TRACTATUS
DE GRADIBUS COGNATIONUM ( Ulpian's tract ? ) on relationships ( AD 3rd century ? ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 469-470, n. 25 ). |
DE GRADIBVS. – 1. Gradus
cognationum appellantur ab eo, quod personae cognatorum aliae proximiore,
aliae longiore gradu sunt et ob id quasi gradatim altera alteram antecedit.
2. Omnes personae cognatorum aut supra
numerantur aut infra aut ex transuerso siue a latere. Supra numerantur
parentes, infra liberi, ex transuerso siue a latere fratres et sorores
liberique eorum, item parentium fratres et sorores liberique eorum.
3. Primo gradu supra pater et mater,
infra filius et filia. 4. Secundo
supra auus auia, infra nepos neptis, ex transuerso frater et soror :
hinc enim transuersus incipit gradus. 5. Tertio
supra proauus proauia, infra pronepos proneptis ; ex transuerso
fratris et sororis filius et filia, patruus amita, id est patris frater
et soror, auunculus matertera, id est matris frater et soror.
6. Quarto supra abauus abauia, infra
abnepos abneptis ; ex transuerso fratris et sororis nepos et neptis ;
patruus magnus et amita magna, id est aui frater et soror ; auunculus
magnus matertera magna, id est auiae frater et soror ; consobrinus
consobrina, id est qui quaeue ex fratribus aut sororibus aut fratre
et sorore progenerantur. Sciendum tamen proprie consobrinos appellari
eos, qui ex duabus sororibus nati sunt, quasi consororinos, eos autem,
qui ex duobus fratribus procreati sunt, fratres patrueles uocari,
eos uero, qui ex fratre et sorore nascuntur, amitinos dici.
Hoc gradu sunt etiam patrui amitae anunculi materterae filii.
7. Quinto gradu sunt supra atauus
atauia, infra adnepos adneptis ; ex transuerso fratris et sororis
pronepos proneptis ; propatruus proamita, id est proaui frater
et soror ; proauunculus promatertera, id est proauiae frater
et soror ; consobrini filius filia ; item proprius sobrinus
sobrina, id est patrui magni amitae magnae auunculi magni materterae
magnae filii filiae. 8. Sexto gradu
sunt supra tritauus tritauia, infra trinepos trineptis ; ex transuerso
fratris et sororis abnepos abneptis ; abpatruus abamita, id est
abaui frater et soror ; abauunculus abmatertera, id
est abauiae frater et soror ; item consobrini nepos neptisque ;
item propatrui proamitae proauunculi promaterterae filii filiae ;
item sobrini sobrinae, id est qui quaeue ex duobus consobrinis progenerantur. |
|