|
SCHOLIA
SINAITICA AD ULPIANOS LIBROS AD SABINUM
Collection of brief comments on some parts of Ulpian's work ad
Sabinum
( AD
438 - 529 ) |
|
|
|
( P. F. Girard,
Textes de droit romain, 2nd ed., Paris, 1895, pp. 531-542,
n. 20 ).
Latin translation
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
1. ( = Dareste 1 ; Zachariae
1 )
|
|
libertum . . .
|
|
. . . non
periculosam esse violationem sponsae vel sponso . . . sed
in libro 3 Theodosiani codicis titulo 15 const. 15 ( lost
constitution ) confirmat poenas de nuptiis contrahendis promissas
et usque ad duplum . . .
|
|
Sab :
Ex parte sponsae recusantis nuptias utere constitutione . . . .
in libro 3 Theodosiani codicis : nam de ea sola loquitur ( C. Th.,
5, 3, 11 ? ). In sponsi vero persona . . .
constitutione 17 in Gregoriani codicis libro 5 . . . .
eum ex poena promissa non efficaciter teneri, quod nuptias prohibuerit.
In fine autem . . . |
|
2. ( = Dareste
8 ; Zachariae 2 )
|
|
. . . quod
tali facto evenit : qui sororem habuit indiguitque in aliqua re
Stephani cujusdam qui ejus sororem amabat, Stephano promisit facturum
se, ut soror sua ei copularetur, poena quoque X aureorum adjecta, si
id non fecisset. Is autem non potuit sororem movere vel in matrimonium
collocare non vult. Et consultus dixi inutilem esse stipulationem utpote
contra bonos mores factam, quemadmodum ait Paulus in libro 15 responsorum . . .
de stipulation . . . quaestionis . . .
( Cf. D., 45, 1, 134, pr. ).
|
|
3. ( = Dareste
8 bis ; Zachariae 5 )
|
|
eadem . . . . .
in Hermogeniano codice titulo 69, c. 120, cujus initium est ‘ dubium
non est ’. Sab : Regulam enim hanc tene : repudia
(?) valere oportet ea, quae . . . non sed mera voluntate
facta ut in Hermogeniano codice tit. 41, constitutio 14 et . . .
dicit . . . casus in quo simulatum repudium pro vero
accipitur, veluti cum emancipata filia ficto repudio . . .
dotem et . . . hanc viro rursus . . . .
( Cf. C., 5, 17, 12 ). |
|
4. ( = Dareste
9 ; Zachariae 6 )
|
|
. . . . . . . . . . . . . . . . .
titulo de sponsalibus. Initium contextus de die poenae . . .
habeat quisquis licentiam repudio solvere matrimonium et sponsalia.
Absurdum enim est matrimonium, cui perpetua concordia requiritur, propter
poenam nec voluntatem consistere. |
|
Qui
quaeve poenam promisit si matrimonium solverit, non tenetur, nisi in
quantitatem ejus quod ob mortem promissum est, quantum vir propter mortem
liberis intervenientibus (?) retinere potuit vel mulier a viro exigere
ex poenae promissione . . . |
|
5. ( = Dareste
4 ; Zachariae 12 )
|
|
. . . . . . |
. . . lege
Julia . . . |
. . . . tributarii
ut in . . . . . . . est
de dote 6 et 7 . . . . . . . . . . . . . .
ait constitutio. Amplius disce : etiam si specialiter scriptum
sit in dotali instrumento non licere viro pignerare provincialia praedia,
sic quoque constitit eorum hypotheca durante matrimonio facta contra
virum, ut libro 5 Gregoriani codicis titulo paenultimo, const. 3
dicit. Sab. : Nota hoc, neque turbere constitutione . . .
post Gregorianum codicem vel ea quae est in libro 11 Gregoriani
titulo 11, duodecima tituli. |
|
Ex
pecunia dotali]. Res ex dotali pecunia empta tenetur mulieri. Nota ‘ dotali ’.
Hoc dicit etiam Marcianus in hypothecaria. |
|
6. ( = Dareste
9 bis ; Zachariae 13 )
|
|
s . . . . . . . .
et de . . . . . . . . .
dote tenetur vir in quantum facere potest. Pulchrum. Sab . . .
Modestinus libro 2 differentiarum titulo 6 refert Pii constitutionem
quae dicit non solum de dote sed etiam ex omni contractu conventum virum
et in quantum habet condemnari . . . |
|
Creditor
pactus est cum debitore suo, tantum modo ab eo se exacturum, quantum
facere potest : valet hoc pactum ( Cf. D.,
2, 14, 49 ). |
|
Et
pater et patronus tenentur dumtaxat in quod habent, non in solidum. |
|
7. ( = Dareste
5 ; Zachariae 9 )
|
|
Graviori]
Vir, qui gravius aliquid deliquit. |
|
8. ( = Dareste
7 ; Zachariae 8 )
|
|
. . .
regulam generalem, quae sint necessariae impensae ( Cf.
D., 25, 1, 1, 3, 5 ). |
|
Necessariae
sunt impensae, quibus non factis condemnaretur vir rei uxoriae actione
conventus. |
|
Nos
generaliter ( Cf. D., 25, 1, 3, 1 )].
Vides, quomodo etiam Ulpianus regulam nobis ponit, quas impensas fecit
vir ad tempus fructuum causa, eas cum fructibus compensat nec facit
retentionem : quae vero perpetuae sunt et in multum tempus praebent
utilitatem, velut moles vel pistrinum vel plantatio, eae necessariae
sunt et minuunt dotem. Hoc ait et Paulus libro 7 ad Sabinum titulo 35. |
|
Ubi
non sunt corpora ( Cf. D., 25, 1, 5, pr. )] :
tunc necessariae impensae . . . |
|
9. ( = Dareste
11 ; Zachariae 7 )
|
|
( Cf.
D., 25, 1, 9 ) . . . . . . . . . . . . . tamen
voluptaria neque exigit neque computat, nisi mulier habere eas voluerit :
si vero nolit habere eas mulier, datur viro licentia tollendi, si modo
non laedat pristinum statum. |
|
Ob
donationes ( Cf. D., 23, 4, 5 )]. Ne
valeat pactum, quod tollit retentionem ob res donatas vel ob impensas
vel ob res amotas. |
|
Sab.
arbitrium rei uxoriae : in praesenti 15 capitulo exponit,
qui experiri possint rei uxoriae actione. |
|
Mora].
Notandum, quod mora facta in adventicia dote pater habet rei uxoriae
actionem : disce, quod mortua filia pater habet . . . |
|
10. ( = Dareste
12 ; Zachariae 3 )
|
|
. . . . . si
in matrimonio mulier mortua est et . . . . . |
|
Sab . . .
in praesente titulo . . . . loquitur de adventicia
dote. |
|
De
dote]. De adventicia dote dixi in antecedentibus libro 31 titulo
primo : lege quae ibi dicta sunt. |
|
Ac
socer]. Cum ad socerum dos pervenit, potest pacto condicio ejus deterior
fieri, et quod pater, cum dotem dat, potest eam facere adventiciam.
Nota pulchrum et utile. |
|
Si
filius familias mutuo accepto dat nomine dotis suae filiae, non est
adventicia dos ( Cf. D., 23, 3, 5, 8 ).
Aliud est, si quis . . . |
|
11. ( = Dareste 10 ;
Zachariae 10 )
|
|
. . communem
rei uxoriae datum procuratorem . . . . . . . . . .
ei mandatum et patris et filiae. Potius autem pater mandet solus, filia
consentiat ( Cf. D., 3, 3, 8, pr. ). |
|
Sab . . . . . . .
in praesenti 16 capitulo docet, cujus periculo sint, quae circa
dotem eveniant. |
|
In
omni qualicumque dote dolum et culpam praestat maritus. Similiter ait
et Paulus libro 8 responsorum ejus duobus foliis ante finem libri . . . . . . . . . . . . . . . .
tituli de liberis adgnoscendis . . . |
|
12. ( = Dareste
3 ; Zachariae 11 )
|
|
. . . . . . . . . . . cum
pater dotem promisit ( Cf. D., 23, 3, 33 ) ;
sed interdum viro, qui ab eo non petiit . . ., imputabitur
si adventicia sit dos ; nam et pater, qui dotem dat, interdum fecit
dotem adventiciam. Nota quod etiam pater facit dotem adventiciam. |
|
Praetereas 17
et 18 capitulum : omnia enim quae in his tractantur dixi supra
in libro 35 titulo 2 et 3. Similiter et Paulus libro 7
ad Sabinum titulo 33. Ibi late ait de muliere, quae abortum fecit,
quod quae invito viro fecit, punitur sexta dotis, quasi pepererit. Quod
et hoc loco dicit . . . |
|
13. ( = Dareste
15 ; Zachariae 4 )
|
|
Sab.
Volenti]. In praesenti capitulo 19 docet de dote constante matrimonio
reddita et deminuta. Et nota quo modo augmentum fit dotis durante matrimonio,
ita et deminutionem dotis durante matrimonio locum habere. Et hoc tibi
indicavi etiam in 32 paragrapho tituli de in integrum restitutione ( 2
Greek words ) Ulpiani, ubi mulier minor restituitur, si . . . . . . .
dotem. Idem dicit etiam Florentinus libro 3 institutionum circa
finem libri, quinque foliis a fine his verbis : ‘ Ut
incrementum dotis prosit et deminutio noceat ’. Quibus consentit
etiam Modestinus libro 1 regularum ante 17 regulam, in fine libri,
in regula, cujus initium : ‘ Dotis . . . . . . . . .
divortio semper esse ’, et Paulus libro 5 ad Sabinum. |
|
14. ( = Dareste
15 bis ; Zachariae 18 )
|
|
. . . constitutio
est, inquit, fratrum, quae dicit absenti nec per procuratorem dari tutorem
moribus vel lege. Nota hujus constitutionis post 2 folia rursus mentionem
facit. |
|
In
plano]. Summaria cognitio etiam de plano fit, velut de tutoribus. Propterea
etiam cognitio de tutore in absentis locum dando statim de plano exercetur,
etiamsi praesens non sit. |
|
Insulas].
Italiae esse videntur etiam insulae Italiae ; igitur ex Italia
( Cf. D., 5, 1, 9 ) relegatus arcetur
etiam insulïs ejus. |
|
Ubicumque].
Proconsul ubicumque est, id est etiam in alia provincia, cui non praeest,
dare potest, Ita etiam consul. Praetor autem . . . ( Cf.
D., 1, 162 ). |
|
15. ( = Dareste
10 ; Zachariae 16 )
|
|
In
tutelis] Sab. : in praesenti titulo disseritur de testamentariis
tutoribus et quod is, qui dedit liberis tutorem, videtur dedisse etiam
postumis eundem tutorem. |
|
Quid
si ( Cf. D., 26, 2, 6 )] Sab. :
liberorum appellatione etiam nepotes comprehenduntur, non vero filiorum.
Ob id qui dedit liberis tutorem videtur eum etiam nepotibus dedisse. |
|
16. ( = Dareste
2 ; Zachariae 14 )
|
|
. . . dixit
in ejus de tutelis libro 1, velut ubi quis fratris sui impuberis
descripti in Latinas colonias tutor est. |
|
Praetereas
usque ad finem capituli et 4 et 5 capitulum : invenies autem hoc
in 5 capitulo post verba circiter 100 a fine : |
|
Nam
et . . . qui a furioso]. Qui a furioso emit potest usucapere. |
|
Sab. :
praetereas 50 versus usque ad : ‘ et quidem cum res
venit ’. Non aliter fit dominus emtor. |
|
17. ( = Dareste
14 ; Zachariae 15 )
|
|
Nam
Latinus e lege Atilia tutor dari non potest]. Nota quod Latinus non
datur Atilianus tutor, ut in fine sequentis 38 libri hoc te docui ( Cf.
Gaius, 1, 23 ; Ulpien, 11, 16 ). |
|
Ex
inquisitione datus tutor etiamsi patiatur capitis deminutionem, manet
tutor. |
|
Praetereas
10 versus usque ad ‘ aliis quoque modis ’ ( Cf.
D., 26, 1, 14, 2 ) : captivitas tutorum vel etiam
pupillorum solvit tutelam ; similiter vero etiam ad tempus datus . . . |
|
18. ( = Dareste
13 ; Zachariae 17 )
|
|
. . . . . . . . . .
non est . . . . . . . . . .
Atilianus tutor neque abdicare potest neque in jure cedere . . . |
|
Praetereas
25 versus usque ad ‘ tutelam ’ . . . . .
Filius familias cum legis actionis (?) capax non sit, non potest in
jure cedere alii tutelam. |
|
Capax] : . . .
filius familias tutor . . . testamentariam tutelam. |
|
Legitimus
non potest legitimo alio in jure cedere tutelam, neque enim consentaneum
est eundem et legitimum esse et cessicium. |
|
19. ( = Dareste
14 ; Zachariae 19 )
|
|
r.
Sab. : infra Ulpianus . . . . capitulo plus
dicit, etiam vicarium magistratuum dare tutorem ; si vero vis scire
quae pertinent ad vicarios judicum, lege Theodosiani . . . . .
126 constitutionem, quae posita est post . . . Ex aliis
exposui late, quid possint facere vicarii. |
|
20. ( = Dareste
6 ; Zachariae 20 )
|
|
. . . . . .
possunt etiam excusationes examinare et potiores. |
|
Alius
Titiae legis titulus erat pupillum per semetipsum petere tutorem. Civis
Romanus potest Latino tutor esse . . . . .
potest quando alius . . . . . . ei. Aliud
est in Atiliano tutore. |
|
► Bibliography
Dareste, BCH, 4, 1880, pp. 449-460 ; Dareste,
RHD, 4, 1880, pp. 643-656 ; Zachariae a Lingenthal,
Monatsberichte der Kön. Akademie d. Wissenschaft. zu Berlin,
1881, pp. 621 ss. ; Alibrandi, SDHI, 3,
1882, pp. 33-48 and 99-132 = Opere, 1, 1896,
pp. 417-467 ; Krueger, ZSS, 4, 1883, pp. 1-32 ;
Karlowa, Römische Rechtsgeschichte, I, Leipzig, 1885, pp. 985-987 ; Lenel,
Palingenesia Iuris Civilis, II, Leipzig, 1889, c. 1151-1159 ;
Krueger, Collectio librorum iuris anteiustiniani, III, Berlin,
1890, pp. 267-282 ; Krueger,
Histoire des sources du droit romain, Paris, 1894, pp. 103,
184, 340 and 427 ; Girard, Textes de droit romain,
2nd ed., Paris, 1895, pp. 531-542, n. 20 ; Riccobono,
BIDR, 9, 1898, pp. 217-300 ; Gerhard & Gradenwitz,
Phil, 62, 1902, pp. 95-124 ; Windstedt, CP,
2, 1907, pp. 201-207 ; Seckel & Kuebler, Iurisprudentiae anteiustinianae reliquias, II, 2, Leipzig,
1927, pp. 466-484 ; Riccobono, Annali del
Seminario giuridico dell'Università di Palermo, 12,
1928, pp. 550 ss. ; Girard, Textes de droit romain,
6th ed., Paris, 1937, pp. 609-620 ;
Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953,
pp. 85, 94, 110, 522, 550-551, 623, 626 and 634 ; Girard
& Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 591-604,
n. 30 ; Baviera,
FIRA II, Firenze, 1968, pp. 635-652 ;
Jolowicz
& Nicholas, Historical introduction to the study of Roman
law, Cambridge, 1972, p. 476 ; Spruit & Bongenaar,
Fragmenta Vaticana, Collatio, Scholia Sinaitica, Zutphen,
1987 ; Bellomo & Cochrane, The common legal past of
Europe : 1000-1800, Washington, 1995, p. 37 ;
Corcoran, The empire of the tetrarchs : Imperial pronouncements
and government, AD 284-324, Oxford, 2000, p. 11 ;
Honoré, Ulpian : Pioneer of Human Rights, Oxford,
2002, pp. 206-226 ; Mousourakis, The historical and
institutional context of Roman law, Aldershot, 2003, pp. 361 ss. ;
Avenarius, Der pseudo-ulpianische liber singularis regularum :
Entstehung, Eigenart und Überlieferung einer hochklassischen
Juristenschrift, Göttingen, 2005, p. 275 ; de Giovanni,
Istituzioni, scienza giuridica, codici nel mondo tardoantico :
Alle radici di una nuova storia, Roma, 2007, p. 380 ;
Mousourakis, A legal history of Rome, London-New York,
2007, p. 167.
► Source : Fragments discovered by G. Bernadakis
at the convent of St. Catherine on Mount Sinai.
|
|