LAELIUS FELIX
  
( AD 2nd century )
 

 
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 145-146 ).
  

 
A d   Q.  M u c i u m.
     1. In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est, Labeonem scribere etc. Iisdem comitiis, quae calata appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus : unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum uiri ad proelium faciendum in aciem uocabantur, tertium per familiae mancipationem, cui aes et libra adhiberetur. – Gell. 15, 27. §§. 1-3.
     2. In eodem Laelii Felicis libro haec scripta sunt : ‘ Is, qui non ’ uniuersum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non comitia, sed concilium edicere debet. Tribuni autem neque aduocant patricios, neque ad eos ’ referre ulla de re possunt. Ita ne leges quidem proprie, sed plebisscita appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt : quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes Quirites tenerentur. ’ – Gell. 15, 27. §. 4.
     3. Item in eodem libro hoc scriptum est : Cum ex generibus hominum suffragium feratur, curiata comitia esse ; cum ex censu et aetate, centuriata, cum ex regionibus et locis, tributa. centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus. – Gell. 15, 27. §. 4.
———————
     4. (?) Libertinis uero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo. Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert. qui bello Punico secundo ’ decemuiros dicit ex senatusconsulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adiisse et, inspectis his, nunciasse, in capitolio supplicandum lectisterniumque ex collata stipe faciendum, ita ut libertinae quoque, quae longa ueste uterentur, in eam rem pecuniam subministrarent. acta igitur obsecratio est pueris ingenuis, itemque libertinis, sed et uirginibus, patrimis matrimisque, pronunciantibus carmen. ex quo concessum, ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta duntaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent. – Macrob., Sat. 1, 6. §. 13.