M. MANILIUS ( 2nd century BC ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 5-6 ). |
A c t i o n u m. |
1. Itaque
stipulantur paucis exceptis uerbis, ac Manilius scriptum reliquit, sic :
‘ ILLAS CAPRAS HODIE RECTE ESSE ET BIBERE
POSSE HABEREQVE RECTE LICERE, HAEC SPONDESNE ? ’
– Varro, de r. r. 2, 3. §. 5. |
2. Emi
solent sic : ‘ ILLASCE SVES SANAS ESSE
HABEREQVE RECTE LICERE ’ NOXASQVE
PRAESTARI, NEQVE DE PECORE MORBOSO ESSE
SPONDESNE ? Quidam adiiciunt : PERFVNCTAS ESSE
A FEBRI ET A FORIA. ’ – Varro,
de r. r. 2, 4. §. 5. |
3. Eos
cum emimus domitos, stipulamur sic : ILLOSCE BOVES
SANOS ESSE ’ NOXASQVE PRAESTARI ;
cum emimus indomitos, sic : ILLOSCE IVVENCOS SANOS
RECTE DEQVE PECORE SANO ESSE ’ NOXASQVE PRAESTARI
SPONDESNE ? Paulo uerbosius haec, qui Manilianas actiones sequuntur.
–Varro, de r. r. 2, 5. §. 11. |
4. Emtio
equina similis fere ac boum et asinorum, quod iisdem rebus in emtione
dominum mutant, ut in Manilii actionibus perscripta sunt. – Varro,
de r. r. 2, 7. §. 6. |
5. Nexum
Manilius scribit omne, quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia.
– Varro, de L, L. 7, 5. §. 105. |
6. An
partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes
ciuitatis P. Scaeuolam, M’. Manilium, ab hisque M. Brutus
dissentiet (quod et acutum genus est et ad usus ciuium non inutile,
nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et
legemus) : haec, quae uitam continent omnem, negligentur ?
– Cic., de fin. 1, 4, §. 12. |
7. Illuseras
heri etc. – Cf. Sex. Aelium Catum 2. |
8. . . . ut
hic iuris noster interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de mulierum
legatis et hereditatibus, alia solitus sit adolescens dicere nondum
Voconia lege lata. – Cic., de rep. 3, 10. §. 17. |
|