Necessarium
itaque nobis videtur ipsius iuris originem atque processum demonstrare.
1. Et quidem initio civitatis nostrae
populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit omniaque
manu a regibus gubernabantur. 2. Postea
aucta ad aliquem modum civitate ipsum Romulum traditur populum in triginta
partes divisisse, quas partes curias appellavit propterea quod tunc
reipublicae curam per sententias partium earum expediebat. Et ita leges
quasdam et ipse curiatas ad populum tulit: tulerunt et sequentes reges.
Quae omnes conscriptae exstant in libro sexti Papirii, qui fuit illis
temporibus, quibus superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus
viris. Is liber, ut diximus, appellatur ius civile Papirianum, non quia
Papirius de suo quicquam ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas
in unum composuit. 3. Exactis deinde
regibus lege tribunicia omnes leges hae exoleverunt iterumque coepit
populus Romanus incerto magis iure et consuetudine aliqua uti quam per
latam legem, idque prope viginti annis passus est. 4. Postea
ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem constitui viros,
per quos peterentur leges a Graecis civitatibus et civitas fundaretur
legibus: quas in tabulas eboreas perscriptas pro rostris composuerunt,
ut possint leges apertius percipi: datumque est eis ius eo anno in civitate
summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et interpretarentur
neque provocatio ab eis sicut a reliquis magistratibus fieret. Qui ipsi
animadverterunt aliquid deesse istis primis legibus ideoque sequenti
anno alias duas ad easdem tabulas adiecerunt: et ita ex accedenti appellatae
sunt leges duodecim tabularum. Quarum ferendarum auctorem fuisse decemviris
Hermodorum quendam Ephesium exulantem in Italia quidam rettulerunt.
5. His legibus latis coepit (ut naturaliter
evenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritatem)
necessariam "necessarium" esse disputatione "disputationem"
fori. Haec disputatio et hoc ius, quod sine scripto venit compositum
a prudentibus, propria parte aliqua non appellatur, ut ceterae partes
iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris partibus,
sed communi nomine appellatur ius civile. 6. Deinde
ex his legibus eodem tempore fere actiones compositae sunt, quibus inter
se homines disceptarent: quas actiones ne populus prout vellet institueret
certas solemnesque esse voluerunt: et appellatur haec pars iuris legis
actiones, id est legitimae actiones. Et ita eodem paene tempore tria
haec iura nata sunt: lege duodecim tabularum ex his fluere coepit ius
civile, ex isdem legis actiones compositae sunt. Omnium tamen harum
et interpretandi scientia et actiones apud collegium pontificum erant,
ex quibus constituebatur, quis quoquo anno praeesset privatis. Et fere
populus annis prope centum hac consuetudine usus est. 7. Postea
cum Appius Claudius proposuisset et ad formam redegisset has actiones,
Gnaeus Flavius scriba eius libertini filius subreptum librum populo
tradidit, et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret
et senator et aedilis curulis. Hic liber, qui actiones continet, appellatur
ius civile Flavianum, sicut ille ius civile Papirianum: nam nec Gnaeus
Flavius de suo quicquam adiecit libro. Augescente civitate quia deerant
quaedam genera agendi, non post multum temporis spatium Sextus Aelius
alias actiones composuit et librum populo dedit, qui appellatur ius
Aelianum. 8. Deinde cum esset in civitate
lex duodecim tabularum et ius civile, essent et legis actiones, evenit,
ut plebs in discordiam cum patribus perveniret et secederet sibique
iura constitueret, quae iura plebi scita vocantur. Mox cum revocata
est plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis,
pro legibus placuit et ea observari lege Hortensia: et ita factum est,
ut inter plebis scita et legem species constituendi interesset, potestas
autem eadem esset. 9. Deinde quia difficile
plebs convenire coepit, populus certe multo difficilius in tanta turba
hominum, necessitas ipsa curam rei publicae ad senatum deduxit: ita
coepit senatus se interponere et quidquid constituisset observabatur,
idque ius appellabatur senatus consultum. 10. Eodem
tempore et magistratus iura reddebant et ut scirent cives, quod ius
de quaque re quisque dicturus esset seque praemuniret "praemunirent",
edicta proponebant. Quae edicta praetorum ius honorarium constituerunt:
honorarium dicitur, quod ab honore praetoris venerat. 11. Novissime
sicut ad pauciores iuris constituendi vias transisse ipsis rebus dictantibus
videbatur per partes, evenit, ut necesse esset rei publicae per unum
consuli ( nam senatus non perinde omnes provincias probe gerere poterant):
igitur constituto principe datum est ei ius, ut quod constituisset,
ratum esset. 12. Ita in civitate nostra
aut iure, id est lege, constituitur, aut est proprium ius civile, quod
sine scripto in sola prudentium interpretatione consistit, aut sunt
legis actiones, quae formam agendi continent, aut plebi scitum, quod
sine auctoritate patrum est constitutum, aut est magistratuum edictum,
unde ius honorarium nascitur, aut senatus consultum, quod solum senatu
constituente inducitur sine lege, aut est principalis constitutio, id
est ut quod ipse princeps constituit pro lege servetur. |
13. Post
originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum
nominibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri
dicundo praesunt effectus rei accipitur: quantum est enim ius in civitate
esse, nisi sint, qui iura regere possint? Post hoc dein de auctorum
successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi sit aliquis
iuris peritus, per quem possit cottidie in melius produci. 14. Quod
ad magistratus attinet, initio civitatis huius constat reges omnem potestatem
habuisse. 15. Isdem temporibus et tribunum
celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et veluti
secundum locum a regibus optinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus,
qui auctor fuit regis eiciendi. 16. Exactis
deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti
esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum rei publicae
consulerent. Qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi vindicarent,
lege lata factum est, ut ab eis provocatio esset neve possent in caput
civis Romani animadvertere iniussu populi: solum relictum est illis,
ut coercere possent et in vincula publica duci iuberent. 17. Post
deinde cum census iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent
huic quoque officio, censores constituti sunt. 18. Populo
deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora a finitimis
inferrentur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum
constitui: itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec provocandi ius
fuit et quibus etiam capitis animadversio data est. Hunc magistratum,
quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem
retineri. 19. Et his dictatoribus magistri
equitum iniungebantur sic, quo modo regibus tribuni celerum: quod officium
fere tale erat, quale hodie praefectorum praetorio, magistratus tamen
habebantur legitimi. 20. Isdem temporibus
cum plebs a patribus secessisset anno fere septimo decimo post reges
exactos, tribunos sibi in monte sacro creavit, qui essent plebeii magistratus.
Dicti tribuni, quod olim in tres partes populus divisus erat et ex singulis
singuli creabantur: vel quia tribuum suffragio creabantur. 21. Itemque
ut essent qui aedibus praeessent, in quibus omnia scita sua plebs deferebat,
duos ex plebe constituerunt, qui etiam aediles appellati sunt. 22. Deinde
cum aerarium populi auctius esse coepisset, ut essent qui illi praeessent,
constituti sunt quaestores, qui pecuniae praeessent, dicti ab eo quod
inquirendae et conservandae pecuniae causa creati erant. 23. Et
quia, ut diximus, de capite civis Romani iniussu populi non erat lege
permissum consulibus ius dicere, propterea quaestores constituebantur
a populo, qui capitalibus rebus praeessent: hi appellabantur quaestores
parricidii, quorum etiam meminit lex duodecim tabularum. 24. Et
cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes magistratu
se abdicarent, quo decemviri constituti anno uno cum magistratum prorogarent
sibi et cum iniuriose tractarent neque vellent deinceps sufficere magistratibus,
ut ipsi et factio sua perpetuo rem publicam occupatam retineret: nimia
atque aspera dominatione eo rem perduxerant, ut exercitus a re publica
secederet. Initium fuisse secessionis dicitur Verginius quidam, qui
cum animadvertisset Appium Claudium contra ius, quod ipse ex vetere
iure in duodecim tabulas transtulerat, vindicias filiae suae a se abdixisse
et secundum eum, qui in servitutem ab eo suppositus petierat, dixisse
captumque amore Virginis omne fas ac nefas miscuisse: indignatus, quod
vetustissima iuris observantia in persona filiae suae defecisset (utpote
cum Brutus, qui primus Romae consul fuit, vindicias secundum libertatem
dixisset in persona vindicis Vitelliorum servi, qui proditionis coniurationem
indicio suo detexerat) et castitatem filiae vitae quoque eius praeferendam
putaret, arrepto cultro de taberna lanionis filiam interfecit in hoc
scilicet, ut morte virginis contumeliam stupri arceret, ac protinus
recens a caede madenteque adhuc filiae cruore ad commilitones confugit.
Qui universi de Algido, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant,
relictis ducibus pristinis signa in Aventinum transtulerunt, omnisque
plebs urbana mox eodem se contulit, populique consensu partim in carcere
necati. Ita rursus res publica suum statum recepit. 25. Deinde
cum post aliquot annos duodecim tabulae latae sunt et plebs contenderet
cum patribus et vellet ex suo quoque corpore consules creare et patres
recusarent: factum est, ut tribuni militum crearentur partim ex plebe,
partim ex patribus consulari potestate. Hique constituti sunt vario
numero: interdum enim viginti fuerunt, interdum plures, nonnumquam pauciores.
26. Deinde cum placuisset creari etiam
ex plebe consules, coeperunt ex utroque corpore constitui. Tunc, ut
aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum constitui:
27. Ita facti sunt aediles curules. Cumque
consules avocarentur bellis finitimis neque esset qui in civitate ius
reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui urbanus
appellatus est, quod in urbe ius redderet. 28. Post
aliquot deinde annos non sufficiente eo praetore, quod multa turba etiam
peregrinorum in civitatem veniret, creatus est et alius praetor, qui
peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius
dicebat. 29. Deinde
cum esset necessarius magistratus qui hastae praeessent, decemviri in
litibus iudicandis sunt constituti. 30. Constituti
sunt eodem tempore et quattuorviri qui curam viarum agerent, et triumviri
monetales aeris argenti auri flatores, et triumviri capitales qui carceris
custodiam haberent, ut cum animadverti oporteret interventu eorum fieret.
31. Et quia magistratibus vespertinis
temporibus in publicum esse inconveniens erat, quinqueviri constituti
sunt cis Tiberim et ultis Tiberim, qui possint pro magistratibus fungi.
32. Capta deinde Sardinia mox sicilia,
item Hispania, deinde Narbonensi provincia totidem praetores, quot provinciae
in dicionem venerant, creati sunt, partim qui urbanis rebus, partim
qui provincialibus praeessententiarum Deinde Cornelius Sulla quaestiones
publicas constituit, veluti de falso, de parricidio, de sicariis, et
praetores quattuor adiecit. Deinde Gaius Iulius Caesar duos praetores
et duos aediles qui frumento praeessent et a Cerere cereales constituit.
Ita duodecim praetores, sex aediles sunt creati. Divus deinde Augustus
sedecim praetores constituit. Post deinde divus Claudius duos praetores
adiecit qui de fideicommisso ius dicerent, ex quibus unum divus titus
detraxit: et adiecit divus Nerva qui inter fiscum et privatos ius diceret.
Ita decem et octo praetores in civitate ius dicunt. 33. Et
haec omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, observantur: quotiens
autem proficiscuntur, unus relinquitur, qui ius dicat: is vocatur praefectus
urbi. Qui praefectus olim constituebatur: postea fere Latinarum feriarum
causa introductus est et quotannis observatur. Nam praefectus annonae
et vigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem utilitatis causa
constituti sunt. Et tamen hi, quos cistiberes diximus, postea aediles
senatus consulto creabantur. 34. Ergo
his omnibus decem tribuni plebis, consules duo, decem et octo praetores,
sex aediles in civitate iura reddebant. |
35. Iuris
civilis scientiam plurimi et maximi viri professi sunt: sed qui eorum
maximae dignationis apud populum Romanum fuerunt, eorum in praesentia
mentio habenda est, ut appareat, a quibus et qualibus haec iura orta
et tradita sunt. Et quidem ex omnibus, qui scientiam nancti sunt, ante
Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur: ceteri autem
ad hunc vel in latenti ius civile retinere cogitabant solumque consultatoribus
vacare potius quam discere volentibus se praestabant. 36. Fuit
autem in primis peritus Publius Papirius, qui leges regias in unum contulit.
Ab hoc Appius Claudius unus ex decemviris, cuius maximum consilium in
duodecim tabulis scribendis fuit. Post hunc Appius Claudius eiusdem
generis maximam scientiam habuit: hic centemmanus appellatus est, Appiam
viam stravit et aquam Claudiam induxit et de Pyrrho in urbe non recipiendo
sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum
de usurpationibus, qui liber non exstat: idem Appius Claudius, qui videtur
ab hoc processisse, e litteram invenit, ut pro Valesiis Valerii essent
et pro Fusiis Furii. 37. Fuit post eos
maximae scientiae Sempronius, quem populus Romanus sofon
appellavit, nec quisquam ante hunc aut post hunc hoc nomine cognominatus
est. Gaius Scipio Nasica, qui optimus a senatu appellatus est: cui etiam
publice domus in sacra via data est, quo facilius consuli posset. Deinde
Quintus Mucius, qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duae
tesserae positae una pacis altera belli, arbitrio sibi dato, utram vellet
referret Romam, utramque sustulit et ait Carthaginienses petere debere,
utram mallent accipere. 38. Post hos
fuit Tiberius Coruncanius, ut dixi, qui primus profiteri coepit: cuius
tamen scriptum nullum exstat, sed responsa complura et memorabilia eius
fuerunt. Deinde Sextus Aelius et frater eius Publius Aelius et Publius
Atilius maximam scientiam in profitendo habuerunt, ut duo Aelii etiam
consules fuerint, Atilius autem primus a populo sapiens appellatus est.
Sextum Aelium etiam Ennius laudavit et exstat illius liber qui inscribitur
"tripertita", qui liber veluti cunabula iuris continet: tripertita
autem dicitur, quoniam lege duodecim tabularum praeposita iungitur interpretatio,
deinde subtexitur legis actio. Eiusdem esse tres alii libri referuntur,
quos tamen quidam negant eiusdem esse: hos sectatus ad aliquid est Cato.
Deinde Marcus Cato princeps Porciae familiae, cuius et libri exstant:
sed plurimi filii eius, ex quibus ceteri oriuntur. 39. Post
hos fuerunt Publius Mucius et Brutus et Manilius, qui fundaverunt ius
civile. Ex his Publius Mucius etiam decem libellos reliquit, Brutus
septem, Manilius tres: et extant volumina scripta Manilii monumenta.
Illi duo consulares fuerunt, Brutus praetorius, Publius autem Mucius
etiam pontifex maximus. 40. Ab his profecti
sunt Publius Rutilius Rufus, qui Romae consul et Asiae proconsul fuit,
Paulus Verginius et Quintus Tubero ille stoicus Pansae auditor, qui
et ipse consul. Etiam Sextus Pompeius Gnaei Pompeii patruus fuit eodem
tempore: et Coelius Antipater, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae
quam scientiae iuris operam dedit: etiam Lucius Crassus frater Publii
Mucii, qui Munianus dictus est: hunc Cicero ait iurisconsultorum disertissimum.
41. Post hos Quintus Mucius Publii filius
pontifex maximus ius civile primus constituit generatim in libros decem
et octo redigendo. 42. Mucii auditores
fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis Aquilius Gallus, Balbus
Lucilius, Sextus Papirius, Gaius Iuventius: ex quibus Gallum maximae
auctoritatis apud populum fuisse Servius dicit. Omnes tamen hi a Servio
Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non talia exstant,
ut ea omnes appetant: denique nec versantur omnino scripta eorum inter
manus hominum, sed servius libros suos complevit, pro cuius scriptura
ipsorum quoque memoria habetur. 43. Servius
autem Sulpicius cum in causis orandis primum locum aut pro certo post
Marcum Tullium optineret, traditur ad consulendum Quintum Mucium de
re amici sui pervenisse cumque eum sibi respondisse de iure servius
parum intellexisset, iterum quintum interrogasset et a Quinto Mucio
responsum esse nec tamen percepisse, et ita obiurgatum esse a Quinto
Mucio: namque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas oranti
ius in quo versaretur ignorare. Ea velut contumelia Servius Tactus operam
dedit iuri civili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutis
a Balbo Lucilio, instructus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit cercinae:
itaque libri complures eius extant cercinae confecti. Hic cum in legatione
perisset, statuam ei populus Romanus pro rostris posuit, et hodieque
exstat pro rostris Augusti. Huius volumina complura exstant: reliquit
autem prope centum et octoginta libros. 44. Ab
hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: Alfenus
Varus Gaius, Aulus Ofilius, Titus Caesius, Aufidius Tucca, Aufidius
Namusa, Flavius Priscus, Gaius Ateius, Pacuvius Labeo Antistius Labeonis
Antisti pater, Cinna, Publicius Gellius. Ex his decem libros octo conscripserunt,
quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum
quadraginta libros. Ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit
Alfenus Varus et Aulus Ofilius, ex quibus Varus et consul fuit, Ofilius
in equestri ordine perseveravit. Is fuit Caesari familiarissimus et
libros de iure civili plurimos et qui omnem partem operis fundarent
reliquit. Nam de legibus vicensimae primus conscribit: de iurisdictione
idem edictum praetoris primus diligenter composuit, nam ante eum servius
duos libros ad Brutum perquam brevissimos ad edictum subscriptos reliquit.
45. Fuit eodem tempore et Trebatius,
qui idem Cornelii maximi auditor fuit: Aulus Cascellius, Quintus Mucius
Volusii auditor, denique in illius honorem testamento Publium Mucium
nepotem eius reliquit heredem. Fuit autem quaestorius nec ultra proficere
voluit, cum illi etiam Augustus consulatum offerret. Ex his Trebatius
peritior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur,
ofilius utroque doctior. Cascellii scripta non exstant nisi unus liber
bene dictorum, Trebatii complures, sed minus frequentantur. 46. Post
hos quoque Tubero fuit, qui ofilio operam dedit: fuit autem patricius
et transiit a causis agendis ad ius civile, maxime postquam Quintum
Ligarium accusavit nec optinuit apud Gaium Caesarem. Is est Quintus
Ligarius, qui cum Africae oram teneret, infirmum Tuberonem applicare
non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum accusavit et Cicero defendit:
exstat eius oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro Quinto Ligario.
Tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et privati et complures
utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectavit
scribere et ideo parum libri eius grati habentur. 47. Post
hunc maximae auctoritatis fuerunt Ateius Capito, qui Ofilium secutus
est, et Antistius Labeo, qui omnes hos audivit, institutus est autem
a Trebatio. Ex his Ateius consul fuit: Labeo noluit, cum offerretur
ei ab Augusto consulatus, quo suffectus fieret, honorem suscipere, sed
plurimum studiis operam dedit: et totum annum ita diviserat, ut Romae
sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet et conscribendis
libris operam daret. Itaque reliquit quadringenta volumina, ex quibus
plurima inter manus versantur. Hi duo primum veluti diversas sectas
fecerunt: nam Ateius Capito in his, quae ei tradita fuerant, perseverabat,
Labeo ingenii qualitate et fiducia doctrinae, qui et ceteris operis
sapientiae operam dederat, plurima innovare instituit. 48. Et
ita Ateio Capitoni Massurius Sabinus successit, Labeoni Nerva, qui adhuc
eas dissensiones auxerunt. Hic etiam Nerva Caesari familiarissimus fuit.
Massurius Sabinus in equestri ordine fuit et publice primus respondit:
posteaque hoc coepit beneficium dari, a Tiberio Caesare hoc tamen illi
concessum erat. 49. Et, ut obiter sciamus,
ante tempora Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur,
sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant:
neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant,
aut testabantur qui illos consulebant. Primus divus Augustus, ut maior
iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent:
et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. Et ideo optimus princeps
Hadrianus, cum ab eo viri praetorii peterent, ut sibi liceret respondere,
rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere et ideo, si quis fiduciam
sui haberet, delectari se populo ad respondendum se praepararet. 50. Ergo
Sabino concessum est a Tiberio Caesare, ut populo responderet: qui in
equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus
est. Huic nec amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus
sustentatus est. 51. Huic successit Gaius
Cassius Longinus natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Servii Sulpicii:
et ideo proavum suum Servium Sulpicium appellat. Hic consul fuit cum
quartino temporibus Tiberii, sed plurimum in civitate auctoritatis habuit
eo usque, donec eum Caesar civitate pelleret. 52. Expulsus
ab eo in Sardiniam, revocatus a Vespasiano diem suum obit. Nervae successit
Proculus. Fuit eodem tempore et Nerva filius: fuit et alius Longinus
ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque pervenit. Sed
Proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique
sunt partim cassiani, partim proculiani, quae origo a Capitone et Labeone
coeperat. 53. Cassio Caelius Sabinus
successit, qui plurimum temporibus Vespasiani potuit: Proculo Pegasus,
qui temporibus Vespasiani praefectus urbi fuit: Caelio Sabino Priscus
Iavolenus: Pegaso Celsus: patri Celso Celsus filius et Priscus Neratius,
qui utique consules fuerunt, celsus quidem et iterum: Iavoleno Prisco
Aburnius Valens et Tuscianus, item Salvius Iulianus. |