M. IUNIUS
GRACCHANUS ( 2nd century BC ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 8-10 ). |
C o m m e n t a r i i. |
1. Celeres
sub Romulo regibusque sunt appellati, deinde flexuntes, postea trossuli,
cum oppidum in Tuscis citra Volsinios p. VIIII sine ullo peditum
adiumento cepissent eius uocabuli ; idque durauit ultra C. Gracchum.
Iunius certe, qui ab amicitia eius Gracchanus appellatus est, scriptum
reliquit his uerbis : ‘ Quod ad equestrem ordinem attinet,
antea trossulos uocabant, nunc equites uocant ideo, quia non intelligunt,
trossulos nomen quid ualeat, multosque pudet eo nomine appellari, ’
et causam, quae supra indicata est, exponit inuitosque etiamnum tamen
trossulos uocari. – Plin., N. H. 33, 2. §. 9. |
2. Antiquum
oppidum in hoc fuisse Saturnia scribitur. Eius uestigia etiam nunc manent
tria : quod Saturni fanum in faucibus ; quod Saturnia porta,
quam Iunius scribit ibi, quam nunc uocant Pandanam ; quod post
aedem Saturni in aedificiorum legibus priuatis parietes postici muri
sunt scripti. – Varro, de L. L. 5, 7. §. 42. |
3. Subura
Iunius scribit ab eo, quod fuerit sub antiqua urbe. – Varro, de
L. L. 5, 7. §. 48. |
4. Luceres,
ut Iunius, a Lucumone. – Varro, de L. L. 5, 9. §. 55. |
5. Mensium
nomina fere aperta sunt, si a Martio, ut antiqui constituerunt, numeres.
Nam primus a Marte. Secundus, ut Fuluius scribit et Iunius, a Venere,
quod ea sit Aphrodite, quoius nomen ego antiquis literis quod nusquam
inueni, magis puto dictum, quod uer omnia aperit, Aprilem. Tertius a
maioribus Maius, quartus a iunioribus dictus Iunius. Dehinc quintus
Quintilis et sic deinceps usque ad Decembrem a numero. Ad hos qui additi,
prior a principe deo Ianuarius appellatus ; posterior, ut iidem
dicunt scriptores, ab diis inferis Februarius appellatus, quod tum his
parentetur. – Varro, de L. L. 6, 4, §§. 33.
34. |
6. Nomina
decem mensibus antiquis Romulum fecisse Fuluius et Iunius auctores sunt :
et quidem duos primos a parentibus suis nominasse Martium a Marte patre,
Aprilem ab Aphrodite id est Venere, unde maiores eius oriundi dicebantur :
proximos duos a populo, Maium a maioribus natu, Iunium a iunioribus ;
ceteros ab ordine, quo singuli erant, Quintilem usque ad Decembrem perinde
a numero. – Censorin. 22. |
7. Annum
uertentem Romae Licinius quidem Macer et postea Fenestella statim ab
initio duodecim mensium fuisse scripserunt. sed magis Iunio Gracchano
et Fuluio et Varroni et Suetonio aliisque credendum, qui decem mensium
putauerunt fuisse, ut tunc Albanis erat, unde orti Romani. – Censorin.
20. |
8. Postea
siue a Numa, ut ait Fuluius, siue, ut Iunius, a Tarquinio duodecim facti
sunt menses et dies CCCLV, quamuis luna duodecim suis mensibus CCCLIIII
dies uideatur explere. – Censorin. 20. |
9. Iunius
Seruium Tullium regem primum intercalasse commemorat. – Macrob.,
Sat. 1, 13. §. 20. |
10. Praefectum
urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam
ne senator quidem sit, neque ius habeat sententiae dicendae, quum ex
ea aetate praefectus fiat, quae non sit senatoria. – Gell. 14,
8. §. 1. |
11. Publica
pondera et in mensuris obseruata sunt. ex ea causa Iunius in
plebiscito cautum esse ait, quod duo Silii P. et M. trib. pleb.
rogarint, his uerbis : ‘ Ex ponderibus publicis, quibus
hac tempestate populus oetier ’ [qui] solet, uti ’ coeret
pr(aetor) se dolo m(alo), uti quadrantal uini octoginta
pondo siet, congius uini decem p(ondo) siet, sex sextarii congius
siet uini, duodequinquaginta sextari quadrantal siet
uini, ’ sextarius aequus aequo cum librario siet, sexdecimque
‘ librarii in modio sient. si quis magistratus adversus
hac d(olo) m(alo) pondera modiosque uasaque publica
’ modica minora maioraue faxit, iussitue fieri, dolumue adduit,
quo ea fiant, eum quis uolet magistratus ’ multare q(uantam)
u(olet) p(ecuniam), dum minore parti familias taxat,
liceto ; siue quis in sacrum iudicare uoluerit, liceto. ’
– Fest., v. Publica pondera. |
|