|
ANONYMI
FRAGMENTA DE IURE FISCI |
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 461-464, n. 22 ). |
FOLIO
I. |
n...t
capere possit. 1. Heredi
eius, qui capere non poterat, deferendi potestas concessa
non est, nisi si ostendi possit, eius uoluntatis
decessisse defunctum, ut deferre se uellet. 2. Antequam
quis ab alio deferatur, ipse se deferre debet : alias sero ad auxilium
delationis confugit. Quod si per errorem se detulerit, nihil
ei officit inconsiderata diligentia. 3. Ius
patrum non minuitur, si se is deferat, qui solidum id quod relictum
est capere non potest. Sane si post diem centensimum patres caducum
uindicent, omnino fisco locus non est. 4. Si
se is deferat, cui tacitum ... (deficiunt
quaedam). 4a. ...consid...
ceterum... tam personam ... gu... eius rei... nister uero f...
quadruplum... nomen sequi fis... tet. 5. Bona
eorum qui cum fisco contrahunt lege uacuaria uelut
pignoris iure fisco obligantur, non solum
ea quae habent, sed et ea, quae postea habituri sunt.
6. Edicto diui Traiani cauetur,
ne qui prouincialium cum seruis fiscalibus contrahant nisi
absignante procuratore : quod factum dupli damno uel reliquorum
exsolutione pensatur. Et ideo qui cum...
(deficiunt quaedam) ...
um... cus ideo... contra amo... que...sa. m... o contrax... i non in
cu... u. tamen eorum... uere cogitur na... c ...
tu ad eum lo... io peruenit ht... . 6a... Caesaris
ab administratione rerum suarum itemque communium
rerum commercio non prohibentur : adeo et stipulari
ab his et emere donatumue accipere possumus, nisi
cum in fraudem portionis Caesaris fiat. 7. Qui
mutuam pecuniam contra interdictum dispensatori uicarioue eius crediderit...
(deficiunt quaedam) ...
in poenam... enitur, quia quod credidit non amisit.
8. Qui contra edictum
diui Augusti rem litigiosam a non possidente comparauit,
praeterquam quod emptio nullius momenti est, poenam quinquaginta
sestertiorum fisco repraesentare compellitur. Res autem litigiosa uidetur
de qua lis apud suum iudicem delata est. Sed hoc in prouincialibus fundis
praua usurpatione optinuit. 9. Absentes
fugitiuos uenum dari aut comparari amplissimus ordo prohibuit denuntiata
in emptorem uenditoremque poena sestertiorum quinquaginta, quae hodie
fisco uindicatur. |
FOLIO
II. |
10. ...excepto
castrensi peculio bona sua conferre debebunt. 11. Caesare
a liberto suo ex asse herede instituto filia iure
ad semissem uocatur ; cum extraneis uero instituto, filia
ex semisse extraneis, non etiam Caesari adcrescit.
Quod si plus semisse Caesar accepit, in id quod plus est etiam Caesari
adcrescit. 12. Libertae Caesaris tam
manumissione quam beneficio coniunctionis effectae, si testatae decedant,
dimidium, si intestatae, totum fisco uindicatur. Sane patris
et patroni ignorantis ius non minuitur. 13. Ancilla
Caesaris quae quinque liberos habuerit..., ... (deficiunt
quaedam) ... n... Caes... orem... milibus
s... edan... um..na... dicantur... causa fisco ae... p... non possunt
n... en... uato contra n... inter se fisco stipulantur. 14. Eorum
bonorum, quae ad fiscum pertinere dicuntur, si controuersia
moueatur, ante sententiam nec obsignari nec describi
aut incorporari possunt. Idem seruatur et cum a sententia prouocatio
interponitur. 15. Pro his bonis, quae
fiscus inquietat, manus opponere nemo quidem prohibetur...
(deficiunt quaedam).
... tur... es ... riani ... pellunt... io...i...ram. 16. ...tum
officium ...cum, a quo salarium acceperunt, nisi in
sua parentum filiorum pupillorumue suorum
causa libertorum etiam, adesse prohibentur, et si
adfuerint, infamia plectuntur. Sane hoc principali
beneficio impetrare non prohibentur. 17. Fisci
aduocati, quibus ad tempus officium mandatum est,
quia salarium non accipiunt, contra fiscum adesse non prohibentur.
18. Capite legis censoriae cauetur,
ut non tantum, cum quid... (deficiunt
quaedam) ...praestatur, cuius rei omissa professio
commisso intra quiquennium locum facit. 18a. Earum
rerum nomine quae per fraudem fisco ablatae
sunt uel professioni subtractae, quadruplum fisco dependitur,
alias duplum. 19. A debitore fisci
in fraudem datas libertates retrahi placuit. Sane ipsum ita emere, ut
manumittat, aut fideicommissam libertatem praestare
non est prohibitum. 20. Ab eo, qui
reus criminis postulatus aduersam sententiam meruit, tempore reatus
quocumque modo alienata a fisco cum quadruplis fructibus reuocantur.
21. Fideiussorem eius, qui cum dispensatore
contraxit, ip... |
|