IURIS ANTEIUSTINIANI FRAGMENTA QUAE DICUNTUR VATICANA
  
Collection of legal texts found in the Vatican library
    
( About AD 318 )
 
Theodor Mommsen (1817-1903)
 

 
( Th. Mommsen, Collectio librorum iuris anteiustiniani, III, Berlin, 1890, pp. 1-106 ).
 

 

 
EX EMPTO ET VENDITO.
 

 
(desunt paginae octoginta)
1. Qui a muliere sine tutoris auctoritate sciens rem mancipi emit uel falso tutore auctore quem sciit non esse, non uidetur bona fide emisse ; itaque et ueteres putant et Sabinus et Cassius scribunt. Labeo quidem putabat nec pro emptore eum possidere, sed pro possessore, Proculus et Celsus pro emptore, quod est uerius : nam et fructus suos facit, quia scilicet voluntate dominae percipit et mulier sine tutoris auctoritate possessionem alienare potest. Iulianus propter Rutilianam constitutionem eum, qui pretium mulieri dedisset, etiam usucapere et si ante usucapionem offerat mulier pecuniam, desinere eum usucapere. = D. 18, 1, 27 )
2. P(apinianus) libro III responsorum. Vsurae uenditori post traditam possessionem arbitrio iudicis praestantur ; ante traditam autem possessionem emptori quoque fructus rei uice mutua praeberi necesse est : in neutro mora considerabitur.
3. Venditor, qui legem commissoriam exercere noluit, ob residuum pretium iudicio uenditi recte agit, quo secuto legi renuntiatum uidetur. Cf. D. 18, 3, 7 )
4. Qui die transacto legem commissoriam exercere uoluit, postea uariare non potest. ( Cf. D. 18, 3, 4, 2 )
5. Papinianus libro III responsorum. Aede sacra terrae motu diruta locus aedificii non est profanus et ideo ueniri non potest. = D. 18, 1, 73 pr. )
6. Mulier seruam ea lege uendidit, ut, si redisset in eam ciuitatem, unde placuit exportari, manus iniectio esset. manente uinculo seruitutis si redierit, quae uendidit manum iniciet et ex iure concesso mancipium abducet. post manumissionem autem si redierit, in perpetuam seruitutem sub eadem lege publice distrahetur. Quae uendidit si manum iniecerit non liberatae, mancipium retinere poterit ac manumittere ; adimi quippe libertatem et publice uenditionem ita fieri placuit propter pericula uenditorum, qui uel metuentes seruis suis offensam uel duritiam possunt paenitendo remittere. = D. 18, 1, 7 )
7. Quo minus possessio rei uenditae tradatur empti iudicio, decem annorum praescriptione non inpeditur.
8. Euictione citra dolum emptoris et iudicis iniuriam secuta duplum ex empti iudicio secundum legem contractus praestabitur.
9. Creditor a debitore pignus recte emit, siue in exordio contractus ita conuenit siue postea ; nec incerti pretii uenditio uidebitur, si conuenerit, ut pecunia fenoris non soluta creditor iure empti dominium retineat, cum sortis et usurarum quantitas ad diem soluendae pecuniae praestitutam certa sit. Cf. D. 20, 5, 12 pr. )
10. Iniquam sententiam euictae rei periculum uenditoris non spectare placuit neque stipulationem auctoritatis committere.
11. Conuenit ad diem pretio non soluto uenditori alterum tantum praestari. quod usurarum centesimam excedit, in fraudem iuris uidetur additum. diuersa causa est commissoriae legis, cum in ea specie non fenus inlicitum exerceatur, sed lex contractui non inprobabilis dicatur. Cf. D. 19, 1, 13, 26 )
12. Ante pretium solutum dominii quaestione mota pretium emptor restituere non cogetur, tametsi maxime fideiussores euictionis offerantur, cum ignorans possidere coeperit. nam usucapio frustra complebitur anticipata lite nec oportet euictionis securitatem praestari, cum in ipso contractus limine domini periculum immineat. = D. 18, 6, 19, 1 )
13. Venditor si per conlusionem imaginarium colonum emptoris decipiendi causa subposuit, ex empto tenebitur, nec idcirco recte defenditur, si, quo facilius excogitatam fraudem retineret, colonum et quinque annorum mercedes in fidem suam recipiat. alioquin si bona fide locauit, suspectus non erit. Cf. D. 19, 1, 49 pr. )
14. Lege uenditionis inempto praedio facto fructus interea perceptos iudicio uenditi restitui placuit, quoniam eo iure contractum in exordio uidetur, sicuti in pecunia quanto minoris uenierit ad diem pretio non soluto. cui non est contrarium, quod iudicium ab aedilibus in factum de reciperando pretio mancipii redditur, quia displicuisse proponitur : quod non erit necessarium, si eadem lege contractum ostendatur.
15. Fructus pendentes etsi maturi fuerunt, si eos uenditor post uenditionem ante diem soluendi pretii percepit, emptori restituendos esse conuenit, si non aliud inter contrahentes placuit.
16. Vino mutato periculum emptorem spectat, quam ante diem pretii soluendi uel condicionem emptionis inpletam id euenerit. quod si mille amphoras certo pretio corpore non demonstrato uini uendidit, nullum emptoris interea periculum erit.
17. Euictis agris quanti emptoris interest iudicio empti lis aestimatur. quod si ab initio conuenit, ut uenditor pretium restitueret, usurae quoque post euictionem praestabuntur, quamuis emptor post dominii litem inchoatam fructum aduersario restituat ; nam incommodum medii temporis damnum emptoris est. = D. 22, 1, 18 pr. )
(desunt paginae duodecim)
18. ...secundum ius in facinorosos... emptores inquietari, sed actione fiduciae... Valeriano III et Gallieno II conss.
19. Gallienus Aug... Res pupillorum a creditoribus patris propter debita paterna iure uindicari nullo possunt. Si igitur abstinuisti paterna hereditate non agnita, contra uenditionem a creditoribus patris tui rei tuae factam praesidem adi, qui inquietari te in possessione non sinet... Saeculare II et Donato conss.
20. ...per Iulium Menophilum spectabilem uirum... auxilium non potest denegari... pecuniam creditoribus... habere non potuit in poss... et usurarum, quia in commun... kal. Iuliis Viminacii...
21. Gallienus Aug... alienandae non sunt. aditus itaque... cedente eius iussione qui i... Proposita VIIII kal. Nou. Patauii ?...
22. Diocletianus et Max(imus) Constantius [Atiniae Plotianae. si deserta praedia]... [ob] cessationem conlation[um]... [distracta] uera fide comparasti et uenditionem sollemniter perfecisti, [uenditio]... [necessitate] facta conuelli non d[ebet]... = C. I. 4, 46, 2 )
23. Dioclet(ianus) Aurelio [Leontio. Cum speciem uenditam uio]lentia ignis, qui nunc per poc... grassatus est, [absump]tam dicas, si uendition[em nulla condicio suspenderat, amissae rei periculum] te non adstringet. Proposita [III non. Nou. Atubino Diocletiano Aug. II et Aristobulo conss.]. = C. I. 4, 48, 5 )
24. Diocletianus Claudia... emptori indemnita... possessionem uenditam esse cog... ex qualitate rei perdoctus... Diocletiano Aug. II et Aristobulo conss.
25. Gallienus Aug...mtico possessionem paternam... ab aliquo directi iuris emptore... Gallieno V et Faustino conss.
26. ... necessitatibus urguentibus pater... uiuis parentibus placuit... i familia longa aetate... e praef. urbi u. c. Proposita II kal. ... conss.
27. ...ium Fortunatum militem ... e controuersia moueri consti... ipso Aug. III consule.
28. Alexander Aug... uendendarum possessionum... ii neque alienare eas neque... Agricola et Clementino conss.
29. ...Sabiniani non oportuit post interpo...cari. praepropere igitur procurator... rationis meae possessiones ... ium nec emptor ignora ... ordine audietur. Proposita kal...
30. Aurelianus Aug... Si praedii, de quo controuersia est inter uos, ita in possessione fuisti, ut proponis, et inde... eiectus inueniris, is erit... u. c. pro sua aequitate ad effectum... Aureliano et Basso conss.
31. ... carissime nobis. Tenes tu quidem... liquidissime et lites dirimis ... tum statutis tuis non cu... e incipient discedere... in diuersum euentum sententiae... litigabatur, insidunt partium allegationibus... u et interpretationem diuersam... est, non censui : quasi uero in ea.
(desunt paginae aliquot)
32. Aditus competens iudex considerato tutelae iudicio eam curabit ferre sententiam, quam agnitam legibus esse prouiderit. Proposita IIII kal. Sept. Constantino et Licinio Augg. II conss.
33. Augg. et Caess. Rutiliae Primae. Ingenuos progenitos seruitutis adfligi dispendiis minime oportere etiam nostri temporis tranquillitate sancitur, nec sub obtentu initae uenditionis inlicite decet ingenuitatem infringi. quare iudicem competentem adire par est, qui in liberali causa ea faciet compleri, quae in huiuscemodi contentionibus ordinari consuerunt, secundum iudiciariam disciplinam partibus audientiam praebiturus. Proposita idib. Aug. Romae Constantino et Licinio Augg. IIII conss.
34. Augg. et Caess. Flauiae Aprillae. Cum profitearis te certa quantitate mancipium ex sanguine comparasse, cuius pretium te exsoluisse dicis et instrumentis esse firmatum, hoc a nobis iam olim praescriptum est, quod, si uoluerit liberum suum reciperare, tunc in eius locum mancipium domino dare aut pretium quo ualuisset numeraret. Etiamnunc, si a suis parentibus certo pretio comparasti, ius dominii possidere te existimamus. nullum autem ex gentilibus liberum adprobari licet. Subscripta XII kal. Aug. Constantino Aug. III cons.
35. (1) Augg. et Caess. Nulla uerecundiae uel quietis mora uel quolibet interuallo cunctandi passim nunc singuli, modo populi proruentes nostros in obtutus sic uniformes querellas isdem fere sermocinationibus uolutarunt, ut nec interpellantium credulitati ualeret occurri nec allegationum qualitas disparari, parens carissime atque amantissime nobis. pari siquidem exemplo uociferationibus consertis multitudines memorarunt non iuste res suas esse diuenditas, aliis possidentibus se fiscalia luere, frequenti denique obsecratione delata remedium cupiuerunt. (2) his sumus ualde permoti, uerentes ne alicuius calliditatibus auersabili emolumento persuasi res suas uenderent sine censu ac post subsidia nostrae mansuetudinis precarentur. itaque uersutis calliditatis commenta miscentibus, dum insidiarum fallentium non suspicamur arcana, pro innocentiae nostrae natura ceteros aestimantes, detrimento census nocentes leuaremus. (3) has fraudes, hos dolos, istas argutias lege prohibemus, constitutione secludimus, et idcirco iustae prouidentiae consulta deliberatione sancimus, ut omnino qui comparat rei comparatae ius cognoscat et censum, neque liceat alicui rem sine censu uel comparare uel uendere. inspectio autem publica uel fiscalis esse debebit hac lege, ut si aliquid sine censu uenierit et post ab aliquo deferetur, uenditor quidem possessionem, comparator uero id quod dedit pretium fisco uindicante deperdat. (4) id etiam uolumus omnibus intimari nostrae clementiae placuisse neminem debere ad uenditionem rei cuiuslibet adfectare et accedere, nisi eo tempore, quo inter uenditorem et emptorem contractus sollemniter explicatur, certa et uera proprietas uicinis praesentibus demonstretur : usque eo legis istius cautione currente, ut etiamsi subsellia uel ut uulgo aiunt scamna uendantur, ostendendae proprietatis probatio compleatur. (5) hinc etenim iurgia multa nascuntur ; hinc proprietatis iura temerantur ; hinc dominiis uetustissimis molestia comparatur, cum caecitate praepropera et rei inquisitione neglecta, luce ueritatis omissa nec perpetuitate cogitata dominii, iuris ratione postposita ad rei comparationem accedunt, omissis omnibus dissimulatis atque neglectis id properant atque festinant, ut quoque modo cuniculis nescio quibus inter emptorem et uenditorem sollemnia celebrentur : cum longe sit melius, sicuti diximus, ut luce ueritatis, fidei testimonio publica uoce, sub clamationibus populi idoneus uenditor adprobetur, quo sic felix comparator atque securus aeuo diuturno persistat. (6) quod pro quiete totius successionis eloquimur, ne forte aliquis uenditor suum esse dicat, quod esse constat alienum, idque comparator malo uenditore deterior incautus et credulus, cum testificantibus uicinis omnia debeat quaerere, ab uniuersorum disquisitione dissimulet ; quem sic oporteat agere, ut nec illud debeat requiri quod ex iure dicitur : ‘si a domino res uendita sit’. (7) ita ergo uenditionum omnium est tractanda sollemnitas, ut fallax illa et fraudulenta uenditio penitus sepulta depereat. cui legi deinceps cuncti parere debebunt, ut omnia diligenti circumspectione quaesita per uniuersas successiones tuto decurrant neque aliquem ex inprouidentia casum malignae captionis horrescant. Data IIII kal. Sept. a praefecto praetorio ad correctorem Piceni Aquileia. Accepta XIIII kal. Oct. Albae Constantino Aug. III. cons. Cf. C. Th. 3, 1, 2 )
36. Augg. et Caess. Basso. Valentinus perfidiam et maxime de illo queritur, quia a tutore processit, a quo aliquid in fortunas suas perniciosissimum proficisci minime omnium condecebat. Exuperantius u. c. si tantum auunculus Valentino esset, nequaquam in Valentinum peccare deberet, qui nunc.
(desunt paginae aut quattuor aut octo)
37. (1) ... uidelicet iactando numquam... fiduciam sibi esse seruatam... obnoxia comparator accedi... num, proinde posthac saltim fraudesque talia dissemina... centur nullus aditus fictis c... dolis relinquatur ingenui... ad prouincialium preces dudum est constitutum... (2) satisfacere uel nollent pub... summa re leuaret. iam nunc i... constituimus perspicue lege sancire, ut quaecum [que pro reliquis in annonario titulo ceterisue] fiscalibus debitis luxu ac nequitia perditorum hominum [prodigorum] que in fundis atque mancipiis uel in quibusc[umque corporibus sub auctione licitanda sunt, fisco] auctore uendantur et ut perpetu [o penes eos sint iure dominii, quibus res huius]cemodi sub hastae sollemni[s arbitrio fiscus adixerit.] in... iis utitur uenditoris quae ob d... gi uel permissu iudicum distrahuntur... emolumenta malle quam debita n... penes perditos maneant sib... nere contractuum tergiuersatio nu... interpretationis insidias pertimes... talis accesserit ignauorum... (3) [si quid] umquam, quo fisco facta uenditio [possit infringi, auctoritate rescripti fuerit impetratum,] iis quae contra utilitatem prouisionis huius rescripta sunt, [nullus obtemperet] magisque obreptiui praerogatu... tale rescriptum, repellatur. (4) cum haec sit commissa sec... atque luxuriam ferre debem... antelucana saepius uina rede... per somnum et gulam atque lasciuiam... alienare uelle nec posse defend... mus est. ita status debet esse fe... concedit qui et in satisfactio... nitas, nisi forsitan hi copiam... que repetendi, cum in praeteritum... uis omnium rerum multis ex... [cum etiam minoribus, si quan]do aliquid eorum pro fiscalibus debi[tis adiudicatur emptoribus, repetitionis facu]ltas in omnem intercipiatur aetatem... o res obnoxiae necessitatibus... saepius respexere leges, quia paren... ut desidia mereri posse se credant... Data IIII id. Nou. Treueris. Accepta... Valentiniano nobilissimo puero et Victore conss. ... ad... consularem prouinciae Lugdunensis primae Modesto et Arintheo conss. = C. Th. 10, 17, 1 ; = C. I. 10, 3, 5 )
38. ...bus tantum praedii rustici sit interdicta... nullum debitum doceatur. haec... supplicans Eugraphius memo... ad speciem fuerit ementitum ... a res gesta probatur, ut precibus continetur... fuisse suggerit, Fauste carissime, aes ... rem sit an in rem eius uersum ...t si res minori profuisse potuerit...
39. ... emptio et uenditio bonae fidei auctori... supplicet memorant raptis atque ...t terroris iniectum, ut ei casula... scinderet uitesque inspectori... bonam fidem gestam in possessionis... auxilium iure congruum ita faciat ... as aestimet. Data pr. non...
40. ...te patris, ut Maximus adserit, ...comparata omnium heredum commu... suam quoque consortes obtineant.
(desunt paginae complures)

 
DE USU FRUCTU
.
 

 
41. Diocletianus et Maximus Constantius Tannoniae Iuliae. Vsum fructum locari et uenumdari posse a fructuario nulli dubium est. proinde si, uendente filio tuo possessionem, etiam tu certo pretio usu fructu proprio cessisti, quem testamento mariti tui tibi relictum esse proponis, quando quidem emptorem contractus fidem commemores minime custodire, aditus Aelius Dionysius uir clarissimus amicus noster id tibi faciet repraesentari, quod te constiterit iure deposcere. Proposita VI id. Mart. Carthagini Fausto II et Gallo conss.
42. Aurelio Loreo cui et Enucentrio. Fructuario superstite licet dominus proprietatis rebus humanis eximatur, ius utendi fruendi non tollitur. Subscripta V id. Feb. Sirmi Augg. V et IIII conss. Cf. C. I. 3, 33, 3, 1 )
43. Claudio Theodoto. Habitatio morte finitur, nec proprietatem ea quae habitationem habuit legando domini uindicationem, uel debitum negando in testamento creditoris actionem excludit. Subscripta IIII kal. Oct. Viminaci Caess. conss. = C. I. 3, 33, 11 )
44. Vlpianus lib. II. R[espondit] Aurelio Felici fructus ex fundo per uindicationem pure relicto post aditam hereditatem a legatario perceptos ad ipsum pertinere, colonum autem cum herede ex conducto habere actionem. = D. 30, 120, 2 )
45. Paulus lib. II manualium ex tribus. Tametsi usus fructus fundi mancipi non sit, tamen sine tutoris auctoritate alienare eum mulier non potest, cum aliter quam in iure cedendo id facere non possit nec in iure cessio sine tutoris auctoritate fieri possit. Idemque est in seruitutibus praediorum urbanorum.
46. Idem lib. I manualium. Actio de usu fructu isdem modis perit, quibus ipse usus fructus, praeterquam non utendo. pecuniae quoque usus fructus legatus per annum non utendo non perit quia nec usus fructus est et pecuniae dominium fructuarii, non heredis est.
47. Item. Per mancipationem deduci usus fructus potest, non etiam transferri. per do lego legatum et per in iure cessionem et deduci et dari potest.
47 a. Item. Potest constitui et familiae erciscundae uel communi diuidundo iudicio legitimo. in re nec mancipi per traditionem deduci usus fructus non potest nec in homine, si peregrino tradatur ; ciuili enim actione constitui potest, non traditione, quae iuris gentium est.
48. Item. Ad certum tempus et in iure cedi et legari et officio iudicis constitui potest.
49. Item. Ex certo tempore legari potest ; sed an in iure cedi uel an adiudicari possit, uariatur ; uideamus, ne non possit, quia nulla legis actio prodita est de futuro.
50. Item. In mancipatione uel in iure cessione an deduci possit uel ex tempore uel ad tempus uel ex condicione uel ad condicionem, dubium est ; quemadmodum si is, cui in iure ceditur, dicit : ‘aio hunc fundum meum esse deducto usu fructu ex kal. Ian’. uel ‘deducto usu fructu usque ad kal. Ian. decimas’, uel ‘aio hunc fundum meum esse deducto usu fructu, si nauis ex Asia uenerit’ ; item in mancipatione : ‘emptus mihi esto pretio, deducto usu fructu ex kal. illis’ uel ‘usque ad kal. illas’ ; et eadem sunt in condicione. Pomponius igitur putat non posse ad certum tempus deduci nec per in iure cessionem nec per mancipationem, sed tantum transferri ipsum posse. ego didici et deduci ad tempus posse, quia et mancipationem et in iure cessionem lex XII tabularum confirmat. num quid ergo et ex tempore et condicione deduci possit ? sequitur et legatum deduci ad certum tempus posse.
51. Adquiri nobis potest usus fructus et per eos quos in potestate manu mancipioue habemus, sed non omnibus modis, sed legato, uel si heredibus illis institutis deducto usu fructu proprietas legetur : per in iure cessionem autem uel iudicio familiae erciscundae non potest ; per mancipationem ita potest, ut nos proprietatem, quae illis mancipio data sit, deducto usu fructu remancipemus.
52. Vsus fructus ad certum tempus constitutus cum adiectione temporis sui uindicari debet. diuersum est, si in statulibero constitutus sit ; tunc enim pure uindicandus est, sicut pure uindicatur qui simpliciter constitutus est, non adiectis casibus quibus solet amitti usus fructus.
53. Item. Si altius tollendo aget is qui in infinitum tollendi ius non habet, si non expresserit modum, plus petendo causa cadit, quasi intenderit ius sibi esse in infinitum tollere.
54. Sicut legato usu fructu loci sine seruitute iter quoque per loca testatoris debetur, ita in iure cesso iter quoque contineri Neratius scribit.
55. Vsus fructus sine persona esse non potest et ideo seruus hereditarius inutiliter usum fructum stipulatur. legari autem ei posse dicitur, quia dies eius non cedit statim, stipulatio autem pura suspendi non potest. quid ergo, si sub condicione stipuletur ? uideamus ne nec hoc casu ualeat, quia ex praesenti uires accipit stipulatio, quamuis petitio ex ea suspensa sit. = D. 45, 3, 26 )
56. Item. Seruo uia inutiliter legatur, stipulatur autem eam utiliter, si dominus fundum habeat.
57. Vsus fructus do lego seruo legatus morte et alienatione serui perit, si stipuletur, non perit ; igitur et post mortem suam sicut cetera usum fructum seruus stipulari potest ; quod aliter est in legatis.
58. Si heres fundi, cuius usus fructus ab ipso sub condicione legatus sit, usum fructum legauerit alii pure et posterior eum adquisiuerit... usus fructus existente ea desinit ad posteriorem pertinere et priori adquiritur ; nec ad posteriorem redit, si prior desierit habere usum fructum... item ac si quis usum fructum uxori pure reliquerit..., Titio autem, si ea nupserit, nubente ea pertinet ad Titium..., sed is eum deinde amittet, si iurauerit mulier secundum legem Iuliam... ad mulierem tamen usus fructus non redit : legis enim beneficium, quatenus peruenit, usum fructum sublatum semel... non restituit. sed uideamus, quid dicendum sit, si Titius postquam usus fructus ad eum peruenit... capite deminutus sit : nihil enim habuit, quod amitteret... Titio ac si ipsum testator expressisset... legauerit Meuiae, deinde Titio...
59. Vlpianus lib. XVII ad Sabinum. Verum est usu fructu legato diem semel tantum cedere. quamquam enim usus fructu[s ex fruendo consistat, id est facto aliquo eius, qui fruitur] et utitur, tamen ei semel cedit [dies]. = D. 7, 3, 1 pr. )
60. Item. Dies autem usus fructus, [item usus non prius cedet quam adita heredi]tate. et Labeo quidem putabat etiam ante aditam eam diem eius cedere ut reliquorum legatorum ; sed est uerior Iuliani sententia, secundum quam [tunc constituitur] usus fructus, cum quis iam f[rui potest]. = D. 7, 3, 1, 2 )
61. Item. Amitti autem usum fruc[tum capitis minutione constat nec solum usum] fructum, sed etiam actionem de usu [fructu] : scilicet si Titio usum fructum... testamento uel per fideicommissum lego uel relinquo et die eius cedente is capite minutus est... agere non potest. [et parui] refert, utrum iure sit constitut[us usus fructus an uero tuitione praetoris ; proinde] usus fructus licet in fundo stipendiario uel tributario. [item in fundo uectigali uel superficie non] iure constitutus capitis m[inutione amittitur]... capitis minutio extinguit usum fructum... = D. 7, 4, 1 pr. )
62. Item. Sed ita demum amitt[itur capitis diminutione usus fructus, si iam constitutus est ; ce]terum si ante aditam hereditatem aut ante [diem cedentem quis capite minutus est, constat non] amitti et ita Iulianus lib. XXXV digestorum scribit : quare si tibi usus fructus per uindicationem fuit ex die legatus et capite minueris, antequam dies uenit... non nocebit tibi capitis diminutio : hodie enim incipit. = D. 7, 4, 1, 1 )
63. Item. Vsque adeo autem capitis d[iminutio eum demum usum fructum perimit,] qui iam constitutus est, ut, si in s[ingulos annos uel menses uel dies legatus sit, is demum, amittatur qui iam processit]. = D. 7, 4, 1, 3 )
64. Item. [Sicut in annos singulos usus fructus legari potest, it]a nec capitis diminutione amissum denuo [legari] prohibemur, [ut adiciatur ‘quotiensque capite mi]nutus erit’ uel sic ‘quotiens amis[sus erit, ei lego ;... et tunc si capitis mi]nutione amittatur, repetitus [uidebitur]... iorum ante aditam hereditatem... = D. 7, 4, 3 pr. )
64 a. Papinianus l. VII responsorum... netur.
65. Item. [Equis per fideicommissum relictis ut fructus post mo]ram fetus quoque praestabitur ; sed fetus [secundus ut causa, sicut partus mulieris.] quod si gregem reliquit, uel morae actio superuacanea est, cum fetus gregem relictum sequatur. = D. 22, 1, 8 )
66. Item. ...um usu fructu legato. Vlpianus : ... usum fructum posse legari...
67. ...escendum ut ne in cuius ...m. summam igitur senatus consulti sententiam eam puto... ate usus fructus caperet cete...n ea aut in re noua omnes... fructum sed in ueteribus rebus... diserte ibi scriptum est. uerendum... ae.
68. Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Vsu fructu legato (nam iter non recipit hanc quaestionem), quia et diuidi potest, uideamus quomodo lex Falcidia in eo locum habere possit. et ueteres quidem aestiman[dum totum usum fructum putabant et i]ta constituendum, quantum sit in [legato ; sed Aristo a ueterum opinione rec]essit ; ait enim posse quartam ex eo [sic ut ex corporibus retineri idque Iulian]us probat. = D. 35, 2, 1, 9 )
69. Paulus l. XIII ? responsorum... testamento ita cauit : do lego eidem Seiae uxori meae bonorum meorum partis eius, filius meus qua mihi pro parte heres est, usum fructum... eum in diem quo legitimae aetatis erit filius... et ab ea satisdationem exigi ueto, ita tamen, ut ab ea filius meus alatur... et studiis liberalibus instituatur. quaesitum est de satisdatione fideicommissaria. Paulus respondit uxorem de... iussu praetoris non debere compelli ad satisdationem eam...
(desunt paginae octo)
70. (1) [Si fundi usus fructus fuerit legatus et sit ager, unde palo in fundum, cuius usus fructus legatus est, solebat paterfamilias uti uel salice uel harundine, puto] fructuarium hactenu[s uti posse, ne ex eo uendat, nisi forte salicti ei uel siluae pala]ris uel harundineti usus [fructus sit legatus ; tunc enim et uendere potest. nam et Trebatius scribit] siluam caeduam pos[se fructuarium caedere, sicut pater familias caedebat]. item ut harundinetum caedat fructuarius, quod caedendi causa paterfamilias alebat, non, puto, prohibetur. item poterit [uendere, licet paterfamilias uendere] non solebat, sed ipse uti ; [ad modum enim referendum est, non ad qualitatem uten]di. Ex D. 7, 1, 9, 7 ) (2) Cassius autem usum fructum... ligni tignari quoque usum fructum ita quidem habebit fructuarius... ut eo utatur in aedificia, quae eius tantum agri causa facta sunt, sed neque alio modo... ea adhibeat nec uendat. sed tamen cum constet arbores demortuas ad fructuarium pertinere... ceteraeque materiae... sequuntur, numquid ...ad proprietarium spectet ut... Trebatius autem simpliciter... esse eas fructuarii... fructuarium adm...
71. Similiter de ligno [Labeo ait] usque ad usum suum [et uillae posse usu fructuarium ferre nec materia eum pro ligno usurum, si] habeat unde utatur li[gno]. idem ait usurum eum [arboribus euulsis uel ui uentorum] etiam deiectis, puto tamen usque ad usum suum ; alioquin et si totus ager sit hunc] casum passus, om[nes arbores auferret fructuarius.] materiam tamen ipse su[ccidere quantum ad uillae refectionem poterit,] ut putat Neratius lib. III membranarum, [quemadmodum calcem, inquit, coquere uel harenam fodere aliudue] quid aedificio neces[sarium sumere]... = D. 7, 1, 12 pr. )
71 a. ... apud Labeonem agitat... pertinere, quamuis Proculus non...
71 b. Nunc uidendum, si f[ructus serui legatus sit]... quid contineatur legato. quidquid is ex opera s[ua adquirit uel ex re fructuarii, ad eum pertinet,] siue mancipio accipiat siue stip[uletur siue ei possessio fuerit tradita]. similiter legatario adquirit et si he[res institutus sit uel legatum acceperit]. nec recte de hoc puto quaeri ; quamuis Labeo distin[guat, cuius gratia uel heres instituitur uel legatum acceperit. = D. 7, 1, 21 )
72. (1) sed  sicuti  stipulatio]ne  fructuario  adquirit,  [ita  etiam  paciscendo  eum  adquirere  exceptionem fruct]uario Iulianus XXXV [digestorum scribit, idemque et si acceptum rogauerit, liber]ationem ei parere. [quoniam, autem diximus quod ex operis adquiritur ad fructua]rium pertinere, sciendum [est etiam cogendum eum operari ; etenim modicam quo]que castigationem fru[ctuario competere Sabinus respondit et Cassius lib. VIII iu]ris ciuilis scripsit, ita ut neque [torqueat neque flagellis caedat.] = D. 7, 1, 23 pr. ) (2) iidem fructum operae gladiatoriae eius usque ad praemia fructuario putant competere posse, ut uero pugnet, cogi non posse... idem et Sabinus, quamuis nauis [usu fructu legato nauigatum mittendam] putet, licet naufragii peri[culum immineat]... neque id contrarium est supra dictis ; [n]aues enim ad hoc parantur [ut nauigent ;] homine autem aliter uti possumus. = D. 7, 1, 12, 1 )
73. ... Si quis tibi fundos et mancipia donauit partisque alterius eorum usum fructum interueniente recepit stipulatione, ...ius utendi fruendique partis alterius... in diem uitae suae ex uoluntate sua retinet... a habuerit usque in ...us partis alterius adpro... et Paterno conss.
74. ... Vsu fructu pluribus liberis per uindicationem legato si ex his aliqui mortuus erit, pars eius fratribus adcrescit... quod si per damnationem legauerit... ceteris quibus legauerit liberis mortui pars non adcrescit ...
75. (1) [Quotiens usus fructus legatus est, est inter fructu]arios ius adcrescendi, sed [ita, si coniunctim sit usus fructus relictus] nec nisi in do lego legato. [ceterum si separatim unicuique partis rei usus fruct]us sit relictus, sine du[bio ius adcrescendi cessat. (2) denique apud Iulianum] lib. XXXV digestorum quaeritur, si com[muni seruo usus fructus sit relictus et utrique] ex dominis adquisitus sit, an al[tero repudiante uel amittente usum fructum alter totum] habeat. et Iulianus quidem [putat ad alterum pertinere et licet dominis] usus fructus non aequis partibus, [sed pro dominicis adquiratur, tamen persona ipsius, non do]minorum inspecta ad [alterum ex dominis pertinere non proprietati acce]dere. (3) Idem ait et si communi seruo et separatim Titio usus fructus legatus sit, amissam partem usus fructus non ad Titium, sed ad solum socium pertinere debere quasi solum coniunctum. quam sententiam neque Marcellus neque Mauricianus probant ; Papinianus quoque libro XVII quaestionum ab ea recedit. quae sententia Nerati fuerit, est libro I responsorum relatum. sed puto esse ueram Iuliani sententiam ; nam quamdiu uel unus utitur, potest dici usum fructum in suo esse statu. = D. 7, 2, 1 pr. 1. 2 ) (4) Pomponius ait libro VII ex Plautio, relata Iuliani sententia, quosdam esse in diuersam opinionem ; nec enim magis socio debere adcrescere, quam deberet ei, qui fundi habens usum fructum partem usus fructus proprietario cessit uel non utendo amisit. (5) ego autem Iuliani sententiam non ratione adcrescendi probandam puto, sed eo, quod quamdiu seruus est, cuius persona in legato spectatur, non debet perire portio. urgetur tamen Iuliani sententia argumentis Pomponi ; quamquam Sabinus responderit, ut et Celsus libro XVIII digestorum refert, eum, qui partem usus fructus in iure cessit, et amittere partem et ipso momento recipere. quam sententiam ipse ut stolidam reprehendit ; etenim esse incogitabile eandem esse causam cuique et amittendi et recipiendi.
76. Iulianus scribit, si seruo communi et Titio usus fructus legetur et unus ex dominis amiserit usum fructum, non adcrescere Titio, sed soli socio, quemadmodum fieret, si duobus coniunctim et alteri separatim esset relictus. sed qui diuersam sententiam probant, quid dicerent ? utrum extraneo soli an etiam socio adcrescere ? et qui Iulianum consuluit, ita consuluit, an ad utrum pertineat, quasi possit et ipsi socio adcrescere. atquin quod quis amittit, secundum Pomponi sententiam ipsi non accedit. = D. 7, 2, 1, 2 )
77. Interdum tamen etsi non sint coniuncti, tamen usus fructus legatus alteri adcrescit, ut puta si mihi fundi usus fructus separatim totius et tibi similiter fuerit usus fructus relictus ; nam ut Celsus libro XVIII digestorum et Iulianus libro XXXV scribunt, concursu partes habemus. quod et in proprietate contingeret ; nam altero repudiante alter totum fundum haberet. sed in usu fructu hoc plus est (contra quam Atilicinum respondisse Aufidius Chius refert), quod et constitutus nihilo minus amissus ius adcrescendi admittit. omnes enim auctores apud Plautium de hoc consenserunt : et, ut Celsus et Iulianus eleganter aiunt, usus fructus cotidie constituitur et legatur, non, ut proprietas, eo solo tempore quo uindicatur. cum primum itaque non inueniet alter eum, qui sibi concurrat, solus utetur in totum. Vindius tamen dum consulit Iulianum, in ea opinione est, ut putet non alias ius adcrescendi esse quam in coniunctis ; qui responso ait : nihil refert coniunctim an separatim relinquatur. = D. 7, 2, 1, 3 )
78. Iulianus libro XXXV scribit, si duobus heredibus institutis deducto usu fructu proprietas legetur, ius adcrescendi heredes non habere, nam uideri usum fructum constitutum non per concursum diuisum. = D. 7, 2, 1, 4 )
79. Neratius putat cessare ius adcrescendi libro I responsorum. cuius sententiae congruit ratio Celsi dicentis totiens ius adcrescendi esse, quotiens in duobus, qui solidum habuerunt, concursu diuisus est. = D. 7, 2, 3 pr. )
80. Vnde Celsus libro XVIII : si duo fundi domini deducto usu fructu proprietatem mancipauerint, uter eorum amiserit, usum fructum ad proprietatem redire, sed non ad totam, sed cuiusque usum fructum ei parti accedere, quam ipse mancipauit ; ad eam enim partem redire debet, a qua initio diuisus est. plane, inquit, si partem usus fructus habeas et ego totam proprietatem cum partis usu fructu, non posse me eam partem tibi mancipare, quae est sine usu fructu, quoniam nullam partem habeo, in qua non est tibi usus fructus. = D. 7, 2, 3, 1 )
81. Papinianus quoque libro XVIII quaestionum sententiam Nerati probat, quae non est sine ratione.
82. Poterit quaeri, si duobus seruis heredibus institutis deducto usu fructu proprietas sit legata, an altero defuncto usus fructus proprietati adcrescat ; nam illud constat, ut et Iulianus libro XXXV scribit et Pomponius libro VII ex Plautio non reprobat, si duobus seruis meis usus fructus legetur et alter decesserit, cum per utrumque quaesissem usum fructum, ius adcrescendi me habere, cum, si alterius nomine repudiassem, alterius quaesissem, haberem quidem usum fructum totum iure adcrescendi, sed ex solius persona amitterem. in proposito autem, si quidem pure fundus, non sub condicione legatus sit, constituitur usus fructus ex persona serui ; et ita Iulianus quoque libro XXXV digestorum scribit, quamuis Scaeuola apud Marcellum dubitans notet. at si sub condicione sit legatus, potius ex persona domini constitui usum fructum Marcellus libro XIII digestorum scribit. ubi Scaeuola notat : ‘quid si pure ?’ sed dubitare non debuit, cum et Iulianus scribat ex persona serui constitui. secundum quae ius adcrescendi locum haberet in duobus seruis, si quis contrariam sententiam probaret. sed nunc, secundum Iuliani sententiam et Nerati, cessat quaestio.
83. Non solum autem si duobus do lego usus fructus legetur, erit ius adcrescendi, uerum et si alteri usus fructus, alteri proprietas ; nam amittente usum fructum altero, cui erat legatus, magis iure adcrescendi ad alterum pertinet quam redit ad proprietatem. nec nouum ; nam et si duobus usus fructus legetur et apud alterum sit consolidatus, ius adcrescendi non perit nec ei, apud quem consolidatus est, neque ab eo, et ipse, quibus modis amitteret ante consolidationem, iisdem et nunc ipso quidem iure non amittet, sed praetor secutus exemplum iuris ciuilis utilem actionem dabit fructuario ; et ita Neratio et Aristoni uidetur et Pomponius probat. quamquam Iulianus libro XXXV digestorum scribat ipsi quidem ius adcrescendi competere, non uero fructuario ab eo. = D. 7, 2, 3, 2 )
(desunt paginae aut duae aut quattuor)
84. difficile est dicere. quamquam non sit longe, quod Marcellus libro XIII digestorum scribit, si duobus pure Stichus legetur et alter manumittat, alter post manumissionem repudiet, ubi non fit caducum, libertatem locum habere. idemque et si heres deliberante legatario manumittat, mox legatarius repudiauerit, nam et hoc casu liberum fore ait. Cf. D. 29, 1, 31 = D. 40, 1, 2 )
85. Si tamen per damnationem usus fructus legetur, ius adcrescendi cessat non inmerito, quoniam damnatio partes facit. Proinde si rei alienae usus fructus legetur et ex Neroniano confirmetur legatum, sine dubio dicendum est ius adcrescendi cessare, si modo post constitutum usum fructum fuerit amissus. quod si ante et socius amittat, erit danda totius petitio. idemque et si sinendi modo fuerit legatus usus fructus. an tamen in Neroniano, quoniam exemplum uindicationis sequimur, debeat dici utilem actionem amisso usu fructu ab altero alteri dandam, quaeri potest ; et puto secundum Neratium admittendum. in fideicommisso autem id sequimur quod in damnatione.
86. Nouissime quod ait Sabinus, si uxori cum liberis usus fructus legetur, amissis liberis eam habere, quale sit uidendum. et si quidem do lego legetur, tametsi quis filios legatarios acceperit, sine dubio locum habebit propter ius adcrescendi ; sed si legatarii non fuerint, multo magis, quoniam partem ei non fecerunt, tametsi cum ea uterentur. Matre autem mortua, si quidem legatari fuerunt, soli habebunt iure adcrescendi ; si heredes, non iure adcrescendi, sed iure dominii, si fundus eorum est, ipsis adcrescit, sin minus, domino proprietatis ; sed si nec heredes fuerunt nec legatarii, nihil habebunt. quod si per damnationem fuerit usus fructus legatus matri, si quidem legatarii sunt fili, partes sumunt : si non sunt, sola mater legataria est nec mortalitas liberorum partem ei facit. = D. 7, 2, 8 )
87. Sabinus certe uerbis istis non ostendit, utrum legatarii fuerint necne. sed Iulianus libro XXXV digestorum relata Sabini scriptura ait intellegendum eum, qui solos liberos heredes scribit, non ut legatariorum fecisse mentionem, sed ut ostenderet magis matrem ita se uelle frui, ut liberos secum habeat. alioquin, inquit, in damnatione ratio non permittebat ius adcrescendi. proposuit autem Iulianus uel do lego legatum usum fructum uel per damnationem et sic sensit, quamuis legatarii sint et heredes soli, in do lego legato non esse ius adcrescendi ; atque, si alteri ab altero legetur (quoniam a semet ipsis inutiliter legatum est), sibi non concurrunt, matri uero non in totum concurrunt, sed alter pro alterius portione et in eo dumtaxat ius adcrescendi erit ; mater tamen aduersus utrumque ius adcrescendi habet. = D. 7, 2, 8 )
88. Iulianus subicit Sextum quoque Pomponium referre, si per damnationem usus fructus cum liberis uxori legetur, singulare hoc esse atque ideo fili personam matri accedere, ne sine liberis ad usum fructum mater accederet, nec esse legatarios, sed matre mortua liberos quasi heredes usum fructum habituros. ego, inquit Pomponius, quaero, quid si mixti fuerint liberis extranei heredes ? et ait filios pro legatariis habendos et mortui partem interituram, Aristonem autem adnotare haec uera esse ; et sunt uera. = D. 7, 2, 8 )
89. Vlpianus ad Sabinum libro XVI. De illo Pomponius dubitat, si fugitiuus, in quo usus fructus meus est, stipuletur aliquid uel mancipio accipiat, an per hoc ipsum quasi utar retineam usum fructum ; magisque admittit retineri. nam saepe etiamsi praesentibus seruis non utamur, tamen usum fructum retineamus, ut puta aegrotante seruo uel infante, cuius operae nullae sunt, uel defectae senectutis homine ; nam et si agrum aremus, licet tam sterilis sit, ut nullus fructus nascatur, retinemus eum. Iulianus tamen libro XXXV digestorum scribit, etiam si non stipuletur quid seruus fugitiuus intra annum mancipioue accipiat, tamen retineri usum fructum ; nam qua ratione, inquit, retinetur a proprietatis domino possessio, etiamsi in fuga seruus sit, pari ratione etiam usus fructus non amittitur. = D. 7, 1, 12, 3 )
90. ... libro I de interdictis sub titulo ‘in eum qui legatorum nomine, non uoluntate eius cui bonorum possessio data erit, possidebit’. Si usu fructu legato legatarius fundum nanctus sit, non competit interdictum aduersus eum, quia non possidet legatum, sed potius fruitur. inde et interdictum ‘uti possidetis’ utile hoc nomine proponitur et ‘unde ui’, quia non possidet, utile datur, uel tale concipiendum est : ‘quod de his bonis legati nomine possides quodque uteris frueris quodque dolo malo fecisti, quominus possideres utereris fruereris’.
91. Idem libro II de interdictis sub titulo ‘si uti frui prohibitus esse dicetur’. Non is, ad quem usus fructus uenit uiui tum uel qui utendi fruendi causa, cum usus fructus ad eum non pertineat, in aliqua re sit, possidere eum uidetur, et ob id, qui uti frui prohibitus est, proprie deiectus dici non potest. ideo specialiter hoc interdictum eo casu desideratum est.
92. Idem libro IIII de interdictis sub titulo ‘a quo usus fructus petetur, si rem nolit defendere’. Sicut corpora uindicanti ita et ius satisdari oportet, et ideo necessario ad exemplum interdicti ‘quem fundum’ proponi etiam ei interdictum ‘quem usum fructum uindicare uelit’ de restituendo usu fructu.
93. Post pauca sub titulo supra scripto. Restitutus ex hoc interdicto usus fructus intellegitur, cum petitor in fundum admissus sine periculo interdicti ‘unde ui’ ad eam rem propositi depelli non potest. idem Pedius. ali diuersam causam esse possessionis, cum ille, qui posses.
(desunt paginae aut quattuor aut octo)

 
DE RE UXORIA AC DOTIBUS.
 

 
94. [Fundus aestimatus in dotem datus a creditore antecedente ex causa] fiduciae ablatus est ; quaero, an mulier, si aestimationem dotis repetat, exceptione submouenda sit ; ait enim se propterea non teneri, quod pater eius dotem pro se dedit, cui heres non extitit. Paulus respondit pro praedio euicto sine dolo et culpa uiri pretium petenti mulieri doli mali exceptionem obesse, quae tamen officio iudicis rei uxoriae continetur. poterit mulieri prodesse hoc quod ait se patri heredem non extitisse, si conueniretur ; amplius autem et consequi eam pretium fundi euicti euidens iniquitas est, cum dolus patris ipsi nocere debeat. = D. 24, 3, 49, 1 )
95. Paulus respondit solam testationem dotis repetendae non sufficere ad moram doti factam, ut actio eius ad heredem transmittatur.
96. Die nuptiarum uir uirgini optulit munus et duxit eam. quaero de donatione. Paulus respondit, si ante nuptias uxori futurae situlus argenteus traditus est, donationem perfectam uideri ; quod si post nuptias donatio intercessit, ius ciuile donationem inpedisse. quoniam igitur die nuptiarum munus datum proponitur, facilius in iudicio examinari posse tempus donationis et matrimonii.
97. Paulus respondit id quod dotis nomine marito datum est post mortem mariti, si nulla mora intercessit, apud heredem mariti remanere oportere.
98. Paulus respondit stipulationem quidem in hunc casum conceptam ‘cum moriar dari’ utilem esse, etiamsi mixti casus non interuenirent ; ut autem de dote sua, quam apud maritum habet, mulieri testari liceat, inutiliter conuenisse uideri.
99. Paulus respondit filiam familias ex dotis dictione obligari non potuisse.
100. Mater pro filia partem dotis dedit, partem dixit ; filia in matrimonio decessit relictis filiis ex alio matrimonio ; quaero de iure dotis. Paulus respondit eam quae data est mortua in matrimonio muliere apud uirum remansisse, eam, quae dicta est, a matre peti non posse.
101. Paulus respondit rebus non aestimatis in dotem datis maritum culpam, non etiam periculum praestare debere.
102. L. Titius cum esset in patris potestate, absente eo duxit in matrimonium Septiciam filiam familias, cuius nomine dotem accepit a patre. postea superuenit pater, quo praesente durauit in diem mortis filii matrimonium. postmodum decessit L. Titius. quaero, an ex eo, quod non contra dixit, pater etiam dotis dationi consensisse uideatur et ideo actione rei uxoriae filii nomine teneatur. Paulus respondit patrem etiam postea nuptiis consentientem et matrimonium filii sui et dotem efficere, et ideo ex persona fili rei uxoriae iudicio conueniri posse, in qua actione peculi quantitas deducitur tantummodo. in proposito tutius fuit respondere ex persona fili eum conueniri posse, qui solus contraxerat, etsi alias placeat patrem, quo consentiente filius dotem accepit, rei uxoriae iudicio uulgari conueniri posse.
103. Paulus respondit rei uxoriae titulo id solum peti posse, quod in dotem datum est. ex donatione autem non potest peti id, quod ante matrimonium in stipulatum deductum non est, saluo eo ut quaeratur, utrum perfecta fuit donatio an non.
104. Paulus respondit dignitatem mulierum ex honore matrimonii et augeri et minui solere.
105. Paulus respondit aestimatis rebus in dotem datis et manente matrimonio euictis uiro aduersus uxorem ex empto competere actionem et ideo eius quantitatis, quae in aestimationem deducta est, sextas retineri posse.
106. Conuenit in pacto dotali, ut diuortio facto sextae liberorum nomine retinerentur : quaero, an discidio interueniente sextae retineri possint. Paulus respondit secundum ea quae proponuntur posse.
107. Item quaesitum est, si uir repudium misit et eandem reduxit eaque mulier absente uiro de domo eius discesserit, an aeque sextae retineri possint ex priore pacto. Paulus respondit, si uerum diuortium intercessit et ad eundem rursum reuersa non renouato pacto manente dote diuortit, sextas liberorum nomine ita demum retineri posse, si culpa mulieris diuortium intercessit.
108. Paulus libro VIII responsorum titulo de re uxoria. Paulus respondit patrem dotem a se profectam, mortua in matrimonio filia, deductis quintis singulorum liberorum nomine repetere posse.
109. Paulus respondit pupillorum matrem uxorem ducere tutoribus interdictum non esse et ideo eum, de quo quaeritur, et priuignum fuisse et recte heredem institutum uideri.
110. Paulus respondit etiam post nuptias copulatas dotem promitti uel dari posse, sed non curatore praesente promitti debere, sed tutore auctore.
111. L. Titius a Seia uxore sua inter cetera accepit aestimatum etiam Stichum puerum et eum possedit annis fere quattuor ; quaero, an eum usuceperit. Paulus respondit, si puer, de quo quaeritur, in furtiuam causam non incidisset neque maritus sciens alienum in dotem accepisset, potuisse eum aestimatum in dotem datum post nuptias anno usucapi. quamuis enim Iulianus et ante nuptias res dotis nomine traditas usucapi pro suo posse existimauerit et nos quoque idem probemus, tamen hoc tunc uerum est, cum res dotales sunt. cum uero aestimatae dantur, quoniam ex empto incipiunt possideri, ante nuptias pendente uenditione, non prius usucapio sequi potest quam nuptiis secutis. Cf. D. 41, 9, 1, 2 )
112. Apud magistratus de plano L. Titius his uerbis a marito repetit. Anicius Vitalis dixit : quoniam praesto est Flauius Vetus iunior, peto rem uxoriam Seiae nomine ab eodem ex legibus et edictis. Dotem et peculium scripta habere se dixit tabulis signatis nec protulit. Flauius Vetus iunior dixit :... us sum. duumuirum dixit : sermo uester in actis erit. quaero, Seia mortua an ad heredes eius rei uxoriae actio transierit, cum is qui repetisset neque tutor Seiae neque curator neque procurator neque cognitor aut actor eius fuisset neque omnino actionem haberet. Paulus respondit mulieris nomine postulatum uideri et per quemcunque posse actionem rei uxoriae perpetuari.
113. ... uerecundiam hoc est uitae probabilis instrumentum nolumus ita... in periculum redigi, ut eam praelatam liceat p... tatis eum... fretus coniunctionis firmitate proi... em... m iuxta statutum iudicantis adflixerit sententia... a deprimitur. uiderit enim, utrum in praeteritum, ex auctoritate Pauli ? non nisi dote repromissa aestimantis aliquid remanere debere, eo solo modo constituta petendi firmitas putaretur e communi iure dotium, an, quod nobis sanctior parentium affectus persuasit, ut in sola libelli datione de dote obligatio gigneretur. frustra euidens impugnat calumnia paternam restituendae dotis uoluntatem astutia heredum... speciebus, quas doti pater filiae nomine designauerat... um libelli scriptione promat et de redhibitione... a filiae dotem restitui uoluit, frustra Maximus... desiderat, Renato submoto, cui dos Paulinae nomine petita est, heredes repetitionem instituere potuisse iudicauit. iure Renatus, quoniam demort ui uoluntas soceri primo per libellum, dehinc testamento declarata est, nos consuluit, auxilium nostrae mansuetudinis inplora... undique uersum eius actionibus aditum daret. qui cum repetitionem... s et uiolato necessitudinis iure secundo soceri iudicio ... adipisci merebatur. quapropter Maximi sententia, dotem, cuius postulatur restitutio, iuxta extremam restitui uoluntatem, qui eam reddi sibi desiderat filium non prohiberi placuit ; nec enim dubium est effectum restitutionis ei a patre esse destinatum, cui dotem filiae nomine per libellum dari uoluit. Cf. C. I. 5, 14, 7 )
114. Paulus libro VIII responsorum. Inter uirum et uxorem conuenit, cum res et aliae et ancillae in dotem darentur, ut diuortio secuto utrum uellet mulier eligeret uel mancipia uel aestimationem ; manente matrimonio ancillae pepererunt ; quaesitum est, si mulier mancipia elegisset, an partus eam sequi deberent ? Paulus respondit, quoniam periculo mariti uixerunt ancillae, partus medio tempore perceptos apud uirum remanere debere.
115. Idem ibidem refert talem consultationem et responsum. Lucia Titia cum nuberet Septicio maioris dignitatis uiro, ei... milia in dotem dedit, cum non amplius in bonis haberet ...num uerum est, quod a quibusdam dicitur, omnia in dotem dari posse ? Paulus respondit recte dotem datam ; dari posse argumento esse in manum conuentionem.
116. Pater inuita filia repudium genero misit ; quaero an profectam ex suis bonis dotem petere possit. Paulus respondit matrimonium quidem re ipsa iure solutum uideri, sed patri filiam inuitam a marito abducere non licere nec eum dotem repetere posse nisi filia consentiente.
117. Lucius Titius Septiciam ducturus uxorem cum esset nondum nubilem, postea Septicius datus tutor Septiciae eundem Titium nominauit potiorem tutorem ; quaero an excusandus sit. Paulus respondit de officio praetoris se consuli ; recte tamen eum facturum, si eum, de quo quaeritur, potiorem non pronuntiet, ne nuptias destinatas ea res inpediat.
118. Paulus respondit etiam manente adulterii reatu eam, quae rea facta erat, nubere potuisse.
119. Vlpianus libro II de officio proconsulis. Impp. Augg. Iulio Iuliano rescripserunt... ream factam dotem recte reddi sibi desiderare diuusque... quod etiam in patre seruabitur, qui consentiente filia repetit... nec moratoriae dilationi locus erit, quod mal...
120. Vlpianus libro XXXIII ad edictum. Inter cetera de reddenda dote pacta praeter legitimam ut retentionum ratio habeatur si quidem conuenit, eo pacto uerendum est, ne non deterior dotis causa fiat, nisi in eum casum, quo filii extent, conuenerit ; hoc enim iure utimur et Iulianus scribit et est rescriptum. tum igitur et uniuersa dos retineri uno filio interueniente potest, si modo non culpa uiri diuortium factum est. Quod si nihil conuenit, exercendae retentiones non sunt nisi legitimae.
121. Papinianus libro IIII responsorum. Non ab eo culpa dissociandi matrimonii procedit, qui nuntium diuortii misit, sed qui discidii necessitatem inducit.
122. Item. Conuenit ut diuortio uel morte uiri soluto matrimonio...
(desunt paginae aut centum quinquaginta octo aut centum et sexaginta)

 
DE EXCUSATIONE.

 

 
123. eum, de quo agitur, et de incolumitate eius sibi rescribant.
124. Item. Hi quoque, qui sunt ex collegio sex primorum, habent a tutelis excusationem, sed non simpliciter, sed post unam ; nam non alias a ceteris uacant, nisi unam habeant.
125. Item. Olim uarie obseruabatur circa numerum tutelarum, sed hodie certo iure utimur tam ex rescriptis diuorum quam ex constitutionibus imperatorum nostrorum ; nam si quis tres tutelas siue curas habeat, excusatur.
126. Item. Haec locuti sumus de tutelis, finitis non inputandis ; eodem loco sunt et non coeptae.
127. Item. Sed hodie hoc iure utimur, ut si filium quis habeat in potestate, tam patris quam fili onera patri in numerum procedere debeant.
128. Item. Hodie itaque, ut quis excusetur, tria onera allegare debet siue tutelarum siue curarum siue etiam curae kalendari ; et siue eiusdem siue non eiusdem tituli sint tria onera, a quarta excusant.
129. Item. Valetudo quoque mala praestat uacationem, si talis sit, ut ostendat eum ne quidem rebus suis administrandis idoneum esse.
130. Item. Si quando autem huiusmodi ualetudo adfirmetur, inspectio praetoris necessaria est. siue autem quis arthriticus sit siue posicus siue epilepticus siue orbus, et his similia, excusantur. Cf. C. I. 10, 51, 3 )
131. Item. Verba rescripti : ‘Libertus, qui negotia senatoris populi Romani gerit, a tutela excusatur ; a muneribus autem ciuilibus, cum ipse quoque bonis publicis fruatur, non uacat’.
132. Item. Sic autem interpretantur prudentes has constitutiones, ut unum libertum procuratorem in quaqua domo senatoris uoluerint uacare, non quotquot erunt, si plures fuerint.
133. Item. Ergo uidemur hoc iure uti, ut is uacet, cui omnium rerum generaliter procuratio mandata sit, et non amplius quam unus.
134. Item. Arcari Caesariani, qui in foro Traiani habent stationes, ex sacris constitutionibus multifariam emissis habent immunitatem.
135. Item. Qui iam tutores uel curatores sunt, si rei publicae causa absint, ad tempus excusantur.
136. Item. Eum, qui uiae curam habet ab imperatore iniunctam, excusari.
137. Item. Anabolicari a tutelis curationibusque habent uacationem.
138. Item. Ii qui in centuria accensorum uelatorum sunt, habent immunitatem a tutelis et curis.
139. De litibus, quas tutor cum pupillo habet, an propterea excusetur ? et dicit propterea non excusandum et extant rescripta.
140. Item. Veterani quoque post emerita stipendia missi honesta missione in perpetuum a tutelis uacant.
141. Item. Primipilaribus ob id ipsum, quod primipilares sunt, uacatio a tutelis a diuo Hadriano dari coepit.
142. Item. Decuriales quoque, qui ob id ipsum uacant, a tutelis condecurialis filii non uacare. si non habeant aliam excusationem.
143. Item. Neque autem primipilarium filii neque ueteranorum a tutelis excusantur.
144. Item. Is qui inter uigiles militat, quamuis post emerita stipendia legitima missus sit, non in perpetuum uacat a tutelis, sed intra annum, quam missus est ; ultra non uacat.
145. Item. Officium quoque militare excusat ; namque munus emeritum prodest, multo magis, cum frequentatur. Cf. infra 222 )
146. Item. Qui Romae magistratu funguntur, quamdiu hoc funguntur, dari tutores non possunt.
147. Item. Imperatores nostri constituerunt, ne nisi intra ducentesimum miliarium senator populi Romani cogatur res pupillares administrare. itaque in usu ita seruatur, ut ad eas res, quae ultra ducentesimum lapidem sunt, equestris ordinis uiri dentur tutores siue curatores a praetore ; et hoc non tantum in eo senatore seruatur, qui decreto tutor uel curator datus est, sed et in eo, qui testamento.
148. Item. Is qui in Portu pro salute imperatoris sacrum facit ex uaticinatione archigalli, a tutelis excusatur.
149. Item. Philosophis quoque et medicis et rhetoribus et grammaticis, quibus per hanc professionem immunitas dari solet, etiam uacatio a tutelis datur tam diuorum principum rescriptis quam imperatorum nostrorum. quantum ad medicos uniuscuiusque ciuitatis pertinet, intra numerum quinque esse debere sacrae constitutiones docent. cetera.
150. Item. Neque geometrae neque hi qui ius ciuile docent a tutelis excusantur.
151. Item. Qui muniti sunt aliquo priuilegio, aliquando non admittuntur ad excusationem ; uelut si minor sit annorum xxv, si adfini datus sit tutor et aliquem usum rerum habeat ; quod ius uenit ex epistula diui Hadriani. Cf. infra 223 )
152. Item. De libertis quoque, quamuis multa priuilegia excusationum praetendant, tamen a patroni sui liberorum tutela non excusantur.
153. Item. Qui patri pupilli promiserunt se suscepturos tutelam, non excusantur, quia est iniquum alios non esse datos.
154. Item. Si inmiscuit se administrationi tutor, perdit beneficium excusationis : plus enim egit, quam si promisisset ; idque diui fratres Domitio Rufo rescripserunt in haec uerba : Liberari tutela, quam sponte suscepisti, perperam desideras.
155. Item. Igitur obseruandum deinceps erit, ut qui tutor datus sit, si quas habere se causas excusationis arbitrabitur, adeat ex more. nec in infinitum captiosi silentii tempus, per quod res interfrigescat, concessum sibi credant : hi qui Romae uel intra centesimum fuerint, sciant in proximis diebus quinquaginta se excusationis causas allegare debere aut capessere administrationem ; ac nisi id fecerint, in ea causa fore, in qua sunt, de quibus consules amplissimi decreuerunt periculo suo eos cessare.
156. Item. Formam autem ex hac constitutione datam hodie in usu ita celebrari animaduertimus, ut ex eo die incipiant quinquaginta dies enumerari, ex quo scierat se esse tutorem uel curatorem, scilicet ex eo, ex quo in notitiam eius decretum perlatum sit testato, uel, si testamento datus sit, ex quo id quoquo modo scierit. itaque ubi sciit, ne praescriptione quinquaginta dierum excludatur, si sint sessiones uel pro tribunali uel de plano, aduersario, id est ei, qui eum petit, denuntiare debet et adire praetorem et titulum excusationis suae apud eum expromere ; si feriae sint, libellos det contestatorios.
157. Item. Tunc demum excusandum est, qui prius datus fuerat, si is quem nominauerit et potior necessitudine et idoneus re fideque uel absens deprehendatur.
158. Item. Pars orationis imperatoris Seueri. Promiscua facultas potioris nominandi nisi intra certos fines cohibeatur, ipso tractu temporis pupillos fortunis suis priuabit. cui rei obuiam ibitur, patres conscripti, si censueritis, ut collegae patris uel pupilli in decuria uel corpore, item cognati uel affines utriusque necessitudinis, qui lege Iulia et Papia excepti sunt, potiorem non nominent, ceteri cognati uel adfines amiciue atque municipes eos tantummodo nominent, quos supra complexus sum, uicinitatis autem iure nemo potior existimetur.
159. Imperatores nostri Aelio Diodoto. Tutores secundum patris uoluntatem decreto praetoris clarissimi uiri, quod non iure testamento uel codicillis dati fuerant, confirmatos potiores nominare posse non arbitramur, nam iudicium patris, licet iure deficiat, seruandum est. = infra 246 ; Cf. infra 211 )
160. Item. Libertus sicut excusare se a tutelis, ita etiam potiorem nominare potest.
161. Item. Ex ea die, ex qua quis potiorem nominauit, deinceps omnibus sessionibus aduersus eum, quem nominauit, adire debet, usque dum causam finiat : ceterum si aliquam sessionem intermiserit is, qui potiorem nominauit, praescriptione excluditur. plane illa sessio, quae de plano celebratur, ei non computabitur.
162. Item. Si is qui potiorem nominauit, litteras petierit ad magistratus, ut compellant eum uenire, quem potiorem nominauit, postquam libellos dedit altera die litteras accipere debet ac magistratibus reddere per dinumerationem uicenum milium passuum.
163. Item. Illud curare debet, ut intra diem decimum quam litteras reddidit magistratibus, rescriptas deposcat ; et ubi eas acceperit, per dinumerationem simili modo reuerti debebit et si sessionem inuenerit pro tribunali, reddere praetori, ut subnotet sua manu quod uolet.
164. Item. Si quis eos, quos potiores nominauit, non probauerit, si adhuc intra quinquagesimum diem est, alios potiores potest nominare.
165. Item. Quamuis supra dixerimus eum qui potiorem nominauerit, si aliquam sessionem intermiserit pro tribunali, praescriptione submoueri, utique uerum est, si litterae non sunt impetratae ; ceterum ex quo inpetratae sunt in eum diem, quo reddi praetori rescriptae debent, etsi hoc medio spatio sessio fuerit, non oberit, si sessionibus non adierit ; et ita in usu seruatur.
166. Item. Libelli ita formandi. ‘Cum proxime decreto tutorem me dandum existimaueris illi, quod mihi in notitiam pertulit ille illa die, nomino potiorem, ut municipem supra scripti, illum, Veientanum, morantem eo loco, habentem in substantia plus minus tantum’. Si eques Romanus fuerit qui potior nominabitur, etiam hoc comprehendi debet. Deinde fine talem clausulam addat : ‘rogo, praetor, propter praescriptionis tempora libellos accipere digneris’.
167. Si pro tribunali dabuntur, quinque, de plano quattuor dandi erunt et petendum, ut denuntietur ex auctoritate.
167 a. cum denuntiauerit et non uenerit, libellos det et litteras petat.
168. Item. ... quidam tamen iustos secundum has leges putant dici. diui quoque Marcus et Lucius Apronio Saturnino ita scripserunt : ‘Si instrumentis probas habere te iustos tres liberos, excusationem tuam Manilius Carbo praetor uir clarissimus accipiet. sed iustorum mentio ita accipienda est, ut secundum ius ciuile quaesiti sint’. Cf. Coll. 16, 3, 3 ; D. 27, 1, 2, 3 ; Sent. 2, 27, 6 )
169. Item. In adoptionem dati ad hanc causam proderunt.
170. Item. Ius liberorum a principe impetratum nec ad hanc causam nec ad munera prodest.
(desunt paginae duae)
171. ...tionem poterit s... non enim testamentarius...
172. Paulus libro II sententiarum. Pro t... ut est Latinus Iunianus..., item qui codicillis ad testamentum non pertinentibus tutor datus est.
173. Ulpianus de officio praetoris tutelaris... Habentem in Italia domicilium consentaneum est a prouinciali administratione liberari ; iis itaque muneribus subicietur tantummodo, quae pertinent ad res Italicas pupilli... recuperabit. Ad D. 27, 1, 19 et C. I. 5, 62, 2 )
173 a. Item. Si ei, quem pater testamento tutorem nominauit, sacerdotium contigit... quo aduersus tutelam priuilegium continetur, tamen ita demum excusabitur, si ante apertum testamentum sacerdos factus est.
174. Item. Haec de sacerdotio dicta pertinent ad eum quoque, cui magistratus excusationem confert ; itaque haec non liberat nisi a tutelis eo tempore delatis, quo quis consul uel praetor uel aedilis est.
175. Item. Collegas eos accipimus... eandem artem exerceant quam pater factitarit... quo pater pupillorum ex...
176. Item. Sicut autem de... lium et ita imperator noster ...
177. Item. Veterani a reliquorum tutelis omnibus excusantur, a ueteranorum autem filiorum tutelis ita, ut non plus unam suscipere cogantur. sed utrum simul non plus unam eiusmodi tutelam, suscipere debeant an sufficiat semel suscepisse unam, tractari potest. puto tamen gestam tutelam eis non profuturam et ita inueni rescriptum. Cf. D. 27, 1, 8, 10 et C. I. 5, 65, 12 )
177 a. Item. Missi nisi honesta missione non excusantur et ita de ignominiose dimissis imperatores... riae Sabinae rescripserunt... exauctoratum e... Ab urbicis plan[e tutelis excusabuntur, quia ingredi eis urbem non licet.] sed etsi non sint perfuncti stipendiis, tamen qui post annum uigesimum missi sunt, si missionem non ignominiosam acceperunt, excusantur. Cf. D. 27, 1, 8, 9 )
178. Item. Sed primipilares etsi a reliquis tutelis uniuersis excusantur, tamen ipsi filiis suis recte tutorem primipilarem dabunt... legare quoque. ipse quoque in locum...
179. Item. Sacerdos ad tempus factus etsi excusatur dum sacerdotio fungitur, tamen postquam id deposuit, priuilegium amplius non habet et ita rescripto diui Pii declaratur...
180. Item. ... qui sunt in primipilaribus... exemplo ueteranorum excusantur.
181. ... ueterem suam emp... sestertia centum milia... consummatam eam nan...
182. ... ducit ; nam minor uiginti quinque annis... a tutela excusantur ut... o daret minores xxv annis...
183. Item. ... cui data est a principe negotiorum fiscalium administratio, quamdiu administrat, onera tutelarum suscipere non cogitur, ne publicae rei utilitas priuatorum iniuriam adferat.
183 a. Item. In ualetudinem quoque qui inciderit, aut ad tempus aut in perpetuum a tutela excusabitur. hi quos ualetudo perpetua excusat... eas quoque tutelas, quas ante susceperant, deponunt. Cf. D. 27, 1, 10, 8 )
184. Item. In furorem qui inciderit, item excusabitur etiam ab ea quam antea susceperat tutela, neque tamen in totum, sed in locum furiosi ad tempus curator dabitur. Cf. D. 27, 1, 10, 8 )
185. Item. Imp... rescripsit L. Titio adfirmanti imparem per rusticitatem se alienis negotiis gerendis esse, rusticitatem posse excusationem mereri. paupertas pla[ne dat excusationem]. = infra 240 ; Cf. D. 27, 1, 7 )
186. Item. [Tria onera tutelarum excusatione]m tribuunt. tria autem o[nera sic sunt accipienda, ut non numerus pup]illorum plures tutelas faciat, [sed patrimoniorum separatio. et ideo qui tribus] fratribus tutor datus est, qui indiuisum patrimonium habent, uel quibusdam tutor, quibusdam curator, unam tutelam suscepisse creditur. = D. 27, 1, 3 )
187. Item. Qui curam kalendarii Gaditanorum a principe iniunctam in equestri ordine susceptam administrabat...
188. In tribus non inputabitur tutela uel cura, quae affectata est. affectatam sic accipiemus, si uel appetita uideatur uel cum posset quis se excusare, ab ea se non excusauit. creditur enim affectasse, qui onus cum posset declinare non recusauit, et id saepe decretum est in tutore, qui non potuit inuitus dari tutor, uel curatore, qui cuius fuerat tutor, curator est nominatus.
189. Item. Si quis inter tres emancipati fili sui tutelam administret, an ei haec in numero cedat, scio dubitatum. inuenio tamen Fuluio Aemiliano in persona Manili Optiui rescriptum emancipatae filiae tutelam numerari ei inter onera oportere. Cf. D. 27, 1, 15, 16 )
190. Item. Tria autem onera in domo esse sufficit. proinde si pater alicuius uel filius uel frater, qui est in eiusdem potestate, tria onera sustineat, quae ad periculum patris pertinent quoniam uoluntate eius administrant, omnibus excusatio a tutela competit. = D. 27, 1, 5 )
191. Item. Numerus quoque liberorum a tutela excusationem tribuit ciuibus quidem Romanis earum tutelarum, quae Romae sunt iniunctae, a trium, earum uero, quae in municipiis Italicis iniunguntur, a quattuor numero liberorum ; idque imperator noster et diuus Seuerus Claudio Herodiano rescripserunt. Et ideo si quis a magistratibus municipalibus fuerit datus, quattuor numero liberorum debebit excusari. Cf. infra 247 )
192. Item. Sed si in prouincia delata fuerit tutela, licet Romae excusatio allegetur, a quinque liberis debet recipi.
193. Item. Exemplo ciuium Romanorum Latinos Iunianos excusari oportet.
194. Item. Iusti autem an iniusti sint filii, non requiritur ; multo minus in potestate necne sint, cum etiam iudicandi onere iniustos filios releuare Papinianus libro V quaestionum scribat.
195. Item. Ex filia nepotes non prodesse ad tutelae liberationem sicuti nec ad caducorum uindicationem palam est, nisi mihi proponas ex ueterano praetoriano genero socerum auum effectum ; tunc enim secundum orationem diui Marci, quam in castris praetoris recitauit Paulo iterum et Aproniano conss. VIII id Ian., id habebit auus, quod habet in nepotibus ex filio natis. cuius orationis uerba haec sunt : ‘et quo facilius ueterani nostri soceros repperiant, illos quoque nouo priuilegio sollicitabimus, ut auus nepotum ex ueterano praetoriano natorum iisdem commodis nomine eorum fruatur, quibus frueretur, si eos haberet ex filio’.
196. Item. In adoptionem dedisse non nocet, nec adoptasse ad excusationem proderit, quoniam soli naturales tribuunt excusationem.
197. Item. An bello amissi a tutela excusare debeant ? Nam et in fascibus sumendis et in iudicandi munere pro superstitibus habentur, ut lege Iulia de maritandis ordinibus de fascibus sumendis et publicorum kapite XXVI, item priuatorum kapite uicensimo VII de iudicando cauetur. et puto constituendum, ut et a tutelis excusent ; proinde siue tres bello amiserit siue unum duosue, pro superstitibus cedent.
198. Item. Sed utrum soli filii an et nepotes debent prodesse ? subsistendum, quoniam lex quidem priuatorum kapite XXVII ‘ex se natos’ appellat, lex uero publicorum kapite XXVI liberorum facit mentionem. puto tamen eandem esse aequitatem in nepotibus, qui in locum filiorum succedunt, quae est in filiis.
199. Item. Vtrum in acie dumtaxat amissus an tempore belli amissus prosit ? Aristo in acie amissum dumtaxat ; ego puto per tempus belli amissum debere prodesse, ne publica strages patri noceat.
200. Item. Erit haec etiam excusatio, si quis se dicat tutelam alicuius administrasse et ad curam eius uocetur : nam inuitum non esse compellendum suscipere imperator noster cum patre Polo Terentiano rescripsit.
201. item si quis uxori suae curator datur, nam sicuti senatus censuit, ne quis eam ducat, cuius tutor uel curator fuit, ita uxoris suae non debere curam administrare diuus Seuerus Flauio Seueriano rescripsit.
202. Item. Proinde si cui fuerit pupilla a patre desponsa, non debebit ei tutor dari, ne nuptiae inpediantur, et datus excusabitur ; et si sponsae suae curator fuerit datus, debebit excusari ; nisi forte a patre tutor uel curator fuerit destinatus. aut enim ipse eam pater despondit et utrumque perficiet ; aut post mortem patris desponsa est et magis est, ut uoluntati patris obtemperetur in onere quam ipsius in matrimonio : quare nuptiae inpediuntur.
203. Item. Est et hoc genus excusationis, si quis se dicat domicilium non habere Romae delectus ad munus uel in ea prouincia, ubi domicilium non habet, idque et diuus Marcus Pertinaci et Aeliano consulibus rescripsit.
204. Item. Proinde qui studiorum causa Romae sunt praecipue ciuilium, debent excusari, quamdiu iuris causa Romae agunt studii cura distracti ; et ita... imperator Antoninus Augustus Cereali a censibus et aliis rescripsit.
205. Item. Proinde si quis ad urbicam dioecesim pertinens testamento tutor dabitur, excusare se debebit ab eo patrimonio, quod in regionibus iuridicorum est, pariter a re prouinciali. sed caueat, si legatum accepit, hoc facere ; licite enim urbana sola administrat, uerum quia non in plenum uoluntati paret, legati ei petitio denegabitur, idque diuus Marcus in eo, qui se a re prouinciali excusauit legato honoratus, Claudio Pulchro rescripsit.
206. Item. An is se uoluit excusare nec optinuit, postea potiores nominare possit, scio quaesitum. et magis est ut possit, si eum tempora patiantur ; quos enim habet, iis utetur diebus, licet potior nominatus alterutrum debeat eligere, utrum uelit negare se potiorem an uero magis potiorem nominare ; et ita... io praetori rescripsit.
207. Item. Etsi is qui tutor datus est et excusare se et non recepta excusatione potiores nominare potest, si tempora dierum patiantur, tamen si praetulerit potiores nominare, postea ad excusationem transire non potest ; nam loco fatentis est nullam se excusationem habere, cum potiores nominat. nec magis ferendus est, si dicat se sine praeiudicio hoc facere, forte adeo simul et profiteatur excusationem et potiorum nominationem... suscipiat.
208. Item. Is qui potior nominatus est, si quidem neget se esse in ea coniunctione, amplius nominare magis potiorem non potest ; conuictus ne excusare se quidem poterit ; idque est rescripto ad Claudium Herodianum de excusatione insertum. Cf. infra 247 )
209. Item. Is qui potior nominatus est, ad omnia haec dies eos habebit, quos habent qui primo loco dati sunt, ut eodem rescripto declaratur.
210. Item. Is qui potiorem nominat libellos debet quaternos dare praetori de plano, quinos pro tribunali, ut epistula diui Marci ad Aemilianum continetur, et dicere, quo iure potiorem nominet, id est gradum necessitudinis et ius cognationis aperte designare ; et ideo non sufficit cognatum uel adfinem generaliter dicere, sed debebit gradum adicere uel nomen proprium cognationis adfinitatisue designare et ius cognationis exprimere ; nec sufficit collegam dicere, nisi in quo collegio addiderit. et si forte in aliquo horum deliquerit, emendandi ei facultas intra tempus, quo potuit potiorem nominare, conceditur, postea non, idque imperator noster... rescripsit.
211. Item. Ne hi quidem possunt, quos praetor confirmauit testamento designatos, ut imperator noster Diodoto praetori rescripsit. proinde si a matre fuerint designati, an ii potiores nominare possint, quaeri potest ; et puto eos nominare posse, nam de iis tantum rescriptum est, qui a patre erant designati. sed hoc erit seruandum in filio solo, non in alio uirilis sexus per uirilem sexum descendente, licet liberti sint tutelae uel curae destinati ; nam et Papinianus respondit libertum a patrono nepoti ex filio destinatum tutorem posse potiorem nominare.
212. Item. Nominare autem potiores non possunt inprimis collegae patris, ut diuus Seuerus constituit.
213. Item. Licet autem patris appellatio in oratione sit, puto de auo quoque accipiendam, quamquam circa primipilares hoc iure utimur, ut filio primipilaris dentur soli, non etiam nepoti.
214. Item. Sed nec cognati uel adfines possunt nominare potiores ; prohibentur uero, ut oratione expressum est, hi soli qui lege Iulia Papiaue excepti sunt.
215. Proinde si quis cognatus alterutra lege exceptus licet non proximus datus est, ut Diodoto praetori est rescriptum, potiorem nominare non poterit, neque potest potiorem nominare adfinis qui alterutra lege exceptus est.
216. Item. Excipiuntur autem lege quidem Iulia cognatorum sex gradus et ex septimo sobrino sobrinaue natus, sed et nata per interpretationem, quiue in alicuius horum potestate sunt quaeue in matrimonio, uel hi qui sunt cognatarum nostrarum hoc gradu nos contingentium mariti, uel eorum, qui sunt in potestate nostra, cognati contingentes eos ea cognatione, quae supra scriptum gradum non excedit.
217. Item nuptarum nobis cognati a nobis ad eundem gradum uel nostri cognati ab uxoribus nostris excipiuntur.
218. Item. Lege autem Papia ii adfines excipiuntur, qui uir et uxor et gener et nurus et socer et socrus umquam fuerunt.
219. Item uitricus nouerca priuignus priuigna uel ipsorum uel eorum qui in eorum potestate matrimonioue sunt quiue fuerunt.
220. Item. Memini itaque me suadente... Alcimum libertum maternum Furi Octauiani clarissimi uiri praetorem in cura retinuisse, cum tutelam eius administrasset necessariusque ad res gerendas uideretur ; nam et liberti materni in pari sunt condicione. oratio enim diui Marci ita scripta est, ut patroni patronaeue liberis libertus tutor deligi possit, tametsi aliquo priuilegio subnixus sit.
221. Item. Si alius eum Latinum fecerit, alius iterauerit, an utriusque liberorum tutelam suscipiat, uidendum, quasi utriusque meritum habeat ; nisi forte exemplo munerum, quibus diuus Marcus rescripsit apud originem eius qui Latinum fecit debere eum fungi, solius eius liberorum tutelam suscepturum dicemus.
222. Item. Officium quoque militare excusat, nam cum munus emeritum prodest, multo magis cum frequentatur prodesse debet. Sed si ad tempus rei publicae causa absit, non in perpetuum, sed ad tempus excusabitur. denique consulto ex facto diuo Hadriano quidam, cum legatus esset legionis et testamentum recitatum esset, quo tutor erat datus, non in perpetuum, sed ad tempus, quo legatus legionis erat, meruit excusationem. excusatur etiam is, qui commentarios habet praefecti, quamdiu hic commentarios habet praefecti, ut diuus Marcus cum filio rescripsit. Cf. supra 145 )
223. Item. Hi qui muniti sunt aliquo priuilegio, aliquando non admittuntur ad excusationem, uelut si minor sit annis xxv adfini datus tutor et aliquem usum rerum habeat hereditariarum ; quod ius uenit ex epistula diui Hadriani, quam scripsit Claudio Saturnino legato Belgicae. quae constitutio uidetur de his loqui, qui a praetore dati sunt ; ego idem esse accipiendum, si testamento datus sit. In eandem sententiam et diuus Pius Platorio Nepoti scripsit. Cf. supra 151 )
224. Papinianus libro XI quaestionum respondit uerbis orationis fratrum imperatorum libertum, etsi ob aliquod priuilegium a tutelis uacet, patroni tamen patronaeque liberorum tutor ut deligatur comprehensum. in numero liberorum pronepos patroni sine dubio continetur. sed potest dici non aliis patroni patronaeue liberis libertum hoc debere, quam qui iure patroni hoc sperare possunt, et ideo neque patronae nepotis tutelam administrare compellendum priuilegio subnixum neque pupilli, qui ex filia patroni uenit, quia uacatione praeter liberos patronorum, qui per uirilem sexum descendunt, liberti fruuntur. = D. 26, 5, 14 )
225. Item. Et hoc quidem de eo, cui beneficium datae libertatis exprobrari potest. alioqui nequaquam credendum est ei priuilegium ablatum, cui fideicommissa libertas soluta est ; nam in toto fere iure manumissor eiusmodi nihil iuris ut patronus aduersus personam modo liberti consequitur, licet in bonis eius patroni ius exerceat, excepto quod in ius uocare patronum iniussu praetoris non debeat. = D. 27, 1, 24 )
226. Item. Ius anulorum ingenuitatis imaginem praestat saluo iure patronorum patronique liberorum.
227. Paulus libro sexto quaestionum sub rubrica de legitimis tutelis. Apollinaris Paulo. Duo sunt Titi pater et filius ; datus est tutor Titius nec apparet, de quo sensit testator : quaero quid sit iuris. Respondit : is datus est, quem dare se testator sensit : si id non adparet, non ius deficit, sed probatio, ergo neuter est tutor. hoc rescriptum est in Sticho manumisso, si duo sint Stichi et incertum, de quo testator senserit, uel si Erotem legauerit qui plures eodem nomine habuit seruos. quod in nummis legatis non ita placuit : si non adparet uoluntas, id acceptum est quod minus est. = D. 26, 2, 30 )
228. Imp. Antoninus Granio Firmino militi. Ex duobus tutoribus qui non specialiter in locum excusati dati sunt, sicut precibus tuis adlegas, si unus pro tutore res tuas administrauit, aduersus eum tantum tibi competere actionem ignorare non debes nec enim mutuo cessationis periculo qui nihil gessit teneri potest, cum simpliciter datus eius, qui administrationi se miscuit, contutor iure fuisse non uideatur.
229. Paulus libro singulari de testamentis. Parentibus licet liberis suis in potestate manentibus testamento tutores dare, masculis quidem inpuberibus, feminis uero etiam puberibus, et tam iam natis quam etiam postumis. itaque post institutionem heredum hoc modo scribere potest : ‘Lucio Titio filio meo et si mihi uiuo mortuoue nati ali erunt, tutores do Lucium Aurelium et Gaium Optatum, a quibus peto, ut tutelam liberorum meorum gerant ita, ut ea quae in Asia reliquero, Aurelius, ea autem quae in Italia, Optatus administret’.
230. Possumus autem et singulis liberis alium atque alium tutorem dare, uelut hoc modo : ‘Titio filio meo Aurelium tutorem do ; Seio filio meo tutorem Optatum do’. pluribus quoque liberis unus tutor, item uni plures dari possunt.
231. Paulus libro singulari de excusationibus. Ii qui tres pluresue tutelas uel curationes uel permixto modo cuiuscumque separatas administrant, excusari a tutela curationeue solent. quod si fratrum tutelam suscipiant, pro una tutela reputantur eadem bona.
232. Vlpianus de officio praetoris tutelaris. Obseruari autem oportet, ne his pupillis tutorem det, qui patrimonia in his regionibus habent, quae sunt sub iuridicis, ut Claudio Pompeiano praetori imperator noster rescripsit ; multo magis, si in prouincia sit patrimonium, licet is cui petitur in urbe consistat.
233. Vlpianus de officio praetoris tutelaris. Sed qui in collegio pistorum sunt, a tutelis excusantur, si modo per semet ipsos pistrinum exerceant ; sed non alios puto excusandos, quam qui intra numerum constituti centenarium pistrinum secundum litteras diui Traiani ad Sulpicium Similem exerceant ; quae omnia litteris praefecti annonae significanda sunt. Cf. D. 27, 1, 46 pr. )
234. Vlpianus libro supra scripto. Sed Ostienses pistores non excusantur, ut Philumeniano imperator noster cum patre rescripsit.
235. Item. Vrbici pistores a collegarum quoque filiorum tutelis excusantur, quamuis neque decuriales neque qui in ceteris corporibus sunt excusentur. et ita Hadriano rescripto ad Claudium Iulianum praefectum annonae significatur, quam epistulam quodam rescripto ad Vernam et Montanum pistores imperator noster cum patre interpretatus est et ad pistores pertinere, cum in eo negotio frumentum agentibus daretur a collegarum filiorum tutelis uacatio. plus etiam imperator noster indulsi t, ut a tutelis, quas susceperant ante quam pistores essent, excusarentur ; sed hoc ab ipso creatis pistoribus praestitit et ita Marco Diocae praefecto annonae rescripsit. Cf. D. 27, 1, 46, 1 ; infra 237 )
236. Item. Sed et qui in foro suario negotiantur, si duabus partibus bonorum annonam iuvent, habent excusationem litteris allatis a praefecto urbis testimonialibus negotiationis, ut imperator noster et diuus Seuerus Manilio Cereali rescripserunt, quo rescripto declaratur ante eos non habuisse inmunitatem, sed nunc eis dari eam quae data est is qui annonam populi Romani iuuant.
237. Paulus libro singulari ad municipalem. Vrbici autem pistores a collegarum quoque filiorum tutelis excusantur. sed et si qui in foro suario negotiantur, si a duabus partibus patrimonii annonam iuuent, a tutelis habent excusationem. Cf. supra 235 )
238. Vlpianus de officio praetoris tutelaris libro singulari. proinde si mutus surdusue quis sit, sine dubio a tutela excusabitur. hi uero quos ualetudo uel furor uel morbus perpetuus excusat, etiam eas tutelas quas ante susceperant deponunt. alia causa aetatis est. luminibus etiam captum Porcatio Faustino rescripsit imperator noster cum patre.
239. Item Furio Epaphrae, cum allegasset se unum oculum amisisse et in alio periclitari, rescripsit, an propter aduersam ualetudinem oculorum excusari deberet, praetorem aestimaturum. hi etiam a susceptis excusabuntur.
240. Item. Paupertas plane dat excusationem, si quis imparem se oneri iniuncto possit docere, idque diuorum fratrum rescripto continetur. = supra 185 ; Cf. D. 27, 1, 7 )
241. Item. Si quis autem in prouincia domicilium habet, debet excusari, sed et si quis patrimonium in ea regione, quam iuridicus administrat, habet.
242. Item. Scio tamen quosdam, cum per errorem ad potiorum nominationem prosilissent, haud impetrasse, ut deserto iure potiorum ad excusationem se conuerterent.
243. Paulus libro singulari ad municipalem. Paupertas quoque solet tribuere excusationem, quod oneri tutelae inpar esse uideatur.
244. Paulus libro singulari de officio praetoris tutelaris. Mediocritas et rusticitas et domesticae lites interdum excusationes merentur ex epistulis diuorum Hadriani et Antonini et fratrum ad Caerellium Priscum praetorem tutelarem. Cf. D. 27, 1, 6, 19 )
245. Item. Qui complura allegant, quae singula non sint firma, interdum excusari solent ; nam et fratres imperatores Sentio Potito ita rescripserunt : ‘Quamuis singula, quae litteris tuis complexus es, non praestent tibi iustas causas excusationis, tamen quia multa simul congruerunt, mouere nos possunt, ut excusatio tua a tutela recipi possit’.
246. Paulus libro singulari de excusatione tutorum. ‘Imperatores nostri Aelio Diodoto suo salutem. Tutores secundum patris uoluntatem decreto praetoris clarissimi uiri, quod non iure testamento uel codicillis dati fuerant, confirmatos nominare potiores posse non arbitramur, nam iudicium patris, licet iure deficiat, seruandum est’. = supra 159 ; Cf. supra 211 )
247. Paulus libro I editionis secundae de iurisdictione tutelaris. qui tres pluresue liberos habent superstites, excusari solent idque compluribus constitutionibus cauetur tam diuorum Marci et Luci, quibus Pontium Marcellum trium liberorum patrem liberauerunt litteris ad eum emissis, quam dominorum nostrorum. Sed hic numerus in Italia ciues Romanos liberat. nunc ex constitutione principum nostrorum nec in Italia, sed Romae tantum exemplo municipalium munerum ; nam Clodio Herodiano ita scripserunt : ‘Sicut in Italia ciues Romani consistentes numero quattuor liberorum incolumium a ciuilibus muneribus excusantur, ita [qui ad tutelam uel curam uocantur, Romae quidem trium liberorum incolumium numero, quorum etiam status non ambigitur, in Italia uero quattuor, in prouinciis autem quinque, habent excusationem’. Cf. supra 191. 208 ; C. I. 5, 66, 1 )
(desunt paginae sedecim)

 
QUANDO DONATOR INTELLEGATUR REVOCASSE VOLUNTATEM.
 

 
248. ipsam contumeliis persequi neque in affectu pietatis monitos posse mitescere. uolumus igitur ut, si constiterit iuxta patrem liberos, contra quam humanitatis ratio deposcit, superbe crudeliterque se tollere, emancipatio firmitudine euacuetur, idque quod liberis pater donationibus contulit, patris dicioni naturaeque iuri subiugati patriae reddant potestati, et ita illi, qui sacris euoluti a functione obsequii recesserunt, necessitatis laqueis adstricti noua commendatione pietatis etiam detrectantes ad id ueniant. Data XVII k. Aug. Constantinopoli Gallicano et Symmacho conss.
249. (1) Constantinus et Caess. Multas saepe natas ex donatione causas cognouimus, in quibus uel adumbrata pro expressis uel inchoata pro perfectis uel plurima pro omnibus controuersiam faciant, cum agentium uisa pro ingenio ac facultate dicendi aut perfecta deformarent aut inchoata perficerent. inde ius anceps ac pro dicentium inpulsu uaccillanti sententia non parum decreta differebant, Maxime karissime ac iucundissime nobis. hinc enim nuper exceptis personis dicta lex est, in quibus summum ius et uoluntas omni libera sollemnitate, modo perfecta ortus suos praesenti munere opulentat. (2) tempestiua dehinc communium donationum cura successit ; absolutis enim illis, quae ideo prima sunt, quoniam sunt religione potiora, circumacto animo ad uniuersum donationum genus conspeximus omnes earum species signis ac nominibus inprimendas, ut in hominum contractibus differentiam sui nuncupationum proprietate secernant. (3) itaque siue illa donatio directa sit, siue mortis causa instituta, siue condicionibus faciendi non faciendiue suspensa, siue ex aliquo notato tempore promissa, siue ex animo dantium accipientiumue sententiis quantum ius sinit cognominata, eius haec prima obseruatio est, ut quas leges indulgent condiciones pactionesque promantur, hisque penitus cognitis uel recipiantur, si complacitae sunt, uel reiciantur, si sunt molestae. sed iure requisitis parendum erit nec denegabitur officium, quin simul spes abiciatur adipiscendi. Cf. C. Th. 8, 12, 1 pr. = C. I. 8, 53, 25 pr. ) (4) inretiri sane condicionibus indefensos minores, quoniam praestare promissa difficile est, non placuit. quorum tamen defensores, si forte per eos in obeundis donationum officiis, quarum cura erit recepta, neglecta utilitas minoris probabitur et ita minor commodis spoliabitur, rei amissae periculum praestabunt ; ita rei familiaris dispendii metus etiam segniores ad ea conficienda ex tarditate incitabit. Cf. C. Th. 8, 12, 1 pr. = C. I. 5, 37, 21 ) (5) post in iisdem conscribendis praecipue nomen donatoris, ius ac rem notans proscribat. tum utrumque iure compleatur neque id occulto aut per imperitos aut priuatim ; his enim rebus saepe clandestina fraus, et quae facta sunt infecta et inducta quae scripta sunt simulans aliisque ac dehinc aliis largiendo atque donando ac saepe uenum dando, multos habendi spe allectos concurrere in expugnanda sibi proprietate impulit. (6) tabulae itaque, aut quodcumque aliud materiae tempus dabit, uel ab ipso uel ab eo quem fors sumministrauerit scientibus plurimis perscribantur eaeque, ut supra comprehensum est, rebus nominibus personisque distinctae sint ; ac tum corporalis traditio (in quam saepe multi talia simulando inrepentes aut ui corpora capientes sollemne illud ius ac uoluntarium inconcessa usurpatione praeripiunt) ea igitur ipsa rerum traditio praesentium, aduocata uicinitate omnibusque arbitris, quorum post fide uti liceat, conuentu plurimorum celebretur. (7) non enim aliter uacua iure dantis res erit, quam ea uel eius uoluntate, si est mobilis, tradatur, uel abscessu sui, si domus aut fundus aut quid eiusdem generis erit, sedem nouo domino patefecerit. quae omnia consignare actis iudicis praestat, ut res multorum mentibus oculis auribus testata nullum effugiat, cuius aut scientiam capiat aut dissimulationem tegat. (8) quod si iudex aberit, cui summa prouinciae commissa est, mandetur istud magistratuum actis, atque ut nullus sit subiciendi aut surripiendi locus, cum alterutri commodum sit, eorum exemplis idem magistratus adscribant. Sic enim conscientia multorum, monumentis iudiciorum ac populorum perscriptis aut litium causa peruulgatis omnibus fides abstrusior non erit. Cf. C. Th. 8, 12, 1, 1-2 = C. I. 8, 53, 25, 1 ) (9) talia enim esse oportet dominorum initia, quorum diuturna possessio saepe legitima proprietatum iura perfringit, talis liberalitatum honestas, quae locis clamata omnibus accipientium donantiumque familias liberalitatis et gratiae praedicatione compleat, simul ut, cum sit eximium cuiusque donum promerendo cepisse, eius iucunditas nulla litium tristitudine minuatur. (10) quod si in spectanda causa dicendaque sententia orba publico testimonio liberalitas caecam gratiam obscurosque coetus prodiderit, quoniam sola fraus cognita est, eorum, quae donata dicuntur, temere non erit fides accipienda : sed ea alienatione, quae publice non sit testata, in donationibus uiuorum reiecta uel superhabita solam eam probamus, quae celebrata uniuersis studiis recte regulas supra propositas sequatur. abolito igitur iure, quod quibusque rebus donandis Cincia lex imposuit neque amplius ea perfectione facienda quam illa ordinauerat negamus certae formae uerborum deinde esse quicquam requirendum, quoniam iam lege commutata uerba et ipsa abolita sunt antea necessaria in donationibus faciendis. neque ullam donationibus iam factis controuersiam uolumus conflare, cum futuris ius per hanc legem ponamus, quae, ut omnes cognoscant quae iussimus... programmati, tuo praeferenda est. Proposita III non. Febr. Romae Sabino et Rufino conss. in foro diui Traiani.
250. Papinianus libro XII responsorum. Inperfectam donationem perfectam efficit uoluntas liberalitatis nouissimum usque in diem uitae perseuerans.
251. Item. Non ideo donatio... fil]iae tradita placuit... tantem sibi recepisse...
252. Item. Cum mater absenti filio... ad eum fecit, quas procura... quae instrumenta praediorum e... praediorum ad filium p... uel seruis eius tradita non... praediorum ad filium peruen... maternae uoluntatis et ei... causa redire iussisset... possessionem praediorum... constare.
252 a. Item. ... factam praedio neque mancipato... habuisse. respondi nec fideicommiss... in aede sacra aeditu... litteris post mortem suam... post mortem suam... redditam... rationem... uit, quod ne fiduciae daretur ... num accepit perueniret qui ... = D. 39, 5, 31 pr. )
253. ...donatio perficitur ; cum autem creditor... nem, si debitor pecuniam, quam delega... stipulatione factam nouationem... dam stipulationem uenit... inchoauit respondi.
253 a. Item. ... possessione tradita, quam inritam... donauit, in iis praediis fuit. = D. 39, 5, 31 pr. )
253 b. Item. ... [Donationes in concubinam colla]tas non posse reuocari conue[nit, nec, si matrimonium inter eosdem postea fuerit contractu]m, ad irritum reccidere [quod ante iure ualuit ; an autem maritalis honor e]t affectio pridem praecesserit ... [personis compar]atis, uitae coniunctione [considerata perpendendum esse respondi].
254. Item. [Species extra dotem a matre uiro filiae no]mine traditas filiae, quae [praesens fuit, donatas et ab ea uiro traditas uide]ri respondi, nec matrem [offensam repetitionem habere uel eas recte] uindicare, quod uir cauis[set extra dotem usibus puellae sibi traditas,] cum ea significatione non [modus donationis declaretur nec ab usu propri]etas separetur, sed peculium [a dote puellae distingueretur]. = D. 39, 5, 31, 1 )
255. Item.[Pater qui filiae quam habuit in potestate mancipi]a donauit et peculium, quamquam soluta potestate iure emancipationis uita decessit, ei [non ademit, ex post facto donationem uidebatur perf]ecisse. = D. 39, 5, 31, 2 )
256. ...bat praediorum, quae pater ei post ...am donationem genuit ... esset ; parui etenim refert ...nam licet iure donatio perfecta non probaretur, arbitrum hereditatis diuidendae... nihilominus patris uoluntatem recte secuturum... ea dati sint.
256 a. Item. Recte filiae in potestate patrem donasse respondi, cum alteri filiae propria praedia praelegaret et adiecisset ‘exceptis quae sorori tuae donaui’. nam et testamento liberalitatem confirmatam et aperte patris declaratam uoluntatem ; quod diuisionis arbitrio sufficit iuris quoque uerbis deficientibus.
257. Item. Eiusmodi lege deposita in aede arca, ut eam ipse solus, qui deposuit, tolleret aut post mortem domini Aelius Speratus, non uideri perfectam donationem respondi. = D. 39, 5, 31, 3 ) 
258. Item. Pomponius Philadelphus dotis causa praedia filiae Pomponiae, quam habuit in potestate, tradidit et mercedes eorum genero solui mandauit : an ea praecipua filia retinere possit, cum omnes filios heredes instituisset, quaerebatur. Iustam causam retinendae possessionis habere filiam, quoniam pater praedia de quibus quaerebatur dotis esse uoluit, et matrimonium post mortem quoque patris constiterat, respondi ; filiam etenim, quae naturaliter agros retinuit, specie dotis, cuius capax fuit, defendi. = D. 10, 2, 35 ) 
259. Item. Mulier sine tutoris auctoritate praedium stipendiarium instructum non mortis causa Latino donauerat. perfectam in praedio ceterisque rebus nec mancipii donationem esse apparuit, seruos autem et pecora, quae collo uel dorso domarentur, usu non capta. si tamen uoluntatem mulier non mutasset, Latino quoque doli profuturam duplicationem respondi ; non enim mortis causa capitur quod aliter donatum est, quoniam morte Cincia remouetur.

 
AD LEGEM CINCIAM DE DONATIONIBUS.
 

 
260. Item. Filius emancipatus, cui pater peculium non ademit, res quidem pro donato uel pro suo, quod iustam causam possidendi habet, usu capit, sed debitores conuenire non potest neque lites peculiares prosequi, si non sit in rem suam cognitor datus aut nominum delegationes interuenerunt. plane quod ei soluitur patre non dissentiente, debitorem liberat, nec interest an emancipatum ignoret uel ei non esse peculium ademptum, cum rei substantia plus polleat existimatione falsa.
261. Item. Peculium uindicta manumisso uel inter amicos si non adimatur, donari uidetur. quae ratio facit, ut ex iusta causa possidens usucapere rem possit. aliud in his placuit, qui testamento libertatem acceperunt uel testamento parentis potestate soluuntur ; quos amittere peculium, si non sit legatum, constitit, neque enim tacita liberalitas defuncti permittentis retinere peculium potuit intellegi.
262. Item. Sponsae res simpliciter donatae non insecutis nuptiis non repetuntur. Sed et si adfinitatis contrahendae causa donationes factae sunt et nuntium sponsus culpa sua remiserit, aeque non repetuntur. quod ita intellegi oportet, si reuocandis donationibus condicio non comprehendatur non coniuncto matrimonio non perficiendi contractus.
263. Item. Eam quae bona sua filiis per epistulam citra stipulationem donauit, si neque possessionem rerum singularum tradidit neque per mancipationem praediorum dominium transtulit nec interpositis delegationibus aut inchoatis litibus actiones nouauit, nihil egisse placuit.
264. Item. Matrem, quae sine tutoris auctoritate filio donationis causa praesentes seruos mancipio dedit, perfecisse donationem apparuit.
264 a. Pollicitatio donationis inter priuatos uim obligationis non inducit.
265. Item. Aurum et argentum, quod in re praesenti fuit, pater filio sui iuris donauit eiusque possessionem traditam esse instrumento palam fecit : non idcirco donationem inritam factam existimaui, quod usum omnium rerum apud patrem filius reliquit.
266. Vlpianus libro I ad edictum de rebus creditis. Indebitum, solutum accipimus non solum si omnino non debebatur, sed et si per aliquam exceptionem peti non poterat, id est perpetuam exceptionem. quare hoc quoque repeti poterit, si quis perpetua exceptione tutus soluerit. unde si quis contra legem Cinciam obligatus non excepto soluerit, debuit dici repetere eum posse, nam semper exceptione Cinciae uti potuit, nec solum ipse, uerum, ut Proculeiani contra Sabinianos putant, etiam quiuis, quasi popularis sit haec exceptio, sed et heres eius, nisi forte durante uoluntate decessit donator : tunc enim doli replicationem locum habere imperator noster rescripsit in haec uerba. = D. 12, 6, 26, 3 ) 
266 a. Gregorianus libro XIII titulo. Imp. Alexander Flauio Menandro. Professio donationis apud acta facta, cum neque mancipationem neque traditionem subsecutam esse dicas, destinationem potius liberalitatis quam effectum rei actae continet. eapropter quod non habuit filius tuus dominium, si quae adfirmas uera sunt, obligare pacto suo creditori non potuit, nec quod sine effectu gestum est uindicationem tui iuris impedit. Proposita III kal. Ian. Alexandro Aug. III et Dione II conss.
267. Impp. Seuerus et Antoninus Augg. Cosoniae Hilarae. Actio noua ex promissione, quae donationis causa facta sit, dari non solet. Proposita prid. kal. Ian. Romae Antonino II conss.
268. Quaerebatur, an, cum Seius filiam suam emanciparit et apud acta professus sit ei se donare fundum nec instrumenta donationis fecerit, an uideatur professione actorum perfecta esse donatio. respondi, si neque mancipatio neque traditio secuta est, solis actis dominium non transisse.
269. Vlpianus libro XLVI ad Sabinum. ‘Vt quod utendum mater filiae dedit, non uideatur donatum et si donatum sit, non ualeat, in potestate filia constituta patris ; aliud esse, si dotem dedit’. Vlpianus : constat, quod utendum filiae datum est, non esse donatum ; sed et si donatum esset, aeque donatio non ualeret in filiam conlata, quae in patris erat potestate. plane si in dotem mater filiae dedisset, ualet quod factum est ; potest enim donare filiae, cum, quamuis res mariti fiant, quandoque filia uel sola, si iuris sui fuerit, uel uoluntate filiae pater habeat rei uxoriae actionem. merito igitur Sabinus ait, si inscia uxore uel inuita in dotem dedit, rem mariti non esse factam et ideo uindicari ab herede mulieris posse ; quod si sciente ea hoc factum sit, consequens erit dicere in dotem conuersum esse id quod datum est.
270. Hermogenianus titulo de donationibus. Diui Diocletianus et Constantius Caeciliae Anagrianae. Si donationibus in unam filiam conlatis quarta non retenta patrimonium exhaustum in fraudem ceterorum filiorum probetur, has rescindi ad instar inofficiosi testamenti sacris constitutionibus parentum nostrorum euidenter continetur. matre quoque filiae res uenum dante nihil ei auferri posse non ambigitur. Subscripta V kal. Mai. Sirmi Caesaribus conss.
271. Idem Boncio Secundo. Praeses prouinciae amicus noster notionem suam inpertiet, non ignorans pro sua auctoritate atque experientia, si docebitur inmoderatis donationibus non retenta quarta ad excludendam inofficiosi querellam nepotis ex filio nati patrimonium suum auum exhausisse, plerisque constitutionibus huiusmodi commentis ad exemplum inofficiosi querellae esse occursum. Proposita Mogontiaci XI kal. Iul. Maximo et Aquilino conss.
272. Gregorianus libro XIII titulo. Imp. Philippus Agilio Cosmiano suo salutem. Inter patronos et libertos de iure donationum tractari non oportet, cum etsi perfectis donationibus in possessionem inductus libertus quantolibet tempore ea quae sibi donata sunt pleno iure ut dominus possederit, tamen omnis donatio mutata patronorum uoluntate reuocanda sit. quod obseruabitur etiam circa ea, quae libertorum nomine, pecunia tamen patronorum et beneficio comparata sunt. nam qui obsequio suo liberalitatem patronorum prouocauerunt, sunt digni quin eam retineant, cum coeperint obsequia neglegere, cum magis eos conlata liberalitas ad obsequium inclinare debeat quam ad insolentiam erigere. Fundus autem, quem ais Agilio liberto donasse te, tribus et decuria, quae ipsius nomine comparatae sunt, re... libertus uindican..., cum eas tantum donationes uel pecuniae largitiones libertus obtinere debeat, circa quas uoluntas patronorum in supremam usque diem perseuerauerit. hoc tamen ius stabit intra ipsorum tantum liberalitatem, qui donauerunt ; ceterum neque filii eorum neque successores ad hoc beneficium peruenient ; neque enim fas est omnimodo inquietari donationes, quas is qui donauerat in diem uitae suae non reuocauit. = C. I. 8, 55 (56), 1 ) 
273. Dominus Constantinus et Caesares. Prisca legum aequitate praeclusa uariis ambagum uersutiis exquisita donatio, licet titulum emptionis uel debiti tenorem comprehendere uideatur, tamen claris testationibus probata debet in irritum deuocari, si quidem consultissima ratione uideatur esse prouisum matrimonio constante donationes inter uirum et uxorem altrinsecus agitatas nullam firmitatem habere. nec sibi debent mulieres blandiri, si tamquam uenditores uel debitores ad eludendas legum sanctiones mariti earum se falso uideantur esse professi. quare Vettium Rufinum clarissimum uirum praefectum urbi amicum nostrum, cuius notio est, adire non prohiberis, qui partium allegationibus examinatis petitioni tuae secundum iuris prouidebit iustitiam. Data XIIII kal. Nou. Mediolano Constantino et Licinio conss.
274. Idem Aureliae Sabinae siue Gaudiosae. Licet in potestate filii degentes donationum effectum a patre sibi conlatarum mox consequi minime posse uideantur, tamen perseuerantia uoluntatis ad instar mortis causa donationis huiuscemodi liberalitatem redigi oportere retro principum rescriptis cognoscitur esse concessum. unde uirum clarissimum praefectum urbi amicum nostrum, cuius notio est, adire non prohiberis, qui omnibus rite consideratis, quae in precem tuam conferenda tu duxisti, pro experientia sua recte iudicari curabit. Data idibus Augustis Romae Constantino et Licinio Augg. conss.
275. Diui Diocletianus et Constantius Sa... iodul... Perfectam donationem mutata uoluntate donatoris, etsi parum gratus existet, cui dono res data est, minime rescindi posse saepe rescriptum est. Proposita V non. Mart. Nicomediae Maximo et Aquilino conss.
276. Idem... iae. Si pater tuus nomine matris tuae de sua pecunia fundum comparauit donationis causa eique tradidit et decedens non reuocauit id quod in eam contulisse uidetur, intellegis frustra te uelle experiri, cum oratione diui Seueri huiusmodi donationes post obitum eorum, qui donauerunt, confirmentur. Proposita pridie non. Mart. Antiochiae Augg. IIII et III conss.
277. Idem Aureli... Si quam impugnat frater pater tuus in te contulit donationem et decedens supremo iudicio non reuocauit, scilicet manente potestate, praeses prouinciae iuxta diuorum principum constitutiones super hac re factas uim prohibebit, de ceteris inter uos disceptaturus. Proposita IIII kal. Sept. Maximo et Aquilino conss.
278. Idem Aurelio Zoilo. Cum adfirmes patrem tuum donationes perfectas in te contulisse et supremis iudiciis eas non reuocasse, poteris iure constituto, praesertim cum honori primipilari sis adstrictus, securo animo ea quae donata sunt possidere. Proposita VIII kal. Nou. Maximo et Aquilino conss.
279. Idem Benignae Superlatae. In filiam post emancipationem donationem a patre conlatam postea auferri ab ea non potuisse dubitari non oportet. si igitur nihil aliud tibi de iure aduersatur, praeses prouinciae, ne qua tibi legitime possidenti fiat iniuria, intercessu auctoritatis suae prouidebit. Proposita IIII kal. Dec. Maximo et Aquilino conss.
280. Idem Aur. Anniano. In dubium non uenit aduersus enormes donationes, quae tantummodo in quosdam liberos, uacuefactis facultatibus reliquorum pernicie, conferuntur, iam dudum diuorum principum statutis esse prouisum. si igitur mater tua ita patrimonium suum, profunda liberalitate in fratrem tuum euisceratis opibus suis, exhausit, ut quartae partis dimidiam, quam ad excludendum inofficiosi querellam aduersum testamentum sufficere constat, his donatis datisque haud relictam tibi habeas, praeses prouinciae, quod immoderate gestum est, reuocabit. sane aeris alieni solutionem, si ab intestato cum fratre tuo matri heres exstitisti, renouare non potest. Data Nicomediae V non. Mart. Augustis III et II conss. = C. I. 3, 29, 7 ) 
281. Idem Aurelio Seue... dro. Pater in filium, quem in potestate habet, conferens ipso iure donationem non facit, sed ex praeceptis statutorum recepta humanitate placuit, si in eodem iudicio perseuerans in fatum concesserit, liberalitatem eius salua lege Falcidia probari. proinde si pater, qui per epistulam res tibi dono dedit, non reuocata liberalitate nec mutata uoluntate fatalem diem intestato obiit, inlibata donatio permanet, si tamen legis Falcidiae ratio comminui eam nec exegerit ; quod si locum habet, eatenus ex donatione fratres tui deducent, quatenus id fieri indemnitas et iuris ratio in optinendis portionibus, quas eos habere necesse est, exigunt. Iuxta hanc iuris formam praeses prouinciae ad uicem familiae erciscundae officium sententiae suae legibus temperabit. Proposita Byzantio XI kal. Apr. Maximo et Aquilino conss.
282. Idem Calpurniae Aristaenetae. Quoniam non contenta rescripto, quod ad primas preces acceperas, iterato supplicare uoluisti, ex iure rescriptum reportabis. communes res in solidum donari nequeunt, sed portiones eorum qui donant ad eos qui dono accipiunt transitum faciunt. nec ambigi oportet donationes etiam inter absentes, si ex uoluntate donantium possessionem ii quibus donatum est nanciscantur, ualidas esse. restat ut, si filius tuus inmoderatae liberalitatis effusione patrimonium suum exhausit, iuxta legum placita praesidis prouinciae auxilio utaris, qui discussa fide ueri, si integri restitutionem ex filii persona competere tibi ob inprobabilem donationis enormitatem animaduerterit, in remouendis his quae perperam gesta sunt tibi subueniet. Proposita IIII id. Feb. Mediolani Maximo et Aquilino conss. = C. I. 8, 53 (54), 6 ; 3, 3, 29, 4 )
283. Idem Aurelio Carrenoni. Si praediorum stipendiariorum proprietatem dono dedisti ita, ut post mortem eius qui accepit ad te rediret, donatio inrita est, cum ad tempus proprietas transferri nequiuerit. Si uero usum fructum in eam, contra quam supplicas, contulisti, usum fructum a proprietate alienare non potuisti. Proposita V id. Mart. Maximo et Aquilino conss. = C. I. 8, 54, (53), 2 )
284. Idem Alexandriae. Ea quidem, quae iure donationis a socru tua in te conlata sunt, manere inconcussa rector prouinciae efficiet. de matrimonio uero retinendo tui arbitri est, an uelis et filiis communibus interuenientibus in eodem proposito perseuerare. Proposita III id. Oct. Heraclea Thracum Maximo et Aquilino conss.
285. Gregorianus libro XIII tit. Idem Aurelio Abanti. Si filiae tuae possessiones, de quibus agitur, neque mancipasti neque tradidisti, frustra uereris, ne ex una professione uel ut suas eas uindicet... praesertim cum fundos tributarios esse dicas... etiam ab iniuria tempera... Maximo et Aquilino conss.
286. Eodem libro eodem titulo. Idem Iuliae Marcella[e. Quoties donatio ita conficitur, ut post tempus] id quod donatum est alii restit[uatur, ueteris iuris auctoritate rescriptum est], si is in quem liberalitatis compen[dium conferebatur stipulatus non sit, placiti] fide non seruata, ei qui libera[litatis auctor fuit uel heredibus eius condicticiae actionis] persecutionem competere. sed cum p[ostea benigna iuris interpretatione diui princi]pes ei qui stipulatus non sit [utilem actionem iuxta donatoris uoluntatem] decernendam esse admi[serint, actio, quae sorori tuae, si in rebus humanis] ageret, potuit decerni, si quae proponis uera sunt, tibi adcommodabitur. Proposita [Sirmi XI kal. Oct. Augg. IIII et III conss.] = C. I. 8, 54 (55), 3 )
287. Constantinus et Caess... ... Donatione secundum iuris normam perfecta nec ea quae matres in filios contulerunt reuocari iura permittunt. sane si generaliter tantummodo uel stipulatione interposita uel mancipatione totius patrimonii donatio celebrata est, id quod donatum est stare non potest, cum haec donatio ad id ut proprietas possit transferri non ualeat. quare num hoc modo tibi consuli possit, rectorem prouinciae interpellare poteris... Licinio V et Crispo conss...
288. (Gregorianus libro XIII tit.) <Dominus> Imp. Probus Massiciae R... Indubitati iuris est, siquidem donaturam te quaedam dixisti neque apud acta instrumenta fecisti aut eundem cui donabas dominum effecisti per rei cessionem perfectam ac solam tibi possessionem retinuisti, eum rem eam uindicare sibi non posse, quando apud te eius rei proprietas mansit... nec functionum pensiones uel per eum cui don[ata res non erat uel ab actoribus ipsius nomine] celebratae nunc tibi obesse a. ... poterunt... ius tum magistrum summarum... cum comminatione uide... praefinitione allega, ut, si praesidi rem probaueris... compellatur. Proposita VI kal. Ian. Messalla et Grato conss. = C. I. 8, 53 (54), 4 )
289. ...p stipendiarii uel tributarii ... non sine traditione donatio perficitur. pone igitur sollicitudinem... egit non tradidisse ea uel quae... reuocanda non sunt. Proposita non. Oct...
290. ...modo preces tuas fides adiuuet. ceterum ... lem declarat uoluntatem ...onem ab eo perfecisti, si quidem feminis quoque ... in familia degentibus pater donare uidetur cum moritur uoluntate non mutata...s adeo emolumenti tribuat... les quod tibi ex patris rebus iure... itaque ne tibi inferant temptamina fratrum tuorum inquietudinem, si qua tibi adquisita sunt .. per donationem, quae tibi ex bonis patris obuenit, modo eam... ad diem nouissimum uoluntas perseuerans patris confirmauit... debet etiam fundi ex pecunia a patre tibi donata empti possessio... ... per eum tibi tradita ac postmodum a te retento apud te manere... si recte emisti solutione pretii facta numerans quod penes te fuit... Data III kal. Oct. Verona...
291. ...Firmam esse... rerum paternarum donationem in te conlatam, licet in potestate constituto tibi pater donauerit... modo in diem nouissimum uitae uoluntas durauerit, non ignorabit... praeses prouinciae cuius erit de hac re iudicem dare. is tum uerorum quae praetulisti... ratione habita... curabit, ne quid fiat contra uoluntatem defuncti et ita inter uos... arbitrum diuisioni dabit. qui in familiae erciscundae iudicio... id spectare debebit, ut tibi istae res et praeterea... portio ex legibus ab intestato debita adiudicentur... Proposita V kal. Iun. Treueris... III conss.
292. ...Donatio quidem a patre in filium familias collata ipso iure nulla est... sed benigne subuenitur filio, si in eadem uoluntate pater perseuerans decessit ; ualet enim nouissima uoluntas, quam in extremum diem pater retinuit, modo legitima omnibus portio quae ab intestato debetur inlibata seruetur. iuxta quae adi correctorem uirum clarissimum amicum nostrum et ea, quae in precem contulisti, adlega, qui in examinationibus eam sententiam promet, quam iuris atque aequitatis ratio dictauerit. Proposita Mediolano XII kal. Ian. Tusco et Anullino conss.
293. (1) Idem Aur. Luciano. In donatione rei tributariae circa exceptam et non exceptam personam legis Cinciae nulla differentia est, cum et uacuae possessionis inductione celebrata in utriusque persona perficiatur et, si hanc secutam post huiusmodi placitum non constet, manifeste nec coepta uideatur. quapropter in his quidem, quae solo tributario consistunt, a maiore v et xx annis in uacuam inductos uos possessionem ostendi conuenit. rerum autem mobilium siue mouentium, si excepti non fuistis, quae mancipi sunt usu capta uel mancipata, post uel antea maiore tempore a uobis anni possessa, auocari non possunt ; nec mancipi uero traditione facta propter eiusdem interdicti potestatem similis possessionis probatio necessaria est. nam si exceptus fuisti priuignus tum constitutus, sola traditio sufficit. (2) quod autem res tibi ab herede donatricis distractas esse proponis, duplicari tibi titulum possessionis non potuisse constat, sed ex perfecta donatione dominum factum frustra emisse, cum rei propriae emptio non possit consistere ac tum demum tibi profuerit, si ex donatione te non fuisse dominum monstretur. sane quoniam omnia bona uobis ab ea donata et tradita dicitis, ad hoc a filio facta uenditio rerum maternarum adferre perfecta etiam donatione poterit defensionem, ne exemplo inofficiosi testamenti possit haec auocare. quibus omnibus praeses prouinciae suam notionem praebebit. Proposita IIII kal. Iun. Diocletiano et Maximiano V et IIII conss. = C. I. 4, 38, 4 )
294. (1) Papinianus libro XII responsorum. Quod pater filiae, quam habuit ac retinuit in potestate, donauit, cum eam donationem testamento non confirmasset, filiae non esse respondi ; nam et peculia non praelegata communia fratrum esse constabat. diuersa ratio est contra legem Cinciam factae donationis. tunc enim exceptionem uoluntatis perseuerantia doli replicatione perimit ; cum pater filiis, quos habuit ac retinuit in potestate, donat, nihil prodest non mutari uoluntatem, quoniam quod praecessit totum inritum est. unde cum filius in diuisione bonorum penes fratrem quod pater donauerat errore lapsus reliquit, portionem eius non esse captam usu Seruio Sulpicio placuit, quod neque frater ipse donauerat neque pater donare poterat. (2) cur ergo quod uir uxori dedit, morte soluto matrimonio, si uoluntas perseuerauit, fini decimarum auferri non oportere maximi principes nostri suaserunt et ita senatus censuit ? Sed nimirum liberi, qui repulsam donationis auctoritate iuris tulerunt, aliis rationibus ad bona patris perueniunt, ac plerique plus habere quam fratres iurgiis eiusmodi contendunt.
295. Impp. Seuerus et Antoninus Augg. Atilio Natali militi. Si frater tuus in potestate patris in diem mortis perseuerauit, donationes, quas a patre in eum conlatas esse adfirmas, nullius esse momenti dubitare non debes. de patris igitur bonis diuidundis cum fratre tuo apud eum, de quo meres, consiste. Proposita XIIII kal. Sept. Faustiniano et Rufino conss.
296. Papinianus libro II responsorum. Donationem, quam pater in filium, quem in familia retinuit, frustra contulit, arbiter hereditatis diuidundae non sequitur ; et ideo, si frater coheres apud fratrem suum possessionem errore iuris lapsus reliquerit, usu capio partis non erit.
297. Diui Diocletianus et Constantius Clodiae Iuliae Ptolemaidi. Cum matrem tuam donationis instrumenta in neptem suam fecisse nec ea tradidisse dicas, in dubium non uenit liberalitatem, quae non adsignatis instrumentis minime coepta est, inualidam esse. igitur ut quaestio, quae inter uos orta est, cognita causa comprimatur, a uiua matre tua neque instrumenta neque possessionem traditam esse ostende. Proposita IIII non. Nou. Suneata Diocletiano Augusto II et Aristobulo conss.
298. Paulus libro LXXI ad edictum, ad Cinciam. Personae igitur cognatorum excipiuntur his uerbis : ‘siue quis cognatus cognata inter se, dum sobrinus sobrinaue propiusue eo sit, siue quis in alterius potestate manu mancipioue erit, qui eos hac cognatione attinget quorumue is in potestate manu mancipioue erit, eis omnibus inter se donare capere liceto’.
299. Item. Quinque igitur gradus pleni excepti sunt et ex sexto una persona, sobrinus et sobrina.
300. Item. Excipiuntur et ii, qui in potestate eorum uel manu mancipioue, item quorum in potestate manu mancipioue erunt.
301. Item. Itaque si is qui in eo gradu est in potestate habeat eum, qui mihi longiore gradu sit, dare ei potero. sic et lex Furia scripta est, eo amplius, quod illa lex sex gradus et unam personam ex septimo gradu excepit sobrino natum.
302. Item. Excipiuntur et adfinium personae ut priuignus priuigna, nouerca uitricus, socer socrus, gener nurus, uir et uxor, sponsus sponsa.
303. Item. Sed in hac adfines qui sunt tempore donationis excipiuntur, idemque etiam diuus Pius rescripsit ; leges enim, quae uoluissent etiam eos excipere qui fuissent, nominatim id cauisse.
304. Item. Excipit tutorem, qui tutelam gerit, si dare uolet, quia tutores quasi parentes proprii pupillorum sunt. <nam permisit eis in infinitum donare>. contra ut possit pupillus donare, non excepit.
305. Item. Item excipit ‘si quis mulieri uirginiue cognatus dotem conferre uolet’ ; igitur quocumque gradu cognatus dotis nomine donare potest.
306. Item. Quaesitum, an et cognata cognatae ultra exceptum gradum donare possit. Labeo scribit non posse ; sed ratio aequitatis aeque in feminis est.
307. Item. Item excipit, ‘si quis a seruis quique pro seruis seruitutem seruierunt accipit isue duit’. his uerbis ‘si quis a seruis’ seruis liberti continetur, ut patronis dare possint. sequentibus uero excipitur, ut is qui bona fide seruiit, si postea liber pronuntiatus sit, possit dare ei cui seruiit. Sabinus utraque scriptura libertos putat contineri et bis idem dictum.
308. Item. Sed tantum patronum a liberto excipit. quidam putant etiam liberos patroni exceptos, quoniam libertus continetur serui appellatione et sicut in XII tabulis patroni appellatione etiam liberi patroni continentur, ita et in hac lege.
309. Item. Contra autem liberti a patronis excepti sunt ? et hoc iure utimur, ne excepti uideantur, ut et dare et capere lex iis permittat.
310. Paulus libro XXIII ad edictum de breuibus. Perficitur donatio in exceptis personis sola mancipatione uel promissione, quoniam neque Cinciae legis exceptio obstat neque in factum ‘si non donationis causa mancipaui uel promisi me daturum’ ; idque et diuus Pius rescripsit.
311. Item. Sed in persona non excepti sola mancipatio uel promissio non perficit donationem. in rebus mobilibus etiamsi traditae sint, exigitur, ut et interdicto utrubi superior sit is cui donata est, siue mancipi mancipata sit siue nec mancipi tradita.
312. Diui Diocletianus et Constantius Aurelio Onesimo. Successoribus donatoris perfectam donationem reuocare non permittitur, cum inperfectam perseuerans uoluntas per doli mali replicationem confirmet. ‘unde aditus praeses prouinciae, si de possessione te pulsum animaduertit nec annus excessit, ex interdicto ‘unde ui’ restitui te cum sua causa prouidebit, uel si hoc tempus finitum est, ad formulam promissam, quasi nullas uires donationem habuisse dicatur, quaestione facti examinata, iudicem praeses prouinciae sententiam ferre curabit. Proposita VIIII kal. Mart. Diocletiano V et Maximiano IIII conss.
313. Idem Laelio Sempronio Laeporio. Donatio praedii quod mancipi est inter non exceptas personas traditione atque mancipatione perficitur, eius uero quod nec mancipi est traditione sola. si igitur patrona tua in rebus humanis agens supra dicto iure ex causa donationis, retento sibi usu fructu, ad te eundem fundum transtulit, intellegis ius tuum satis esse munitum, si tamen cum moreretur patrona, quam praedium donasse commemoras, possessionem rei donatae non reuocauit. iuxta quae aditus is cuius de ea re notio est auctoritatem suam interponet. Data pridie kal. Apr. Aquileiae Diocletiano Aug. VI et Constantio II conss.
314. Idem Aurelio Apollonidae. in filium a patre donationum conscriptis instrumentis eum in uacuam inductum possessionem horum lectio manifestat. ceterum sine dubia facti quaestione diuus Titus Antoninus parens noster nec necessarias angustias, ratione eius consortii quod nascendi tempore liberis et parentibus datur, cogitans, non admitti scrupulosam inquisitionem statuit ; nec idcirco patris indignatione posse donationem iustam umquam rescindi summa cum ratione placuit. Proposita V id. Nou. Melantia Caess. conss.
315. Idem Vlpiae Rufinae. Cum ex causa donationis uterque dominium rei tributariae uindicetis, eum, cui priori possessio uel soli tradita est, haberi potiorem conuenit. Data XII kal. Mart. Dorocortoro Tiberiano et Dione conss. Cf. C. I. 3, 32, 15, 2 )
316. Idem Aureliae Homonoeae. Si non est in uacuam possessionem ex causa donationis inductus is contra quem supplicas, nulla ratione tributarii praedii dominus constitutus extraneus uindicationem habere potest.
(desunt quae sequebantur)

 
DE COGNITORIBUS ET PROCURATORIBUS.
 

 
317. Apud acta facto procuratori haec satisdatio remitti solet ; nam cum apud acta nonnisi a praesente domino constituatur, cognitoris loco intellegendus est. ad defendendum cognitore constituto dominus, non cognitor actori satisdare cogendus est ; cum uero procurator defensurus interuenit, non dominus, sed procurator iudicatum solui satisdare compellitur. quae satisdatio adeo necessaria est, ut eam remitti non posse, etiamsi apud acta procurator constituatur, diuus Seuerus constituerit. Cognitore enim interueniente iudicati actio domino uel in dominum datur ; non alias enim cognitor experietur uel ei actioni subicietur, quam si in rem suam cognitor factus sit. interueniente uero procuratore iudicati actio ex edicto perpetuo ipsi et in ipsum, non domino uel in dominum competit.
318. Vlpianus libro VIII ad edictum. Non tamen sic putat certis uerbis cognitorem dari debere, ut, si quid fuisset adiectum uel detractum, non ualeat datio ut in legis actionibus.
319. P(aulus). Etiam Graecis uerbis cognitorem dari posse inter omnes constat.
320. ...Secuntur haec uerba : ‘et qui eam, quam in potestate habet, genero mortuo, cum eum mortuum esse tum sciret, in matrimonium conlocauerit eamue sciens uxorem duxerit, et qui eum, quem in potestate haberet, earum quam uxorem ducere passus fuerit, ... quaeue uirum parentem liberosue suos uti moris est non eluxerit, quaeue, cum in parentis sui potestate non esset, uiro mortuo, cum eum mortuum esse sciret, intra id tempus, quo elugere uirum moris est, nupserit’. = D. 3, 2, 1 pr. )
321. Parentem’, inquit. hic omnes parentes accipe utriusque sexus, nam lugendi eos mulieribus moris est. quamquam Papinianus libro II quaestionum etiam a liberis uirilis sexus lugendos esse dicat ; quod nescio ubi legerit. sed quatenus extendatur parentum appellatio, non est definitum apud quemquam ; itaque erunt lugendi etiam ex feminino sexu parentes. liberos similiter accipere debemus et nepotes et deinceps ulteriores exemplo parentium. lugendi autem sunt parentes anno, liberi maiores x annorum aeque anno. quem annum decem mensuum esse Pomponius ait ; nec leue argumentum est annum x mensuum esse, cum minores liberi tot mensibus elugeantur, quot annorum decesserint usque ad trimatum ; minor trimo non lugetur, sed sublugetur ; minor anniculo neque lugetur neque sublugetur. Cf. D. 3, 2, 25 pr. )
322. ... VII. Verba autem edicti haec sunt :‘alieno’, inquit, ‘nomine, item per alios agendi potestatem non faciam in his causis, in quibus ne dent cognitorem neue dentur, edictum comprehendit’.
323. quod ait ‘alieno nomine, item per alios’, breuiter repetit duo edicta cognitoria, unum, quod pertinet ad eos qui dantur cognitores, alterum ad eos qui dant ; ut qui prohibentur uel dare uel dari cognitores, idem et procuratores dare dariue arceantur.
324. Ob turpitudinem et famositatem prohibentur quidam cognituram suscipere, adsertionem non nisi suspecti praetori.
325. Diui Diocletianus et Constantius Aureliae Pantheae. Actor rei forum sequi debet et mulier quidem facere procuratorem sine tutoris auctoritate non prohibetur. si quam itaque habes actionem, experiri magis iure quam aduersus ea quae pro tuo statu statuta sunt quaecumque postulare debes. Proposita V id. Nou. Heracleae Augg. V et IIII conss.
326. Idem Aureliae Agemachae. Actor rei forum, siue in rem siue in personam sit actio, sequitur. unde perspicis non eiusdem prouinciae praesidem adeundum, de quibus agitur res ubi sitae sunt, sed in qua is qui possidet sedes ac domicilium habet. in rem actio priuati iudicii quaestionem continet. dominae praesentia si procurator agat uel defendat, satisdatio non recte postulatur. nam procuratorem tam puellam tutore auctore quam adultam posse facere nulli dubium est. Proposita Sersum XVIII kal. Feb. conss. supra scriptis. = C. I. 3, 6, 2 )
327. ... libro XV responsorum. Mulierem quoque et sine tutoris auctoritate procuratorem facere posse.
328. Papinianus libro II responsorum. Procurator absentis, qui pro euictione praediorum quae uendidit fidem suam adstrinxit, etsi negotia gerere desierit, obligationis tamen onere praetoris auxilio non releuabitur. = D. 3, 3, 67 )
329. Sub condicione cognitor non recte datur, non magis quam mancipatur aut acceptum uel expensum fertur ; nec ad rem pertinet, an ea condicio sit inserta, quae non expressa tacite inesse uideatur.
330. Idem libro II responsorum. Papinianus respondit, si procurator absentis aliquam actionem absentis nomine inferre uelit, cogendum eum aduersus omnes absentem defendere.
331. Idem libro II responsorum. Quoniam praesentis procuratorem pro cognitore placuit haberi, domino causa cognita dabitur et in eum iudicati actio.
332. Procurator absentis, qui pro domino uinculum obligationis suscepit, onus eius frustra recusat ; et ideo nec iudicati actio post condemnatum procuratorem in dominum datur aut procuratori qui uicit denegatur. = D. 3, 3, 67 )
333. ... libro XV responsorum. Absentis procuratorem satisdare debere de rato habendo recte responsum est. multis enim casibus ignorantibus nobis mandatum solui potest uel morte uel reuocato mandato. cum autem certum est mandatum perseuerare, id est cum praesens est dominus, satisdationis necessitas cessat.
(desunt paginae aut quattuor aut octo)
334. dotis nomine, effici... uel sponsorem reuers... facientem prohibeat... uel furtum mihi facientem deprehendat non furt... adquirat actionem, non mirum... cant. Cf. D. 22, 1, 24, 2 )
334 a. Iulianus et si mancipauerim tibi hominem ut eum manumittas, postea procurator denuntiet, ne manumittas, respondit, nisi pareas denuntiationi, competere mihi fiduciae actionem. Cf. D. 17, 1, 30 )
334 b. Aliquoties per procuratorem ius retinemus, uelut si m... uel si sponsorem conueniat intra biennium, uel si prohibeat opus nouum fieri, quo casu interdictum nobis utile est ‘quod ui aut clam’ ; nam et hic pristinum ius procurator nobis conseruat et adquirit actionem simul... Cf. D. 3, 3, 72 )
335. Actor municipum etsi ex edicto et cauere de rato et defendere cogitur, interdum neutrum praestare necesse habet... neque ex iudicato iudicium accipere cogitur, quod iudicium in ipsos municipes datur... sicut in cognitore... iisdem casibus quibus et cognitor... nec recte ei soluitur sicut nec cognitori... sane si defendere uolet municipes, aduersus omnes defendat necesse est. nec recte eos defendere intellegitur nisi... satis dederit. ceterum... adiuuare debet sicut... Cf. D. 3, 3, 33, 3 ; 3, 4, 6, 3 ; 42, 1, 4, 2 )
336. Paulus libro I sententiarum. Cum quo agitur suo nomine, si in rem actio est, pro praede litis et uindiciarum aduersario satis dare cogitur aut iudicatum solui ; contra iudicatum solui, si in personam sit actio, dumtaxat ex certis causis. cum quo agitur alieno nomine in rem, pro praede litis et uindiciarum cauebit aut iudicatum solui, in personam iudicatum solui. actoris procurator [non solum absentem defendere, sed et rem ratam] dominum habitu[rum satisdare cogitur]. Cf. Gai. 4, 89 ; Sent. 1, 3, 6 )
337. Procurator antequam... accipere iudicium...
338. Diui Diocletianus et Constantius... A procuratoribus citra mandatum domini gesta nullius momenti sunt... ideoque quae inuito domino a procuratoribus distracta comparasti, nullo iure retines... ex superfluo autem ea quae procuratores ita... gesserunt nos infirmare desideras ; nam principum rescripto... qui non inclusus intra certi temporis terminos perpetua actione utitur, nequaquam indiget... Mart. Nicomediae...
339. ... Cognitore uel procuratore ob eam rem damnato, quae periculum ignominiae continet, neque dominus neque cognitor uel procurator notabitur, quia neque dominus condemnatus est neque qui condemnatus est suo nomine egit. sed et si cognitor in rem suam datus est, idem dicemus, quamquam cognitore uel procuratore in rem suam dato lis in ipsum aestimatur neque in dominum a procuratore uel cognitore transfertur iudicium...
340. ... famae periculum inrogat... cognitorem dirigere.
340 a. ...Actio popularis cognitorem procuratoremue eius qui agit non nisi post litem contestatam admittit.
340 b. qui semel cognitor factus est, iudicium accipere cogitur, maxime... quod si postquam iudicium coepit, capitales inimicitias intercessisse probabitur... permittitur excusatio cognitori... [item ait si s]uspectus tutor postuletur [defensorem eius oportere etiam de rato cauere, ne reuersus ille u]elit retractare quod actum est. sed non facile per procuratorem quis suspectus accusabitur, quoniam famosa causa est, nisi [constet ei a tutore mandatum nominatim]. = D. 3, 3, 9, 7 )
341. ...Hoc edictum de pluribus speciebus loquitur... cauetur quod edicto praetor prospiciendum curauit... ut praestaret domino facultatem uel a cognitore in alium cognitorem uel a cognitore in se iudicium transferendi ...lis cognitoris sit effecta ...t possit transferre, non ...uerba edicti talia sunt : ‘ei qui cognitorem dedit causa cognita permittam iudicium transferre’. his uerbis non solum ...care autem cognitorem.
(desunt quae sequebantur)
 


►  Bibliography
  
 
Mai, Juris civilis anteiustinianei reliquiae ineditae ex codice rescripto bibliothecae pontificiae Vaticanae,
Roma, 1823 ; Buchholtz,
Iuris civilis anteiustinianei Vaticana fragmenta..., Königsberg, 1828 ; Bethmann-Hollweg, Fragmenta vaticana juris antejustinianei, Bonn, 1833 ; Bruns, Quid conferant Vaticana Fragmenta ad melius cognoscendum ius Romanum, Tübingen, 1838 ; Böcking et al., Corpus iuris Romani anteiustiniani, I, 1, Bonn, 1841, col. 229-302 ; Detlefsen, Abhandlungen d. Berliner Akademie, phil.-hist. Classe, Berlin, 1859, p. 265 ; Mommsen, Iuris anteiustiniani fragmenta quae dicuntur Vaticana, Bonn, 1861 ; Pellat, Manuale juris synopticum, 7th ed., Paris, 1882, pp. 917-1001 ; Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, 5th ed., Leipzig, 1886, pp. 706-814 ; Mommsen, Collectio librorum iuris anteiustiniani, III, Berlin, 1890, pp. 1-106 ; Brassloff, RE, VII, 1 (1910), c. 76-80 ; Seckel & Kuebler, Iurisprudentiae anteiustinianae reliquias, II, 2, Leipzig, 1927, pp. 191-324 ; Felgentraeger, Freiburger Rechtsgeschichtliche Abhandlungen, 5, 1935, pp. 27-42 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 511-572 ; von Bolla, Scritti in onore di Contardo Ferrini, Milan, 4, 1949, pp. 91, 97 ; Solazzi, SDHI, 16, 1950, pp. 277-280 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, pp. 376, 430, 544-545, 614, 616-617, 623, 752, 840 and 865 ; Alonso Pérez, AHDE, 31, 1961, pp. 363-388 ; Schulz, Geschichte der römischen Rechtswissenschaft, Weimar, 1961, pp. 392 ss. ; Bretone, La nozione romana di usufrutto, Napoli, 1962 ; Girard & Senn, Textes de droit romain, I, 7th ed., Paris, 1967, pp. 472-545, n. 28 ; Baviera, FIRA II, Firenze, 1968, pp. 461-540 ; Bonfante, Corso de diritto romano, III, Milano, 1972, pp. 65-128 ; Betancourt Serna, AHDE, 43, 1973, pp. 353-383 ; Bonfante, Diritto romano, Milano, 1976, pp. 230-234 ; Robleda, Introduzione allo studio del diritto privato romano, 2nd ed., Roma, 1979, pp. 283 ss. ; Gallo, IURA, 33, 1982, pp. 104-115 ; Krason, SDHI, 50, 1984, pp. 536-539 ; Röhle, SDHI, 51, 1985, pp. 407-408 ; Bongenaar & Spruit, Fragmenta Vaticana, Collatio, Consultatio..., Walburg, 1987 ; d'Ors, Fragmentos Vaticanos, Madrid, 1988 ; Betancourt Serna, El libro anónimo "De interdictis", Codex Vaticanus Latinus n. 5766, Sevilla, 1997 ; Filippi, Fragmenta Vaticana, storia di un testo normativo, Bari, 1997 ; Montemayor Aceves, Fragmentos Vaticanos, México, 2003 ; de Giovanni, Istituzioni, scienza giuridica, codici nel mondo tardoantico : Alle radici di una nuova storia, Roma, 2007, pp. 272 ss. ; Kreutz, Romidee und Rechtsbild in der Spätantike : Untersuchungen zur Ideen- und Mentalitätsgeschichte, Berlin, 2008, pp. 212-214 ; Pàmias i Massana in Cusset & Frangoulis, Ératosthène : Un athlète du savoir (Journée d'étude, Saint-Étienne, 2006), Saint-Étienne, 2008, pp. 68-70 ; Stagl, Favor dotis : Die Privilegierung der Mitgift im System des römischen Rechts, Wien-Köln-Weimar, 2009, pp. 17, 40, 184 and 345 ; Новицкий, Римское право : учебник, 2009, p. 32 ; Connolly in McGill, Sogno & Watts, From the tetrarchs to the Theodosians : Later Roman history and culture, 284-450 CE, Cambridge, 2010, p. 107 ; Finkenauer, Vererblichkeit und Drittwirkungen der Stipulation im klassischen römischen Recht, Tübingen, 2010, pp. 202 and 349-350 ; Kreutz, Recht im Mittelalter : Grundzüge der Älteren europäischen Rechtsgeschichte- Ein Studienbuch, Berlin, 2010, pp. 10 and 129 ; Liebs, Hofjuristen der römischen Kaiser bis Justinian, München, 2010, pp. 35 and 69 ; Romeo, L'appartenenza e l'alienazione in diritto romano : Tra giurisprudenza e prassi, Milano, 2010 ; Bourdignon, Morgenstern & Tietz, Mannlich Und Weiblich Schuf Er Sie, Göttingen, 2011, pp. 182-183 ; Harper, Slavery in the Late Roman Mediterranean, Ad 275-425, Cambridge, 2011, p. 401 ; Rüpke, Aberglauben oder Individualität ? : Religiöse Abweichung im römischen Reich, Tübingen, 2011, p. 99.
 
 
►  Source : Palimpsest discovered by Angelo Mai in 1821 ( MS Lat. 5766, Bibl. Apost. Vat. ).