibi mortem conscivit, non ante ad fiscum coguntur, quam prius
constiterit, cuius criminis gratia manus sibi intulerit. 1. Eius
bona, qui sibi ob aliquod admissum flagitium mortem conscivit et manus
intulit, fisco vindicantur. Quod si id taedio vitae aut pudore aeris alieni
vel valetudinis alicuius impatientia admisit, non inquietabuntur, sed
ordinariae successioni relinquuntur. 1d. A
debitore fisci in fraudem datas libertates retrahi placuit. Sane ipsum
ita ab alio emere mancipium, ut manumittat, non est prohibitum: ergo tunc
et libertatem praestare possit. 2. Ei etiam
velut indigno aufertur hereditas qui adfinem vel cognatum, cui ipse ab
intestato successurus erat, testamentum facere prohibuit aut ne iure subsisteret
operam dedit. 2a. Portiones quoque eorum
fisco vindicantur, qui mortem libertorum suspecto decedentium non defenderunt:
omnes enim heredes vel eos qui loco heredis sunt officiose agere circa
defuncti vindictam convenit. 3. Si pater
vel dominus id testamentum, quo filius eius vel servus heredes instituti
sunt aut legatum acceperunt, falsum redarguant nec obtineant, fisco locus
est. 4. Aetati eius, qui accusat testamentum,
si non obtineat, succurri solet in id quod ita amisit: maxime si tutoris
aut curatoris consilio actio instituta sit. 4a. Minor
viginti quinque annis omissam allegationem per in integrum restitutionis
auxilium repetere potest. 5. In ea provincia,
ex qua quis originem ducit, officium fiscale administrare prohibetur,
ne aut gratiosus aut calumniosus apud suos esse videatur. 6. Quotiens
sine auctoritate iudicati officiales alicuius bona occupant vel describunt
vel sub observatione esse faciunt, adito procuratore iniuria submovetur
et rei huius auctores ad praefectos praetorio puniendi mittuntur. 7. Litem
in perniciem privatorum fisco donari non oportet nec ab eodem donatam
suscipi. 8. Imperatorem litis causa heredem
institui invidiosum est: nec enim calumniandi facultatem ex principali
maiestate capi oportet. 9. Ex nuda pollicitatione
nulla actio nascitur: ideoque eius bona, qui se heredem imperatorem facturum
esse iactaverat, a fisco occupare non possunt. 9a. Ex
imperfecto testamento legata vel fideicommissa imperatorem vindicare inverecundum
est: decet enim tantae maiestati eas servare leges, quibus ipse solutus
esse videtur. 9b. Quod si ea bona, ex quibus
imperator heres institutus est, solvendo non sint, re perspecta consulitur
imperator: heredis enim instituti in adeundis vel repudiandis huiusmodi
hereditatibus voluntas exploranda est. 10. Privilegium
fisci est inter omnes creditores primum locum retinere. 11. Quicumque
a fisco convenitur, non ex indice et exemplo alicuius scripturae, sed
ex authentico conveniendus est, et ita, si contractus fides possit ostendi:
ceterum calumniosam scripturam vim iustae petitionis in iudicio obtinere
non convenit. 12. Eius bona, qui falsam
monetam percussisse dicitur, fisco vindicantur. Quod si servi ignorante
domino id fecisse dicantur, ipsi quidem summo supplicio adficiuntur, domino
tamen nihil aufertur, quia peiorem domini causam servi facere, nisi forte
scierit, omnino non possunt. 13. Ex his
bonis, quae ad fiscum delata sunt, instrumenta vel chirographa, acta etiam
ad ius privatorum pertinentia restitui postulantibus convenit. 14. Neque
instrumenta neque acta a quoquam adversus fiscum edi oportet. 15. Ipse
autem fiscus actorum suorum exempla hac condicione edit, ut is, cui describendi
fit potestas, adversus se vel rem publicam his actis ne utatur: de quo
cavere compellitur, ut, si usus is contra interdictum fuerit, causa cadat.
16. Quotiens apud fiscum agitur, actorum
potestas postulanda est, ut merito his uti liceat, eaque manu commentariensis
adnotanda sunt. Quod si ea aliter proferantur, is qui ita protulerit causa
cadit. 17. Quotiens iterum apud fiscum
eadem causa tractatur, priorum actorum, quorum usus non fuerat postulatus,
ex officio recitatio iure poscetur. 18. Qui
pro alio a fisco conventus debitum exsolvit, non inique postulat persecutionem
bonorum eius pro quo solvit: in quo etiam adiuvari per officium solet.
19. Fiscalibus debitoribus petentibus ad
comparandam pecuniam dilationem negari non placuit. Cuius rei aestimatio
ita arbitrio iudicantis conceditur, ut in maioribus summis non plus quam
tres, menses, in minoribus vero non plus quam duo prorogentur: prolixioris
autem temporis spatium ab imperatore postulandum est. 20. Si
principalis rei bona ad fiscum devoluta sint, fideiussores liberantur:
nisi forte minus idonei sint et in reliquum non exsolutae quantitatis
accesserint. 21. Si plus servatum est ex
bonis debitoris a fisco distractis, iure ac merito restitui postulatur.
22. Conductor ex fundo fiscali nihil transferre
potest nec cupressi materiam vendere vel olivae non substitutis aliis
ceterasque arbores pomiferas caedere: et facta eius rei aestimatione in
quadruplum convenitur. 23. Minoribus viginti
quinque annis neque fundus neque vectigalia locanda sunt, ne adversus
ea beneficio aetatis utantur. |
|
|
|
1. Omnes
omnino deferre alterum et causam pecuniariam fisco nuntiare prohibentur:
nec referrt, mares istud an feminae faciant, servi an ingenui an libertini,
an suos an extraneos deferant: omni enim modo puniuntur. 2. Servi
fiscales, qui causam domino prodere ac nuntiare contendunt, deferre non
videntur. Subornati sane reum prodere coguntur, ne qui quod per se non
potest per alium deferat. Perinde autem subornnatores ac delatores puniuntur.
3. Damnati servi, sive post sententiam
sive ante sententiam dominorum facinora confessi sint, nullo modo audiuntur,
nisi forte reos deferant maiestatis. |
|
[14.
De quaestionibus habendis] |
|
1. In
criminibus eruendis quaestio quidem adhibetur: sed non statim a tormentis
incipiendum est, ideoque prius argumentis quaerendum, et si suspicione
aliqua reus urgueatur, adhibitis tormentis de sociis et sceleribus suis
confiteri compellitur. 2. Unius facinoris
plurimi rei ita audiendi sunt, ut ab eo primum incipiatur, qui timidior
et tenerae aetatis esse videatur. 3. Reus
evidentioribus argumentis oppressus repeti in quaestionem potest, maxime
si in tormenta animum corpusque duraverit. 4. In
ea causa, in qua nullis reus argumentis urguebatur, tormenta non facile
adhibenda sunt: sed instandum accusatori, ut id quod intendat comprobet
atque convincat. 5. Testes torquendi non
sunt convincendi mendacii aut veritatis gratia, nisi cum facto intervenisse
dicuntur. |
|
|
|
1. Suspectos
gratiae testes, et eos vel maxime, quos accusator de domo produxerit vel
vitae humilitas infamarit, interrogari non placuit: in teste enim et vitae
qualitas spectari debet et dignitas. 2. In
adfinem vel cognatum inviti testes interrogari non possunt. 3. Adversus
se invicem parentes et liberi, itemque liberti nec volentes ad testimonium
admittendi sunt, quia rei verae testimonium necessitudo personarum plerumque
corrumpit. 4. Testes, cum de fide tabularum
nihil dicitur, adversus scripturam interrogari non possunt. 5. Qui
falso vel varie testimonia dixerunt vel utrique parti prodiderunt, aut
in exilium aguntur aut in insulam relegantur aut curia submoventur. 6. In
re pecuniaria tormenta, nisi cum de rebus hereditariis quaeritur, non
adhibentur: alias autem iureiurando aut testibus explicantur. |
|
[16.
De servorum quaestionibus] |
|
1. Servum
de facto in se interrogari posse ratio aequitatis ostendit: nec enim obesse
ei debet, qui per servum aliquid sine cautione commodat vel deponit. 2. Iudex
tutelaris itemque centumviri, si aliter de rebus hereditariis vel de fide
generis instrui non possunt, poterunt de servis hereditariis habere quaestionem.
3. Servi alieni in alterius caput non nisi
singuli torqueri possunt. Et hoc invito domino non est permittendum, nisi
delator, cuius interest quod intendit probare, pretia eorum quanti dominus
taxaverit inferre sit paratus, vel certe deterioris facti servi subire
taxationem. 4. Servo qui ultro aliquid
de domino confitetur, fides non accommodatur: nec enim oportet in rebus
dubiis salutem dominorum servorum arbitrio committi. 5. Servi
in caput domini neque a praeside neque a procuratore, neque in pecuniariis
quam in capitalibus causis interrogari possunt. 6. Communis
servus in caput alterius ex dominis torqueri non potest. 7. Qui
servum ideo comparavit, ne in se torqueretur, restituto pretio poterit
interrogari. 8. Servus in caput eius domini,
a quo distractus est cuique aliquando servivit, in memoriam prioris dominii
interrogari non potest. 8a. Servus nec
si a domino ad tormenta offeratur, interrogandus est. 8b. Sane
quotiens quaeritur, an servi in caput domini interrogandi sint, prius
de eorum dominio oportet inquiri. 9. Si
servus ad hoc fuerit manumissus, ne torqueatur, quaestio de eo nihilo
minus haberi potest. 10. Quaestioni eius
latronis, quem quis obtulit, cum de eo confitetur, fidem accommodari non
convenit: nisi id forte velandae conscientiae suae gratia, quam cum reo
habuit, fecisse doceatur. 11. Neque accusator
per alium accusare neque reus per alium defendi potest, nisi ingratum
libertum patronus accuset aut rei absentia defendatur. 11a. ...
Alii propter suspicionem calumniae, ut illi qui falsum testimonium subornati
dixerunt. 12. Si pecunia data iudici reus
absolutus esse dicatur idque in eum fuerit comprobatum, ea poena damnatur,
qua reus damnari potuisset. 13. In convictum
reum, suive torqueri possit sive non possit, pro modo admissi sceleris
statuendum est. 14. Reis suis edere crimina
accusatores cogendi sunt: scire enim oportet, quibus sint criminibus responsuri.
15. Cogniturum de criminibus praesidem
oportet ante diem palam facere custodias se auditurum, ne hi, qui defendendi
sunt, subitis accusatorum criminibus opprimantur: quamvis defensionem
quocumque tempore postulante reo negari non oportet, adeo ut propterea
et differantur et proferantur custodiae. 16. Custodiae
non solum pro tribunali, sed et de plano audiri possunt atque damnari.
17. In pecuniariis causis omnibus dilatio
singulis causis plus semel tribui non potest: in capitalibus autem reo
tres dilationes, accusatori duae dari possunt: sed utrumque causa cognita. |
|
|
|
1. Post
abolitionem publicam a delatore suo reus intra tricensimum diem repeti
potest, postea non potest. 2. Summa supplicia
sunt crux crematio decollatio: mediocrium autem delictorum poenae sunt
metallum ludus deportatio: minimae relegatio exilium opus publicum vincula.
Sane qui ad gladium dantur, intra annum consumendi sunt. |
|
|
|
1. Abactores
sunt, qui unum equum, duas equas totidemque boves vel capras decem aut
porcos, quinque abegerint. Quidquid vero intra hunc numerum fuerit ablatum,
in poena furti pro qualitate eius aut in duplum aut in triplum convenitur,
vel fustibus caesus in opus publicum unius anni datur aut sub poena vinculorum
domino restituetur. 2. Atroces pecorum
abactores plerumque ad gladium vel in metallum, nonnumquam autem in opus
publicum dantur. Atroces autem sunt, qui equos et greges ovium de stabulo
vel de pascuis abigunt, vel si id saepius aut ferro conducta mano faciunt.
3. Si ea pecora, de quibus quis litigat,
abegerit, ad forum remittendus est atque ita convictus in duplum vel in
triplum fur ismore damnatur. 4. Qui bovem
vel equum errantem quodve aliud pecus abduxerit, furem magis eius quam
abactorem constitui placuit. |
|
|
|
1. Qui
noctu manu facta praedandi ac depopulandi gratia templum inrumpunt, bestiis
obiciuntur: si vero per diem leve aliquid de templo abstulerint, vel deportantur
honestiores vel humiliores in metallum damnantur. |
|
|
|
1. Rei
sepulchrorum violatorum, si corpora ipsa extraxerint vel ossa eruerint,
humilioris quidem fortunae summo supplicio adficiuntur, honestiores in
insulam deportantur: alias autem relegantur aut in metallum damnantur. |
|
|
|
1. Incendiarii,
qui quid in oppido praedandi causa faciunt, capite puniuntur. 2. Qui
casam aut villam inimicitiarum gratia incenderunt, humiliores in metallum
aut in opus publicum damnantur, honestiores in insulam relegantur. 3. Fortuita
incendia, quae casu venti ferente vel incuria ignem supponentis ad usque
vicini agros evadunt, si ex eo seges vel vinea vel olivae vel fructiferae
arbores concrementur, datum damnum aestimatione sarciatur. 4. Commissum
vero servorum, si domino videatur, nexae deditione sarcitur. 5. Messium
sane per dolum incensores, vinearum olivarumve aut in metallum humiliores
damnantur, aut honestiores in insulam relegantur. 6. Qui
noctu frugiferas arbores manu facta ceciderint, ad tempus plerumque in
opus publicum damnatur aut honestiores damnum sarcire coguntur vel curia
submoventur vel relegantur. |
|
[21.
De vaticinatoribus et mathematicis] |
|
1. Vaticinatores,
qui se deo plenos adsimulant, idcirco civitate expelli placuit, ne humana
credulitate publici mores ad spem alicuius rei corrumperentur, vel certe
ex eo populares animi turbarentur. Ideoque primum fustibus caesi civitate
pelluntur: perseverantes autem in vincula publica coniciuntur aut in insulam
deportantur vel certe relegantur. 2. Qui
novas sectas vel ratione incognitas religiones inducunt, ex quibus animi
hominum moveantur, honestiores deportantur, humiliores capite puniuntur.
3. Qui de salute principis vel summa rei
publicae mathematicos hariolos haruspices vaticinatores consulit, cum
eo qui responderit capite punitur. 4. Non
tantum divinatione quis, sed ipsa scientia eiusque libris melius fecerit
abstinere. Quod si servi de salute dominorum consuluerint, summo supplicio,
id est cruce, adficiuntur: consulti autem si responsa dederint, aut in
metallum damnantur aut in insulam relegantur. |
|
|
|
1. Si
quis aliquid ex metallo principis vel ex moneta sacra furatus sit, poena
metalli et exilii punitur. 2. Transfugae
ad hostes vel consiliorum nostrorum renuntiatiores aut vivi exuruntur
aut furcae suspenduntur. |
|
|
|
1. Auctores
seditionis et tumultus vel concitatores populi pro qualitate dignitatis
aut in crucem tolluntur aut bestiis obiciuntur aut in insulam deportantur.
2. Qui terminos effodiunt vel exarant arboresve
terminales evertunt, si quidem id servi sua sponte fecerint, in metallum
damnantur: humiliores in opus publicum, honestiores in insulam amissa
tertia parte bonorum relegantur aut exulare coguntur. 3. Cives
Romani, qui se iudaico ritu vel servos suos circumcidi patiuntur, bonis
ademptis in insulam perpetuo relegantur: medici capite puniuntur. 4. Iudaei
si alienae nationis comparatos servos circumciderint, aut deportantur
aut capite puniuntur. 5. Qui nondum viripotentes
virgines corrumpunt, humiliores in metallum damnantur, honestiores in
insulam relegantur aut in exilium mittuntur. 6. Qui
se suis nummis redemptum non probaverit, libertatem petere non potest:
amplius eidem domino sub poena vinculorum redditur, vel, si ipse dominus
malit, in metallum damnatur. |
|
[23.
Ad legem Corneliam de sicariis et veneficis] |
|
1. Lex
Cornelia poenam deportationis infligit ei qui hominem occiderit eiusve
rei causa furtive faciendi cum telo fuerit, et qui venenum hominis necandi
causa habuerit vendiderit paraverit, falsum testimonium dixerit, quo quis
periret, mortisve causam praestiterit. Quae omnia facinora in honestiores
poena capitis vindicari placuit, humiliores vero in crucem tolluntur aut
bestiis obiciuntur. 2. Homicida est qui
aliquo genere teli hominem occidit mortisve causam praestitit. 3. Qui
hominem occiderit, aliquando absolvitur, et qui non occidit, ut homicida
damnatur: consilium enim uniuscuiusque, non factum puniendum est. Ideoque
qui, cum vellet occidere, id casu aliquo perpetrare non potuit, ut homicida
punitur: et is, qui casu iactu teli hominem imprudenter occidit, absolvitur.
4. Quod si in rixa percussus homo perierit,
quoniam ictus quoque ipsos contra unumquemque contemplari oportet, ideo
humiliores in ludum aut in metallum damnantur, honestiores dimidia parte
bonorum multati relegantur. 5. Causa mortis
idonea non videtur, cum caesus homo post aliquot dies officium diurnae
vitae retinens decessit, nisi forte fuerit ad necem caesus aut letaliter
vulneratus. 6. Servus si plagis defecerit,
nisi id dolo fiat, dominus homicidii reus non potest postulari: modum
enim castigandi et in servorum coercitione placuit temperari. 7. Qui
telum tutandae salutis causa gerit, non videtur hominis occidendi causa
portare. Tel, autem appellatione non tantum ferrum contineturi sed omne
quod nocendi causa portatum est. 8. Qui
latronem caedem sibi inferentem vel alias quemlibet stupro occiderit,
puniri non placuit: alius enim vitam, alius pudorem publico facinore defenderunt.
9. Si quis furem nocturnum vel diurnum,
cum se telo defenderet, occiderit, hac quidem lege non tenetur: sed melius
fecerit, si eum comprehensum transmittendum ad praesidem magistratibus
obtulerit. 10. Mandatores caedis perinde
ut homicidae puniuntur. 11. Iudex, qui
in caput fortunasque hominis pecuniam acceperit, in insulam bonis ademptis
deportatur. 12. Si putator, ex arbore cum
ramum deiceret, non proclamavit, ut vitaretur, atque ita praeteriens eiusdem
ictu perierit, etsi in legem non incurrit, in metallum datur. 13. Qui
hominem invitum libidinis aut promercii causa castravit castrandumve curavit,
sive is servus sive liber sit, capite punietur, honestiores publicatis
bonis in insulam deportantur. 14. Qui abortionis
aut amatorium poculum dant, etsi id dolo non faciant, tamen quia mali
exempli res est, humiliores in metallum, honestiores in insulam amissa
parte bonorum relegantur: quod si ex hoc mulier aut
homo perierit, summo supplicio adficiuntur. 15. Qui
sacra impia nocturnave, ut quem obcantarent defigerent obligarent, fecerint
faciendave curaverint, aut cruci suffiguntur aut bestiis obiciuntur. 16. Qui
hominem immolaverint exve eius sanguine litaverint, fanum templumve, polluerint,
bestiis obiciuntur, vel si honestiores sint, capite puniuntur. 17. Magicae
artis conscios summo supplicio adfici placuit, idest bestiis obici aut
cruci suffigi. Ipsi autem magi vivi exuruntur. 18. Libros
magicae artis apud se neminem habere licet: et penes quoscumque reperti
sint, bonis ademptis, ambustis his publice, in insulam deportantur, humiliores
capite puniuntur. Non tantum huius artis professio, sed etiam scientia
prohibita est. 19. Si ex eo medicamine,
quod ad salutem hominis vel ad remedium datum erat, homo perierit, is
qui dederit, si honestior sit, in insulam relegatur, humilior autem capite
punitur. |
|
[24.
Ad legem Pompeiam de parricidiis] |
|
1. Lege
Pompeia de parricidiis tenentur qui patrem matrem avum aviam fratrem sororem
patronum patronam occiderint, etsi antea insuti culleo in mare praecipitabantur,
hodie tamen vivi exuruntur vel ad bestias dantur. |
|
[25.
Ad legem Corneliam testamentariam] |
|
1. Lege
Cornelia testamentaria tenentur: qui testamentum quodve aliud instrumentum
falsum sciens dolo malo scripserit recitaverit subiecerit suppresserit
amoverit resignaverit deleverit, quodve signum adulterinum sculpserit
fecerit expresserit amoverit reseraverit, quive nummos aureos argenteos
adulteraverit laverit conflaverit raserit corruperit vitiaverit, vultuve
principum signatam monetam praeter adulterinam reprobaverit: honestiores
quidem in insulam deportantur, humiliores autem aut in metallum dantur
aut in crucem tolluntur: servi autem post admissum manumissi capite puniuntur.
1a. Qui falsam monetam percusserint, si
id totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absolvuntur.
1b. Accusatio suppositi partus nulla temporis
praescriptione depellitur, nec interest, decesserit nec ne ea quae partum
subdidisse contenditur. 2. Qui ob falsum
testimonium perhibendum vel verum non perhibendum pecuniam acceperit dederit
iudicemve, ut sententiam ferat vel non ferat, corruperit corrumpendumve
curaverit, humiliores capite puniuntur, honestiores publicatis bonis cum
ipso iudice in insulam deportantur. 3. Falsum
est, quidquid in veritate non est, sed pro vero adseveratur. 4. Iudex,
qui contra sacras principum constitutiones contrave ius publicum, quod
apud se recitatum est, pronuntiat, in insulam deportatur. 5. Qui
rationes acta libellos album propositum testationes cautiones chirographa
epistulas sciens dolo malo in fraudem alicuius deleverit mutaverit subiecerit
subscripserit, quive aes inauraverit argentaverit, quive, cum argentum
aurum poneret, aes stannumve subiecerit, falsi poena coercetur. 6. Amplissimus
ordo decrevit eas tabulas, quae publici vel privati contractus scripturam
continent, adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginis ad mediam
partem perforatae triplici lino constringantur atque impositae supra linum
cerae signa imprimantur, ut exteriori scripturae fidem interior servet.
Aliter tabulae prolatae nihil momenti habent. 6a. Testamentum,
quod nullo iure valet, impune supprimitur: nihil est enim, quod ex eo
aut petatur aut consistere possit. 7. Qui
vivi testamentum aperuerit recitaverit resignaverit, poena legis corneliae
tenetur: et plerumque aut humiliores in metallum dantur aut honestiores
in insulam deportantur. 8. Si quis instrumenta
litis suae a procuratore vel cognitore adversario prodita esse convicerit,
tam procurator quam cognitor, si humiliores sunt, in metallum damnantur,
si honestiores sunt, adempta dimidia parte bonorum in perpetuum relegantur.
9. Qui falsis instrumentis actis epistulis
rescriptis sciens dolo malo usus fuerit, poena falsi coercetur: ideoque
humiliores in metallum damnantur, honestiores in insulam deportantur.
10. Instrumenta penes se deposita quicumque
alteri altero absente reddiderit vel adversario prodiderit, pro personae
eius condicione aut in metallum damnatur aut in insulam relegatur. 11. Qui
sibi falsum nomen imposuerit, genus parentesve finxerit, quo quid alienum
interciperet caperet possideret, poena legis corneliae de falsis coercetur.
12. Qui insignibus altioris ordinis utuntur
militiamque confingunt, quo quem terreant vel concutiant, humiliores capite
puniuntur, honestiores deportantur. 13. Si
qui de iudicis amicitiis vel familiaritate mentientes eventus sententiarum
eius vendunt, quidve obtentu nominis eius agunt, convicti pro modo delicti
aut relegantur aut capite puniuntur. |
|
[26.
Ad legem Iuliam de vi publica et privata] |
|
1. Lege
Iulia de vi publica damnatur, qui aliqua potestate praeditur civem Romanum
antea ad populum, nunc imperatorem appellantem necaverit necarive iusserit,
torserit verberaverit condemnaverit inve publica vincula duci iusserit.
Cuius rei poena in humiliores capitis in honestiores insulae deportatione
coercetur. 2. Hac lege excipiuntur, qui
artem ludicram faciunt, iudicati etiam et confessi et qui ideo in carcerem
duci iubentur, quod ius dicenti non obtemperaverint quidve contra disciplinam
publicam fecerint: tribuni etiam militum et praefecti classium alarumve,
ut sine aliquo impedimento legis Iuliae per eos militare delictum coerceri
possit. 3. Lege Iulia de vi privata tenetur,
qui quem armatis hominibus possessione domo villa agrove deiecerit expugnaverit
obsederit clauserit, idve ut fieret homines commodaverit locaverit conduxerit:
quive coetum concursum turbam seditionem incendium fecerit, funerari sepelirive
aliquem prohibuerit, funusve eripuerit turbaverit: et qui eum, cui aqua
et igni interdictum est, receperit celaverit tenuerit: quive cum telo
in publico fuerit, templa portas aliudve quid publicum armatis obsederit
cinxerit clauserit occupaverit. Quibus omnibus convictis, si honestiores
sunt, tertia pars bonorum eripitur et in insulam relegantur: humiliores
in metallum damnantur. 4. Creditor chirographarius
si sine iussu praesidis per vim debitoris sui pignora, cum non haberet
obligata, ceperit, in legem Iuliam de vi privata committit. Fiduciam vero
et pignora apud se deposita persequi et sine auctoritate iudicis vindicare
non prohibetur. |
|
[27.
Ad legem Iuliam peculatus] |
|
1. Si
quis fiscalem pecuniam attrectaverit subripuerit mutaverit seu in suos
usus converterit, in quadruplum eius pecuniae quam sustulit condemnatur. |
|
[28.
Ad legem Iuliam repetundarum] |
|
1. Iudices
pedanei si pecunia corrupti dicantur, plerumque a praeside aut curia submoventur
aut in exilium mittuntur aut ad tempus relegantur. |
|
[29.
Ad legem Iuliam maiestatis] |
|
1. Lege
Iulia maiestatis tenetur is, cuius ope consilio adversus imperatorem vel
rem publicam arma mota sunt exercitusve eius in insidias deductus est,
quive iniussu imperatoris bellum gesserit dilectumve habuerit, exercitum
comparaverit sollicitaverit, deseruerit imperatorem. His antea in perpetuum
aqua et igni interdicebatur: nunc vero humiliores bestiis obiciuntur vel
vivi exuruntur, honestiores capite puniuntur. Quod crimen non solum facto,
sed et verbis impiis ac maledictis maxime exacerbatur. 2. In
reum maiestatis inquiri prius convenit, quibus opibus, qua factione, quibus
hoc auctoribus fecerit: tanti enim criminis reus non obtentu adulationis
alicuius, sed ipsius admissi causa puniendus est, et ideo, cum de eo quaeritur,
nulla dignitas a tormentis excipitur. |
|
[30a.
Ad legem Iuliam ambitus] |
|
1. Petiturus
magistratus vel provinciae sacerdotium si turbam suffragiorum causa conduxerit,
servos advocaverit aliamve quam multitudinem conduxerit, convictus ut
vis publicae reus in insulam deportatur. |
|
|
|
1. Lege
Fabia tenetur, qui civem Romanum ingenuum, libertinum servumve alienum
celaverit vendiderit vinxerit comparaverit. Et olim quidem huius legis
poena nummaria fuit, sed translata est cognitio in praefectum urbis, itemque
praesidis provinciae extra ordinem meruit animadversionem. Ideoque humiliores
aut in metallum dantur aut in crucem tolluntur, honestiores adempta dimidia
parte bonorum in perpetuum relegantur. 2. Si
servus sciente domino alienum servum subtraxerit vendiderit celaverit,
in ipsum dominum animadvertitur. Quod si id domino ignorante commiserit,
in metallum datur. |
|
|
|
1. Si
pecunia accepta miles custodiam dimiserit, capite puniendus est. Et certe
quaeritur, cuius criminis reus dimissus esse videatur. 2. Qui
custodiam militi prosequenti magna manu excusserunt capite puniuntur.
3. Qui metu criminis, in quo iam reus fuerat
postulatus, nomen militiae dedit, statim sacramento solvendus est. 4. Miles
turbator pacis capite punitur. 5. Miles,
qui ex carcere dato gladio erupit, poena capitis punitur. Eadem poena
tenetur et qui cum eo quem custodiebat deseruit. 6. Miles,
qui sibi manus intulit nec factum peregit, nisi impatientia doloris aut
morbi luctusve alicuius vel alia causa fecerit, capite puniendus est:
alias cum ignominia mittendus est. |
|
[32.
Quando appellandum sit] |
|
1. Quotiens
iusiurandum postulatur, eo tempore appellandum est, quo defertur, non
quo iuratur. |
|
[33.
De cautionibus et poenis appellationum] |
|
1. Ne
liberum quis et solutum haberet arbitrium retractandae et revocandae sententiae,
et poenae et tempora appellatoribus praestituta sunt. Quod nisi iuste
appelaverint, tempora ad cavendum in poena appellationis quinque dierum
praestituta sunt. Igitur morans in eo loco, ubi appellavit, cavere debet,
ut ex die acceptarum litterarum continui quinque dies computentur: si
vero longius, salva dinumeratione interim quinque dies cum eo ipso quo
litteras acceperit computantur. 2. Ne quis
in captionem verborum in cavendo incidat, expeditissimum est poenam ipsam
vel quid aliud pro ea deponere: necesse enim non habet sponsorem quis
vel fideiussorem dare aut praesens esse: et si contra eum fuerit pronuntiatum,
perdit quod
deposuit. 3. Quotiens in poena appellationis
cavetur, tam unus quam plures fideiussores, si idonei sint, dari possunt:
sufficit enim etiam per unum idoneum indemnitati poenae consuli. 4. Si
plures appellant, una cautio sufficit, et si unus caveat, omnibus vincit.
5. Cum a pluribus sententiis provocatur,
singulae cautiones exigendae sunt et de singulis poenis spondendum est.
6. Modus poenae, in qua quis cavere debet,
specialiter in cautione exprimendus est, ut sit, in qua stipulatio committatur:
aliter enim recte cavisse non videtur. 7. Adsertor
si provocet, in eius modi tertiam cavere debet, quanti causa aestimata
est. 8. In omnibus pecuniariis causis magis
est, ut in tertiam partem eius pecuniae caveatur. |
|
[34.
De litteris dimissoriis] |
|
1. Ab
eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus est,
litterae dimissoriae diriguntur, quae vulgo apostoli appellantur: quorum
postulatio et acceptio intra quintum diem ex officio facienda est. 2. Qui
intra tempora praestituta dimissorias non postulaverit vel acceperit vel
reddiderit, praescriptione ab agendo submovetur et poenam appellationis
inferre cogetur. |
|
[35.
De reddendis causis appellationum] |
|
1. Meritum
appellationis causae capitalis et ipsam rationem status non nisi per nosmet
ipsos prosequi possumus: nemo enim absens aut duci in servitutem potest
aut damnari. 2. Moratorias appellationes
et eas, quae ab exsecutoribus et confessis fiunt, recipi non placuit.
3. Eum qui appellat cum convicio ipsius
iudicis appellare non oportet: ideoque ita factum arbitrio principis vindicatur. |
|
[36.
Post provocationem quid observandum est] |
|
1. Quotiens
possessor appellat, fructus medii temporis deponi convenit. Quod si petitor
provocet, fructus in causa depositi esse non possunt nec recte eorum nomine
satisdatio postulatur. 2. Si propter praedia
urbana vel mancipia appelletur, pensiones eorum vel mercedes, vecturae
etiam, si de navi agatur, deponi solent. |
|
[37.
De meritis appellationum] |
|
1. Omnimodo
ponendum est, ut, quotiens iniusta appellatio pronuntiatur, sumptus, quos
dum sequeretur adversarius impendit, reddere cogatur, non simplos, sed
quadruplos. |
|
|
|