C. AQUILLIUS GALLUS 
  
( 1st century BC )
 

 
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, p. 18 ).
  

 
     1. Stomachari Canius. Sed quid faceret ? nondum enim Aquillius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas. In quibus ipsis cum ex eo quaereretur, quid esset dolus malus ? respondebat : cum esset aliud simulatum, aliud actum. – Cic., de offic. 3, 14. §. 60 ; Cf. c. 15. §. 61 ; de nat. deor. 3, 30. §. 74.
     2. Solebat igitur Aquillius, collega et familiaris meus, quum de litoribus ageretur, quae omnia publica esse uultis, quaerentibus iis, ad quos id pertinebat, quid esset litus, ita definire : ‘ qua fluctus eluderet. ’ – Cic., Top. 7. §. 32 ; Cf. Boeth. III, Orell., p. 333 ; Quintil., I. 0. 5, ult. §. 34.
     3. - C. Visellius Varro, graui morbo correptus, trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensi, cum qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri sibi passus est eo consilio, ut si decessisset, ab heredibus eam summam peteret ; quam legati genus esse uoluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. Euasit deinde Visellius ex illa tempestate aduersus uota Otaciliae. Quae offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, ex amica obsequenti subito destrictam foeneratricem agere coepit nummos petendo, quos ut fronte inuerecunda, ita inani stipulatione captauerat. De qua re C. Aquillius, uir magnae auctoritatis et scientia iuris ciuilis excellens, iudex addictus, adhibitis in consilium principibus ciuitatis, prudentia et religione sua mulierem repulit. – Valer. Max. 8, 2. §. 2.
     4. . . . qui (C. Aquilius) refert, neglectas aliquando cloacas nec amplius aquam transmittentes a censoribus purgandas et reficiendas mile talentis locatas esse. – Dionys. Hal. 3, 67.