|
SENTENTIARUM
RECEPTARUM LIBRI QUINQUE
QUI VULGO
IULIO PAULO ADHUC TRIBUNTUR
( AD
3rd - 5th century ) |
|
liber
quartus |
|
( J. Baviera,
Fontes
iuris Romani antejustiniani, II, Firenze, 1968,
pp. 372-385 ).
|
|
|
|
1. Ab
uxore, cui vir dotem praelegavit, fideicommissum relinqui non potest,
quia non ex lucrativa causa testamento aliquid capit, sed proprium recipere
videtur. 2. A postumo herede instituto
fideicommissum dari potest. 3. Ab imperatore
herede instituto legatum et fideicommissum peti potest. 4. A
surdo vel muto, sive legatum acceperit sive heres institutus sit vel ab
intestato successerit, fideicommissum relinquitur. 4a. A
patre vel domino relictum fideicommissum, si hereditas ei non quaeratur,
ab emancipato filio vel servo manumisso utiilibus actionibus postulatur:
penes eos enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet. 5. Qui
fideicommissum relinquit, etiam cum eo loqui potest cui relinquit, velut
peto, Gai Sei, contentus sis illa re, aut volo tibi illud praestari.
6. Fideicommittere his verbis possumus
rogo, peto, volo, mando, deprecor, cupio, iniungo. Desidero quoque
et impero verba utile faciunt fideicommissum. Relinquo
vero et commendo nullam fideicommissi pariunt actionem. 6a. Nutu
etiam relinquitur fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et loqui
potest, nisi superveniens morbus ei impedimento sit. 7. Tam
nostras res quam alienas per fideicommissum relinquere possumus: sed nostrae
statim, alienae autem aestimatae aut redemptae praestantur. 8. Si
alienam rem tamquam suam testator per fideicommissum reliquerit, non relicturus,
si alienam scisset, ut solet legatum, ita inutile erit fideicommissum.
9. Testator supervivens si eam rem quam
reliquerat vendiderit, extinguitur fideicommissum. 10. Codicillis,
qui testamento confirmati non sunt, adscriptum fideicommissum iure debetur.
11. Filio quibuscumque verbis a patre fideicommissum
relictum iure debetur: sufficit enim inter coniunctas personas quibuscumque
verbis ut in donatione voluntas expressa. Et ideo etiam pridie quam
morietur recte relictum videtur. 12. In
tempus emancipationis vel cum sui iuris erit fideicommissum relictum
quocumque modo patria potestate liberato debetur. 13. Rogati
invicem sibi, si sine liberis decesserint, hereditatem restituere, altero
decedente sine liberis hereditas ad eum pervenit qui supervixit: nec ex
eo pacisci contra voluntatem testatoris possunt. 14. Heres
ante aditam hereditatem, legatarius antequam legatum accipiat, fideicommissum
praestare non possunt. 15. Rem fideicommissam
si heres vendiderit eamque sciens compararit, nihilo minus in possessionem
eius fideicommissarius mitti iure desiderat. 16. Quotiens
libertis fideicommissum relinquitur, ad eos tantummodo placuit pertinere,
qui manumissi sunt vel qui in eodem testamento libertatem intra numerum
legitimum consecuti sunt. 17. Cui ab herede
fideicommissum non praestatur, non solum in res hereditarias, sed et in
proprias heredis inducitur. 18. Ius omne
fideicommissi non in vindicatione, sed in petitione consistit. 19. Fideicommissum
relictum et apud eum cui relictum est ex causa lucrativa inventum extingui
placuit, nisi defunctus aestimationem quoque eius praestari voluit. 20. Columnis
aedium vel tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus
ordo praestari voluit nulla aestimationis facta mentione, quae sine domus
iniuria auferri possunt. |
|
[2.
De senatus consulto Trebelliano] |
|
1. Senatus
consulto Trebelliano prospectum est, ne solus heres omnibus hereditariis
actionibus oneretur. Et ideo quotiens hereditas ex causa fideicommissi
restituitur, actiones eius in fideicommissarium transferuntur, quia unicuique
damnosam esse fidem suam non oportet. |
|
[3.
De senatus consulto Pegasiano] |
|
1. Inter
heredem et fideicommissarium, cui ex Pegasiano hereditas restituitur,
partis et pro parte stipulatio interponitur, ut heredi instituto pro quarta
actiones, pro ceteris vero portionibus fideicommissario competant. 2. Totam
hereditatem restituere rogatus si quartam retinere nolit, magis est, ut
eam ex Trebelliano debeat restituere: tunc enim omnes actiones in fideicommissarium
dantur. 3. Lex Falcidia itemque senatus
consultum Pegasianum deducto omni aere alieno deorumque donis quartam
residuae hereditatis ad heredem voluit pertinere. 4. Qui
totam hereditatem restituit, cum quartam retinere ex Pegasiano debuisset,
si non retineat, repetere eam non potest. Nec enim indebitum solvisse
videtur qui plenam fidem defuncto praestare maluit. |
|
[4.
De repudianda hereditate] |
|
1. Recusari
hereditas non tantum verbis, sed et re potest et alio quovis indicio voluntatis.
2. Heres per magistratus municipales ex
auctoritate praesidis fideicommissario postulante hereditatem adire et
restituere compellitur. 3. Fideicommissarius
si adfirmet heredem nolle adire hereditatem, absente eo interponi decretum
et in possessionem mitti iure desiderat. 4. Suspectam
hereditatem adire compulsus omnia ex Trebelliano restituit. |
|
[5.
De inofficiosi querella] |
|
1. Inofficiosum
dicitur testamentum, quod frustra liberis exheredatis non ex officio pietatis
videtur esse conscriptum. 2. Post factum
a matre testamentum filius procreatus, non mutata ab ea cum posset voluntate,
ad exemplum praeteriti inofficiosi querellam recte instituit. 3. Testamentum,
in quo imperator heres scriptus est, inofficiosum argui potest: eum enim
qui leges facit pari maiestate legibus obtemperare convenit. 4. Qui
inofficiosum dicere non potest, hereditatem petere non prohibetur. 5. Ex
asse heres institutus inofficiosum dicere non potest: nec interest, exhausta
nec ne sit hereditas, cum apud eum quarta aut legis Falcidiae aut senatus
consulti Pegasiani beneficio sit remansura. 6. Quartae
portionis portio liberis deducto aere alieno et funeris impensa praestanda
est, ut ab inofficiosi querella excludantur. Libertates quoque eam portionem
minuere placet. 7. Filius iudicio patris
si minus quarta portione consecutus sit, ut quarta sibi a coheredibus
citra inofficiosi querellam impleatur, iure desiderat. 8. Pactio
talis, ne de inofficioso testamento dicatur, querellam super iudicio futuram
non excludet: meritis enim liberos quam pactionibus adstringi placuit.
9. Rogatus hereditatem restituere etsi
inofficiosi querellam instituerit, fideicommisso non fit iniuria: quartam
enim solummodo hereditatis amittit, quam beneficio senatus consulti habere
potuisset. 10. Heres institutus habens
substitutum si de inofficioso dixerit nec obtinuerit, non id ad fiscum,
sed ad substitutum pertinebit. |
|
|
|
1. Tabulae
testamenti aperiuntur hoc modo, ut testes vel maxima pars eorum adhibeatur,
qui signaverint testamentum: ita ut agnitis signis rupto lino aperiatur
et recitetur atque ita describendi exempli fiat potestas ac deinde signo
publico obsignatum in archivum redigatur, ut, si quando exemplum eius
interciderit, sit, unde peti possit. 2. Testamenta
in municipiis coloniis oppidis praefectura vico castello conciliabulo
facta in foro vel basilica praesentibus testibus vel honestis viris inter
horam secundam et decimam diei aperiri recitarique debebunt, exemploque
sublato ab isdem rursus magistratibus obsignari, quorum praesentia constat
apertum. 2a. Qui aliter aut alibi, quam
ubi lege praecipitur, testamentum aperuerit recitaveritve, poena sestertiorum
quinque milium tenetur. 3. Testamentum
lex statim post mortem testatoris aperiri voluit. Et ideo, quamvis sit
rescriptis variatum, tamen a praesentibus intra triduum vel quinque dies
aperiendae sunt tabulae: ab absentibus quoque intra eos dies, cum supervenerint:
nec enim oportet tam heredibus et legatariis aut libertatibus quam necessario
vectigali moram fieri. |
|
|
|
1. Qui
testamentum falsum scripserit recitaverit subiecerit signaverit suppresserit
amoverit resignaverit deleverit, poena legis Corneliae de falsis tenebitur,
id est in insulam deportatur. 2. Non tantum
is, qui testamentum subiecit suppressit delevit, poena legis Corneliae
coercetur, sed et is qui sciens dolo malo id fieri iussit faciendumve
curavit. 3. Testamentum supprimit, qui
sciens prudensque tabulas testamenti in fraudem heredum vel legatariorum
fideivecommissariorum aut libertatium non profert. 4. Supprimere
tabulas videtur, qui cum habeat et proferre possit, eas proferre non curat.
5. Codicilli quoque si lateant nec proferantur,
supprimi videbuntur. 6. Edicto perpetuo
cavetur, ut, si tabulae testamenti non appareant, de earum exhibitione
interdicto reddito intra annum agi possit, quo ad exhibendum compellitur
qui supprimit. Tabularum autem appellatione chartae quoque et membranae
continentur. |
|
[8.
De intestatorum successione] |
|
1. Intestati
dicuntur, qui testamentum facere non possunt, vel ipsi linum, ut intestati
decederent, abruperunt, vel ii quorum hereditas repudiata est, cuiusve
condicio defecerit. 2. Sine iure praetorio
factum testamentum obiecta doli exceptione obtinebit. 2a. Quorum
testamenta rumpuntur aut inrita fiunt, ipso quidem iure testati decedunt,
sed per consequentias sublato testamento intestati decedunt. 3. Intestatorum
hereditas lege duodecim tabularum primum suis heredibus, deinde agnatis
et aliquando quoque gentilibus deferebatur. Sane consanguinei, quos lex
non apprehenderat, interpretatione prudentium primum inter agnatos locum
acceperunt. 4. Sui heredes sunt hi: primo
loco filius filia in potestate patris constituti: nec interest, adoptivi
sint an naturales et secundum legem Iuliam Papiamve quaesiti: modo maneant
in potestate. 5. Qui sui heredes sunt,
ipso iure heredes etiam ignorantes constituuntur, ut furiosi aut infantes
et peregrinantes: quibus bonorum possessionis propter praetoriam actionem
non erat necessaria. 6. In suis heredibus
adeo a morte testatoris rerum hereditariarum dominium continuatur, ut
nec tutoris auctoritas pupillis nec furiosis curator sit necessarius,
nisi forte solvendo sit hereditas: quamvis etiam furiosus, si resipuerit,
et pupillus, si adoleverit, abstinere possint. 7. Post
mortem patris natus vel ab hostibus reversus aut ex primo secundove mancipio
manumissus, cuiusve erroris causa probata, licet non fuerint in potestate,
sui tamen patri heredes efficiuntur. 8. Post
filios filias ad intestatorum successionem inter suos veniunt nepotes
neptes pronepotes proneptes ac deinde masculino sexu post filium descendentes,
si nullus parentum impedimento ipsis in avi potestate vel proavi familia
remanserit: parentes enim liberis suis, cum quibus in potestate fuerunt
ipsi, ordine successionis obsistunt. 9. Filii
si cum nepotibus ex alio filio susceptis in familia retinentur, ad intestati
patris successionem cum fratris filiis vocantur. Quibus in patris sui
partem venientibus hereditas in stirpes, non in capita dividitur, ita
ut unus filius et plures nepotes singulos semisses habeant. Idemque evenit,
si avo ex duobus filiis impari numero nepotes successerint. 10. Ex
filia nepotes sui heredes non sunt: in avi enim materni potestate alienam
familiam sequentes ipsa ratione esse non possunt. 11. Eo
tempore suus heres constituendus est, quo certum est aliquem intestatum
decessisse: quod ex eventum deficientis condicionis et ortu nepotis, qui
vivo avo post mortem patris natus est, definiri potest. 12. Quem
filius emancipatus suscepit vel adoptavit, sui heredis locum in avi successione,
sicut ipse pater, obtinere non potest. Adoptivus tamen nec quasi cognatus
bonorum possessionem eius petere potest. 13. Si
sui heredes non sunt, ad agnatos legitima hereditas pertinebit, inter
quos primum locum consanguinei obtinent. Agnati autem sunt cognati virilis
sexus per virilem sexum descendentes, sicut filius fratris et patruus
et deinceps tota successio. 14. Inter agnatos
et cognatos hoc interest, quod in agnatis etiam cognati continentur, inter
cognatos vero agnati non comprehenduntur. Et ideo patruus et agnatus est
et cognatus, avunculus autem cognatus tantummodo. 15. Consanguinei
sunt eodem patre nati, licet diversis matribus, qui in potestate fuerunt
mortis tempore: adoptivus quoque frater, si non sit emancipatus, et hi
qui post mortem patris nati sunt vel causam probaverunt. 16. Soror
iure consanguinitatis tam ad fratris quam ad sororis hereditatem admittitur.
17. Consanguineis non exsistentibus agnatis
defertur hereditas, prout quis alterum gradu praecesserit: quod si plures
eodem gradu consistunt, simul admittuntur. 18. Si
sint fratres defuncti et fratris filii vel nepotes fratre non exsistente,
filius fratris nepoti praefertur. 19. Sed
si duorum fratrum sint liberi, non in stirpes, sed in capita hereditas
distribuitur, scilicet ut pro numero singulorum viritim distribuatur hereditas.
20. Feminae ad hereditates legitimas ultra
consanguineas successiones non admittuntur: idque iure civili voconiana
ratione videtur effectum. Ceterum lex duodecim tabularum nulla discretione
sexus cognatos admittit. 21. In hereditate
legitima successioni locus non est. Et ideo fratre decedente, antequam
adeat aut repudiet hereditatem, fratris filius admitti non potest, quia
omissa successio proximiori defertur. 22. Ab
hostibus captus neque sui neque legitimi heredis ius amittit postliminio
reversus. Quod et circa eos, qui in insulam deportantur vel servi poenae
effecti sunt, placuit observari, si per omnia in integrum indulgentia
principali restituantur. 23. Pro herede
gerere est destinatione futuri dominii aliquid ex hereditariis rebus usurpare:
et ideo pro herede gerere videtur, qui fundorum hereditariorum culturas
rationesque disponit, et qui servis hereditariis, iumentis rebusve aliis
utitur. 24. Ex pluribus heredibus isdemque
legitimis si qui omiserint hereditatem vel in adeundo aliqua ratione fuerint
impediti, his qui adierunt vel eorum heredibus omittentium portiones adcrescunt.
Quod in herede instituto eum qui acceperat substitutum evenire non poterit:
diversa enim causa est scripti et legitimi. |
|
[9.
Ad senatus consultum Tertullianum] |
|
1. Matres
tam ingenuae quam libertinae cives Romanae, ut ius liberorum consecutae
videantur, ter et quater peperisse sufficit, dummodo vivos et pleni temporis
pariant. 2. Quae semel uno partu tres filios
edidit, ius liberorum non consequitur: non enim ter peperisse, sed semel
partum fudisse videtur: nisi forte per intervalla pariat. 3. Mulier
si monstruosum aliquid aut prodigiosum enixa sit, nihil proficit: non
sunt enim liberi, qui contra formam humani generis converso more procreantur.
4. Partum, qui membrorum humanorum officia
duplicavit, quia hoc ratione aliquatenus videtur effectum, matri prodesse
placuit. 5. Septimo mense natus matri prodest:
ratio enim Pythagoraei numeri hoc videtur admittere, ut aut septimo pleno
aut decimo mense partus maturior videatur. 6. Aborsus
et abactus venter partum efficere non videtur. 7. Libertina
ut ius liberorum consequi possit, quater eam peperisse ut ingenuam sufficit.
8. Latina ingenua ius quiritium consecuta
si ter peperit, ad legitimam filii hereditatem admittitur: non est enim
manumissa. 9. Ius liberorum mater habet,
quae tres filios aut habet aut habuit aut neque habet neque habuit. Habet,
cui supersunt: habuit quae amisit: neque habet neque habuit, quae beneficio
principis ius liberorum consecuta est. 10. Mater
per fratrem excluditur et in successione frater cum sorore aequa sorte
succedit. Quod si frater defuerit, mater et filiae, quantae fuerint, aequales
capiunt portiones. |
|
|
|
1. Filii
vulgo quaesiti ad legitimam matris hereditatem adspirare non prohibentur,
quia pari iure, ut ipsorum hereditates matribus, ita ipsis matrum deferri
debuerunt. 2. Ad filiam ancillam vel libertam
ex senatus consulto Claudiano effectam legitima matris intestatae hereditas
pertinere non potest, quia neque servi neque liberti matrem civilem habere
intelleguntur. 3. Ad legitimam intestatae
matris hereditatem filii cives Romani, non etiam Latini admittuntur. Cives
autem Romanos eo tempore esse oportet, quo eis defertur et ab iis legitima
hereditas aditur. Perinde autem matris certiores filii fiunt, non nuntio
accepto, sed pro liquido comperto, quod intestata decesserit. 4. Filius
maternam hereditatem eandemque legitimam nisi adeundo quaerere non potest. |
|
|
|
1a. Stemmata
cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera superior,
altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transversae lineae
pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem contexuimus.
1. Primo gradu superiori linea continentur
pater mater, inferiori filius filia: quibus nullae aliae personae iunguntur.
2. Secundo gradu continentur superiori
linea avus avia, inferiori nepos neptis, transversa frater soror. Quae
personae duplicantur: avus enim et avita tam ex patre quam ex matre, nepos
neptis tam ex filio quam ex filia, frater soror tam ex patre quam ex matre
accipiuntur. Quae personae sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia
earum, quae in quoque gradu consistunt, ipso ordine duplicantur. 3. Tertio
gradu veniunt supra proavus proavia: infra pronepos proneptis: ex obliquo
fratris sororisque filius filia, patruus amita, id est patris frater et
soror, avunculus matertera, id est matris frater et soror. 4. Quarto
gradu veniunt supra abavus abavia: infra abnepos abneptis: ex obliquo
fratris et sororis nepos neptis, frater patruelis soror patruelis, id
est patrui filius filia, consobrinus consobrina, id est avunculi et materterae
filius filia, amitinus amitina, id est amitae filius filia: itemque consobrini,
qui ex duabus sororibus nascuntur. Quibus adcrescit patruus magnus amita
magna, id est avi paterni frater et soror: avunculus magnus matertera
magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater et soror. 5. Quinto
gradu veniunt supra quidem atavus atavia: infra adnepos adneptis: ex obliquo
fratris et sororis pronepos proneptis, fratris patruelis sororis patruelis
amitini amitinae consobrini consobrinae filius filia, propius sobrino
sobrina, id est patrui magni amitae magnae avunculi magni materterae magnae
filius filia. His adcrescunt propatruus proamita, hi sunt proavi paterni
frater et soror: proavunculus promatertera, hi sunt proaviae paternae
maternaeque frater et soror proavique materni. 6. Sexto
gradu veniunt supra tritavus tritavia. Infra trinepos trineptis: ex obliquo
fratris et sororis abnepos abneptis, fratris patruelis sororis patruelis,
amitini amitinae, consobrini consobrinae, patrui magni amitae magnae avunculi
magni materterae magnae nepos neptis, propioris sobrino filius filia,
qui consobrini appellantur. Quibus ex latere adcrescunt propatrui proamitae
proavunculi promaterterae filius filia: abpatruus abamita, hi sunt abavi
paterni frater et soror: abavunculus abmatertera, hi sunt abaviae paternae
maternaeque frater et soror abavique materni. 7. Septimo
gradu qui sunt cognati recta linea supra infraque, propriis nominibus
non appellantur: sed ex transversa linea continentur fratris sororisve
adnepotes adneptes, consobrini filii filiaeque. 8. Successionis
idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam,
nec nomina inveniri nec vita succedentibus prorogari potest. |
|
|
|
1. Servum
communem unus ex dominis manumittendo Latinum facere non potest nec magis
quam civem Romanum: cuius portio eo casu, quo, si proprius esset, ad civitatem
Romanam perveniret, socio adcrescit. 2. Mutus
et surdus servum vindicta liberare non possunt: inter amicos tamen et
per epistulam manumittere non prohibentur. Ut autem ad iustam libertatem
pervenire possit, condicione venditionis excipi potest. 3. Tormentis
apud praesidem subiectus et de nulla culpa confessus ad iustam libertatem
perduci potest. 4. Fideicommissa libertas
data facto heredis non mutatur, si servum, quem manumittere iussus est,
vinxerit. 5. Communem servum unus ex sociis
vinciendo futurae libertati non nocebit: inter pares enim sententia clementior
severiori praefertur: et certe humanae rationis est favere miserioribus,
prope et innocentes dicere, quos absolute nocentes pronuntiare non possunt.
6. Debitor creditorve servum pignoris vinciendo
dediticium facere non possunt: alter enim sine altero causam pignoris
deteriorem facere non potest. 7. Servus
furiosi domini vel pupilli iussu vinctus dediticiorum numero non efficitur,
quia neque furiosus neque pupillus exacti consilii capax est. 8. Non
tantum si ipse dominus vinciat, nocet libertati, sed et si vinciri iubeat
aut vincentis procuratoris actorisve factum comprobet. Quod si, antequam
sciret vinctum, solutionis eius causas approbaverit, libertati futurae
vincula non nocebunt. 9. Caeco curator
dari non potest, quia ipse sibi procuratorem instituere potest. |
|
[13.
De fideicommissis libertatibus] |
|
1. Ea
condicione heres institutus si liberos suos emancipaverit omnimodo
eos emancipare cogendus est: pro condicione enim hoc loco emancipatio
videtur adscripta. 2. Decedente eo, a quo
fideicommissa libertas relicta est, heredes eius eam praestare cogendi
sunt. 3. Decedens servis suis libertatem
ita dedit: illum et illum liberos esse volo eosque filiis meis tutores
do : impeditur fideicommissa libertas, quia pupilli sine tutoris
auctoritate manumittere non possunt et habentibus tutores tutor dari non
potest. Sed interim vice absentium pupilli habebuntur, ut ex decreto amplissimi
ordinis primum libertas ac deinde tutela competere possit. |
|
[14.
Ad legem Fufiam Caniniam] |
|
1. Nominatim
servi testamento manumitti secundum legem fufiam possunt. Nominatim autem
manumittere intellegitur hoc modo stichus liber esto. Cum autem opsonatorem,
vel qui ex ancilla illa nascetur, liberum esse volo, ex Orfitiano senatus
consulto perinde libertas competit, ac si nominatim data sit: officiorum
enim et artium appellatio nihil de significatione nominum mutat: nisi
forte plures sint, qui eo officio designentur: tunc enim nomen adiugendum
est, ut eluceat, de quo testator sensisse videatur. 2. Codicillis
testamento confirmatis datae libertates cum his quae tabulis testamenti
datae sunt concurrunt, et sine antecedant sive sequantur testamentum,
novissimo loco adhibentur, quia ex testamento utraeque confirmantur. 3. Quotiens
numerus servorum propter legem Fufiam Caniniam ineundus est, fugitivi
quoque, quorum semper possessio animo retinetur, computandi sunt. 4. Lege
Fufia Caninia cavetur, ut certus servorum numerus testamento manumittatur.
Subductis igitur duobus usque ad decem pars dimidia, a decem usque ad
triginta pars tertia, a triginta usque ad centum pars quarta, a centum
usque ad quingentos pars quinta. Plures autem quam centum ex maiori numero
servorum manumitti non licet. |
|
|
|
1. Nec
filio patroni invito libertus natalibus suis restitui potest: quid enim
interest ipsi patrono an filiis eius fiat iniuria? |
|
|
|