FRAGMENTUM
DE FORMULA FABIANA Author uncertain, probably Paul ( AD 3rd century ? ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 411-412, n. 11-II ). |
FOLIO I RECTO. – 1. ...
oluntiduas . Sed sunt qui contra sentiunt ... ex
contractu uenit et cum eo contrahetur, ... atur formula, quasi
ex delicto uenerit liberti, et est in factum et arbitraria :
etiam Viu(ianus) uere huic dicit alienatum
esse qui seruum mancipio accepit, alienationem nobis ad dominii
translationem referentibus. 2. Sed
hoc ... De illo quaeritur, si pro muliere dotem dederit, quis teneatur
hac formula ? Sed in proposito et Iavolenus confitetur cum uiro
actionem esse et idem probat etiam dissoluto matrimonio sed
uenire. Octauenus manente quidem matrimonio posse agi cum marito et
post diuortium antequam dotem reddat ; quod si reddiderit,
cum muliere et si quid retinuerit maritus, cum utroque. Hoc et ego uerum
esse didici. 3. Sed si marito
debitorem suum iusserit dotem promittere libertus, secundum Iauolenum
quidem et post diuortium ipse tenebitur, ut actiones suas praestet,
si nondum exegit ; sed si culpa eius soluendo esse desiit
debitor, periculo patroni periit. Sed si statim potest mulier
rei uxoriae agere et antequam patronus Fabiana formula reuocet,
damnabitur maritus propter suam culpam. Deinde quaeremus ... |
FOLIO I VERSO. – 4. :
... Laetoriae noxales sunt. Sed si filium suum mancipare iusserit
pater suo nomine tenebitur non de peculio ut extraneus
qui seruum iussit alii mancipari, ut iam diximus. 5. Sed
si seruo libertus alienauerit, quaeritur
post mortem eius uel manumissionem uel alienationem dominii, utrum intra
annum dumtaxat de peculio teneatur, an et post annum de eo quod
ad eum peruenit. 6. Et ea
quidem, quae non mortis causa data sunt, ita reuocat, si dolo malo alienata
sint ; ea autem quae mortis causa, omnimodo.
Nam in formula ita est : mortis causa doloue malo. In
mortis causa enim donatione semper dolum malum esse praetor
arb ... 7. Ergo et si filio
exheredato mortis causa donauerit, tenebitur hac formula. Sed cum potest
ei pater legare, uideamus ne inutilis sit Fabiana formula aduersus filium.
8. Idque etiam Iulianus scribit in
maiore centenario, qui, cum tres liberos haberet,
duos heredes instituit et tertio exheredato mortis causa donauit. Ait
enim patronum, qui tertiae partis bonorum possessionem acceperit,
Fabiana inutiliter aduersus filium usurum, quia potest ei et
legare pater, nisi, inquit, commodum, quod per Falcidiam habiturus
esset, ei minuatur. Marcellus autem
ait nonesse aequom quicquam filio eripi, cum etiam ex minima
parte heres institutus expulsurus sit patronum. |
|