SENTENTIARUM RECEPTARUM LIBRI QUINQUE
   
QUI VULGO IULIO PAULO ADHUC TRIBUNTUR
   
( AD 3rd - 5th century )
 
liber secundus


 
J. Baviera, Fontes iuris Romani antejustiniani, II, Firenze, 1968, pp. 336-356 ).
 

 
1  2  3  4  5  6  7  8  9  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21a  21b  22  23  23a  24  24a  25  26  27  28  29  30  30a  31  32
 

 
[1. De rebus creditis et de iureiurando]
     1a. Praesidis provinciae officiales, quia perpetui sunt, mutuam pecuniam dare et fenebrem exercere possunt. 1b. Praeses provinciae mutuam pecuniam fenebrem sumere non prohibetur. 1. In pecuniariis causis si alter ex litigatoribus iusiurandum deferat, audiendus est: hoc enim et compendio litium et aequitatis ratione provisum est. 2. Deferre iusiurandum prior actor potest: contrarium autem de calumnia iusiurandum reo competit. 3. Si, reus cum iurare velit, actor illi necessitatem iurisiurandi remisit et hoc liquido appareat, actio in eum non datur. 4. Heredi eius cum quo contractum est iusiurandum deferri non potest, quoniam contractum ignorare potest. 5. Si qui de debito quocumque modo confessus docetur, ex ea re actio creditori non datur, sed ad solutionem compellitur.
[2. De pecunia constituta]
     1. Si id, quod mihi L.Titius debet, soluturum te constituas, teneris actione pecuniae constitutae. 2. Idem est et si ei qui bona fide mihi servit constitutum fuerit. 3. Si quis duobus pecuniam constituerit tibi aut Titio, etsi stricto iure propria actione pecuniae constitutae manet obligatus, etiamsi Titio solverit, tamen per exceptionem adiuvatur.
[3. De contractibus.]
     1. Stipulatio est verborum conceptio, ad quam quis congrue interrogatus respondet: velut spondes? spondeo : dabis? dabo : promittis? promitto : fidei tuae erit? fidei meae erit : et tam pure quam sub condicione concipi potest.
[4. De commodato et deposito pignore fiduciave]
     1. Quidquid in rem commodatam ob morbum vel aliam rationem impensum est, a domino recipi potest. 2. Si facto incendio ruina naufragio aut quo alio simili casu res commodata amissa sit, non tenebitur eo nomine is cui commodata est, nisi forte, cum posset rem commodatam salvam facere, suam praetulit. 3. Servus vel equus a latronibus vel in bello occisi, si in aliam causam commodati sunt, actio commodati datur: custodia enim et diligentia rei commodatae praestanda est. 4. Si rem aestimatam tibi dedero, ut ea distracta pretium ad me deferres, eaque perierit: si quidem ego te rogavi, meo periculo perit: si tu de vendenda promisisti, tuo periculo perit.
[5. De pignoribus]
     1. Creditor si simpliciter sibi pignus depositum distrahere velit, ter ante denuntiare debitori suo debet, ut pignus luat, ne a se distrahatur. 2. Fetus vel partus eius rei quae pignori data est pignoris iure non tenetur, nisi hoc inter contrahentes convenerit. 3. Compensatio debiti ex pari specie et causa dispari admittitur: velut si pecuniam tibi debeam et tu mihi pecuniam debeas, aut frumentum aut cetera huiusmodi, licet ex diverso contractu, compensare vel deducere debes: si totum petas, plus petendo causa cadis.
[6. De exercitoribus et institoribus]
     1. Filius familias si voluntate patris navem exerceat, patrem in solidum ob ea quae salva receperit obligat.
[7. Ad legem Rhodiam]
     1. Levandae navis gratia iactus cum mercium factus est, omnium intributione sarciatur, quod pro omnibus iactum est. 2. Nave vel arbore vi tempestatis amissa vectores ad contributionem tenentur, nisi ipsis arborem salutis causa eruentibus navis salva sit. 3. Iactu navis levata si perierit, extractis aliorum per urinatores mercibus eius quoque rationem haberi placuit, qui merces salva nave iactavit. 4. Levandae navis gratia merces in scapham transiectas atque ideo amissas intributione earum quae in navi salvae sunt refici convenit: nave autem perdita conservatae cum mercibus scaphae ratio non habetur. 5. Collatio intributionis ob iactum salva nave fieri debet.
[8. De institoribus]
     1. Sicut commoda sentimus ex actu praepositi institoris, ita et incommoda sentire debemus. Et ideo qui servum sive filium filiamve familias sive ancillam praeposuit negotio vel mercibus exercendis, eorum nomine in solidum convenitur. 2. Si quis pecuniae fenerandae agroque colendo, condendis vendendisque frugibus praepositus est, ex eo nomine quod cum illo contractum est solidum fundi dominus obligatur: nec interest, servus an liber sit. 3. Quod cum discipulis eorum, qui officinis tabernis praesunt contractum est, in magistros vel institores tabernae in solidum actio datur.
[9. De in rem verso]
     1. Servus vel filius familias si acceptam pecuniam in rem patris vel domini verterit, hoc modo: agrum puta colendo, domum fuliendo, mancipia vestiendo, mercando vel creditori solvendo vel quid tale faciendo, de in rem verso in solidum vel patrem vel dominum obligat: si tamen ob hanc causam pecunia data sit. 2. Filius familias si in id acceperit mutuam pecuniam, ut eam pro sorore sua in dotem daret, pater eius de in rem verso actione tenebitur: ipsi enim mortua in matrimonio puella repetitio dotis datur.
[10. De senatus consulto Macedoniano]
     1. Qui filio familias contra interdictum amplissimi ordinis pecuniam mutuam crediderit, post mortem patris ex eo quod vivo patre credidit cum eo agere non potest.
[11. Ad senatus consultum Velleianum]
     1. In omni genere negotiorum et obligationum tam pro viris quam pro feminis intercedere mulieres prohibentur. 2. Mulier, quae pro tutoribus filiorum suorum indemnitatem promisit, ad beneficium senatus consulti non pertinet. 3. Si decipiendi animo, vel cum sciret se non teneri, mulier pro aliquo intercesserit, exceptio ei senatus consulti non datur: actionem enim, quae in dolum mulieris competit, amplissimus ordo non excludit. 4. Procurator si mandatu mulieris pro alio intercesserit, exceptione senatus consulti velleiani adiuvatur, ne alias actio intercidat.
[12. De deposito]
     1. Deponere possumus apud alium id quod nostri iuris est vel alieni. 2. Depositum est quasi diu positum. Servandum est, quod ad breve tempus custodiendum datur. 3. Deponere videtur qui in metu ruinae incendii naufragii apud alium custodiae causa deponit. 4. Deponere videtur et is, qui suspectam habens vel minus idoneam custodiam domus vel vim latronum timens apud aliquem rem custodiendam commodat. 5. Si sacculum vel argentum signatum deposuero, et is penes quem depositum fuit me invito contrectaverit, et depositi et furti actio mihi in eum competit. 5a. Si ex permissu meo deposita pecunia is, penes quem deposita est, utatur, ut in ceteris bonae fidei iudiciis usuras eius nomine praestare mihi cogitur. 6. Ob res depositas dolus tantum praestari mihi cogitur. 6a. Latae culpae finis est non intellegere id quod omnes intellegunt. 7. In iudicio depositi ex mora et fructus veniunt et usurae rei depositae praestantur. 8. Si quis rem penes se depositam apud alium deposuerit, tam ipse directam, quam is qui apud eum deposuit utilem actionem depositi habere possunt. 9. Si pecuniam deposuero eaque uti tibi permisero, mutua magis videtur quam deposita, ac per hoc periculo tuo erit. 10. Si rem apud te depositam vendideris eamque postquam redemeris perdideris, semel admisso dolo perpetua depositi actione teneberis. 11. Ex causa depositi lege duodecim tabularum in duplum actio datur, edicto praetoris in simplum. 12. In causa depositi compensationi locus non est, sed res ipsa reddenda est.
[13]
     1. Debitor distractis fiduciis a creditore de superfluo adversus eum habet actionem. 1a. Si autem tardius superfluum restituat creditor id quod apud eum depositum est, ex mora etiam usuras debitori hoc nomine praestare cogendus est. 1b. Cum debitor gratuita pecunia utatur, potest creditor de fructibus rei sibi pigneratae ad modum legitimum usuras retinere. 2. Quidquid creditor per fiduciarium servum quaesivit, sortem debiti minuit. 3. Debitor creditori vendere fiduciam non potest: sed alii si velit vendere potest, ita ut ex pretio eiusdem pecuniam offerat creditori, atque ita remancipatam sibi rem emptori praestet. 4. Si per suppositam personam creditor pignus suum invito debitore comparaverit, emptio non videtur et ideo quandoque lui potest: ex hoc enim causa pignoris vel fiduciae finiri non potest. 5. Si inter creditorem et debitorem convenerit, ut fiduciam sibi vendere non liceat, non solvente debitore creditor denuntiare ei sollemniter potest et distrahere: nec enim in tali conventione fiduciae actio nasci potest.
[De lege commissoria]
     6. Si creditor rem fiduciae datam uni ex heredibus vel extraneo legaverit, adversus omnes heredes actio fiduciae competit. 7. Si creditor rem fiduciariam fecerit meliorem, ob ea recuperanda quae impendit iudicio fiduciae debitorem habebit obnoxium. 8. Novissimus creditor priorem oblata pecunia, quo possessio in eum transferatur, dimittere potest. Sed et prior creditor secundum creditorem, si voluerit, dimittere non prohibetur, quamquam ipse in pignore potior sit. 9. Servus si mutuam pecuniam tempore servitutis acceperit, ex ea obligatione post manumissionem conveniri non potest.
[14. De usuris]
     1. Si pactum nudum de praestandis usuris interpositum sit, nullius est momenti: ex nudo enim pacto inter cives Romanos actio non nascitur. 2. Usurae supra centesimam solutae sortem minuunt, consumpta sorte repeti possunt. 3. Traiecticia pecunia propter periculum creditoris, quamdiu navigat navis, infinitas usuras recipere potest. 4. Usurae, quae centesimam excedunt, per errorem solutae repeti possunt. 5. Si quis pignora debitoris citra auctoritatem iudicantis abduxerit, violentiae crimen admittit. 5a. Si tutor constitutus quos invenerit debitores non convenerit ac per hoc minus idonei efficiantur, vel intra sex primos menses pupillares pecunias non collocaverit, ipse in debitam pecuniam et in usuras eius pecuniae quam non feneravit convenitur. 6. Tutor in usuras non convenitur, si pecuniam pupillarem ideo non collocavit, quod idonea nomina non habebat, cui pecunia collecetur: cuius rei contestatio apud praesidem provinciae deponenda est. 7. Ob fenus pupillaris pecuniae per contumaciam non exercitum aut fundorum omissam comparationem tutor, si non ad damnum resarciendum idoneus est, extra ordinem coercebitur.
[15. De mandatis]
     1. Ob subitam valetudinem, ob necessariam peregrinationem, ob inimicitiam et inanes rei actiones integra adhuc causa mandati negotio renuntiari potest. 2. Si meis nummis mandato tuo aliquid tibi comparavero, etsi rem postea accipere nolis, mandati actio mihi adversus te competit. Non enim tantum quod impensum est, sed et usuras eius consequi possum. 3. Certo pretio rem iussus distrahere si minoris vendiderit, mandati iudicio pretii summa poterit integrari: venditionem enim dissolvi non placuit.
[16. Pro socio.]
     1. Sicut lucrum, ita damnum inter socios communicatur: nisi quid culpa socii vel fraude eversum sit.
[17. Ex empto et vendito]
     1. Venditor si eius rei quam vendidit dominus non sit, pretio accepto auctoritatis manebit obnoxius: aliter enim non potest obligari. 2. Si res simpliciter traditae evincantur, tanto venditor emptori condemnandus est, quanto si stipulatione pro evictione cavisset. 3. Res empta mancipatione et traditione perfecta si evincatur, auctoritatis venditor duplo tenus obligatur. 4. Distracto fundo si quis de modo mentiatur, in duplo eius quod mentitus est officio iudicis aestimatione facta convenitur. 5. Redhibitio vitiosi mancipii intra sex menses fieri potest propter latens vitium. 6. Si ut servum quis pluris venderet, de artificio eius vel de peculio mentitus est, actione ex empto conventus quanto minoris valuisset emptori praestare compellitur, nisi paratus sit eum redhibere. 7. Ex die emptionis, [si pars pretii numerata sit,] et fructus et operae servorum et fetus pecorum et ancillarum partus ad emptorem pertinent. 8. Fundum alienum mihi vendidisti: postea idem ex causa lucrativa meus factus est: competit mihi adversum te ad pretium recuperandum actio ex empto. 9. Post rem traditam nisi emptor pretium statim exsolvat, usuras eius praestare cogendus est. 10. Mutus emere et vendere potest: furiosus autem neque vendere neque emere potest. 11. Servus bona fide comparatus si ex veteri vitio fugerit, non tantum pretium dominus, sed et ea quae per fugam abstulit reddere cogitur. 12. Cum probatio prioris fugae defecerit, servi responsioni credendum est: in se enim interrogari, non pro domino aut in dominum videtur. 13. In eo contractu, qui ex bona fide descendit, instrumentorum oblatio sine causa desideratur, si quo modo veritas de fide contractus possit ostendi. 13a. Instrumentorum nomine ea omnia accipienda sunt, quibus causa instrui potest: et ideo tam testimonia quam personae instrumentorum loco habentur. 14. Fundus eius esse videtur, cuius nomine comparatus est, non a quo pecunia numerata est, si tamen fundus comparatori sit traditus. 15. Heredibus debitoris adversus creditorem, qui pignora vel fiducias distraxit, nulla actio datur, nisi a testatore inchoata ad eos transmissa sit. 16. Electo reo principali fide iussor vel heres eius liberatur. Non idem in mandatoribus observatur.
[18. De locato et conducto]
     1. Homo liber, qui statum suum in potestate habet, et peiorem eum et meliorem facere potest: atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat. 2. Fundi deterioris facti et culturae non exercitatae et aedificiorum non refectorum culpa arbitrio iudicis domino a conductore sarciri potest. 3. Dominus horreorum effractis et compilatis horreis non tenetur, nisi custodiam eorum recepit: servi tamen eius cum quo contractum est propter aedificiorum notitiam in quaestionem peti possunt. 4. In conducto fundo si conductor sua opera aliquid necessario vel utiliter auxerit vel aedificaverit vel instituerit, cum id non convenisset, ad recipienda ea quae impendit ex conducto cum domino fundi experiri potest. 5. Qui contra legem conductionis fundum ante tempus sine iusta ac probabili causa deseruerit, ad solvendas totius temporis pensiones ex conducto conveniri potest, quatenus locatori in id quod eius interest indemnitas servetur.
[19. De nuptiis]

     1. Sponsalia tam inter puberes quam inter impuberes contrahi possunt. 2. Eorum qui in potestate patris sunt sine voluntate eius matrimonia iure non contrahuntur, sed contracta non solvuntur: contemplatio enim publicae utilitatis privatorum commodis praefertur. 3. Inter parentes et liberos iure civili matrimonia contrahi non possunt: nec filiam sororis aut neptem uxorem ducere possumus: proneptem aetatis ratio prohibet. 4. Adoptiva cognatio impedit nuptias inter parentes ac liberos omnimodo, inter fratres eatenus, quatenus capitis minutio non intervenit. 5. Nec socrum nec nurum nec privignam nec novercam aliquando citra poenam incesti uxorem ducere licet, sicut nec amitam aut materteram. Sed qui vel cognatam contra interdictum duxerit, remisso mulieri iuris errore ipse poenam adulterii lege Iulia patitur, non etiam ducta. 6. Inter servos et liberos matrimonium contrahi non potest, contubernium potest. 7. Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt: sed contractum matrimonium furore non tollitur. 8. Vir absens uxorem ducere potest: femina absens nubere non potest. 9. Libertum, qui ad nuptias patronae vel uxoris filiaeque patroni adfectaverit, pro dignitate personae metalli poena vel operis publici coerceri placuit. 10. Si quis officium in aliqua provincia administrat, inde oriundam vel ibi domicilium habentum uxorem ducere non potest, quamvis sponsare non prohibeatur: ita scilicet, ut, si post officium depositum noluerit mulier nuptias contrahere, liceat ei hoc facere arris tantummodo redditis quas acceperat. 11. Veterem sponsam in provincia, qua quis administrat, uxorem ducere potest, et dos data non fit caduca. 12. Qui in provincia aliquid administrat, in ea provincia filias suas in matrimonium collocare et dotem constituere non prohibetur. 13. Non est matrimonium, si tutor vel curatur pupillam suam intra vicesimum et sextum annum non desponsam a patre nec testamento destinatam ducat uxorem vel eam filio suo iungat: quo facto uterque infamatur et pro dignitate pupillae extra ordinem coercetur: nec interest, filius sui iuris an in patris potestate sit. 14. Curatoris libertum eam pupillam, cuius patronus res administrat, uxorem ducere satis incivile est.

[20. De concubinis]
     1. Eo tempore, quo quis uxorem habet, concubinam habere non potest. Concubina igitur ab uxore solo dilectu separatur. 2. Concubinam ex ea provincia, in qua quis aliquid administrat, habere potest.
[21a. De mulieribus quae se servis alienis iunxerint vel ad senatus consultum Claudianum]
     1. Si mulier ingenua civisque Romana vel Latina alieno se servo coniunxerit, si quidem invito et denuntiante domino in eodem contubernio perseveraverit, efficitur ancilla. 2. Si servo pupilli ingenua mulier se coniungat, denuntiatione tutoris efficitur ancilla. 3. Mulier et si ..., tamen ei quae se servo iunxerit denuntiando adquirit ancillam. 4. Procurator et filius familias et servus iussu patris aut domini denuntiando faciunt ancillam. 5. Si peculiari servo filii familias libera se mulier coniunxerit, nulla disquisitione paternae voluntatis iure sollemni decurso adquiret ancillam. 6. Liberta sciente patrono alieni servi secuta contubernium eius qui denuntiavit efficitur ancilla. 7. Liberta si ignorante patrono servo se alieno coniunxerit, ancilla patroni efficitur ea condicione, ne aliquando ab eo ad civitatem Romanam perducatur. 8. Filii familias servo, quem ex castrensi peculio habet, si se ingenua mulier coniunxerit, eius denuntiatione efficitur ancilla. 9. Filia familias si invito vel ignorante patre servo alieno se iunxerit, etiam post denuntiationem statum suum retinet, quia facto filiorum peior condicio parentum fieri non potest. 10. Filia familias si iubente patre invito domino servi alieni contubernium secuta sit, ancilla efficitur, quia parentes deteriorem filiorum condicionem facere possunt. 11. Liberta servi patroni contubernium secuta etiam post denuntiationem in eo statu manebit, quia domum patroni videtur deserere noluisse. 12. Errore quae se putavit ancillam atque ideo alieni servi contubernium secuta est, si postea liberam se sciens in contubernio eodem perseveraverit, efficitur ancilla. 13. Si patrona servo liberti sui se coniunxerit, etiam denuntiatione conventam ancillam fieri non placuit. 14. Mulier ingenua, quae se sciens servo municipum iunxerit, etiam citra denuntiationem ancilla efficitur: non item si nesciat. Nescisse autem videtur, quae comperta condicione contubernio se abstinuit, aut libertum putavit. 15. Libera mulier contubernium eius secuta, qui plures dominos habuit, eius fit ancilla, qui prior denuntiavit, nisi forte ab omnibus factum sit. 16. Si mater servo filii se iunxerit, non tollit senatus consultum claudianum erubescendam matris etiam in re turpi reverentiam exemplo eius, quae se servo liberti sui coniunxerit. 17. Tribus denuntiationibus conventa etsi ex senatus consulto facta videatur ancilla, domino tamen adiudicata citra auctoritatem interpositi per praesidem decreti non videtur: ipse enim debet auferre qui dare potest libertatem. 18. Filia familias mortuo patre si in servi contubernio perseveraverit, pro tenore senatus consulti Claudiani conventa efficitur ancilla.
[21b. De dotibus]
     1. Dos aut antecedit aut sequitur matrimonium, et ideo vel ante nuptias vel post nuptias dare potest: sed ante nuptias data earum expectat adventum. 1a. Mutus surdus caecus dotis nomine obligantur, quia et nuptias contrahere possunt. 1b. Manente matrimonio non perditurae uxori ob has causas dos reddi potest: ut sese suosque alat, ut fundum idoneum emat, ut in exsilium vel in insulam relegato parenti praestet alimonia, aut ut egentem virum, fratrem sororemve sustineat. 2. Lege Iulia de adulteriis cavetur, ne dotale praedium maritus invita uxore alienet.
[22. De pactis inter virum et uxorem]
     1. Fructus fundi dotalis constante matrimonio percepti lucro mariti cedunt, etiam pro rata anni eius, quo factum est divortium. 2. Omnibus pactis stipulatio subici debet, ut ex stipulatu actio nasci possit.
[23. De donationibus inter virum et uxorem]
     1. Mortis causa donatio est, quae impendentis metu mortis fit, ut ortu valetudinis peregrinationis navigationis vel belli. 2. Manumissionis gratia inter virum et uxorem donatio favore libertatis recepta est, vel certe quod nemo ex hoc fiat locupletior: ideoque servum manumittendi causa invicem sibi donare non prohibentur. 3. Inter virum et uxorem nec per interpositam personam donatio fieri potest. 4. Inter virum et uxorem contemplatione donationis imaginaria venditio contrahi non potest. 5. Superstite eo qui matrimonii tempore donaverat, ante decedente cui fuerat donatum, id quod donatum est penes donatorem remanet. Quod si simul tam is cui donatum est quam is qui donavit decesserit, quaestionis decidendae gratia magis placuit valere donationem, quod donator non supervivat, qui rem condicere possit. 6. Quocumque tempore contemplatione mortis inter virum et uxorem donatio facta est, morte secuta convalescit. 7. Si quis uxori ea condicione donavit, ut quod donavit in dotem accipiat, defuncto eo donatio convalescit.
[23a]
     1. Mulier si in rem viri damnum dederit, pro tenore legis aquiliae convenitur.
[24. De liberis agnoscendis]
     1. Si serva conceperit et postea manumissa pepererit, liberum parit. 2. Si libera conceperit et ancilla facta pepererit, liberum parit: id enim favor libertatis exposcit. 3. Si ancilla conceperit et medio tempore manumissa sit, rursus facta ancilla pepererit, liberum parit: media enim tempora libertati prodesse, non nocere possunt. 4. Ex ea muliere natus, quae ex causa fideicommissi manumitti debuit, si post moram libertati factam nascatur, ingenuus nascitur. 5. Si mulier divortio facto gravidam se sciat, intra tricensimum diem viro denuntiare debet vel patri eius, ut ad ventrem inspiciendum observandumque custodes mittant: quo omisso partum mulieris omnimodo coguntur agnoscere. 6. Si praegnantem se esse mulier non denuntiaverit vel custodes ventris missos non admiserit, liberum est patri vel avo natum non alere. Ceterum neglegentia matris, quo minus suus patri heres sit, obesse non debet. 7. Si mulier se ex viro praegnantem neget, permittitur marito ventrem inspicere et ventri custodes dare. 8. Venter inspicitur per quinque obstetrices, et quod maxima pars earum denuntiaverit, pro vero habetur. 9. Obstetricem, quae partum alienum attulit, ut supponi possit, summo supplicio adfici placuit. 10. Necare videtur non tantum is qui partum praefocat, sed et is qui abicit et qui alimonia denegat et is qui publicis locis misericordiae causa exponit, quam ipse non habet.
[24a]
     1. Adoptare quis nepotis loco potest, etiam si filium non habet. 2. Eum, quem quis adoptavit, emancipatum vel in adoptionem datum iterum non potest adoptare.
[25. Quemadmodum filii sui iuris efficiuntur]
     1. Pater ab hostibus captus desinit habere filios in potestate: postliminio reversus tam filios quam omnia sui iuris in potestatem recipit, ac si numquam ab hostibus captus sit. 2. Singulae mancipationes vel isdem vel aliis testibus fieri possunt, vel eodem die vel intermisso tempore. 3. Emancipatio etiam die feriato fieri potest. 4. Apud magistratus municipales, si habeant legis actionem, emancipari et manumitti potest. 5. Filium familias invitus emancipari non cogitur.
[26. De adulteriis]
     1. Capite secundo legis Iuliae de adulteriis permittitur patri tam adoptivo quam naturali adulterum cum filia cuiuscumque dignitatis domi suae vel generi sui deprehensum sua manu occidere. 2. Filius familias pater si filiam in adulterio deprehenderit, verbis quidem legis prope est, ut non possit occidere: permitti tamen ei debet, ut occidat. 3. Capite quinto legis Iuliae cavetur, ut adulterum deprehensum viginti horas attestando vicinos retinere liceat. 4. Maritus in adulterio deprehensos non alios quam infames et eos qui corpore quaestum faciunt, servos etiam, excepta uxore quam prohibetur, occidere potest. 5. Maritum, qui uxorem deprehensam cum adultero occidit, quia hoc impatientia iusti doloris admisit, lenius puniri placuit. 6. Occiso adultero dimittere statim maritus debet uxorem atque ita triduo proximo profiteri, cum quo adultero et in quo loco uxorem deprehenderit. 7. Inventa in adulterio uxore maritus ita demum adulterum occidere potest, si eum domi suae deprehendat. 8. Eum, qui in adulterio deprehensam uxorem non statim dimiserit, reum lenocinii postulari placuit. 9. Servi vero tam mariti quam uxoris in causa adulterii torqueri possunt, nec his libertas sub specie impunitatis data valebit. 10. Duos uno tempore uxoris adulteros accusari posse sciendum est: plures vero non posse. 11. Cum his, quae publice mercibus vel tabernis exercendis procurant, adulterium fieri non placuit. 12. Qui masculum liberum invitum stupraverit, capite punitur. 13. Qui voluntate sua stuprum flagitiumque impurum patitur, dimidia parte bonorum suorum multatur, nec testamentum ei ex maiore parte facere licet. 14. Adulterii convictas mulieres dimidia parte dotis et tertia parte bonorum ac relegatione in insulam placuit coerceri: adulteris vero viris pari in insulam relegatione dimidiam bonorum partem auferri, dummodo in diversas insulas relegentur. 15. Incesti poenam, quae in viro in insulam deportatio est, mulieri placuit remitti: hactenus tamen, quatenus lege Iulia de adulteriis non apprehenditur. 16. Ancillarum sane stuprum, nisi deteriores fiant, aut per eas ad dominam adfectet, citra noxam habetur. 17. In causa adulterii dilatio postulata impertiri non potest.
[27. De excusationibus tutorum]
     1. Inimicitiae capitales, quas quis cum patre defuncto habuit, a tutelis excusant, ne paterno inimico pupillus committatur. 2. Ad curam eius, cuius quis tutelam administravit, invitus vocari non potest. 3. Quinquaginta dierum saptium tantummodo ad contestandas excusationum causas pertinet: peragendo enim negotio ex die nominationis continui quattuor menses constituti sunt. 4. Post susceptam tutelam caecus aut surdus aut mutus aut furiosus aut valetudinarius deponere tutelam potest. 5. Paupertas, quae operi et oneri tutelae impar est, solet tribuere vacationem. 6. Pro t ... ut est Latinus Iunianus ... codicillis ad testamentum non pertinentibus ...
[28. De potioribus nominandis]
     1. Non recte potiorem videtur nominare, qui causam nominati potioris non expresserit. 2. Potior quis esse debet non solum gradu generis, sed et substantia rei familiaris. 3. Amicos appellare debemus non levi notitia coniunctos, sed quibus fuerint in iura cum patre familias honestis familiaritatis quaesita rationibus.
[29. Qui potiores nominare non possunt]
     1. Libertus, quem pater tutorem dedit, si minus idoneus dicatur, excusari quidem non potest, sed adiungi illi curator potest.
[30. Ad orationem divi Severi]
     1. Dolo tutoris curatorisve detecto in duplum eius pecuniae condemnatione conveniuntur, qua minorem fraudare voluerunt.
[30a]
     1. Postumo tutor datus non nato postumo neque tutelae, quia nullus pupillus est, neque negotiorum gestorum iudicio tenetur, quia administrasse negotia eius qui natus non esset non videtur: et ideo utilis in eum actio dabitur.
[31. De furtis]
     1. Fur est qui dolo malo rem alienam contrectat. 2. Furtorum genera sunt quattuor: manifesti, nec manifesti, concepti et oblati. Manifestus fur est qui in faciendo deprehensus est et qui intra terminos eius loci, unde quid sustulerat, deprehensus est, vel antequam ad eum locum quo destinaverat pervenerit. Nec manifestus fur est qui in faciendo quidem deprehensus non est, sed eum furtum fecisse negari non potest. 3. Concepti actione is tenetur, apud quem furtum quaesitum et inventum est. Oblati actione is tenetur, qui rem furtivam alii obtulit, ne apud se inveniretur. 4. Furti actione is agere potest, cuius interest rem non perdidisse. 5. Concepti is agere potest, qui rem concepit et invenit. Oblati is agere potest, penes quem res concepta et inventa est. 6. Manifesti furti actio et nec manifesti et concepti et oblati heredi quidem competit, sed in heredem non datur. 7. Servus, qui furtum fecerit damnumve dederit, nisi id pro sui quantitate dominus sarcire sit paratus, noxae dedi potest. 8. Si servus furtum fecerit, deinde manumissus sit aut alienatus, cum ipso manumisso vel emptore agi potest: noxa enim caput sequitur. 9. Filius familias si furtum fecerit, deinde emancipetur, furti actio in eum datur, quia in omnibus noxa caput sequitur. 10. Non tantum qui furtum fecerit, sed etiam is, cuius ope aut consilio furtum factum fuerit, furti actione tenetur. 11. Rei hereditariae, antequam ab herede possideatur, furtum fieri non potest. 12. Qui meretricem libidinis causa rapuit et celavit, eum quoque furti actione teneri placuit. 13. Furti manifesti actio praeter quadrupli poenam ipsius rei persecutionem genere vindicationis et condictionis continet. 14. Furti concepti actio adversus eum qui obtulit tripli est poena et ipsius rei repetitio. 15. Furti quocumque genere condemnatus famosus efficitur. 16. Quaecumque in caupona vel in meritorio stabulo diversoriove perierint, in exercitores eorum furti actio competit. 17. Si res vendita ante traditionem subrepta sit, emptor et venditor furti agere possunt: utriusque enim interest rem tradi vel tradere. 18. Si quid in nave rateve perierit, furti actio in exercitorem navis datur. 19. Rem pignori datam debitor creditori subtrahendo furtum facit: quam si et ipse similiter amiserit, suo nomine persequi potest. 20. Pater vel dominus de ea re, quae filio familias vel servo subrepta est, furti agere potest: interest enim ei deferri actionem, qui de peculio convenitur. 21. Si rem, quam tibi commendavi, postea subripui, furti actio competere tibi non poterit: rei enim nostrae furtum facere non possumus. 22. Qui furtum quaesiturus est, antequam quaerat, debet dicere, quid quaerat, et rem suo nomine et sua specie designare. 23. Si, cum furtum quis quaerit, damnum iniuriae dederit, actione legis aquiliae tenebitur. 24. Sive seges per furtum sive quaelibet arbores caesae sint, in duplum eius rei nomine reus convenitur. 25. Ob indicium comprehendendi furis praemium promissum iure debetur. 26. Si servum communem quis furatus sit, socio quoque actio furti dabitur. 27. Qui pro derelicto rem iacentem occupavit, furtum non committit, tametsi a domino non derelinquendi animo relicta sit. 28. Si servus furtum fecerit cum domino, praeter rei condictionem furti actio in dominum datur. 29. Fullo et sarcinator, qui polienda vel sarcienda vestimenta accepit, si forte his utatur, ex contrectatione eorum furtum fecisse videtur, quia non in eam causam ab eo videntur accepta. 30. Frugibus ex fundo subreptis tam colonus quam dominus furti agere possunt, quia utriusque interest rem persequi. 31. Qui ancillam non meretricem libidinis causa subripuit, furti actione tenebitur, et si suppressit, poena legis Fabiae coercetur. 32. Qui tabulas cautionesve subripuit, in adscriptam summam furti actione tenebitur: nec interest, cancellatae nec ne sint, quia ex his debitum dissolutum interest comprobari. 33. Qui servo fugae consilium dedit, furti quidem actione non tenetur, sed servi corrupti. 34. Res subrepta si in domini potestatem reversa sit, cessat furti actio. 35. Qui furandi animo conclave effregit vel aperuit, sed nihil abstulit, furti actione conveniri non potest, iniuriarum potest. 36. Qui rem suam furatur, ita demum furti actione non tenetur, si alteri ex hoc non noceatur. 37. Servus, qui in fuga est, a domino quidem possidetur, sed dominus furti actione eius nomine non tenetur, quia in potestate eum non habet.
[32. De operis libertorum]
     1. Egentem patronum libertus obligatione doni muneris et operarum solutus alere cogendus est pro modo facultatum suarum.
 

English translation