1. Condicionum
duo sunt genera: aut enim possibilis est, aut impossibilis: possibilis,
quae per rerum naturam admitti potest, impossibilis, quae non potest:
quarum ex eventu altera expectatur, altera impossibilis submovetur. 2. Condiciones
contra leges et decreta principum vel bonos mores adscriptae nullius sunt
momenti: veluti si uxorem non duxeris, si filios non susceperis, si
homicidium feceris, si larvali habitu processeris et his similia.
3. Quotiens non apparet, qui sit heres
institutus, institutio non valet: quod evenit, si testator plures amicos
unius nominis habeat. 4. Heredes aut instituti
aut substituti dicuntur, instituti primo gradu, substituti secundo vel
tertio scripti. 5. Substituere quis et
pure et sub condicione potest, et tam suis quam extraneis, tam puberibus
quam impuberibus. 6. In quot vult uncias
testator hereditatem suam dividere potest. Impleto asse sine parte heredes
instituti ad prioris assis semissem aequis portionibus veniunt. 7. Servus
alienus cum libertate heres institutus institutionem non infirmat: sed
libertas ut alieno supervacue data videtur. 8. Filio
et extraneo aequis partibus heredibus institutis si praeterita adcrescat,
tantum suo avocabit, quantum extraneo: si vero duo sint filii instituti,
suis tertiam, extraneis dimidiam tollet. 9. Talis
postumorum institutio: si qui post mortem meam postumi nati fuerint,
heredes sunto : si vivo eo nascantur, rumpunt testamentum. 10. Nepos
postumus, qui in locum patris succedere potest, ab avo aut heres instituendus
est aut nominatim exheredandus, ne agnascendo rumpat testamentum. 10a. Filius
familias si militet, ut paganus nominatim a patre aut heres scribi aut
exheredari debet, iam sublato edicto divi Augusti, quo cautum fuerat,
ne pater filium militem exheredet. 11. Qui
semel constituit ad se hereditatem pertinere, ac se eius rebus immiscuit,
repudiare eam non potest, etiamsi damnosa sit. 12. Pater
quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse,
et an ex institutione an ex substitutione, et an testamento an ab intestato
filius suus heres exsistat. 13. Mutus pater
vel dominus filio vel servo heredibus institutis magis est ut, si intellectu
non careat, nutu iubere possit adire hereditatem, ut ei iure eius commodum
quaeri possit: quod facile explicari possit scientia litterarum. 14. Mutus
servus iussu domini pro herede gerendo obligat dominum hereditati. |
1. Hereditas
eius, qui a familia occisus esse dicitur, ante habitam quaestionem adiri
non potest neque bonorum possessio postulari. 2. Occisus
videtur non tantum qui per vim aut per caedem interfectus est, velut iugulatus
praecipitatus, sed et is qui veneno necatus dicitur: honestati enim heredis
convenit qualemcumque mortem testatoris inultam non praetermittere. 3. Domino
occiso de ea familia quaestio habenda est, quae intra tectum fuerit, vel
certe extra tectum cum domino eo tempore quo occidebatur. 4. Qui
occisus dicitur, si constet eum sibi quoquo modo manus intulisse, de familia
eius quaestio non est habenda, nisi forte prohibere potuit nec prohibuit.
5. Neroniano senatus consulto cavetur,
ut occisa uxore etiam de familia viri quaestio habeatur, idemque ius in
uxoris familia observatur, si vir dicatur occisus. 6. Servi,
qui sub eodem tecto fuerunt, ubi dominus perhibetur occisus, et torquentur
et puniuntur, etsi testamento occisi manumissi sint. Sed et hi torquentur,
qui cum occiso in itinere fuerunt. 7. Servi
de proximo si, cum possent ferre, auditis clamoribus auxilium domino non
tulerunt, puniuntur. 8. Servos, qui in
itinere circumdatum a latronibus dominum per fugam deseruerunt, apprehensos
et torqueri et summo supplicio adfici placuit. 9. Habebitur
de familia quaestio et si heres testatorem occidisse dicatur: nec interest,
extraneus an ex liberis sit. 10. In summa
tamen sciendum et de his omnibus habendam esse quaestionem, qui in suspicione
quacumque ratione veniunt. 11. In disponenda
eorum quaestione, quorum dominus dicitur interemptus, hic ordo servatur,
primum ut constet occisum dominum, deinde, si id liqueat, de quibus ea
quaestio habenda sit, atque ita de reis inquirendis. 12. Etsi
percussor certus sit, tamen de familia habenda questio est, ut caedis
mandator inveniri possit. 12a. Hereditas
a fisco ut indignis aufertur his primum, qui, cum suscepta re esset testatoris,
apertis tabulis testamenti vel ab intestato adierunt hereditatem bonorumve
possessionem acceperunt: amplius his et centum milia sestertiorum poena
inrogatur. Nec refert, a quibus pater familias vel quemadmodum dicatur
occisus esse. 13. Omnibus, qui contra voluntatem
defuncti faciunt, ut indignis aufertur hereditas, si nihil testamento
in fraudem legis fuerit cautum. 14. Sive
falsum sive ruptum sive irritum dicatur esse testamentum, salva eorum
disceptatione scriptus heres iure in possessionem mitti desiderat. 15. Si
inter heredem institutum et substitutum controversia sit, magis placet
eum in possessionem rerum hereditariarum mitti, qui primo loco scriptus
est. 16. Scriptus heres ut statim in possessionem
mittatur, iure desiderat. 17. Hoc post
annum impetrare non poterit. In eo testamento heres scriptus, quod neque
ut oportuit oblatum nec publice recitatum est, in possessionem mitti frustra
desiderat. 18. In possessionem earum rerum,
quas mortis tempore testator non possedit, heres scriptus, priusquam iure
ordinario experiatur, improbe mitti desiderat. |
1. Per
praeceptionem uni ex heredibus nummi legati, qui domi non erant, officio
iudicis familiae herciscundae a coheredibus praestabuntur. 2. Ante
heredis institutionem legari non potest: inter medias heredum institutiones,
sive alter sive uterque adeat, potest. Interdum dimidium, interdum totum
debetur: dimidium, si per vindicationem legatum sit: totum, si per damnationem.
3. Post diem legati cedentem actio, quae
inchoata non est, ad heredem non transmittitur. 4. Communi
servo cum libertate et sine libertate legari potest, totumque legatum
socio testatoris adquiritur. 5. Post mortem
heredis legari non potest, quia nihil ab herede heredis relinqui potest.
6. In mortis tempus tam suae quam heredis
eius legata conferri possunt hoc modo Lucio Titio, cum morietur, do
lego, aut heres meus dare damnas esto. 7. Per
vindicationem legatum etsi nondum constituerit legatarius ad se pertinere,
atque ita post apertas tabulas ante aditam hereditatem decesserit, ad
heredem suum legatum transmittit. 7a. Illud
aut illud utrum elegerit legatarius : nullo a legatario electo decedente
eo post diem legati cedentem ad heredem transmitti placuit. 8. Si
res obligata creditori, cuius causam testator non ignoravit, per damnationem
legata sit, luitio ad heredis sollicitudinem spectat. 9. Servo
fataliter interempto legatarii damnum est, quia legatum nulla culpa heredis
intercidit. 10. Damnari heres potest, ut
alicui domum extruat aut aere alieno eum liberet. 11. Sinendi
modo tam corporales res quam quae in iure consistunt legari possunt: et
ideo debitori id quod debet recte legatur. 12. Eius
rei quae legata est exemplo heredis partem agnoscere partem repudiare
legatarius non potest. 13. Legatum nisi
certae rei sit et ad certa personam deferatur, nullius est momenti. 14. Si
quis sibi et titio legatum adscripserit, magis est, ut totum legatum ad
coniunctum pertineat. 14a. Uxori legatum
in alieno testamento scribere non prohibemur. 15. Qui
se filio testatoris impuberi tutorem adscripserit, ut suspectus a tutela
removendus est, ad quam ultro videtur adfectasse. 16. Rem
legatam testator si postea pignori vel fiduciae dederit, ex eo voluntatem
mutasse non videtur. 17. Ususfructus uniuscuiusque
rei legari potest et aut ipso iure constituetur aut per heredem praestabitur:
ex causa damnationis per heredem praestabitur: ipso iure per vindicationem.
18. Furiosi et aegrotantis et infantis
ususfructus utiliter relinquitur. Horum enim alius resipiscere, alius
convalescere, alius crescere potest. 19. Ancillae
usufructu legato partus eius ad usufructuarium non pertinent. 20. Gregis
usufructu legato grege integro manente fetus ad usufructuarium pertinent,
salvo eo, ut quidquid gregi deperierit, ex fetibus impleatur. 21. Areae
usufructu legato aedificia in ea constitui non possunt. 22. Accessio
ab alluvione ad fructuarium fundum, quia fructus fundi non est, non pertinet:
venationis vero et aucupii reditus ad fructuarium pertinent. 23. Servos
neque torquere neque flagellis caedere neque in eum casum facto suo perducere
usufructuarius potest, quo deteriores fiant. 24. Fructu
legato si usus non adscribatur, magis placuit usumfructum videri adscriptum.
Fructus enim sine usu esse non possunt. 25. Si
alteri usus, alteri fructus legatus sit, fructuarius in usu concurrit,
quod in fructu usuarius facere non potest. 26. Coniunctim
duobus ususfructus do lego legatus altero mortuo ad alterum in solidum
pertinebit. 27. Usufructu legato de modo
utendi cautio a fructuario solet interponi, et ideo perinde omnia se usurum,
ac si optimus pater familias uteretur, fideiussoribus oblatis cavere cogitur.
27a. Arbores vi tempestatis, non culpa
fructuarii eversas ab eo substitui non placet. 27b. Quidquid
in fundo nascitur vel quidquid inde percipitur, ad fructuarium pertinet:
pensiones quoque iam antea locatorum, agrorum, si ipsae quoque specialiter
comprehensae sint. Sed ad exemplum venditionis, nisi fuerint specialiter
exceptae, potest usufructuarius conductorem repellere. 27c. Caesae
harundinis vel pali compendium, si in eo quoque fundi vectigal esse consuevit,
ad fructuarium pertinet. 28. Ususfructus
amissus ad proprietatem recurrit. Amittitur autem quinque modis: capitis
minutione, rei permutatione, non utendo, in iure cessione, dominii comparatione.
29. Capitis minutione amittitur, si in
insulam fructuarius deportetur, vel si ex causa metalli servus poenae
efficiatur, et si statum ex adrogatione vel adoptione mutaverit. 30. Non
utendo amittitur ususfructus, si possessione fundi biennio fructuarius
non utatur, vel rei mobilis anno. 31. Rei
mutatione amittitur ususfructus, si domus legata incendio conflagraverit
aut ruina perierit, licet postea restituatur. 32. In
iure cessione amittitur ususfructus, quotiens domino proprietatis eum
fructuarius in iure cesserit. 33. Finitur
ususfructus aut morte aut tempore: morte, cum usufructuarius moritur:
tempore, quotiens ad certum tempus ususfructus legatur, velut biennio
aut triennio. 34. Fundo vel servo legato
tam fundi instrumentum quam servi peculium ad legatarium pertinet. 35. Quaerendorum
fructuum causa esse videntur, qui opus rusticum faciunt, et monitores
et vilici et saltuarii: item boves aratorii, aratra, bidentes et falces
putatoriae: frumentum quoque ad sementem repositum. 36. Fructuum
cogendorum causa comparata instrumento cedunt, velut corbes, alvei falces
messoriae et fenariae, item molae olivariae. 37. Conservandorum
fructuum causa comparata instrumento cedunt, velut dolia, cupae, vehicula
rustica, cibaria, pistores, asini, focariae: item ancillae quae vestimenta
rusticis faciunt, scutra quoque et sutor continebuntur. 38. Uxores
eorum qui operantur magis est ut instrumento cedant. Pecora quoque et
pastores eorum stercorandi causa parata instrumento continentur. 39. Ea
autem, quae custodiae magis causa quod ad usus patris familias eo delata
sunt, instrumenti nomine non continentur. 40. Uxores
vero eorum, qui mercedes praestare consueverant, neque instructionis neque
instrumenti appellatione continentur. 41. Piscaturae
vel venationis instrumentum ita demum instrumento fundi continetur, si
ex his maxime fundi reditus cogantur. 42. Fructus
percepti instrumento fundi ita demum cedunt, si ibidem absumi a testatore
consueverant. 43. Fundo cum omni instrumento
rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt legato semina quoque et cibaria
debebuntur. 44. Fundo cum omni instrumento
rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt legato tam supellex quam
aeramentum itemque argentum et vestes, quae ibi pater familias instruendi
gratia habere solet, debebuntur: item ea mancipia, quae usui patris familias
esse solent, itemque aves et pecora, quae instruendarum epularum gratia
in fundo comparata sunt: exceptis his, quae ibi custodiae causa deposita
sunt. 45. Fundo legato ita ut optimus
maximusque est retia apraria et cetera venationis instrumenta continebuntur:
quae etiam ad instrumentum pertinent, si quaestus fundi ex maxima parte
in venationibus consistat. 46. Fructus,
qui solo cohaerebant mortis testatoris tempore, ad legatarium pertinent:
ante percepti ad heredem. 47. Fundo legato
cum mancipiis et pecoribus et omni instrumento rustico et urbano peculium
actoris ante testatorem defuncti, si ex eodem fundo fuerit, magis placet
ad legatarium pertinere. 48. Actor vel
colonus ex alio fundo in eodem constitutus, qui cum omni instrumento legatus
erat, ad legatarium no pertinet, nisi eum ad ius eius fundi testator voluerit
pertinere. 49. Adiunctiones, quas fundo
legato testator ex diversis emptionibus applicaverat, legatario cedere
placuit. 50. Instructo praedio legato fabri
ferrarii, item tignarii,, putatores et qui instruendi fundi gratia ibidem
morabantur, legato cedunt. 51. Instructo
fundo legato libri quoque et bibliothecae quae in eodem fundo sunt legato
continentur. 52. Servos studendi gratia
ex eodem fundo, qui cum mancipiis fuerat legatus, alio translatos ad legatarium
placuit pertinere. 53. Fundo ita ut possederat
legato mancipia tam urbana quam rustica, itemque argentum et vestes, quae
eodem tempore in fundo comprehendentur, ad legatarium pertinent. 54. Pascualia,
quae postea comparata ad fundum legatum testator adiunxerat, si eius appellatione
contineantur, ad legatarium pertinent. 55. Quidquid
in eadem domo, quam instructam legavit pater familias, perpetuo instruendi
gratia habuit, legatario cedit. 56. Instructa
domo legata ea legato continentur, quibus domus munitior vel tuta ab incendio
praestatur: tegulae specularia et vela legato continebuntur: item aeramenta
lecti culcitae pulvini subsellia cathedrae mensae armaria delphicae pelves
conchae aquimanalia candelabra lucernae et similia quacumque materia expressa.
57. Domo legata balneum eius, quod publice
praebetur, nisi alias separetur, legato cedit. 58. Domo
cum omni iure suo sicut instructa est legata urbana familia, item artifices
et vestiarii et zetarii et aquarii itidem domui servientes legato cedunt.
59. Omnibus quae in domo sunt legatis cautiones
debitorum rationesque servorum legato cedunt. 60. Monilibus
legatis aurum vel argentum non debetur, nisi de his quoque manifeste sensisse
testatorem possit ostendi. 61. Instrumento
cauponio legato ea debentur, quae cauponis usui parata sunt, velut vasa,
in quibus vinum defunditur: escarai quoque et pocularia vasa debentur.
Sane ministri earum rerum legato non cedunt. 62. Instrumento
medici legato collyria et emplastra et apparatus omnis conficiendorum
medicamentorum, itemque ferramenta legato cedunt. 63. Instrumento
pictoris legato colores penicilli cauteria et temperandorum colorum vasa
debebuntur. 64. Pistoris instrumento legato
cribra asini molae et servi qui pistrinum exercent, item machinae, quibus
farinae subiguntur, legato cedunt. 65. Instrumento
balneatorio legato balneator ipse et scamna et hypopodia, fistulae, miliaria,
epitonia, rotae aquaiae, iumenta quoque quibus ligna deferuntur legato
cedunt. 66. Instrumento piscatoris legato
et retia et nassae et fuscinae et naviculae, hami quoque et cetera eiusmodi
usibus destinata debentur. 67. Suppellectile
legata capsae armaria, nisi solum librorum aut vestis ponendae gratia
paratae sint, debebuntur, sed et buxina et cristallina et argentea et
vitrea vasa tam escaria quam pocularia, et vestis stratoria legato cedunt.
68. Villis vel agris separatim legatis
alterum alteri cedit. 69. Servis do
lego legatis ancillae quoque debebuntur: non item servi legatis ancillis:
sed ancillarum appellatione tam virgines quam servorum pueri continentur:
his scilicet esceptis "exceptis", qui fiduciae dati sunt. 70. Servis
amanuensibus legatis omnes qui ex conversatione urbana et in ministerio
fuerint debebuntur, nisi ex his aliqui perpetuo ad opus rusticum transferantur.
71. Venatores servi vel aucupes an inter
urbana ministeria contineantur, dubium remansit: et ideo voluntatis est
quaestio. Tamen si instruendarum cotidianarum epularum gratia habentur,
debentur. 72. Muliones et institores inter
urbana ministeria continentur: item opsonatores et vestiarii et cellararii
et cubicularii et arcarii et coqui placentarii tonsores pistores lecticarii.
73. Pecoribus legatis quadrupedes omnes
continentur, quae gregatim pascuntur. 74. Iumentis
legatis boves non continentur: equis vero legatis equas quoque placuit
contineri. Ovibus autem legatis agni non continentur, nisi annuales sint.
75. Grege ovium legato arietes etiam continentur.
76. Avibus legatis anseres phasiani gallinae
et aviaria debebuntur: an autem phasianarii et pastores anserum, voluntatis
est quaestio. 77. Dulcibus legatis sapa,
defrutum mulsum, dulce etiam vinum, palmae, caricae, uvae passae debebuntur.
Sed in hoc quoque voluntatis est quaestio, quia et in specie pomorum comprehendi
possunt. 78. Frugibus legatis tam legumina
quam hordeum et triticum continentur. 79. Veste
legata ea cedunt, quae ex lana et lino texta sunt: item serica et bombycina,
quae tamen induti vel operiendi cingendi sternendi iniciendique causa
parata sunt: pelles quoque indutoriae continebuntur. 80. Veste
virili legata ea tantummodo debentur, quae ad usum virilem salvo pudore
virilitatis attinent. Stragula quoque huic legato cedunt. 81. Muliebri
veste legata omnia quae ad usum muliebrem spectant debebuntur. 82. Lana
legata, sive sucida sive lota sit sive pectinata sive versicoloria, legato
cedit: purpura vero aut stamen subtemenve hoc nomine non continentur.
83. Mundo muliebri legato ea cedunt, per
quae mundior mulier lautiorque efficitur, velut speculum conchae situli,
item pyxides unguenta et vasa, in quibus ea sunt: item sella balnearis
et cetera huiusmodi. 84. Ornamentis legatis
ea cedunt, per quae ornatior mulier efficitur, veluti anuli catenae reticuli
et cetera, quibus collo vel capite vel manibus mulieres ornantur. 85. Argento
legato massae tantummodo debebuntur: vasa enim, quae proprio nomine separantur,
legato non cedunt, quia nec lana legata vestimenta debentur. 86. Vasis
argenteis legatis ea omnia continentur, quae capacitati alicui praeparata
sunt, et ideo tam potoria quam escaria, item ministeria omnia debebuntur,
veluti urceoli lances patinae piperataria: cochlearia quoque itemque trullae
calices scyphi et his similia. 87. Libris
legatis tam chartae volumina vel membranae et philyrae continentur: codices
quoque debentur: librorum enim appellatione non volumina chartarum, sed
scripturae modus qui certo fine concluditur aestimatur. 88. Auro
legato gemmae quoque inclusae itemque margaritae et smaragdi legato cedunt.
Sed magis est voluntatis esse quaestionem: infectum enim aurum debebitur:
factum enim ornamentorum genere continetur. 89. Vasis
argenteis legatis emblemata quoque ex auro infixa legato cedunt. 90. Argento
potorio legato omnia quae ad poculorum speciem comparata sunt debebuntur,
veluti paterae calices scyphi urceoli oenophoria et conchae. 91. Carruca
cum iunctura legata mulae quoque legatae, non et mulio videtur, propter
cotidianam loquendi consuetudinem. 91a. Heres
servum proprium, quem testator legaverat, manumittendo nihil agit, quia
scientiae vel ignorantiae eius nullam placuit admitti rationem. 91b. Libertus,
qui in priore parte testamenti legatum acceperat et ingratus postea eadem
scriptura a testatore appellatus est, commutata voluntate actionem ex
testamento habere non potest. 92. Prolatis
codicillis vel alio testamento, quibus ademptum est legatum vel certe
rescissum, perperam soluta repetuntur. |