M.
VALERIUS MESSALLA CORVINUS ( 1st century BC ) |
( P. E. Huschke, Iurisprudentiae anteiustinianae quae supersunt, Leipzig, 1886, pp. 103-105 ). |
D e a u s p i c i i s. |
1. Super
hac re meis uerbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messallae auguris
de auspiciis primus, cum haec scriberemus, forte adfuit. Propterea ex
eo libro uerba ipsius Messallae subscripsimus : ‘ Patriciorum
auspicia in duas sunt diuisa potestates. Maxima sunt consulum, praetorum,
censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis,
ideo quod collegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores
consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censoribus neque censores
consulibus aut praetoribus ’turbant aut retinent auspicia ;
at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se et uitiant
et obtinent. Praetor etsi collega consulis est, neque praetorem neque
consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus
ante haec tempora seruatum esse et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani
patet, ‘quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a
minore imperio maius aut maioris collega rogari iure non potest ’.
nos his temporibus praetore praetores creante ueterum auctoritatem sumus
secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem
rogantur auspicio atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum
minora sunt auspicia. Ideo illi minores, hi maiores magistratus appellantur.
Minoribus creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, ius eius
curiata datur lege ; maiores centuriatis comitiis fiunt ’. —
Gell. 13, 15. §. 4. Cf. Fest. v. Minora itemque maiora auspicia
p. 157. |
2. Idem
Messalla in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit :
‘ Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem
auocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque auocare
potest, nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec
contionem auocare possunt. Ea re qui eorum primus uocat ad comitiatum,
is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest. Nec auocare
’aliis alii possunt, si (sic) contionem habere uolunt,
uti ne cum populo agant, quamuis multi magistratus simul contionem habere
possunt ’. — Gell. 13, 16 (c. 15 extr.). |
3. Huius
rei (sc. Auentini montis intra effatos urbis fines non inclusi)
Messalla aliquot causas uideri scripsit ; sed praeter eas omnis
ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicauerit
auesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit. ‘ Idcirco ’,
inquit, ‘omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt,
quasi auibus obscenis ominosum ’. — Gell. 13, 14. §. 5. 6. |
4. ‘ Bene
sponsis beneque uolueris ’ in precatione augurali Messalla
augur ait significare spoponderis, uolueris. — Fest. v. Bene sponsis
p. 351. |
5. ‘ Serpula
serpserit ’ ait idem Messalla, serpens inrepserit. —
Fest. v. Serpula p. 351. |
6.
‘ Solino ’ idem ait esse consulo. — Fest.
v. Solino p. 351. |
7. ‘ Suad
ted ’ ait esse sic te. — Fest. v. Suad. p. 351. |
8. Vernisera
Messalla auguria. — Paul. ep. Fest. v. Vernisera p. 379. |
9. Marspedis
siue sine r littera maspedis in precatione solitaurilium quid significet,
ne Messalla quidem augur in explanatione auguriorum reperire se potuisse
ait. — Fest. v. Marspedis p. 161. |
10. Quod
Iulius Modestus affirmat, Messalla augure consulente pontifices, an
nundinarum Romanarum nonarumque
dies feriis tenerentur,
respondisse eos, nundinas sibi
ferias non uideri. — Macrob. Sat. 1, 16. §. 28. |
11. Pecunia,
quae erogatur in spectacula, . . . . .
ideo est ’lucaris dicta, quod in luco dabatur.
Idem tamen in eodem libro lucar aes, quod ex lucis
capiatur, dici existimat, cuius opinionis est et Valerius Messalla
in explanatione auguriorum. — Fest. v. Pecunia p. 253. |
12. Unde
Messalla eum esse aeonem arbitratur ; etenim quinto huius mensis
die ferias Aeonis celebrabant veteres. — Io. Laur. Lyd. de mens.
4, 1. |
|