LUCIUS
FURIUS PHILUS ( AD 2nd century ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 11-13 ). |
1. Reperi
in libro quinto rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen,
quod ille se in cuiusdam Furii uetustissimo libro reperisse professus
est. Est autem carmen huiusmodi, quo di euocantur, cum oppugnatione
ciuitas cingitur : ‘ SI DEVS SI DEA EST, CVI POPOLVS
CIVITASQVE KARTHAGINIENSIS EST IN TVTELA, TEQVE MAXIME ILLE, QVI VRBIS
HVIVS POPOLIQVE TVTELAM RECEPISTI, PRECOR VENERORQVE VENIAMQVE A VOBIS
PETO, VT VOS POPOLVM CIVITATEMQVE KARTHAGINIENSEM DESERATIS, LOCA, TEMPLA
SACRA VRBEMQVE EORVM RELINQVATIS ABSQVE HIS ABEATIS, EIQVE POPOLO CIVITATIQVE
METVM, FORMIDINEM, OBLIVIONEM INIICIATIS, ‘PROPITIIQVE ROMAM AD
ME MEOSQVE VENIATIS, NOSTRAQVE VOBIS LOCA, TEMPLA SACRA, VRBS ACCEPTIOR
PROBATIORQVE SIT, MIHIQVE POPOLOQVE ROMANO MILITIBVSQVE MEIS PRAEPOSITI
SITIS, (idque faciatis extis) VT SCIAMVS INTELLIGAMVSQVE. SI
ITA FECERITIS, VOVEO VOBIS TEMPLA LVDOSQVE FACTVRVM ’. In
eadem uerba hostias fieri oportet, auctoritatemque uideri extorum, ut
ea promittant futura. Vrbes uero exercitusque sic deuouentur, iam numinibus
euocatis ; sed dictatores imperatoresque soli possunt deuouere
his uerbis : ‘ DIS PATER, VEIOVIS, MANES, SIVE VOS QVO
ALIO NOMINE FAS EST NOMINARE, VT OMNES ILLAM VRBEM KARTHAGINEM EXERCITVMQVE,
QVEM EGO ME SENTIO DICERE, FVGA, FORMIDINE TERROREQVE COMPLEATIS, QVIQVE
ADVERSVM LEGIONES EXERCITVMQVE NOSTRVM ARMA TELAQVE FERENT, VTI VOS
EVM EXERCITVM, EOS HOSTES, EOSQVE HOMINES, VRBES AGROSQVE EORVM ET QVI
IN HIS LOCIS REGIONIBVSQVE, AGRIS VRBIBVSVE HABITANT, 'OBDVCATIS, LVMINE
SVPERO PRIVETIS, EXERCITVMQVE HOSTIVM, VRBES AGROSQVE EORVM, QVOS ME
SENTIO DICERE, VTI VOS EAS VRBES AGROSQVE,' CAPITA AETATESQVE EORVM
DEVOTAS CONSECRATASQVE HABEATIS ILLIS LEGIBVS, QVIBVS QVANDOQVE SVNT
MAXIME HOSTES DEVOTI, EOSQVE EGO VICARIOS PRO ME, FIDE MAGISTRATVQVE
MEO PRO POPOLO ROMANO, EXERCITIBVS LEGIONIBVSQVE NOSTRIS DO, DEVOVEO,
VT ME MEAMQVE FIDEM IMPERIVMQVE, LEGIONES EXERCITVMQVE NOSTRVM, QVI
IN HIS REBVS GERVNDIS SVNT, BENE SALVOS SIRITIS ESSE. SI HAEC ITA FAXITIS,
VT EGO SCIAM, SENTIAM INTELLIGAMQVE, TVNC QVISQVIS HOC VOTVM FAXIT,
VBIVBI FAXIT, RECTE FACTVM ESTO OV1BVS ATRIS TRIBVS. (TE) TELLVS
MATER TEQVE IVPITER OBTESTOR ’. Cum Tellurem dicit, manibus
terram tangit ; cum Iouem dicit, manus ad coelum tollit ;
cum uotum recipere dicit, manibus pectus tangit. In antiquitatibus autem
haec oppida inueni deuota, ’Tonios, Fregellas, Gabios, Veios,
Fidenas ; haec intra Italiam. praeterea Karthaginem et Corinthum ;
sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum, Hispanorum, Afrorum,
Maurorum, aliarumque gentium, quas prisci loquuntur annales. —
Macrob. Sat. 3, 9. §§. 6–13. |
|