|
FRAGMENTUM
DOSITHEANUM DE MANUMISSIONIBUS |
( P. F. Girard & F. Senn, Textes de droit romain, I, Paris, 1967, pp. 464-468, n. 23 ). |
1. Omne
enim iustum [cum iure] aut ciuile appellatur aut naturale dicitur [uel
nationis] aut gentile iustum. Ab eo enim nominatur et omnes nationes
similiter eo sunt usae ; quod enim bonum et iustum est, omnium
utilitati conuenit. [Se] quod autem iustum ciuile[m] proprium est [et]
romanorum et ab eis dictum, quoniam nostra ciuitas ea ueritate utitur.
Sed quidam hoc esse quod omnes ciuibus suis praedicent aut maiori
parti expedit. Sunt enim qui et tradiderunt quanti tamen iustitiae
esse. Plurima hanc autem definitionem ueriorem esse tradiderunt quae
initio diximus. |
2. Iuris
ciuilis ut qui appositicium appellatur, ex pluribus partibus constat.
Sed constitutiones imperatorias similiter honorandum. Quod est et praetoris
edictum similiter uel proconsulis. Ex eo enim consenserunt prudentiam
et receptum est responsis et summatim solemus haec dicere. Lex enim
Iulia et Papia ceterae partes iustitiae appellantur. |
3. Regulas
enim exsequenti mihi ad ea studia necessarium ante omnia scire. Nec
enim unius sunt condicionis, sed uariae : quae per singula, quae
pertinent ad eam enarrationem, referenda sunt per ordinem. |
4. Omnes
enim aut ingenui sunt aut liberti. Sed ut magis possint singula declarari,
melius uidetur incipere a libertis adferre et primum de Latinis scribere,
ne saepius eadem interpretari cogamur. Primum ergo uideamus, quale est
quod dicitur de eis, qui inter amicos olim manumittebantur,
non esse liberos, sed domini uoluntate in libertate morari et tantum
seruiendi metu dimitti. |
5. Antea
enim una libertas erat et manumissio fiebat uindicta uel testamento
uel censu et ciuitas Romana competebat manumissis : quae
appellatur iusta manumissio. Hi autem, qui domini
uoluntate in libertate erant, manebant serui ; sed si
manumissores ausi erant in seruitutem denuo eos per uim ducere, interueniebat
praetor et non patiebatur manumissum seruire. Omnia tamen quasi seruus
adquirebat manumissori, uelut si quid stipulabatur uel
mancipio accipiebat uel ex quacumque causa alia adquisierat,
domini hoc faciebat, id est manumissi omnia bona ad patronum pertinebant. |
6. Sed
nunc habent propriam libertatem qui inter amicos manumittuntur, et fiunt
Latini Iuniani, quoniam lex Iunia, quae libertatem eis dedit, exaequauit
eos Latinis colonariis, qui cum essent ciues Romani liberti, nomen suum
in coloniam dedissent. |
7. In
his qui inter amicos manumittuntur uoluntas domini spectatur ;
lex enim Iunia eos fieri Latinos iubet, quos dominus liberos
esse uoluit. Quod cum ita sit, debet uoluntatem manumittendi
habere dominus : unde si per uim coactus uerbi gratia ab aliquo
populo uel a singulis hominibus manumiserit, non ueniet seruus ad libertatem,
quia non intellegitur uoluisse qui coactus est. |
8. Item
ut possit habere seruus libertatem, talis esse debet, ut praetor uel
proconsul libertatem tueatur ; nam et hoc lege Iunia cautum
est. Sunt autem plures causae, in quibus non tuetur proconsul
libertatem, de quibus procedentes ostendemus. |
9. Sed
et illud obseruandum, ut is qui manumittitur in bonis manumittentis
sit ; et ideo si tantum ex iure Quiritium sit manumittentis,
non erit Latinus. Necesse est ergo seruum non tantum ex iure Quiritium,
sed etiam in bonis esse manumittentis. |
10. Communis
seruus ab uno ex sociis manumissus, neque ad libertatem peruenit
et alterius domini totus fit seruus iure adcrescendi.
Sed inter amicos seruus ab uno ex sociis manumissus utriusque
domini seruus manebit ; ius enim adcrescendi
in hac manumissione non uersatur ; quamuis
Proculus existimauerit adcrescere eum socio... qua
sententia utimur. |
11. Proprietarius
eum seruum, cuius ususfructus ad alium pertinet, non potest
uindicta manumittere obstante usufructu, et si manumiserit eum uindicta,
faciet seruum sine domino. Sed Latinum ... |
12. Peregrinus
manumissor seruum non potest ad Latinitatem perducere,
quia lex Iunia, quae Latinorum genus introduxit, non pertinet ad peregrinos
manumissores, sicut et Octauenus probat. At praetor
non permittet manumissum seruire, nisi aliter lege peregrina caueatur. |
13. Minor
uiginti annorum manumittere nec uindicta potest nec testamento, itaque
nec Latinum facere potest ; sed tantum apud consilium
causa probata potest manumittere seruum suum. |
14. Is
autem qui manumittitur inter amicos, quotcumque est annorum, Latinus
fit, et tantum ei hoc prodest manumissio, ut postea iterum manumitti
possit uindicta uel testamento et ciuis Romanus fieri. |
15. Mulier
sine tutoris auctoritate inter amicos manumittere non potest,
nisi ius liberorum habeat ; tunc enim et uindicta sine
tutore potest manumittere. Unde si mulier absens liberum esse iusserit,
quae ius liberorum non habeat, quaesitum est, an competat libertas
tutore eius auctoritatem accommodante eo
tempore, quo epistula scribitur seruo a domina. Iulianus negat ;
existimat enim eo tempore debere auctoritatem praestari, quo
peragitur manumissio, tunc autem peragi intellegi,
cum seruus cognouerit dominae uoluntatem. Sed Neratius Priscus probat
libertatem seruo competere ; sufficere enim, quando epistula scribitur,
adhiberi auctoritatem tutoris : cuius sententia et constitutione
principali confirmata est. |
16. Seruum
pignori datum ciuem Romanum facere debitor non potest, nisi si forte
soluendo non sit ; obstat enim libertati lex Aelia Sentia,
quae prohibet seruum fraudandorum creditorum causa manumissum
ciuem Romanum fieri. Sed Latinum ... |
17. Et
qui censu manumittitur, si triginta annos habeat,
ciuitatem Romanam nanciscitur. Census autem Romae
agi solet et peracto censu lustrum conditur :
est autem lustrum quiquennale tempus quo Roma lustratur. Sed debet hic
seruus ex iure Quiritium manumissoris esse, ut ciuis Romanus
fiat. Magna autem dissensio est inter peritos, utrum eo tempore uires
accipiant omnia, in quo census, an eo tempore, quo
lustrum conditur. Sunt enim qui existimant non alias uires accipere
quae in censu aguntur, nisi haec dies sequatur, qua lustrum
conditur ; existimant enim censum descendere ad diem lustri, non
lustrum recurrere ad diem census. Quod ideo quaesitum est,
quoniam omnia quae in censu aguntur lustro confirmantur. Sed
in urbe Roma tantum censum agi notum est ; in
prouinciis autem magis professionibus utuntur. |
|