HERENNII
MODESTINI REGULARUM ET DIFFERENTIARUM FRAGMENTA Fragments of Modestinus' Regulae and Differentiae ( AD 3rd century ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 457-458, n. 18 ). |
1. (Regulae)
Modestinus regularum lib. III sub titulo de bonis libertorum et de testamentis.
Cum in testamento dies et consules adiecti non sunt, non nocet, quominus
ualeat testamentum. |
2. (Differentiae)
Inter eum qui in insulam relegatur et eum qui deportatur magna est differentia,
ut ait Herennius : primo quia relagatum bona sequuntur,
nisi fuerint sententia adempta, deportatum non sequuntur, nisi palam
ei fuerint concessa : ita fit, ut relegato mentionem bonorum in
sententia non haberi prosit, deportato noceat. Item distant etiam in
loci qualitate, quod cum relegato quidem humanius transigitur, deportatis
uero hae solent insulae adsignari, quae sunt asperrimae quaeque sunt
paulo minus summo supplicio comparandae. |
|